Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Trinitate
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7441 Detri5
8.1.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. PROOEMIUM.
8.1.1
Epilogus superius dictorum. Regula in difficilioribus fidei quaestionibus servanda. Diximus alibi, ea dici proprie in illa Trinitate distincte ad singulas personas pertinentia, quae relative dicuntur ad invicem, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum Spiritus sanctus: non enim Pater Trinitas, aut Filius Trinitas, aut Trinitas Donum. Quod vero ad se dicuntur singuli, non dici pluraliter tres, sed unum ipsam Trinitatem: sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus; et omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: nec tamen tres dii, aut tres boni, aut tres omnipotentes; sed unus Deus, bonus, omnipotens ipsa Trinitas; et quidquid aliud non ad invicem relative, sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur, quia hoc est ibi esse, quod magnum esse, quod bonum esse, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquaeque ibi persona, vel ipsa Trinitas dicitur. Ideoque dici tres personas, vel tres substantias, non ut aliqua intelligatur diversitas essentiae, sed ut vel uno aliquo vocabulo responderi possit, cum dicitur quid tres, vel quid tria; tantamque esse aequalitatem in ea Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, quod attinet ad divinitatem, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut singula quaeque persona quaelibet trium minus aliquid sit quam ipsa Trinitas. Dicta sunt haec, et si saepius versando repetantur, familiarius quidem innotescunt: sed et modus aliquis adhibendus est, Deoque supplicandum devotissima pietate, ut intellectum aperiat, et studium contentionis absumat, quo possit mente cerni essentia veritatis, sine ulla mole, sine ulla mobilitate. Nunc itaque, in quantum ipse adjuvat Creator mire misericors, attendamus haec, quae modo interiore quam superiora tractabimus, cum sint eadem: servata illa regula, ut quod intellectui nostro nondum eluxerit, a firmitate fidei non dimittatur.
8.2.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT PRIMUM.
8.2.1
In Deo non esse majus quid tres quam unam personam, ratione monstratur. Dicimus enim non esse in hac Trinitate majus aliquid duas aut tres personas quam unam earum: quod non capit consuetudo carnalis, non ob aliud, nisi quia vera quae creata sunt sentit ut potest; veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri: nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe veritatis, quoniam sola vere est, non est major aliqua, nisi quae verius est. Quidquid autem intelligibile atque incommutabile est, non aliud alio verius est, quia aeque incommutabiliter aeternum est: nec quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum est, quam eo quo vere est. Quapropter ubi magnitudo ipsa veritas est, quidquid plus habet magnitudinis, necesse est ut plus habeat veritatis: quidquid ergo plus veritatis non habet, non habet plus etiam magnitudinis. Porro, quidquid plus habet veritatis, profecto verius est, sicut majus est quod plus habet magnitudinis: hoc ergo ibi est majus quod verius. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam singulus Pater, aut singulus Filius. Non igitur majus aliquid utrumque simul, quam singulum eorum. Et quoniam aeque vere est etiam Spiritus sanctus, nec Pater et Filius simul majus aliquid est quam ipse, quia nec verius est. Pater quoque et Spiritus sanctus simul, quoniam veritate non superant Filium; non enim verius sunt; nec magnitudine superant. Atque ita Filius et Spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam Pater solus, quia tam vere sunt. Sic et ipsa Trinitas tam magnum est, quam unaquaeque ibi persona. Non enim ibi major est, quae verior non est, ubi est ipsa veritas magnitudo. Quia in essentia veritatis, hoc est verum esse quod est esse; et hoc est esse quod est magnum esse: hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi aeque verum est, etiam aeque magnum sit necesse est.
8.3.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT II.
