Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Trinitate
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7441 Detri5
7.1.1
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. CAPUT PRIMUM.
7.1.1
Redit ad quaestionem, an quaelibet Trinitatis persona per se sit sapientia. Quam difficile, quave ratione solvatur quaestio proposita. Jam nunc quaeramus diligentius, quantum dat Deus, quod paulo ante distulimus: Utrum et singula quaeque in Trinitate persona possit et per se ipsam non cum caeteris duabus dici Deus, aut magnus, aut sapiens, aut verus, aut omnipotens, aut justus, et si quid aliud dici de Deo potest, non relative, sed ad se ipsum; an vero non dicantur ista, nisi cum Trinitas intelligitur. Hoc enim quaestionem facit, quia scriptum est, Christum Dei virtutem. et Dei sapientiam: utrum ita sit pater sapientiae atque virtutis suae, ut hac sapientia sapiens sit quam genuit, et hac virtute potens quam genuit; et quia semper potens et sapiens, semper genuit virtutem et sapientiam. Dixeramus enim si ita est, cur non et magnitudinis suae pater sit qua magnus est, et bonitatis qua bonus, et justitiae qua justus, et alia si qua sunt? Aut si haec omnia pluribus vocabulis in eadem sapientia et virtute intelliguntur, ut ea sit magnitudo quae virtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae virtus, sicut jam tractavimus; meminerimus, cum aliquid horum nomino, sic accipiendum esse, ac si omnia commemorem. Quaeritur ergo an Pater etiam singulus sit sapiens, atque ipsa sibi ipse sapientia, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est; non verbo quod profertur, et sonat, et transit; sed Verbo quod erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt: Verbo aequali sibi, quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse verbum, sicut nec filius, nec imago. Dicens autem: exceptis illis temporalibus vocibus Dei, quae in creatura fiunt; nam sonant, et transeunt: dicens ergo illo coaeterno Verbo, non singulus intelligitur, sed cum ipso Verbo, sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens, ut ita sit sapientia, sicut Verbum, et hoc sit Verbum esse quod est esse sapientiam; hoc etiam esse virtutem, ut virtus et sapientia et Verbum idem sit, et relative dicatur, sicut Filius et imago: atque ille non singulus potens, vel sapiens, sed cum ipsa virtute et sapientia quam genuit; sicut non singulus dicens, sed eo Verbo, et cum eo Verbo quod genuit; atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio Deus, sed eo magnus quo Deus, quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse; consequens est ut nec Deus singulus, sed ea et cum ea deitate quam genuit, ut sic sit Filius deitas Patris, sicut sapientia et virtus Patris, et sicuti est Verbum et imago Patris. Et quia non aliud illi est esse, aliud Deum esse, ita sit etiam essentia Patris Filius, sicuti est Verbum et imago ejus. Ac per hoc etiam excepto eo quod Pater est, non sit aliquid Pater, nisi quia est ei Filius: ut non tantum id quod dicitur Pater, quod manifestum est eum non ad se ipsum, sed ad Filium relative dici, et ideo Patrem quia est ei Filius; sed omnino ut sit quod ad se ipsum est, ideo sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est, non nisi ea quam genuit magnitudine; ita et est non nisi ea quam genuit essentia; quia non est aliud illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae suae, sicut pater est magnitudinis suae, sicut pater est virtutis ac sapientiae suae? Eadem quippe ejus magnitudo quae virtus, et eadem essentia quae magnitudo.
