De Trinitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7441 Detri5
5.1.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
Quid a Deo, quid a lectore auctor exposcat. In Deo nihil mutabilis et corporei cogitandum. Hinc jam exordiens ea dicere, quae dici ut cogitantur vel ab homine aliquo, vel certe a nobis non omni modo possunt: quamvis et ipsa nostra cogitatio, cum de Deo Trinitate cogitamus, longe se illi de quo cogitat, imparem sentiat, neque ut est eum capiat, sed, ut scriptum est, etiam a tantis quantus Paulus apostolus hic erat, per speculum et in aenigmate videatur, primum ab ipso Domino Deo nostro, de quo semper cogitare debemus, et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio, et cui enuntiando nulla competit dictio, et adjutorium ad intelligenda atque explicanda quae intendo, et veniam precor sicubi offendo. Memor sum enim, non solum voluntatis, verum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam qui ista lecturi sunt, ut ignoscant peto, ubi me magis voluisse quam potuisse dicere adverterint, quod vel ipsi melius intelligunt, vel propter mei eloquii difficultatem non intelligunt: sicut ego eis ignosco, ubi propter suam tarditatem intelligere non possunt.
5.1.2
Facilius autem nobis invicem ignoscimus, si noverimus, aut certe credendo firmum tenuerimus, ea quae de natura incommutabili et invisibili summeque vivente ac sibi sufficiente dicuntur, non ex consuetudine visibilium atque mutabilium et mortalium vel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quae nostris corporalibus adjacent sensibus, vel quod nos ipsi in interiore homine sumus, scientia comprehendendis laboremus, nec sufficiamus: non tamen impudenter in illa quae supra sunt divina et ineffabilia, pietas fidelis ardescit; non quam suarum virium inflat arrogantia, sed quam gratia ipsius Creatoris et Salvatoris inflammat. Nam quo intellectu Deum capit homo, qui ipsum intellectum suum quo eum vult capere nondum capit? Si autem hunc jam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et videat utrum ibi videat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum intervalla motiones, vel quid ejusmodi. Nihil certe istorum invenimus in eo, quo in natura nostra nihil melius invenimus, id est, in nostro intellectu, quo sapientiam capimus quantum capaces sumus. Quod ergo non invenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere, quod longe melius est meliore nostro: ut sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit; pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de eo sentire quod non sit.
5.2.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT II.
5.2.1
Deus sola incommutabilis essentia. Est tamen sine dubitatione substantia, vel, si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci οὐσίαν vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia; ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est, quam ille qui dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos? Sed aliae quae dicuntur essentiae sive substantiae, capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio: Deo autem aliquid ejusmodi accidere non potest; et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, qui Deus est, cui profectio ipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit. Quod enim mutatur, non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse: ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, sine scrupulo occurrit quod verissime dicatur esse.
5.3.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT III.
5.3.1
Arianorum argumentum ex voce geniti et ingeniti desumptum diluitur. Quamobrem ut jam etiam de iis quae nec dicuntur ut cogitantur, nec cogitantur ut sunt, respondere incipiamus fidei nostrae adversariis: inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum proponere videntur, cum dicunt: Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse Patri secundum substantiam est, et genitum esse Filio secundum substantiam est. Diversum est autem ingenitum esse, et genitum esse: diversa est ergo substantia Patris et Filii. Quibus respondemus: Si quidquid de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur; ergo quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, secundum substantiam dictum est. Una est igitur substantia Patris et Filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid de Deo non secundum substantiam; et ideo jam non cogimur secundum substantiam intelligere ingenitum et genitum. Item dictum est de Filio, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: quaerimus secundum quid aequalis. Si enim non secundum substantiam dicitur aequalis, admittunt ut dicatur aliquid de Deo, non secundum substantiam: admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt, quia omnia de Deo secundum substantiam dici volunt, secundum substantiam Filius aequalis est Patri.
5.4.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT IV.