8.3.1
Respuenda omnis corporalis cogitatio, ut Deus capiatur quomodo Deus est veritas. In corporibus autem fieri potest ut aeque verum sit hoc aurum atque illud, sed majus hoc sit quam illud, quia non eadem ibi est magnitudo quae veritas; aliudque illi est aurum esse, aliud magnum esse. Sic et in animi natura, secundum quod dicitur magnus animus, non secundum hoc dicitur verus animus. Animum enim verum habet etiam qui non est magnanimus: quandoquidem corporis et animi essentia, non est ipsius veritatis essentia, sicut est Trinitas Deus unus, solus, magnus, verus, verax, veritas. Quem si cogitare conamur, quantum sinit et donat, nullus cogitetur per locorum spatia contactus aut complexus, quasi trium corporum; nulla compago juncturae, sicut tricorporem Geryonem fabulae ferunt: sed quidquid animo tale occurrerit, ut majus sit in tribus quam in singulis, minusque in uno quam in duobus, sine ulla dubitatione respuatur: ita enim respuitur omne corporeum. In spiritualibus autem omne mutabile quod occurrerit, non putetur Deus. Non enim parvae notitiae pars est, cum de profundo isto in illam summitatem respiramus, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus jam scire quid non sit. Non est enim certe, nec terra, nec coelum, nec quasi terra et coelum, nec tale aliquid quale videmus in coelo, nec quidquid tale non videmus et est fortassis in coelo. Nec si augeas imaginatione cogitationis lucem solis, quantum potes, sive quo sit major, sive quo sit clarior, millies tantum, aut innumerabiliter, neque hoc est Deus. Nec sicut cogitantur Angeli mundi spiritus coelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo serviunt Deo mutantes atque versantes, nec si omnes, cum sint millia millium, in unum collati unus fiant, nec tale aliquid Deus est. Nec si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est. Ecce vide, si potes, o anima praegravata corpore quod corrumpitur, et onusta terrenis cogitationibus multis et variis; ecce vide, si potes: Deus Veritas est. Hoc enim scriptum est, Quoniam Deus lux est: non quomodo isti oculi vident, sed quomodo videt cor, cum audis, Veritas est. Noli quaerere quid sit veritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila phantasmatum, et perturbabunt serenitatem, quae primo ictu diluxit tibi, cum dicerem, Veritas. Ecce in ipso primo ictu quo velut coruscatione perstringeris, cum dicitur, Veritas, mane si potes: sed non potes; relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere, quaeso, relaberis, nisi sordium contractarum cupiditatis visco et peregrinationis erroribus?
8.4.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT III.
8.4.1
Quomodo cognoscatur Deum esse summum bonum. Animus nonnisi conversione ad Deum fit bonus. Ecce iterum vide, si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir justus, et bonae divitiae, quia facile expediunt, et bonum coelum cum sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel quae commemoravi, vel quae alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere judicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, et aliud alii praeponeremus. Sic amandus est Deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum. Quaerendum enim bonum animae, non cui supervolitet judicando, sed cui haereat amando: et quid hoc, nisi Deus? Non bonus animus, aut bonus angelus, aut bonum coelum; sed bonum bonum. Sic enim forte facilius advertitur quid velim dicere. Cum enim audio, verbi gratia, quod dicitur animus bonus, sicut duo verba sunt, ita ex eis verbis duo quaedam intelligo: aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid; non enim jam erat quod ageret ut esset: ut autem sit bonus animus, video agendum esse voluntate; non quia idipsum quo animus est, non est aliquid boni; nam unde jam dicitur, et verissime dicitur corpore melior? sed ideo, nondum dicitur bonus animus, quoniam restat ei actio voluntatis, qua sit praestantior; quam si neglexerit, jure culpatur, recteque dicitur non bonus animus. Distat enim ab eo qui hoc agit: et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit, vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio, et fit bonus animus, nisi se ad aliquid convertat quod ipse non est, non potest hoc assequi. Quo se autem convertat ut fiat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat et appetit et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fiatque non bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat.