7.1.2
Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est, Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam. Quapropter in eas angustias sermo coarctatur, cum ineffabilia fari cupimus, ut aut dicamus Christum non esse Dei virtutem et Dei sapientiam, atque ita impudenter et impie resistamus Apostolo: aut Christum quidem Dei virtutem et Dei sapientiam esse fateamur, sed ejus Patrem non esse patrem virtutis et sapientiae suae, quod non minus impium est; sic enim nec Christi erit pater, quia Christus Dei virtus et Dei sapientia est: aut non esse Patrem virtute sua potentem, neque sapientia sua sapientem; quod quis audeat dicere? aut aliud in Patre intelligi esse, aliud sapientem esse, ut non hoc ipso sit quo sapiens est; quod de anima intelligi solet, quae alias insipiens, alias sapiens est, velut natura mutabilis, et non summe perfecteque simplex: aut Patrem non esse aliquid ad se ipsum, et non solum quod Pater est, sed omnino quod est, ad Filium relative dici. Quomodo ergo ejusdem essentiae Filius cujus Pater, quandoquidem ad se ipsum, nec essentia est, nec omnino est ad se ipsum, sed etiam esse ad Filium illi est? At enim multo magis unius ejusdemque essentiae, quia una eademque essentia Pater et Filius; quandoquidem Patri non ad se ipsum est ipsum esse, sed ad Filium, quam essentiam genuit, et qua essentia est quidquid est. Neuter ergo ad se est, et uterque ad invicem relative dicitur: an Pater solus non solum quod Pater dicitur, sed omnino quidquid dicitur relative ad Filium dicitur; ille autem dicitur et ad se? et si ita est, quid dicitur ad se? an ipsa essentia? sed Patris essentia est Filius, sicut Patris virtus et sapientia, sicut Verbum Patris et imago Patris: aut si essentia dicitur ad se Filius, Pater autem non est essentia, sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum, sed hac ipsa essentia quam genuit, sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit; ergo et magnitudo dicitur ad se Filius, ergo et virtus, et sapientia, et Verbum, et imago. Quid autem absurdius, quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et Verbum, quod est virtus et sapientia, sed illa relative dicuntur, haec autem ad se, non ad aliud; incipit non ea sapientia quam genuit, sapiens esse Pater, quia non potest ipse ad eam relative dici, et illa ad eum relative non dici. Omnia enim quae relative dicuntur, ad invicem dicuntur. Restat itaque ut etiam essentia Filius relative dicatur ad Patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus, ut ipsa essentia non sit essentia; vel certe cum dicitur essentia, non essentia, sed relativum indicetur. Quomodo cum dicitur dominus, non essentia indicatur, sed relativum quod refertur ad servum; cum autem homo dicitur, vel aliquid tale, quod ad se, non ad aliud dicitur, tunc indicatur essentia. Homo ergo cum dominus dicitur, ipse homo essentia est, dominus vero relative dicitur: homo enim ad se dicitur, dominus ad servum; hoc autem unde agimus, si essentia ipsa relative dicitur, essentia ipsa non est essentia. Huc accedit, quia omnis essentia quae relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo: sicut homo dominus, et homo servus, et equus jumentum, et nummus arrha, homo et equus et nummus ad se dicuntur, et substantiae sunt vel essentiae; dominus vero et servus et jumentum et arrha, ad aliquid relative dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset qui relative dominus diceretur: et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod jumentum relative diceretur: ita si nummus non esset aliqua substantia, nec arrha posset relative dici. Quapropter si et Pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relative dicatur ad aliquid. Non enim, sicut ad aliquid coloratum refertur color ejus, nec omnino ad se dicitur color, sed semper alicujus colorati est; illud autem cujus color est, etiam si eo quod coloratum dicitur, ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicitur, ad se dicitur: ullo modo ita putandum est Patrem non dici aliquid ad se ipsum, sed quidquid dicitur ad Filium dici; eumdem vero Filium et ad se ipsum dici, et ad Patrem, cum dicitur magnitudo magna et virtus potens, utique ad se ipsum, et magnitudo atque virtus magni et potentis Patris, qua Pater magnus et potens est. Non ergo ita, sed utrumque substantia, et utrumque una substantia. Sicut autem absurdum est dicere, candidum non esse candorem; sic absurdum est dicere, sapientem non esse sapientiam: et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia; quoniam ipsum corpus essentia est, et illa ejus qualitas: unde et ab ea dicitur candidum corpus, cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma, et aliud color; et utrumque non in se ipso, sed in aliqua mole, quae moles nec forma, nec color est, sed formata et colorata. Sapientia vera et sapiens est, et se ipsa sapiens est. Et quoniam quaecumque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia, nec cum anima fuerit in stultitiam commutata, illa mutatur: non ita est in eo qui ex ea fit sapiens, quemadmodum candor in corpore quod ex illo candidum est. Cum enim corpus in alium colorem fuerit mutatum, non manebit candor ille, sed omnino esse desinet. Quod si et Pater qui genuit sapientiam, ex ea fit sapiens, neque hoc est illi esse quod sapere, qualitas ejus est Filius; non proles ejus, et non ibi erit jam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit; quia vere ibi est summe simplex essentia: hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est Pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus, cum dicimus, Hoc illi est esse quod sapere, nisi, Eo est quo sapiens est? Quapropter quae causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit: proinde si sapientia quam genuit, causa illi est ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est. Quod fieri non potest, nisi gignendo eum aut faciendo. Sed neque genitricem, neque conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim insanius? Ergo et Pater ipse sapientia est: et ita dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris; id est, ut quemadmodum lumen de lumine, et utrumque unum lumen; sic intelligatur sapientia de sapientia, et utrumque una sapientia: ergo et una essentia; quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere, et potentiae posse, et aeternitati aeternam esse, justitiae justam esse, magnitudini magnam esse; hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia est quae essentia.
