Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Trinitate
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7441 Detri5
9.1.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT PRIMUM.
9.1.1
De Trinitate quomodo inquirendum. Trinitatem certe quaerimus, non quamlibet, sed illam Trinitatem quae Deus est, verusque ac summus et solus Deus. Exspecta ergo, quisquis haec audis: adhuc enim quaerimus, et talia quaerentem nemo juste reprehendit; si tamen in fide firmissimus quaerat, quod aut nosse aut eloqui difficillimum est. Affirmantem vero cito justeque reprehendit, quisquis melius vel videt vel docet. Quaerite, inquit, Deum, et vivet anima vestra. Et ne quisquam se tanquam apprehendisse temere gaudeat: Quaerite, inquit, faciem ejus semper. Et Apostolus: Si quis se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum scire oporteat. Quisquis autem diligit Deum, hic cognitus est ab illo. Nec sic quidem dixit, Cognovit illum; quae periculosa praesumptio est: sed, cognitus est ab illo. Sic et alibi cum dixisset, Nunc autem cognoscentes Deum; statim corrigens, imo cogniti, inquit, a Deo: maximeque illo loco, Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Perfectionem in hac vita dicit, non aliud quam ea quae retro sunt oblivisci, et in ea quae ante sunt extendi secundum intentionem. Tutissima est enim quaerentis intentio, donec apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea recta intentio est, quae proficiscitur a fide. Certa enim fides utcumque inchoat cognitionem: cognitio vero certa non perficietur, nisi post hanc vitam, cum videbimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus, ut noverimus tutiorem esse affectum vera quaerendi, quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus tanquam inventuri: et sic inveniamus, tanquam quaesituri. Cum enim consummaverit homo, tunc incipit. De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus: in illis auctoritas tenenda est, in his veritas exquirenda. Quod ergo ad istam quaestionem attinet, credamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum Deum, universae creaturae conditorem atque rectorem: nec Patrem esse Filium, nec Spiritum sanctum vel Patrem esse vel Filium; sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum, et unitatem aequalis essentiae. Hoc autem quaeramus intelligere, ab eo ipso quem intelligere volumus, auxilium precantes, et quantum tribuit quod intelligimus explicare tanta cura et sollicitudine pietatis cupientes, ut etiam si aliquid aliud pro alio dicimus, nihil tamen indignum dicamus. Ut si quid, verbi gratia, de Patre dicimus, quod Patri proprie non conveniat, aut Filio conveniat, aut Spiritui sancto, aut ipsi Trinitati: et si quid de Filio, quod Filio proprie non congruat, saltem congruat Patri, aut Spiritui sancto, aut Trinitati: item si quid de Spiritu sancto, quod proprietatem Spiritus sancti non deceat, non tamen alienum sit a Patre aut a Filio, aut ab uno Deo ipsa Trinitate. Veluti nunc cupimus videre utrum illa excellentissima charitas proprie Spiritus sanctus sit: quod si non est, aut Pater est charitas, aut Filius, aut ipsa Trinitas; quoniam resistere non possumus certissimae fidei, et validissimae auctoritati Scripturae dicentis, Deus charitas est: non tamen debemus deviare sacrilego errore, ut aliquid de Trinitate dicamus quod non Creatori, sed creaturae potius conveniat, aut inani cogitatione fingatur.
9.2.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT II.