8.4.2
Quapropter nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quae participatione boni bona sunt, perspicere ipsum bonum cujus participatione bona sunt; simul enim et ipsum intelligis, cum audis hoc aut illud bonum: si ergo potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris Deum. Et si amore inhaeseris, continuo beatificaberis. Pudeat autem, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam, quod animus, tantum quia est animus, etiam nondum eo modo bonus quo se convertit ad incommutabile bonum; sed, ut dixi, tantum animus, cum ita nobis placet ut eum omni etiam luci corporeae cum bene intelligimus, praeferamus, non in se ipso nobis placet, sed in illa arte qua factus est. Inde enim approbatur factus, ubi videtur fuisse faciendus. Haec est veritas, et simplex bonum: non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum, ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui vel augeri bonum potest, nisi quod ex alio bono bonum est. Ad hoc se igitur animus convertit ut bonus sit, a quo habet ut animus sit. Tunc ergo voluntas naturae congruit ut perficiatur in bono animus, cum illud bonum diligitur conversione voluntatis, unde est et illud quod non amittitur nec aversione voluntatis. Avertendo enim se a summo bono, amittit animus ut sit bonus animus; non autem amittit ut sit animus, cum et hoc jam bonum sit corpore melius: hoc ergo amittit voluntas, quod voluntas adipiscitur. Jam enim erat animus, qui converti ad id vellet a quo erat: qui autem vellet esse antequam esset nondum erat. Et hoc est bonum nostrum, ubi videmus utrum esse debuerit aut debeat, quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus; et ubi videmus esse non potuisse nisi esse debuisset, quidquid etiam quomodo esse debuerit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus.
8.5.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT IV.
8.5.1
Deus prius fide non errante cognoscendus, ut amari possit. Sed dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi, ut praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, nondum utique videmus Deum, sicut idem ait, facie ad faciem: quem tamen nisi nunc jam diligamus, nunquam videbimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non diligi potest: diligi autem quod nescitur, quaero utrum possit; quia si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Et quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur. Sed et priusquam valeamus conspicere atque percipere Deum, sicut conspici et percipi potest, quod mundicordibus licet; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt: nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari, quo ad eum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria, propter quae in animo aedificanda omnium divinorum Librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, charitas; nisi in animo credente quod nondum videt, et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et qui ignoratur; sed tamen creditur. Nimirum autem cavendum est, ne credens animus id quod non videt, fingat sibi aliquid quod non est, et speret diligatque quod falsum est. Quod si fit, non erit charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae finis praecepti est, sicut idem apostolus dicit.
8.5.2
Necesse est autem, cum aliqua corporalia lecta vel audita quae non vidimus, credimus, fingat sibi aliquid animus in lineamentis formisque corporum, sicut occurrerit cogitanti, quod aut verum non sit, aut etiam si verum est, quod rarissime potest accidere: non hoc tamen fide ut teneamus quidquam prodest, sed ad aliud aliquid utile, quod per hoc insinuatur. Quis enim legentium vel audientium quae scripsit apostolus Paulus, vel quae de illo scripta sunt, non fingat animo et ipsius Apostoli faciem, et omnium quorum ibi nomina commemorantur? Et cum in tanta hominum multitudine quibus illae Litterae notae sunt, alius aliter lincamenta figuramque illorum corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet, utique incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra, qua facie corporis fuerint illi homines; sed tantum quia per Dei gratiam ita vixerunt, et ea gesserunt quae Scriptura illa testatur: hoc et utile est credere, et non desperandum, et appetendum. Nam et ipsius Dominicae facies carnis, innumerabilium cogitationum diversitate variatur et fingitur, quae tamen una erat, quaecumque erat. Neque in fide nostra quam de Domino Jesu Christo habemus, illud salubre est quod sibi animus fingit, longe fortasse aliter quam res se habet, sed illud quod secundum speciem de homine cogitamus: habemus enim quasi regulariter infixam humanae naturae notitiam, secundum quam quidquid tale aspicimus, statim hominem esse cognoscimus vel hominis formam.
8.6.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT V.