5.4.1
Accidens arguit semper aliquam rei mutationem. Accidens autem non solet dici, nisi quod aliqua mutatione ejus rei cui accidit amitti potest. Nam etsi quaedam dicuntur accidentia inseparabilia, quae graece appellantur ἀχώριστα, sicut est plumae corvi color niger; amittit eum tamen, non quidem quamdiu pluma est, sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo quod desinit esse illud animal vel illa pluma, totumque illud corpus in terram mutatur et vertitur, amittit utique etiam illum colorem. Quamvis et accidens quod separabile dicitur, non separatione, sed mutatione amittatur; sicuti est capillis hominum nigritudo, quoniam dum capilli sunt possunt albescere, separabile accidens dicitur: sed diligenter intuentibus satis apparet, non separatione quasi emigrare aliquid a capite dum canescit, ut nigritudo inde candore succedente discedat et aliquo eat, sed illam qualitatem coloris ibi verti atque mutari. Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile aut amissibile. Quod si et illud dici accidens placet, quod licet non amittatur, minuitur tamen vel augetur, sicuti est animae vita: nam et quamdiu anima est, tamdiu vivit, et quia semper anima est, semper vivit; sed quia magis vivit cum sapit, minusque cum desipit, fit etiam hic aliqua mutatio, non ut desit vita, sicuti deest insipienti sapientia, sed ut minus sit: nec tale aliquid in Deo fit, quia omnino incommutabilis manet.
5.5.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT V.
5.5.1
In Deo nihil secundum accidens dicitur, sed secundum substantiam aut secundum relationem. Quamobrem nihil in eo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur: omnia enim accidunt eis, quae vel amitti possunt vel minui, et magnitudines et qualitates; et quod dicitur ad aliquid, sicut amicitiae, propinquitates, servitutes, similitudines, aequalitates, et si qua hujusmodi; et situs et habitus, et loca et tempora, et opera atque passiones. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens: quia et ille semper Pater, et ille semper Filius; et non ita semper quasi ex quo natus est Filius, ut ex eo quod nunquam desinat esse Filius, Pater non desinat esse Pater; sed ex eo quod semper natus est Filius, nec coepit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando esse desineret Filius, secundum accidens diceretur. Si vero quod dicitur Pater, ad se ipsum diceretur, non ad Filium; et quod dicitur Filius, ad se ipsum diceretur, non ad Patrem; secundum substantiam diceretur et ille Pater, et ille Filius: sed quia et Pater non dicitur Pater nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur nisi ex eo quod habet Patrem, non secundum substantiam haec dicuntur: quia non quisque eorum ad se ipsum, sed ad invicem atque ad alterutrum ista dicuntur: neque secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis. Quamobrem quamvis diversum sit Patrem esse et Filium esse, non est tamen diversa substantia: quia hoc non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile.
5.6.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT VI.
5.6.1
Occurrit haereticorum cavillationibus in eadem voce geniti et ingeniti. Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni, quod Pater quidem ad Filium dicitur et Filius ad Patrem, ingenitus tamen et genitus ad se ipsos dicuntur, non ad alterutrum: non enim hoc est dicere ingenitum, quod est Patrem dicere; quia et si Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum: et si gignat quisque filium, non ex eo ipse ingenitus est, quia geniti homines ex aliis hominibus, gignunt et ipsi alios: inquiunt ergo: Pater ad Filium dicitur, et Filius ad Patrem, ingenitus autem ad se ipsum, et genitus ad se ipsum dicitur: et ideo si quidquid ad se ipsum dicitur, secundum substantiam dicitur, diversum est autem ingenitum esse et genitum esse; diversa igitur substantia est: hoc si dicunt, non intelligunt de ingenito quidem aliquid se dicere, quod diligentius pertractandum sit, quia nec ideo quisque pater quia ingenitus, nec ingenitus ideo quia pater, et propterea non ad aliquid, sed ad se dici putatur ingenitus: genitum vero mira caecitate non advertunt dici non posse, nisi ad aliquid. Ideo quippe filius quia genitus, et quia filius utique genitus. Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad genitorem refertur; et sicut pater ad filium, ita genitor ad genitum. Ideoque alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Nam quamvis de Patre Deo utrumque dicatur, illud tamen ad genitum, id est, ad Filium dicitur; quod nec illi negant: hoc autem quod ingenitus dicitur, ad se ipsum dici perhibent. Dicunt ergo: Si aliquid ad se ipsum dicitur Pater, quod ad se ipsum dici non potest Filius, et quidquid ad se ipsum dicitur, secundum substantiam dicitur, et ad se ipsum dicitur ingenitus, quod dici non potest Filius; ergo secundum substantiam dicitur ingenitus, quod Filius quia dici non potest, non ejusdem est substantiae. Cui versutiae respondetur ita, ut ipsi cogantur dicere secundum quid sit aequalis Patri Filius; utrum secundum id quod ad se dicitur, an secundum id quod ad Patrem dicitur. Non enim secundum id quod ad Patrem dicitur, quoniam ad patrem filius dicitur, ille autem non filius, sed pater est. Quia non sic ad se dicuntur pater et filius, quomodo amici aut vicini. Relative quippe amicus dicitur ad amicum; et si aequaliter se diligunt, eadem in utroque amicitia est: et relative vicinus dicitur ad vicinum; et quia aequaliter sibi vicini sunt( quantum enim iste illi, tantum et ille huic vicinatur), eadem in utroque vicinitas. Quia vero Filius non ad Filium relative dicitur, sed ad Patrem; non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, aequalis est Filius Patri: restat ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur: restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem est igitur utriusque substantia. Cum vero ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non sit dicitur. Cum autem relativum negatur, non secundum substantiam negatur, quia ipsum relativum non secundum substantiam dicitur.