9.2.1
Consideranda tria illa quae reperiuntur in charitate. Quae cum ita sint, attendamus ista tria, quae invenisse nobis videmur. Nondum de supernis loquimur, nondum de Deo Patre et Filio et Spiritu sancto; sed de hac impari imagine, attamen imagine, id est homine: familiarius enim eam et facilius fortassis intuetur mentis nostrae infirmitas. Ecce ego qui hoc quaero, cum aliquid amo tria sunt: ego et quod amo, et ipse amor. Non enim amo amorem, nisi amantem amem: nam non est amor, ubi nihil amatur. Tria ergo sunt; amans, et quod amatur, et amor. Quid, si non amen nisi me ipsum? nonne duo erunt; quod amo, et amor? Amans enim et quod amatur, hoc idem est, quando se ipse amat: sicut amare et amari, eodem modo idipsum est, cum se quisque amat. Eadem quippe res bis dicitur, cum dicitur, Amat se, et amatur a se. Tunc enim non est aliud atque aliud, amare et amari; sicut non est alius atque alius, amans et amatus. At vero amor, et quod amatur, etiam sic duo sunt. Non enim cum quisque se amat amor est, nisi cum amatur ipse amor. Aliud est autem amare se, aliud est amare amorem suum. Non enim amatur amor, nisi jam aliquid amans: quia ubi nihil amatur, nullus est amor. Duo ergo sunt, cum se quisque amat; amor, et quod amatur. Tunc enim amans et quod amatur unum est. Unde videtur non esse consequens ut ubicumque amor fuerit, jam tria intelligantur. Auferamus enim ab hac consideratione caetera quae multa sunt, quibus homo constat: atque ut haec quae nunc requirimus, quantum in his rebus possumus, liquido reperiamus, de sola mente tractemus. Mens igitur cum amat se ipsam, duo quaedam ostendit, mentem, et amorem. Quid est autem amare se, nisi sibi praesto esse velle ad fruendum se? Et cum tantum se vult esse, quantum est, par menti voluntas est, et amanti amor aequalis. Et si aliqua substantia est amor, non est utique corpus, sed spiritus: nec mens corpus, sed spiritus est. Neque tamen amor et mens duo spiritus, sed unus spiritus; nec essentiae duae, sed una: et tamen duo quaedam unum sunt, amans et amor; sive sic dicas, quod amatur et amor. Et haec quidem duo relative ad invicem dicuntur. Amans quippe ad amorem refertur, et amor ad amantem. Amans enim aliquo amore amat, et amor alicujus amantis est. Mens vero et spiritus non relative dicuntur, sed essentiam demonstrant. Non enim quia mens et spiritus alicujus hominis est, ideo mens et spiritus est. Retracto enim eo quod homo est, quod adjuncto corpore dicitur; retracto ergo corpore, mens et spiritus manet: retracto autem amante, nullus est amor; et retracto amore, nullus est amans. Ideoque quantum ad invicem referuntur, duo sunt: quod autem ad se ipsa dicuntur, et singula spiritus, et simul utrumque unus spiritus; et singula mens, et simul utrumque una mens. Ubi ergo trinitas? Attendamus quantum possumus, et invocemus lucem sempiternam, ut illuminet tenebras nostras, et videamus in nobis, quantum sinimur, imaginem Dei.
9.3.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT III.
9.3.1
Trinitatis imago in mente hominis noscentis se et amantis. Mens se ipsam per se ipsam novit. Mens enim amare se ipsam non potest, nisi etiam se noverit: nam quomodo amat quod nescit? Aut si quisquam dicit ex notitia generali vel speciali mentem credere se esse talem, quales alias experta est, et ideo amare se ipsam, insipientissime loquitur. Unde enim mens aliquam mentem novit, si se non novit? Neque enim ut oculus corporis videt alios oculos, et se non videt; ita mens novit alias mentes, et ignorat semetipsam. Per oculos enim corporis corpora videmus, quia radios qui per eos emicant et quidquid cernimus tangunt, refringere ac retorquere in ipsos non possumus, nisi cum specula intuemur. Quod subtilissime obscurissimeque disseritur, donec apertissime demonstretur, vel ita se rem habere, vel non ita. Sed quoquo modo se habeat vis qua per oculos cernimus; ipsam certe vim, sive sint radii, sive aliud aliquid, oculis cernere non valemus; sed mente quaerimus, et si fieri potest, etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit, sic incorporearum per semetipsam. Ergo et semetipsam per se ipsam novit, quoniam est incorporea. Nam si non se novit, non se amat.
9.4.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT IV.
9.4.1
Tria unum et aequalia, mens ipsa, et amor, et notitia ejus. Tria eadem substantialiter esse, ac relative dici. Tria eadem esse inseparabilia. Tria eadem non partium instar juncta et commixta esse; sed esse unius essentiae, ac relativa. Sicut autem duo quaedam sunt, mens et amor ejus, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt; et cum perfecta sunt, aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem major est, jam superior est natura quae novit, quam illa quae nota est: sicut major est notitia corporis, quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim vita quaedam est in ratione cognoscentis: corpus autem non est vita. Et vita quaelibet quolibet corpore major est, non mole, sed vi. Mens vero cum se ipsam cognoscit; non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus, haec tria cum perfecta sunt, esse consequenter aequalia.