8.6.1
Quomodo Trinitas diligatur incognita. Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur, cum credimus pro nobis Deum hominem factum, ad humilitatis exemplum, et ad demonstrandam erga nos dilectionem Dei. Hoc enim nobis prodest credere, et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est Deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perductus ad mortem, summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor, et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic et virtutem miraculorum ipsius et resurrectionis ejus, quoniam novimus quid sit omnipotentia, de omnipotente Deo credimus, et secundum species et genera rerum vel natura insita vel experientia collecta, de factis hujuscemodi cogitamus, ut non ficta sit fides nostra. Neque enim novimus faciem virginis Mariae, ex qua ille a viro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est. Nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus, nec Bethaniam, nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri jussit cum eum resuscitaret, vidimus, nec monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit, nec montem Oliveti unde ascendit in coelum: neque omnino scimus, quicumque ista non vidimus, an ita sint ut ea cogitamus, imo vero probabilius existimamus non esse ita. Namque cum alicujus facies vel loci vel hominis vel cujuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris, quae occurrebat animo, cum eam priusquam videremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur; ita raro et pene nunquam accidit: et tamen ea firmissime credimus, quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est, cogitamus. Credimus enim Dominum Jesum Christum natum de virgine quae Maria vocabatur. Quid sit autem virgo, et quid sit nasci, et quid sit nomen proprium non credimus, sed prorsus novimus. Utrum autem illa facies Mariae fuerit quae occurrerit animo cum ista loquimur aut recordamur, nec novimus omnino, nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere, Forte talem habebat faciem, forte non talem: Forte autem de virgine natus est Christus, nemo salva fide christiana dixerit.
8.6.1
Quamobrem quoniam Trinitatis aeternitatem, et aequalitatem, et unitatem, quantum datur, intelligere cupimus, prius autem quam intelligamus credere debemus, vigilandumque nobis est, ne ficta sit fides nostra: eadem quippe Trinitate fruendum est, ut beate vivamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis erit spes, et non casta charitas: quomodo igitur eam Trinitatem quam non novimus, credendo diligimus? An secundum specialem generalemve notitiam, secundum quam diligimus apostolum Paulum. Qui etiam si non ea facie fuit quae nobis occurrit de illo cogitantibus, et hac penitus ignoramus, novimus tamen quid sit homo. Ut enim longe non eamus, hoc sumus: et illum hoc fuisse, et animam ejus corpori copulatam mortaliter vixisse manifestum est. Hoc ergo de illo credimus, quod invenimus in nobis, juxta speciem vel genus, quo humana omnis natura pariter continetur. Quid igitur de illa excellentia Trinitatis sive specialiter sive generaliter novimus, quasi multae sint tales trinitates, quarum aliquas experti sumus, ut per regulam similitudinis impressam vel specialem vel generalem notitiam, illam quoque talem esse credamus; atque ita rem quam credimus et nondum novimus, ex parilitate rei quam novimus diligamus? Quod utique non ita est. An quemadmodum diligimus in Domino Jesu Christo, quod resurrexit a mortuis, quamvis inde neminem unquam resurrexisse viderimus, ita Trinitatem quam non videmus, et qualem nullam unquam vidimus, possumus credendo diligere? Sed quid sit mori, et quid sit vivere, utique scimus: quia et vivimus et mortuos ac morientes aliquando vidimus et experti sumus. Quid est autem aliud resurgere, nisi reviviscere, id est, ex morte ad vitam redire? Cum ergo dicimus et credimus esse Trinitatem, novimus quid sit Trinitas, quia novimus quid sint tria; sed non hoc diligimus. Nam id ubi volumus, facile habemus, ut alia omittam, vel micando digitis tribus. An vero diligimus, non quod omnis trinitas, sed quod Trinitas, Deus? Hoc ergo diligimus in Trinitate, quod Deus est: sed Deum nullum alium vidimus, aut novimus, quia unus est Deus, ille solus quem nondum vidimus, et credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine vel comparatione credamus, quo etiam nondum notum Deum diligamus, hoc quaeritur.