5.7.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT VII.
5.7.1
Negatio addita non mutat praedicamentum. Hoc exemplis planum faciendum est. Ac primum videndum est hoc significari cum dicitur genitus, quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius, quia genitus; et quia filius, utique genitus. Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit filius: sed genitus et ingenitus commode dicuntur; filius autem latine dicitur, sed infilius ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur, si dicatur non filius; quemadmodum etiam si dicatur non genitus, pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Sic enim et vicinus et amicus relative dicuntur, nec tamen potest invicinus dici quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo jam dicamus ingenitum, quamvis dici latine possit; sed pro eo dicamus non genitum, quod tantum valet. Num ergo aliud dicimus quam non filium? Negativa porro ista particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem praeposita substantialiter dicatur; sed id tantum negatur, quod sine illa aiebatur, sicut in caeteris praedicamentis. Velut cum dicimus, Homo est, substantiam designamus. Qui ergo dicit, Non homo est, non aliud genus praedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio, Homo est: sic secundum substantiam nego, cum dico, Non homo est. Et cum quaeritur, quantus sit; et aio, Quadrupedalis est, id est, quatuor pedum, secundum quantitatem aio: qui dicit, Non quadrupedalis est, secundum quantitatem negat. Candidus est, secundum qualitatem aio: Non candidus est, secundum qualitatem nego. Propinquus est, secundum relativum aio: Non propinquus est, secundum relativum nego. Secundum situm aio, cum dico, Jacet: secundum situm nego, cum dico, Non jacet. Secundum habitum aio, cum dico, Armatus est: secundum habitum nego, cum dico, Non armatus est. Tantumdem autem valet si dicam, Inermis est. Secundum tempus aio, cum dico, Hesternus est: secundum tempus nego, cum dico, Non hesternus est. Et cum dico, Romae est, secundum locum aio: et secundum locum nego, cum dico, Non Romae est. Secundum id quod est facere aio, cum dico, Caedit: si autem dicam, Non caedit, secundum id quod est facere nego, ut ostendam non hoc facere. Et cum dico, Vapulat, secundum praedicamentum aio quod pati vocatur: et secundum id nego, cum dico, non vapulat. Et omnino nullum praedicamenti genus est, secundum quod aliquid aiere volumus, nisi ut secundum idipsum praedicamentum negare convincamur, si praeponere negativam particulam voluerimus. Quae cum ita sint, si substantialiter aierem, dicendo, Filius; substantialiter negarem, dicendo, Non Filius. Quia vero relative aio, cum dico, Filius est; ad patrem enim refero: relative nego, si dicam, Non filius est; ad parentem enim eamdem negationem refero, volens ostendere quod ei parens non sit. At si quantum valet quod dicitur filius, tantumdem valet quod dicitur genitus, sicut praelocuti sumus; tantumdem ergo valet quod dicitur non genitus, quantum valet quod dicitur non filius. Relative autem negamus dicendo, Non filius: relative igitur negamus dicendo, Non genitus. Ingenitus porro quid est, nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur, sed quod ex genitore sit: ita cum dicitur ingenitus, non ad se ipsum dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento, quod Relativum vocatur, utraque significatio vertitur: quod autem relative pronuntiatur, non indicat substantiam: ita quamvis diversum sit genitus et ingenitus, non indicat diversam substantiam: quia sicut filius ad patrem, et non filius ad non patrem refertur; ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.