9.4.2
Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, haec in anima existere, et tanquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tanquam in subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tanquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia. Nec sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad invicem, ut color in subjecto colorato sit, non habens in se ipso propriam substantiam; quoniam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia: sed sicut duo amici etiam duo sunt homines, quae sunt substantiae; cum homines non relative dicantur, amici autem relative.
9.4.3
Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia, sit amor, sed amans et amor, aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non sint relativa, sicut nec homines relativa sunt: non tamen sicut amici homines possunt seorsum esse ab invicem, sic amans et amor, aut sciens et scientia. Quanquam et amici corpore videntur separari posse, non animo, in quantum amici sunt: verumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat, nesciente illo, et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat, si esse desinat, simul et illa desinet esse amans. Item notitia qua se mens novit, si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicujus utique caput est, et relative ad se dicuntur, quamvis etiam substantiae sint: nam et caput corpus est, et capitatum; et si non sit caput, nec capitatum erit. Sed haec praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.
9.4.4
Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et dividi nequeunt; tamen nisi partibus suis constarent, corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur; quia omnis pars alicujus totius pars est, et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est, et totum; non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est, et ejus quasi partes amor quo se amat, et scientia qua se novit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt aequales partes, quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum, cujus pars est, complectitur: mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum ejus est notitia ejus; et cum se perfecte amat, totam se amat, et per totum ejus est amor ejus. Num ergo sicut ex vino et aqua et melle una fit potio, et singula per totum sunt, et tamen tria sunt( nulla enim pars est potionis, quae non habeat haec tria; non enim juncta, velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt; et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia); tale aliquid arbitrandum est esse simul haec tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt, aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria non sint ejusdem substantiae, non video; cum mens ipsa se amet, atque ipsa se noverit; atque ita sint haec tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiae necesse est haec tria sint: et ideo si tanquam commixtione confusa essent; nullo modo essent tria, nec referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres annulos similes facias, quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem, quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est; et trinitas annulorum est, et unum aurum: at si misceantur sibi, et per totam singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas, et omnino non erit; ac non solum unum aurunt dicetur, sicut in illis tribus annulis dicebatur, sed jam nulla aurea tria.
9.5.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT V.
9.5.1
Ea tria esse singula in se ipsis, et invicem tota in totis. At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens, vel nota, vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque et amata vel amabilis ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est; tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente. Singula in binis ita sunt, quia mens quae se novit et amat, in amore et notitia sua est; et amor amantis mentis seseque scientis, in mente notitiaque ejus est; et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore ejus est, quia scientem se amat, et amantem se novit. Ac per hoc et bina in singulis, quia mens quae se novit et amat, cum sua notitia est in amore, et cum suo amore in notitia: amor quoque ipse et notitia simul sunt in mente, quae se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum sint, jam supra ostendimus, cum se totam mens amat, et totam novit, et totum amorem suum novit, totamque amat notitiam suam, quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen eorum singulum quodque substantia est, et simul omnia una substantia vel essentia, cum relative dicantur ad invicem.
9.6.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT VI.
9.6.1
Alia notitia rei in ipsa re, alia in ipsa aeterna veritate. Quod ex aeternae veritatis regulis judicium de rebus etiam corporeis fiat. Sed cum se ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non aliquid incommutabile novit et amat: aliterque unusquisque homo loquendo enuntiat mentem suam, quid in se ipso agatur attendens; aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit. Itaque cum mihi de sua propria loquitur, utrum intelligat hoc aut illud, an non intelligat, et utrum velit, an nolit hoc aut illud, credo: cum vero de humana specialiter aut generaliter verum dicit, agnosco et approbo. Unde manifestum est, aliud unumquemque videre in se, quod sibi alius dicenti credat, non tamen videat; aliud autem in ipsa veritate, quod alius quoque possit intueri: quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili aeternitate consistere. Neque enim oculis corporeis multas mentes videndo, per similitudinem colligimus generalem vel specialem mentis humanae notitiam: sed intuemur inviolabilem veritatem, ex qua perfecte, quantum possumus, definiamus, non qualis sit uniuscujusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.