8.7.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT VI.
8.7.1
Quomodo nondum justus justum cognoscat quem diligit. Redi ergo mecum, et consideremus cur diligamus Apostolum. Numquidnam propter humanam speciem, quam notissimam habemus, eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique: alioquin nunc non est quem diligamus, quandoquidem homo ille jam non est; anima enim ejus a corpore separata est. Sed id quod in illo amamus, etiam nunc vivere credimus: amamus enim animum justum. Ex qua ergo generali aut speciali regula, nisi quia scimus et quid sit animus, et quid sit justus? Et animus quidem quid sit, non incongrue nos dicimus ideo nosse, quia et nos habemus animum. Neque enim unquam oculis vidimus, et ex similitudine visorum plurium notionem generalem specialemve percepimus; sed potius, ut dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur, seque ipsum esse sentit; quam id quo etiam caetera sentiuntur, id est, ipse animus? Nam et motus corporum, quibus praeter nos alios vivere sentimus, ex nostra similitudine agnoscimus: quia et nos ita movemus corpus vivendo, sicut illa corpora moveri advertimus. Neque enim cum corpus vivum movetur, aperitur ulla via oculis nostris ad videndum animum, rem quae oculis videri non potest: sed illi moli aliquid inesse sentimus quale nobis inest ad movendum similiter molem nostram, quod est vita et anima. Neque quasi humanae prudentiae rationisque proprium est. Et bestiae quippe sentiunt vivere, non tantum se ipsas, sed etiam se invicem atque alterutrum, et nos ipsos. Nec animas nostras vident, sed ex motibus corporis, idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cujuslibet et ex nostro novimus, et ex nostro credimus quem non novimus. Non enim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus consideratione nostri: habemus enim animum. Sed quid sit justus, unde novimus? Dixeramus enim nos Apostolum non alia causa diligere, nisi quod sit justus animus. Novimus ergo et quid sit justus, sicut et quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex nobis: inest enim animus nobis. Quid autem sit justus unde novimus, si justi non sumus? Quod si nemo novit quid sit justus nisi qui justus est, nemo diligit justum nisi justus: non enim potest diligere quem justum esse credit, ob hoc ipsum quia justum esse credit, si quid sit justus ignorat; secundum quod superius demonstravimus, neminem diligere quod credit et non videt, nisi ex aliqua regula notitiae generalis sive specialis. Ac per hoc si non diligit justum nisi justus, quomodo volet quisque justus esse qui nondum est? Non enim vult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit justus qui nondum est, volet utique justus esse: ut autem velit, diligit justum. Diligit ergo justum et qui nondum justus est. Diligere autem justum non potest, qui quid sit justus, ignorat. Proinde novit quid sit justus, etiam qui nondum est: ubi ergo novit? num oculis vidit? An ullum corpus justum, velut album, aut nigrum, aut quadrum, aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non vidit nisi corpora. Justus autem in homine non est, nisi animus: et cum homo justus dicitur, ex animo dicitur, non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi justitia, qua pulchri sunt homines, plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non videtur oculis, ita nec pulchritudo ejus. Ubi ergo novit quid sit justus, qui nondum est, atque ut sit diligit justum? An signa quaedam per motum corporis emicant, quibus ille aut ille homo esse justus apparet? Sed unde novit illa signa esse animi justi, nesciens quid omnino sit justus? Novit ergo. Sed ubi novimus quid sit justus, etiam cum justi nondum sumus? Si extra nos novimus, in corpore aliquo novimus. Sed non est ista res corporis. In nobis igitur novimus quid sit justus. Non enim alibi hoc invenio, cum quaero ut hoc eloquar, nisi apud me ipsum: et si interrogem alium quid sit justus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc verum respondere potuit, apud se ipsum quid responderet invenit. Et Carthaginem quidem cum eloqui volo, apud me ipsum quaero ut eloquar, et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis: sed eam per corpus accepi, id est per