5.8.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT VIII.
5.8.1
Quidquid substantialiter de Deo dicitur, de singulis personis singulariter et simul de ipsa Trinitate dicitur. In Deo una essentia, tres Graecis hypostases, Latinis tres personae. Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas, substantialiter dici; quod autem ad aliquid, non substantialiter, sed relative: tantamque vim esse ejusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Quemadmodum enim Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, quod secundum substantiam dici nemo dubitat: non tamen tres deos, sed unum Deum dicimus eam ipsam praestantissimam Trinitatem. Ita magnus Pater, magnus Filius, magnus Spiritus sanctus: non tamen tres magni, sed unus magnus. Non enim de Patre solo, sicut illi perverse sentiunt; sed de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est, Tu es Deus solus magnus. Et bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus: nec tres boni, sed unus est bonus, de quo dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus. Etenim Dominus Jesus, ne ab illo qui dixerat, Magister bone, tanquam hominem compellans, secundum hominem tantummodo intelligeretur, ideo non ait, Nemo bonus, nisi solus Pater; sed, Nemo bonus, nisi unus Deus. In Patris enim nomine, ipse per se Pater pronuntiatur: in Dei vero, et ipse et Filius et Spiritus sanctus, quia Trinitas unus Deus. Situs vero, et habitus, et loca, et tempora, non proprie, sed translate ac per similitudines dicuntur in Deo. Nam et sedere super Cherubim dicitur; quod ad situm dicitur: et abyssum tanquam vestimentum amictus; quod ad habitum: et, Anni tui non deficient; quod ad tempus: et, Si ascendero in coelum, tu ibi es; quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime dicatur: solus enim Deus facit et ipse non fit, neque patitur quantum ad ejus substantiam pertinet qua Deus est. Itaque omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: nec tamen tres omnipotentes, sed unus Omnipotens, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria. Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis singulariter dicitur, id est, de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est Deo esse, et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse: propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico, quae οὐσία graece dicitur, quam usitatius substantiam vocamus.
5.8.2
Dicunt quidem et illi hypostasim; sed nescio quid volunt interesse inter usiam et hypostasim: ita ut plerique nostri qui haec graeco tractant eloquio, dicere consueverint, μίαν οὐσίαν, τρεῖς ὑποστάσεις, quod est latine, unam essentiam, tres substantias.
5.9
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT IX.
5.9
Personae tres non proprie dictae. Sed quia nostra loquendi consuetudo jam obtinuit, ut hoc intelligatur cum dicimus essentiam, quod intelligitur cum dicimus substantiam: non audemus dicere unam essentiam tres substantias; sed unam essentiam vel substantiam, tres autem personas; quemadmodum multi Latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt, cum alium modum aptiorem non invenirent, quo enuntiarent verbis quod sine verbis intelligebant. Revera enim cum Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus sanctus ille qui etiam donum Dei vocatur, nec Pater sit nec Filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est, Ego et Pater unum sumus. Non enim dixit, Unum est, quod Sabelliani dicunt; sed, unum sumus. Tamen cum quaeritur quid tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen, Tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur.
5.10.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT X.