9.6.2
Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas, et quodam modo infusas memoriae, ex quibus etiam ea quae non visa sunt, ficto phantasmate cogitantur, sive aliter quam sunt, sive fortuitu sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus, vel approbare apud nosmetipsos, vel improbare convincimur, cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam et cum recolo Carthaginis moenia quae vidi, et cum fingo Alexandriae quae non vidi, easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam praeferens, rationabiliter praefero; viget et claret desuper judicium veritatis, ac sui juris incorruptissimis regulis firmum est: et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur.
9.6.3
Sed interest utrum ego sub illa vel in illa caligine, tanquam a coelo perspicuo secludar; an sicut in altissimis montibus accidere solet, inter utrumque aere libero fruens, et serenissimam lucem supra, et densissimas nebulas subter aspiciam. Nam unde in me fraterni amoris inflammatur ardor, cum audio virum aliquem pro fidei pulchritudine et firmitate acria tormenta tolerasse? Et si mihi digito ostendatur ipse homo, studeo mihi conjungere, notum facere, amicitia colligare. Itaque si facultas datur, accedo, alloquor, sermonem confero, affectum meum in illum quibus verbis possum exprimo, vicissimque in eo fieri quem in me habeat atque exprimi volo, spiritualemque complexum credendo molior, quia pervestigare tam cito et cernere penitus ejus interiora non possum. Amo itaque fidelem et fortem virum amore casto atque germano. Quod si mihi inter nostras loquelas fateatur, aut incautus aliquo modo sese indicet, quod vel de Deo credat incongrua, atque in illo quoque carnale aliquid desideret, et pro tali errore illa pertulerit, vel speratae pecuniae cupiditate, vel inani aviditate laudis humanae: statim amor ille, quo in eum ferebar, offensus, et quasi repercussus, atque ab indigno homine ablatus, in ea forma permanet, ex qua eum talem credens amaveram. Nisi forte ad hoc amo jam, ut talis sit, cum talem non esse comperero. At in illo homine nihil mutatum est: mutari tamen potest, ut fiat quod cum jam esse credideram. In mente autem mea mutata est utique ipsa existimatio, quae de illo aliter se habebat, et aliter habet: idemque amor ab intentione perfruendi ad intentionem consulendi, incommutabili desuper justitia jubente deflexus est. Ipsa vero forma inconcussae ac stabilis veritatis, et in qua fruerer homine bonum eum credens, et in qua consulo ut bonus sit, eadem luce incorruptibilis sincerissimaeque rationis et meae mentis aspectum, et illam phantasiae nubem, quam desuper cerno, cum eumdem hominem quem videram cogito, imperturbabili aeternitate perfundit. Item cum arcum pulchre ac aequabiliter intortum, quem vidi, verbi gratia, Carthagine, animo revolvo, res quaedam menti nuntiata per oculos, memoriaeque transfusa, imaginarium conspectum facit. Sed aliud mente conspicio, secundum quod mihi opus illud placet; unde etiam, si displiceret, corrigerem. Itaque de istis secundum illam judicamus, et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Ista vero aut praesentia sensu corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria recordamur, aut ex earum similitudine talia fingimus, qualia nos ipsi, si vellemus atque possemus, etiam opere moliremur: aliter figurantes animo imagines corporum, aut per corpus corpora videntes; aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intelligentia capientes.
9.7.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT VII.
9.7.1
Verbum intus ex rebus in aeterna veritate conspectis concipimus et gignimus. Verbum amore concipitur sive creaturae sive Creatoris. In illa igitur aeterna veritate, ex qua temporalia facta sunt omnia, formam secundum quam sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus: atque inde conceptam rerum veracem notitiam, tanquam verbum apud nos habemus, et dicendo intus gignimus; nec a nobis nascendo discedit. Cum autem ad alios loquimur, verbo intus manenti ministerium vocis adhibemus, aut alicujus signi corporalis, ut per quamdam commemorationem sensibilem tale aliquid fiat etiam in animo audientis, quale de loquentis animo non recedit. Nihil itaque agimus per membra corporis in factis dictisque nostris, quibus vel approbantur vel improbantur mores hominum, quod non verbo apud nos intus edito praevenimus. Nemo enim volens aliquid facit, quod non in corde suo prius dixerit.