7.2.1
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. CAPUT II.
7.2.1
Pater et Filius simul una sapientia, sicut una essentia, tametsi non simul unum Verbum. Pater igitur et Filius simul una essentia, et una magnitudo, et una veritas, et una sapientia. Sed non Pater et Filius simul ambo unum Verbum, quia non simul ambo unus Filius. Sicut enim Filius ad Patrem refertur, non ad se ipsum dicitur; ita et Verbum ad eum cujus Verbum est refertur, cum dicitur Verbum. Eo quippe Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius. Quoniam igitur Pater et Filius simul non utique unus Filius, consequens est ut Pater et Filius simul non amborum unum Verbum. Et propterea non eo Verbum quo sapientia; quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cujus Verbum est, sicut Filius ad Patrem: sapientia vero eo quo es entia. Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quoniam vero et Verbum sapientia est, sed non eo Verbum quo sapientia; Verbum enim relative, sapientia essentialiter intelligitur: id dici accipiamus cum dicitur Verbum, ac si dicatur, nata sapientia, ut sit et Filius et imago. Et haec duo cum dicuntur, id est, nata sapientia, in uno eorum eo quod est nata, et Verbum, et imago, et Filius intelligatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur: at in altero quod est sapientia, quoniam et ad se dicitur, se ipsa enim sapiens est, etiam essentia demonstretur, et hoc ejus esse quod sapere. Unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una essentia, et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia. Quapropter, non quia Pater non est Filius, et Filius non est Pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una essentia: quia his nominibus relativa eorum ostenduntur. Uterque autem simul una sapientia, et una essentia, ubi hoc est esse quod sapere: non autem simul uterque Verbum aut Filius, quia non hoc est esse quod Verbum aut Filium esse: sicut jam satis ostendimus ista relative dici.
7.3.1
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. CAPUT III.
7.3.1
Sapientiae nomine cur Filius potissimum insinuetur in Scripturis cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia. Spiritum sanctum simul cum Patre et Filio unam sapientiam esse. Cur ergo in Scripturis nunquam fere de sapientia quidquam dicitur, nisi ut ostendatur a Deo genita vel creata? genita scilicet, per quam facta sunt omnia: creata vero vel facta, sicut in hominibus, cum ad eam quae non creata et facta, sed genita est, convertuntur et illustrantur; in ipsis enim fit aliquid quod vocetur eorum sapientia: vel illud Scripturis praenuntiantibus aut narrantibus, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; hoc modo enim Christus facta sapientia est, quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis Libris sapientia, vel de illa dicitur aliquid, nisi quod eam de Deo natam ostendat, aut factam, quamvis sit et Pater ipse sapientia, quia illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda, cujus imitatione formamur? Pater enim eam dicit, ut Verbum ejus sit; non quomodo profertur ex ore verbum sonans, aut ante pronuntiationem cogitatur: spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est, et illuminando dicit nobis et de se et de Patre, quod dicendum est hominibus. Ideoque ait, Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare: quia per Filium revelat Pater, id est, per Verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et se ipsum ostendit, et illud de quo loquimur; quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia? Quod ita ostendit Patrem sicuti est Pater: quia et ipsum ita est, et hoc est quod Pater, secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater: quia Verbum non est Pater, et Verbum relative dicitur, sicut Filius, quod utique non est Pater. Et ideo Christus virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia etiam ipse virtus et sapientia est, sicut lumen de Patre lumine, et fons vitae apud Deum Patrem, utique fontem vitae. Quoniam apud te, inquit, est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso: et erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et lumen hoc Verbum erat apud Deum; sed et Deus erat Verbum. Deus autem lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae: lumen vero non corporale, sed spirituale: neque ita spirituale, ut illuminatione factum sit, quemadmodum dictum est Apostolis, Vos estis lumen mundi; sed lumen quod illuminat Omnem hominem, ea ipsa et summa sapientia Deus, unde nunc agimus. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre, sicut lumen de lumine, et Deus de Deo, ut et singulus Pater lumen, et singulus Filius lumen; et singulus Pater Deus, et singulus Filius Deus: ergo et singulus Pater sapientia, et singulus Filius sapientia. Et sicut utrumque simul unum lumen, et unus Deus, sic utrumque una sapientia. Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio, quia temporaliter nos ad eum convertimus, id est, ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum. Et ipse ex quodam tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
7.3.2
Propterea igitur cum pronuntiatur in Scripturis, aut enarratur aliquid de sapientia, sive dicente ipsa sive cum de illa dicitur, Filius nobis potissimum insinuatur. Cujus imaginis exemplo et nos non discedamus a Deo, quia et nos imago Dei sumus: non quidem aequalis, facta quippe a Patre per Filium, non nata de Patre sicut illa. Et nos, quia illuminamur lumine; illa vero, quia lumen illuminaus: et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur praecedentem aliquem ad Patrem a quo nunquam est omnino separabilis, quia idipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem, et sequimur stantem, et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum: quia factus est nobis via temporalis per humilitatem, quae mansio nobis aeterna est per divinitatem. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus, qui superbia non lapsi sunt, in forma Dei et Deo aequalis et Deus praebet exemplum: ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini, qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis Deum videre non poterat, semetipsum exinanivit, non mutando divinitatem suam, sed nostram mutabilitatem assumendo; et formam servi accipiens, venit ad nos in hunc mundum, qui in hoc mundo erat, quia mundus per eum factus est; ut exemplum sursum videntibus Deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenens. Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi Deum, et sentire non poterat Deum; sequendo Deum hominem factum, sequeretur simul et quem sentire poterat, et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhaereamus illi, charitate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Non igitur mirum, si propter exemplum quod nobis ut reformemur ad imaginem Dei praebet imago aequalis Patri, cum de sapientia Scriptura loquitur, de Filio loquitur, quem sequimur vivendo sapienter: quamvis et Pater sit sapientia, sicut lumen et Deus.
7.3.3
Spiritus quoque sanctus sive sit summa charitas utrumque conjungens nosque subjungens, quod ideo non indigne dicitur quia scriptum est, Deus charitas est: quomodo non est etiam ipse sapientia; cum sit lumen, quoniam Deus lumen est? sive alio modo essentia Spiritus sancti singillatim ac proprie nominanda est: quoniam Deus est, utique lumen est: et quoniam lumen est, utique sapientia est: Deum autem esse Spiritum sanctum, Scriptura clamat apud Apostolum qui dicit, Nescitis quia templum Dei estis? Statimque subjicit, Et Spiritus Dei habitat in vobis. Deus enim habitat in templo suo. Non enim tanquam minister habitat Spiritus Dei in templo Dei, cum alio loco evidentius dicat: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate ergo Deum in corpore vestro. Quid est autem sapientia, nisi lumen spirituale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen, sed corporale est; et spiritualis creatura lumen, sed non incommutabile. Lumen ergo Pater, lumen Filius, lumen Spiritus sanctus: simul autem non tria lumina, sed unum lumen. Et ideo sapientia Pater, sapientia Filius, sapientia Spiritus sanctus; et simul non tres sapientiae, sed una sapientia: et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia Pater et Filius et Spiritus sanctus. Nec aliud est ibi esse quam Deum esse: unus ergo Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.
7.4.1
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. CAPUT IV.