corporis sensum, quoniam praesens in ea corpore fui, et eam vidi atque sensi, memoriaque retinui, ut apud me invenirem de illa verbum, cum eam vellem dicere. Ipsa enim phantasia ejus in memoria mea verbum ejus, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur, vel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur; sed illud quod in animo meo cerno, cum hoc trisyllabum voce profero, vel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui volo, quam nunquam vidi, praesto est apud me phantasma ejus. Cum enim a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem, sicut mihi narrari potuit, finxi animo meo imaginem ejus quam potui: et hoc est apud me verbum ejus, cum eam volo dicere, antequam voce quinque syllabas proferam, quod nomen ejus fere omnibus notum est. Quam tamen imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent, Non est ipsa; aut si dicerent, Ipsa est, multum mirarer, atque intuens in animo meo ipsam, id est imaginem quasi picturam ejus, ipsam tamen esse nescirem, sed eis crederem qui visam tenerent. Non autem ita quaero quid sit justus, nec ita invenio, nec ita intueor, cum id eloquor; nec ita probor, cum audior; nec ita probo, cum audio; quasi tale aliquid ocultis viderim, aut ullo corporis sensu didicerim, aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico, Justus est animus qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit; non aliquam rem absentem cogito, sicut Carthaginem, aut fingo ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit, sive non ita: sed praesens quiddam cerno, et cerno apud me, etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat, apud se et ipse hoc idem cernit, etiamsi non sit et ipse quod cernit. Justus vero cum id dicit, id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi etiam ipse cernit, nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est: ubi enim se cerneret, nisi apud se ipsum? Illud mirabile est ut apud se animus videat quod alibi nusquam vidit, et verum videat, et ipsum verum justum animum videat, et sit ipse animus et non sit justus animus, quem apud se ipsum videt. Num est alius animus justus in animo nondum justo? Aut si non est, quem ibi videt, cum videt et dicit quid sit animus justus, nec alibi quam in se ipso videt, cum ipse non sit animus justus? An illud quod videt, veritas est interior praesens animo qui eam valet intueri? Neque omnes valent: et qui intueri valent, hoc etiam quod intuentur non omnes sunt, hoc est, non sunt etiam ipsi justi animi, sicut possunt videre ac dicere quid sit justus animus. Quod unde esse poterunt, nisi inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur, ut inde formentur et sint justi animi; non tantum cernentes et dicentes justum esse animum qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit, sed etiam ut ipsi juste vivant justeque morati sint, sua cuique distribuendo, ut nemini quidquam debeant, nisi ut invicem diligant. Et unde inhaeretur illi formae, nisi amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus justum, et non diligimus ipsam formam ubi videmus quid sit justus animus, ut et nos justi esse possimus? An vero nisi et istam diligeremus, nullo modo eum diligeremus quem diligimus ex ista, sed dum justi non sumus, minus eam diligimus quam ut justi esse valeamus? Homo ergo qui creditur justus, ex ea forma et veritate diligitur, quam cernit et intelligit apud se ille qui diligit: ipsa vero forma et veritas non est quomodo aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale praeter ipsam, ut eam, cum incognita est, credendo diligamus, ex eo quod jam tale aliquid novimus. Quidquid enim tale aspexeris, ipsa est: et non est quidquam tale, quoniam sola ipsa talis est, qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare debet. Sic enim et semetipsum amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit: sic enim diligit proximum tanquam se ipsum sine ullo periculo. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quoniam se ad hoc diligit ut sit injustus: ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc jam non se diligit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.
8.8.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT VII.