9.7.2
Quod verbum amore concipitur, sive creaturae, sive Creatoris, id est, aut naturae mutabilis, aut incommutabilis veritatis.
9.8
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT VIII.
9.8
Cupiditas et charitas quo differunt. Ergo aut cupiditate, aut charitate: non quo non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem refertur ille amor, non jam cupiditas, sed charitas erit. Tunc enim est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem adjuvat, sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis, aut inferior creatura sit, inferiore utendum est ad Deum; pari autem fruendum, sed in Deo. Sicut enim te ipso, non in te ipso frui debes, sed in eo qui fecit te; sic etiam illo quem diligis tanquam te ipsum. Et nobis ergo et fratribus in Domino fruamur, et inde nos nec ad nosmetipsos remittere, et quasi relaxare deorsum versus audeamus. Nascitur autem verbum, cum excogitatum placet, aut ad peccandum, aut ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum et mentem de qua gignitur, quasi medius amor conjungit, seque cum eis tertium complexu incorporeo, sine ulla confusione constringit.
9.9.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT IX.
9.9.1
In amore spiritualium verbum natum idem quod conceptum: secus in amore carnalium. Conceptum autem verbum et natum idipsum est, cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritualium. Qui enim, verbi gratia, perfecte novit, perfecteque amat justitiam, jam justus est, etiamsi nulla existat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum, sicut in ipsis animalium fetibus, alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur, adipiscendo nascitur. Quoniam non sufficit avaritiae nosse et amare aurum, nisi et habeat; neque nosse et amare vesci, aut concumbere, nisi etiam id agat; neque nosse et amare honores et imperia, nisi proveniant. Quae tamen omnia, nec adepta sufficiunt. Qui enim biberit ex hac, inquit, aqua, sitiet iterum. Ideoque et in Psalmo: Concepit, inquit, dolorem, et peperit iniquitatem. Dolorem vel laborem dicit concipi, cum ea concipiuntur quae nosse ac velle non sufficit, et inardescit atque aegrotat animus indigentia, donec ad ea perveniat, et quasi pariat ea. Unde eleganter in latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quae verba quasi a partu ducta resonant. Quia concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Unde Dominus clamat, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis: et alio loco, Vae praegnantibus et mammantibus in illis diebus. Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata, Ex ore, inquit, tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis: os volens intelligi, non hoc visibile, sed interius invisibile cogitationis et cordis.
9.10.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT X.
9.10.1
An sola notitia amata sit verbum mentis. Recte ergo quaeritur, utrum omnis notitia verbum, an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quae odimus: sed nec concepta, nec parta dicenda sunt animo, quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo tangunt, concipiuntur: sed alia ut tantum nota sint, non tamen verba dicantur; sicut ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verba quae spatia temporum syllabis tenent, sive pronuntientur, sive cogitentur; aliter omne quod notum est, verbum dicitur animo impressum, quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus verbi accipiendum est quod ait Apostolus, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: cum secundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi, de quibus ipse Dominus ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Verumtamen cum et illa quae odimus, recte displicent, recteque improbantur, approbatur eorum improbatio, et placet, et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis displicet, sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia; et hoc est verbum ejus. Sicuti sunt in arte nota vitia, et recte approbatur eorum notitia, cum discernit cognitor speciem privationemque virtutis, sicut aiere et negare, esse et non esse: attamen virtute privari atque in vitium deficere, damnabile est. Et definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad artem morum: esse autem intemperantem, ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus, pertinet ad artem loquendi: facere autem, vitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur, quod nunc discernere ac insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, jungitur ei amore verbum ejus. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est, et amor in verbo, et utrumque in amante atque dicente.
9.11.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT XI.