7.4.1
Qua necessitate Graeci tres hypostases dixerint; Latini, tres personas. Scriptura nullibi dicit tres personas in Deo. Itaque loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris Graecis una essentia, tres substantiae: a Latinis autem, una essentia vel substantia, tres personae; quia, sicut jam diximus, non aliter in sermone nostro, id est, latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et dum intelligatur saltem in aenigmate quod dicitur, placuit ita dici, ut diceretur aliquid cum quaereretur quid tria sint, quae tria esse fides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum sanctum quod est donum Dei nec Patrem dicit esse nec Filium. Cum ergo quaeritur quid tria, vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod speciale vel generale nomen, quo complectamur haec tria, neque occurrit animo, quia excedit supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. Cum enim dicimus non eumdem esse Jacob qui est Abraham, Isaac autem nec Abraham esse nec Jacob, tres esse utique fatemur, Abraham, Isaac et Jacob. Sed cum quaeritur quid tres, respondemus tres homines, nomine speciali eos pluraliter appellantes; generali autem, si dicamus tria animalia: homo enim, sicut veteres definierunt, animal est rationale, mortale: aut sicut Scripturae nostrae loqui solent, tres animas, cum a parte meliore totum appellari placet, id est, ab anima, et corpus et animam, quod est totus homo. Ita quippe dictum est in Aegyptum descendisse cum Jacob animas septuaginta quinque, pro tot hominibus. Item cum dicimus equum tuum non eum esse qui meus est, et tertium alicujus alterius nec meum esse nec tuum, fatemur tres esse: et intorroganti quid tres, respondemus tres equos nomine speciali, generali autem tria animalia. Item cum dicimus bovem non esse equum, canem vero nec bovem esse nec equum, tria quaedam dicimus: et percontantibus quid tria, non jam speciali nomine dicimus tres equos, aut tres boves, aut tres canes, quia non eadem specie continentur; sed generali, tria animalia; sive superiore genere, tres substantias, vel tres creaturas, vel tres naturas. Quaecumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine, etiam generaliter enuntiari possunt uno nomine. Non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur, etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, etiam animalia tria dicimus: equum vero et bovem et canem, animalia tria tantum dicimus vel substantias, quae sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres vero equos, aut boves, aut canes, quae specialia vocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamvis pluraliter enuntiamus quae communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Jacob commune habent id quod est homo; itaque dicuntur tres homines: equus quoque et bos et canis, commune habent id quod est animal; dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros, etiam tres arbores dicimus; laurum vero et myrtum et oleam, tantum tres arbores vel tres substantias, aut tres naturas: atque ita tres lapides, etiam tria corpora; lapidem vero et lignum et ferrum, tantum tria corpora, vel si quo etiam superiore generali nomine dici possunt. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus, quoniam tres sunt, quaeramus quid tres sint, et quid commune habeant. Non enim commune illis est id quod Pater est, ut invicem sibi sint patres; sicut amici, cum relative ad alterutrum dicantur, possunt dici tres amici, quod invicem sibi sunt. Non autem hoc ibi, quia tantum Pater ibi pater; nec duorum pater, sed unici Filii. Nec tres filii, cum Pater ibi non sit filius, nec Spiritus sanctus. Nec tres spiritus sancti, quia et spiritus sanctus propria significatione qua etiam donum Dei dicitur, nec Pater nec Filius. Quid igitur tres? Si enim tres personae, commune est eis id quod persona est: ergo speciale hoc aut generale nomen est eis, si consuetudinem loquendi respicimus. Sed ubi est naturae nulla diversitas, ita generaliter enuntiantur aliqua plura, ut etiam specialiter enuntiari possint. Naturae enim differentia facit ut laurus et myrtus et olea, aut equus et bos et canis, non dicantur speciali nomine, istae, tres lauri; aut illi, tres boves: sed generali, et istae, tres arbores; et illa, tria animalia. Hic vero ubi nulla est essentiae diversitas, oportet ut speciale nomen habeant haec tria, quod tamen non invenitur. Nam persona generale nomen est, in tantum ut etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem et Deum.