8.8.1
De vera dilectione, per quam ad Trinitatis cognitionem pervenitur. Quaerendus Deus, non exterius, appetendo mira facere cum Angelis; sed interius, imitando bonorum Angelorum pietatem. Quapropter non est praecipue videndum in hac quaestione, quae de Trinitate nobis est, et de cognoscendo Deo, nisi quid sit vera dilectio, imo vero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda est, quae vera est; alioquin cupiditas est: atque ita cupidi abusive dicuntur diligere, quemadmodum cupere abusive dicuntur qui diligunt. Haec est autem vera dilectio, ut inhaerentes veritati juste vivamus: et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum, quo eos volumus juste vivere. Ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos Dominus Jesus Christus exemplo suo docuit. Cum enim duo praecepta sint in quibus tota Lex pendet et Prophetae, dilectio Dei et dilectio proximi; non immerito plerumque Scriptura pro utroque unum ponit: sive tantum Dei, sicuti est illud, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; et iterum, Quisquis autem diligit Deum, hic cognitus est ab illo; et illud, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis; et alia multa: quia et qui diligit Deum consequens est ut faciat quod praecepit Deus, et in tantum diligit in quantum facit; consequens ergo est ut et proximum diligat, quia hoc praecepit Deus: sive tantum proximi dilectionem Scriptura commemorat, sicut est illud, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi; et illud, Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum; et in Evangelio, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae. Et pleraque alia reperimus in Litteris sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi videtur, et taceri de dilectione Dei; cum in utroque praecepto Lex pendeat et Prophetae. Sed et hoc ideo, quia et qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione, in Deo manet. Consequens ergo est ut praecipue Deum diligat.
8.8.2
Quapropter, qui quaerunt Deum per istas Potestates, quae mundo praesunt vel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque jactantur; non intervallis locorum, sed diversitate affectuum: exterius enim conantur ire, et interiora sua deserunt, quibus interior est Deus. Itaque etiamsi aliquam sanctam coelestem Potestatem vel audierint, vel utcumque cogitaverint, facta magis ejus appetunt quae humana miratur infirmitas, non imitantur pietatem qua divina requies comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus, quam devote hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua gaudet, sed ejus a quo habet posse quidquid congruenter potest: et novit potentius esse conjungi Omnipotenti pia voluntate, quam propria potestate et voluntate posse, quod contremiscant qui talia non possunt. Itaque ipse Dominus Jesus Christus talia faciens, ut mirantes doceret ampliora, et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora converteret: Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et reficiam vos; tollite jugum meum super vos. Et non ait, Discite a me quia quatriduanos mortuos suscito; sed ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas, quam ventosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et invenietis requiem animabus vestris. Dilectio enim non inflatur: et Deus dilectio est: et fideles in dilectione acquiescent illi, revocati a strepitu qui foris est ad gaudia silentia. Ecce Deus dilectio est: utquid imus et currimus in sublimia coelorum et ima terrarum, quaerentes cum qui est apud nos, si nos velimus esse apud cum?
8.9.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT VIII.
8.9.1
Quod qui fratrem diligit, Deum diligat; quia amat ipsam dilectionem quae ex Deo est, et Deus est. Nemo dicat: Non novi quid diligam. Diligat fratrem, et diliget eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potest notiorem Deum habere quam fratrem: plane notiorem, quia praesentiorem; notiorem, quia interiorem; notiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos Angelos, et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis, nosque et illos conjungit invicem nobis, et subjungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores: et quo, nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione? At enim charitatem video, et quantum possum eam mente conspicio, et credo Scripturae dicenti quoniam Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet: sed cum illam video, non in ea video Trinitatem. Imo vero vides Trinitatem, si charitatem vides. Sed commonebo, si potero, ut videre te videas: adsit tantum ipsa, ut moveamur charitate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus charitatem, aliquid diligentem diligimus, propter hoc ipsum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit charitas, ut possit etiam ipsa charitas diligi? Charitas enim non est, quae nihil diligit. Si autem se ipsam diligit, diligat aliquid oportet, ut charitatem se diligat. Sicut enim verbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se verbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et charitas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non charitatem se diligit. Quid ergo diligit charitas, nisi quod charitate diligimus? Id autem, ut a proximo provehamur, frater