5.10.1
Quae Deo absolute conveniunt ut essentia, de Trinitate singulariter dicuntur, non pluraliter. Sicut ergo non dicimus tres essentias; ita non dicimus tres magnitudines, neque tres magnos. In rebus enim quae participatione magnitudinis magnae sunt, quibus est aliud esse, aliud magnas esse, sicut magna domus, et magnus mons, et magnus animus; in his ergo rebus aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magnitudine magnum est, et prorsus non hoc est magnitudo quod est magna domus. Sed illa est vera magnitudo, qua non solum magna est domus quae magna est, et qua magnus est mons quisquis magnus est; sed etiam qua magnum est quidquid aliud magnum dicitur: ut aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea quae ab illa magna dicuntur. Quae magnitudo utique primitus magna est, multoque excellentius quam ea quae participatione ejus magna sunt. Deus autem quia non ea magnitudine magnus est quae non est quod est ipse, ut quasi particeps ejus sit Deus cum magnus est; alioquin illa erit major magnitudo quam Deus, Deo autem non est aliquid majus: ea igitur magnitudine magnus est qua ipse est eadem magnitudo. Et ideo sicut non dicimus tres essentias, sic nec tres magnitudines: hoc est enim Deo esse, quod est magnum esse. Eadem causa nec magnos tres dicimus, sed unum magnum: quia non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso magno magnus est; quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate, et de aeternitate, et de omnipotentia Dei dictum sit, omnibusque omnino praedicamentis quae de Deo possunt pronuntiari, quod ad se ipsum dicitur, non translate ac per similitudinem, sed proprie: si tamen de illo proprie aliquid dici ore hominis potest.
5.11.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT XI.
5.11.1
Quid in Trinitate relative dicatur. Quod autem proprie singula in eadem Trinitate dicuntur, nullo modo ad se ipsa, sed ad invicem, aut ad creaturam dicuntur; et ideo relative, non substantialiter ea dici manifestum est. Sicut enim Trinitas unus Deus dicitur, magnus, bonus, aeternus, omnipotens, idemque ipse sua sic dici potest deitas, ipse sua magnitudo, ipse sua bonitas, ipse sua aeternitas, ipse sua omnipotentia: non sic potest dici Trinitas Pater, nisi forte translate ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est, non utique excepto Filio, aut excepto Spiritu sancto oportet intelligi, quem unum Dominum Deum nostrum recte dicimus etiam patrem nostrum per gratiam suam nos regenerantem. Trinitas autem Filius nullo modo dici potest. Spiritus vero sanctus secundum id quod scriptum est, Quoniam Deus spiritus est, potest quidem universaliter dici, quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus. Itaque Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quoniam unus Deus, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas et Spiritus sanctus. Sed tamen ille Spiritus sanctus qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem cum dicitur donum Dei: donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre procedit, sicut Dominus dicit; et quod Apostolus ait, Qui Spiritum Christi non habet, hic non est ejus, de ipso utique sancto Spiritu ait. Donum ergo donatoris, et donator doni, cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus. Ergo Spiritus sanctus ineffabilis est quaedam Patris Filiique communio; et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter: quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus. Et haec Trinitas unus Deus, solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens: ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, aeternitas, omnipotentia.
5.12.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT XII.
5.12.1
In relativis mutuis interdum desunt vocabula. Nec movere debet, quoniam diximus relative dici Spiritum sanctum, non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, quia non ei videtur vicissim respondere vocabulum ejus ad quem refertur. Non enim, sicut dicimus servum domini et dominum servi, filium patris et patrem filii, quoniam ista relative dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim Spiritum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum, quo sibi vicissim respondeant quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relative dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cujus est pignus, et semper pignus alicujus rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus Patris et Filii, possumus vicissim dicere Patrem pignoris aut Filium pignoris? At vero cum dicimus donum Patris et Filii, non quidem dicere possumus Patrem doni, aut Filium doni; sed ut haec sibi vicissim respondeant, dicimus donum donatoris, et donatorem doni: quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit.
5.13.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT XIII.
5.13.1
Principium quomodo in Trinitate relative dicatur. Dicitur ergo relative Pater, idemque relative dicitur principium, et si quid forte aliud: sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius, relative dicitur et Verbum et Imago; et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur: nihil autem horum Pater dicitur. Et principium dicitur Filius: cum enim diceretur ei, Tu quis es? respondit, Principium, qui et loquor vobis. Sed numquid Patris principium? Creatorem se quippe ostendere voluit, cum se dixit esse principium; sicut et Pater principium est creaturae, eo quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Et ideo cum dicimus, et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus; quia et Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid vel operatur, principium est ei rei quam gignit, vel ei quam operatur; non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium; quia non eum separamus ab appellatione creatoris: et scriptum est de illo quod operetur, et in se utique manens operatur; non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur. Et quae operatur, vide: Unicuique autem, inquit, datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operatio virtutum; alii prophetia; alii dijudicatio spirituum; alii genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, utique sicut Deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi Deus? Idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus. Nam et sigillatim si interrogemur de Spiritu sancto, verissime respondemus quod Deus sit; et cum Patre et Filio simul unus Deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo vel tria principia.