7.4.2
Deinde in ipso generali vocabulo, si propterea dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est( alioquin nullo modo possunt ita dici, quemadmodum non dicuntur tres filii, quia non commune est eis id quod est filius); cur non etiam tres deos dicimus? Certe enim quia Pater persona, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona, ideo tres personae: quia ergo Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, cur non tres dii? Aut quoniam propter ineffabilem conjunctionem haec tria simul unus Deus; cur non etiam una persona, ut ita non possimus dicere tres personas, quamvis singulam quamque appellemus personam, quemadmodum non possumus dicere tres deos, quamvis quemque singulum appellemus Deum, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum? An quia Scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturam commemorare invenimus. An quia nec tres, nec unam personam Scriptura dicit haec tria( legimus enim personam Domini, non personam Dominum), propterea licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit: si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura, dicens, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est? Cur ergo et tres essentias non licet dicere, quod similiter Scriptura, sicut non dicit, ita nec contradicit? Nam essentia si speciale nomen est commune tribus, cur non dicantur tres essentiae, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, tres homines, quia homo speciale nomen est commune omnibus hominibus? Si autem speciale nomen non est essentia, sed generale, quia homo, et pecus, et arbor, et sidus, et angelus essentia dicitur; cur non dicuntur istae tres essentiae, sicut tres equi dicuntur tria animalia, et tres lauri dicuntur tres arbores, et tres lapides tria corpora? Aut si propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia; cur non propter eamdem unitatem Trinitatis non dicuntur tres substantiae vel tres personae, sed una substantia et una persona? Quam enim est illis commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia, tam illis commune est vel substantiae vel personae vocabulum. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum Graecorum consuetudinem, ea quae diximus, oportet intelligi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam vel substantiam.
7.4.3
Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate parta haec vocabula, cum opus esset copiosa disputatione adversum insidias vel errores haereticorum? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis pro captu tenet de Domino Deo creatore suo, sive per piam fidem, sive per qualemcumque intelligentiam, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quaedam, non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit, in haeresim lapsus est. Certissime quippe de Scripturis cognoscitur quod pie credendum est, et aspectu mentis indubitata perceptione perstringitur, et Patrem esse, et Filium, et Spiritum sanctum; nec Filium esse eumdem qui Pater est, nec Spiritum sanctum eumdem esse vel Patrem vel Filium. Quaesivit quid tria diceret: et dixit substantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit; ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae vel personae. Nam si hoc est Deo esse quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae, ut non dicuntur tres essentiae: quemadmodum quia hoc est Deo esse quod sapere, sicut non tres essentias, ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est Deum esse quod est esse, tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Si autem aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud Deo esse, aliud Patrem esse vel Dominum esse; quod enim est, ad se dicitur, Pater autem ad Filium et Dominus ad servientem creaturam dicitur: relative ergo subsistit, sicut relative gignit et relative dominatur. Ita jam substantia non erit substantia, quia relativum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relative dicatur: omnis enim res ad se ipsam subsistit; quanto magis Deus?
7.5.1
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. CAPUT V.
7.5.1
In Deo substantia abusive dicitur, essentia proprie. Si tamen dignum est ut Deus dicatur subsistere: de his enim rebus recte intelligitur, in quibus subjectis sunt ea quae in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est: illa vero in subsistente atque subjecto corpore, quae non substantiae sunt, sed in substantia; et ideo si esse desinat, vel ille color, vel illa forma, non adimunt corpori esse corpus, quia non hoc ei est esse, quod illam vel illam formam coloremve retinere. Res ergo mutabiles neque simplices, proprie dicuntur substantiae. Deus autem si subsistit ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tanquam in subjecto, et non est simplex, cui hoc sit esse quod illi est quidquid aliud de illo ad illum dicitur, sicut magnus, omnipotens, bonus, et si quid hujusmodi de Deo non incongrue dicitur: nefas est autem dicere ut subsistat et subsit Deus bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tanquam in subjecto: unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur; ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est, idque nomen suum famulo suo Moysi enuntiavit, cum ait, Ego sum qui sum; et, dices ad eos: Qui est, misit me ad vos. Sed tamen sive essentia dicatur quod proprie dicitur, sive substantia quod abusive; utrumque ad se dicitur, non relative ad aliquid. Unde hoc est Deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia Trinitas, una etiam substantia. Fortassis igitur commodius dicuntur tres personae, quam tres substantiae.
7.6.1
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. CAPUT VI.