est. Dilectionem autem fraternam quantum commendet Joannes apostolus, attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Manifestum est quod justitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit: nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse: quod nunquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem Epistola paulo post ita dicit: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non cognovit Deum; quia Deus dilectio est. Ista contextio satis aperteque declarat, eamdem ipsam fraternam dilectionem( nam fraterna dilectio est, qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse tanta auctoritate praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem: nec fieri potest ut eamdem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus. Unde colligitur, duo illa praecepta non posse esse sine invicem. Quoniam quippe Deus dilectio est; Deum certe diligit, qui diligit dilectionem: dilectionem autem necesse est ut diligat, qui diligit fratrem. Et ideo paulo post ait, Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt non diligit: quia haec illi causa est non videndi Deum, quod non diligit fratrem. Qui enim non diligit fratrem, non est in dilectione: et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est. Porro qui non est in Deo, non est in lumine: quia Deus lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Qui ergo non est in lumine, quid mirum si non videt lumen, id est, non videt Deum, quia in tenebris est? Fratrem autem videt humano visu, quo videri Deus non potest. Sed si eum quem videt humano visu, spirituali charitate diligeret, videret Deum, qui est ipsa charitas, visu interiore quo videri potest. Itaque qui fratrem quem videt non diligit, Deum, quem propterea non videt, quia Deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Nec illa jam quaestio moveat, quantum fratri charitatis debeamus impendere, quantum Deo: incomparabiliter plus quam nobis Deo, fratri autem quantum nobis ipsis: nos autem ipsos tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum. Ex una igitur eademque charitate Deum proximumque diligimus: sed Deum propter Deum, nos autem et proximum propter Deum.
8.10.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT IX.
8.10.1
In dilectionem justorum accendimur ex ipsa dilectione incommutabilis formae justitiae. Quid enim est, quaeso, quod exardescimus, cum audimus et legimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum; sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes? Quid est quod accendimur in dilectionem Pauli apostoli, cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita vixisse? Vivendum tamen sic esse Dei ministris, non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, vel potius supra nos in ipsa veritate conspicimus. Illum ergo quem sic vixisse credimus, ex hoc quod videmus diligimus. Et nisi hanc formam, quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus, praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum, quia ejus vitam, cum in carne viveret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse, fide retinemus. Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae charitatem excitamur, per fidem qua credimus vixisse sic aliquem; et spem, qua nos quoque ita posse vivere, qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita vixerunt, minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius, et fidentius precemur. Ita et ipsorum vitam facit a nobis diligi formae illius dilectio, secundum quam vixisse creduntur, et illorum vita credita in eamdem formam flagrantiorem excitat charitatem: ut quanto flagrantius diligimus Deum, tanto certius sereniusque videamus; quia in Deo conspicimus incommutabilem formam justitiae, secundum quam hominem vivere oportere judicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem Dei, non tanquam omnino incogniti, aut omnino non dilecti; sed quo cognoscatur manifestius, et quo firmius diligatur.
8.11.1
LIBER OCTAVUS. In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni,et ex insito amore justitiae, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quaeratur per charitatem, quae in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat. CAPUT X.
8.11.1
Tria quaedam in charitate, velut vestigium Trinitatis. Quid est autem dilectio vel charitas, quam tantopere Scriptura divina laudat et praedicat, nisi amor boni? Amor autem alicujus amantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt; amans, et quod amatur, et amor. Quid est ergo amor, nisi quaedam vita duo aliqua copulans, vel copulare appetens, amantem scilicet, et quod amatur? Et hoc etiam in externis carnalibusque amoribus ita est: sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. Quid amat animus in amico, nisi animum? Et illic igitur tria sunt: amans, et quod amatur, et amor. Restat etiam hinc ascendere, et superius ista quaerere, quantum homini datur. Sed hic paululum requiescat intentio, non ut se jam existimet invenisse quod quaerit, sed sicut solet inveniri locus, ubi quaerendum est aliquid; nondum illud inventum est, sed jam inventum est ubi quaeratur: ita hoc dixisse suffecerit, ut tanquam ab articulo alicujus exordii caetera contexamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note