5.14.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT XIV.
5.14.1
Pater et Filius unicum principium Spiritus sancti. Ad se autem invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia gignit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est, De Patre procedit, non parva quaestio est. Quia si ita est, non jam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat. Ubi et illud elucescit, ut potest, quod solet multos movere, cur non Filius sit etiam Spiritus sanctus, cum et ipse a Patre exeat, sicut in Evangelio legitur. Exiit enim, non quomodo natus, sed quomodo datus; et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut Unigenitus, neque factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. Quod enim de Patre natum est, ad Patrem solum refertur cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris, non et noster: quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit; itaque Spiritus sanctus, non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus: sicut dicitur, Domini salus qui dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est qui dedit, et noster qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est: sed alio modo iste noster est, quo dicimus et, Panem nostrum da nobis. Quanquam et illum spiritum qui hominis dicitur, utique accepimus. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Sed aliud est quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Unde scriptum est et de Joanne, quod in spiritu et virtute Eliae veniret: dictus est Eliae spiritus, scilicet Spiritus sanctus quem accepit Elias. Hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait ei Dominus, Tollam de spiritu tuo, et dabo eis: hoc est, dabo illis de Spiritu sancto, quem jam tibi dedi. Si ergo et quod datur, principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit; fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia: sed sicut Pater et Filius unus Deus, et ad creaturam relative unus creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium; ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus Dominus.
5.15.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT XV.
5.15.1
An Spiritus sanctus esset donum et antequam daretur. Ulterius autem quaeritur, utrum quemadmodum Filius non hoc tantum habet nascendo ut Filius sit, sed omnino ut sit; sic et Spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum ut donum sit, sed omnino ut sit: utrum ergo erat antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum Deus, jam donum erat et antequam daretur. Sed si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur; quomodo jam erat ipsa substantia, si non est nisi quia datur: sicut Filius non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsam substantiam nascendo habet? An semper procedit Spiritus sanctus, et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic procedebat ut esset donabile; jam donum erat, et antequam esset cui daretur? Aliter enim intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.
5.16.1
LIBER QUINTUS. Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT XVI.
5.16.1
Quod de Deo ex tempore dicitur, relative dicitur, non accidentaliter. Nec moveat quod Spiritus sanctus cum sit coaeternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo: non enim sempiterna creatura est, cujus est ille Dominus. Quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relativa esse accidentia, quoniam nihil accidit Deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio hujus disputationis tractavimus. Ecce Dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam sempiternam creaturam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem Deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tempora tamen non in tempore esse coepisse( non enim erat tempus antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit Deo ut Dominus esset, quia ipsorum temporum Dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt); quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cujus utique Dominus non erat antequam esset cui esset? Certe vel ut Dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo: et ut omnis auferri videatur controversia, certe ut tuus Dominus esset, aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit Deo. Aut si et hoc propter obscuram quaestionem animae videtur incertum, quid ut esset Dominus populi Israel? Quia etsi jam erat animae natura, quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus; tamen ille populus nondum erat, et quando esse coepit apparet. Postremo ut Dominus esset hujus arboris et hujus segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa jam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum jam factae naturae. Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni, et alio tempore dominus est arcae, quamvis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus jam esset. Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur, ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur, accidunt. Sicut amicus relative dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit: fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium: neque cum dicitur pignus, et si qua sunt similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat; quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur? Domine, inquit, refugium factus es nobis. Refugium ergo nostrum Deus relative dicitur, ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus: numquid tunc fit aliquid in ejus natura, quod antequam ad eum refugeremus non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio: deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores: in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii ejus efficimur: simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla commutatione suae substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici: non tamen secundum accidens Dei quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens ejus ad quod dici aliquid Deus incipit relative. Et quod amicus Dei justus esse incipit, ipse mutatur: Deus autem absit ut temporaliter aliquem diligat, quasi nova dilectione quae in illo ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt, et futura jam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit: sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur, et placidus bonis; illi mutantur, non ipse: sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est; ipsorum scilicet mutatione, non sua.