7.6.1
Cur in Trinitate non dicatur una persona, et tres essentiae. De Trinitate quid credere debet qui supra dicta non capit. Homo et ad imaginem et imago Dei. Sed ne nobis videar suffragari, hoc quoque requiramus. Quanquam et illi, si vellent, sicut dicunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas tria prosopa. Illud autem maluerunt, quod forte secundum linguae suae consuetudinem aptius diceretur. Nam et in personis eadem ratio est: non enim aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. Nam si esse ad se dicitur, persona vero relative; sic dicamus tres personas, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quemadmodum dicuntur aliqui tres amici, aut tres propinqui, aut tres vicini, quod sint ad invicem, non quod unusquisque eorum sit ad se ipsum. Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum caeterorum, aut propinquus aut vicinus, quia haec nomina relativam significationem habent. Quid ergo? num placet ut dicamus Patrem personam esse Filii et Spiritus sancti, aut Filium personam esse Patris et Spiritus sancti, aut Spiritum sanctum personam esse Patris et Filii? Sed neque persona ita dici alicubi solet, neque in hac Trinitate cum dicimus personam Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca, ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est; ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est: ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum; sicut ad se dicitur Deus et magnus, et bonus, et justus, et si quid aliud hujus modi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod Deum esse, quod magnum, quod bonum esse; ita hoc illi est esse, quod personam esse. Cur ergo non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam et unum Deum, sed tres dicimus personas, cum tres Deos aut tres essentias non dicamus; nisi quia volumus vel unum aliquod vocabulum servire huic significationi qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interrogati, quid tres, cum tres esse fateremur? Nam si genus est essentia, species autem substantia sive persona, ut nonnulli sentiunt, omitto illud quod jam dixi, oportere appellari tres essentias, ut appellantur tres substantiae vel personae, sicut appellantur tres equi, eademque animalia tria, cum sit species equus, animal genus. Neque enim species ibi pluraliter dicta est, et genus singulariter, tanquam diceretur tres equi unum animal: sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia generali nomine. Quod si dicunt substantiae vel personae nomine non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum; ut substantia vel persona non ita dicatur sicut dicitur homo, quod commune est omnibus hominibus, sed quomodo dicitur hic homo, velut Abraham, velut Isaac, velut Jacob, vel si quis alius qui etiam digito praesens demonstrari possit: sic quoque illos eadem ratio consequetur. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac et Jacob tria individua, ita tres homines, et tres animae. Cur ergo et Pater et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus et speciem et individuum etiam ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae, ut tres substantiae seu personae? Sed hoc, ut dixi, omitto: illud dico, si essentia genus est, una essentia jam non habet species; sicut quia genus est animal, unum animal jam non habet species. Non sunt ergo tres species unius essentiae, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si autem species est essentia, sicut species est homo, tres vero illae quas appellamus substantias sive personas, sic eamdem speciem communiter habent, quemadmodum Abraham, Isaac et Jacob speciem quae homo dicitur, communiter habent; non sicut homo subdividitur in Abraham, Isaac et Jacob, ita unus homo et in aliquos singulos homines subdividi potest: omnino enim non potest, quia unus homo jam singulus homo est. Cur ergo una essentia in tres substantias, vel personas subdividitur? Nam si essentia species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo: an sicut dicimus aliquos tres homines ejusdem sexus, ejusdem temperationis corporis, ejusdemque animi, unam esse naturam; tres enim sunt homines, sed una natura: sic etiam ibi dicimus tres substantias unam essentiam, aut tres personas unam substantiam vel essentiam? Hoc vero utcumque simile est, quia et veteres qui latine locuti sunt, antequam haberent ista nomina, quae non diu est ut in usum venerunt, id est essentiam vel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque secundum genus et species ista dicimus; sed quasi secundum communem eamdemque materiam. Sicut ex eodem auro si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen diceremus genus aurum, species autem statuas; nec aurum speciem, statuas vero individua. Nulla quippe species individua sua transgreditur, ut aliquid extra comprehendat. Cum enim definiero quid sit homo, quod est nomen speciale, singuli quique homines qui sunt individua eadem definitione continentur, nec aliquid ad eam pertinet quod homo non sit. Cum vero aurum definiero, non solae statuae, si aureae fuerint, sed et annuli, et si quid aliud de auro fuerit, ad aurum pertinebit, etsi nihil inde fiat, aurum dicitur, quia etiamsi non sint aureae, non ideo non erunt statuae. Item nulla species excedit definitionem generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis hujus species est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est. Ideo quamvis in tribus statuis aureis, recte dicamus tres statuas unum aurum; non tamen ita dicimus, ut genus aurum, species vero statuas intelligamus. Nec sic ergo Trinitatem dicimus tres personas vel substantias, unam essentiam et unum Deum, tanquam ex una materia tria quaedam subsistant, etiamsi quidquid illud est, in his tribus explicatum sit. Non enim aliquid aliud ejus essentiae est praeter istam Trinitatem: tamen tres personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus: tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona; sicut tres statuas ex eodem auro possumus dicere; aliud enim illuc est esse aurum, aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres homines una natura, vel tres homines ejusdem naturae, possunt etiam dici tres homines ex eadem natura, quia ex eadem natura et alii tres tales homines possunt existere; in illa vero essentia Trinitatis, nullo modo alia quaelibet persona ex eadem essentia potest existere. Deinde in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul; et plus sunt aliquid homines duo, quam unus homo: et in statuis aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. At in Deo non ita est: non enim major essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus simul, quam solus Pater aut solus Filius; sed tres simul illae substantiae sive personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt singulis: quod animalis homo non percipit. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia, vel minuta vel grandia, volitantibus in animo ejus phantasmatibus tanquam imaginibus corporum.
7.6.2
Ex qua immunditia donec purgetur, credat in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, solum, magnum, omnipotentem, bonum, justum, misericordem, omnium visibilium et invisibilium conditorem, et quidquid de illo pro humana facultate digne vereque dici potest. Neque cum audierit Patrem solum Deum, separet inde Filium, aut Spiritum sanctum: cum eo quippe solus Deus, cum quo et unus Deus est; quia et Filium cum audimus solum Deum, sine ulla separatione Patris aut Spiritus sancti oportet accipere. Atque ita dicat unam essentiam, ut non existimet aliud alio, vel majus, vel melius, vel aliqua ex parte diversum. Non tamen ut Pater ipse sit et Filius et Spiritus sanctus, et quidquid aliud ad alterutrum singula dicuntur; sicut Verbum quod non dicitur nisi Filius, aut Donum quod non dicitur nisi Spiritus sanctus: propter quod etiam pluralem numerum admittunt, sicut in Evangelio scriptum est: Ego et Pater unum sumus. Et unum dixit; et, sumus: unum, secundum essentiam, quod idem Deus; sumus, secundum relativum, quod ille Pater, hic Filius. Aliquando et tacetur unitas essentiae, et sola pluraliter relativa commemorantur: Veniemus ad eum ego et Pater, et habitabimus apud eum. Veniemus et habitabimus, pluralis numerus est, quia praedictum est, Ego et Pater, id est, Filius et Pater, quae relative ad invicem dicuntur. Aliquando latenter omnino, sicut in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et faciamus, et nostram, pluraliter dictum est, et nisi ex relativis accipi non oportet. Non enim ut facerent dii, aut ad imaginem et similitudinem deorum; sed ut facerent Pater et Filius et Spiritus sanctus, ad imaginem Patris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo imago Dei. Deus autem Trinitas. Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago Dei, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata, hujus rei significandae causa, ita imago est ut ad imaginem sit: id est, non aequatur parilitate, sed quadam similitudine accedit. Non enim locorum intervallis, sed similitudine acceditur ad Deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Sunt enim qui ita distinguunt, ut imaginem velint esse Filium: hominem vero non imaginem, sed ad imaginem. Refellit autem eos Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Non dixit, Ad imaginem; sed imago. Quae tamen imago, cum alibi dicitur, Ad imaginem, non quasi ad Filium dicitur, quae imago aequalis est Patri; alioquin non diceret, ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram, cum Filius solius Patris imago sit? Sed propter imparem, ut diximus, similitudinem dictus est homo ad imaginem: et ideo nostram, ut imago Trinitatis esset homo; non Trinitati aequalis sicut Filius Patri, sed accedens, ut dictum est, quadam similitudine; sicut in distantibus significatur quaedam vicinitas, non loci, sed cujusdam imitationis. Ad hoc enim et dicitur, Reformamini in novitate mentis vestrae: quibus item dicit, Estote itaque imitatores Dei, sicut filii charissimi. Novo enim homini dicitur: Qui renovatur in agnitionem. Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Aut si jam placet propter disputandi necessitatem, etiam exceptis nominibus relativis, pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur, quid tria, et dicere tres substantias sive tres personas; nullae moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulo minus, quocumque modo minus esse aliud alio potest: ut neque personarum sit confusio, nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide tencatur, donec illucescat in cordibus ille qui ait per prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis.

Intertext edge

Open linked passage

Note