9.11.1
Mentis se ipsam noscentis imaginem seu verbum genitum ipsi aequale esse. Sed omnis secundum speciem notitia, similis est ei rei quam novit. Est enim alia notitia secundum privationem, quam cum improbamus, loquimur. Et haec privationis improbatio speciem laudat, ideoque approbatur. Habet ergo animus nonnullam speciei notae similitudinem, sive cum ea placet, sive cum ejus privatio displicet. Quocirca in quantum Deum novimus, similes sumus: sed non ad aequalitatem similes, quia nec tantum eum novimus, quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis dicimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro, quae phantasia memoriae est: non enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus; sed eorum similitudines: itaque cum eas pro illis approbamus, erramus; error namque est pro alio alterius approbatio: melior est tamen imaginatio corporis in animo, quam illa species corporis, in quantum haec in meliore natura est, id est, in substantia vitali, sicuti animus est: ita cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus, maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata verbum est, fitque aliqua Dei similitudo illa notitia: tamen inferior est, quia in inferiore natura est; creatura quippe animus, Creator autem Deus. Ex quo colligitur, quia cum se mens ipsa novit atque approbat, sic est eadem notitia verbum ejus, ut ei sit par omnino et aequale, atque identidem: quia neque inferioris essentiae notitia est, sicut corporis; neque superioris, sicut Dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est, cujus notitia est; haec habet perfectam et aequalem, qua mens ipsa, quae novit, est nota. Ideoque et imago et verbum est, quia de illa exprimitur, cum cognoscendo eidem coaequatur, et est gignenti aequale quod genitum est.
9.12.1
LIBER NONUS. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inesse; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suam diligit: atque haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. CAPUT XII.
9.12.1
Cur sicut notitia mentis est proles, non etiam amor partus ejusdem sit. Solutio quaestionis. Trinitatis imago, mens cum sua ipsius notitia et amore. Quid ergo amor? non erit imago? non verbum? non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit, cum se novit; et amorem suum non gignit, cum se amat? Nam si propterea est notionis suae causa, quia noscibilis. est; amoris etiam sui causa est, quia est amabilis. Cur utrumque itaque non genuerit, difficile est dicere. Haec enim quaestio etiam de ipsa summa Trinitate, omnipotentissimo creatore Deo, ad cujus imaginem homo factus est, solet movere homines, quos veritas Dei per humanam locutionem invitat ad fidem, cur non Spiritus quoque sanctus a Patre Deo genitus vel creditur vel intelligitur, ut filius etiam ipse dicatur? Quod nunc in mente humana utcumque investigare conamur, ut ex inferiore imagine, in qua nobis familiarius natura ipsa nostra, quasi interrogata respondet, exercitationem mentis aciem ab illuminata creatura ad lumen incommutabile dirigamus: si tamen veritas ipsa persuaserit, sicut Dei Verbum Filium esse nullus christianus dubitat, ita charitatem esse Spiritum sanctum. Ergo ad imaginem illam, quae creatura est, hoc est, ad rationalem mentem diligentius de hac re interrogandam considerandamque redeamus, ubi temporaliter existens nonnullarum rerum notitia, quae antea non erat, et aliquarum rerum amor, quae antea non amabantur, distinctius nobis aperit quid dicamus: quia et ipsi locutioni temporaliter dirigendae, facilior est ad explicandum res quae in ordine temporum comprehenditur.
9.12.2
Primo itaque manifestum sit, posse fieri ut sit aliquid scibile, id est, quod sciri possit, et tamen nesciatur: illud autem fieri non posse, ut sciatur quod scibile non fuerit. Unde liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum se ipsam cognoscit, sola parens est notitiae suae: et cognitum enim et cognitor ipsa est. Erat autem sibi ipsa noscibilis, et antequam se nosset: sed notitia sui non erat in ea, cum se ipsa non noverat. Quod ergo cognoscit se, parem sibi notitiam sui gignit: quia non minus se novit quam est, nec alterius essentiae est notitia ejus, non solum quia ipsa novit, sed etiam quia se ipsam, sicut supra diximus. Quid ergo de amore dicendum est, cur non etiam cum se amat, ipsum quoque amorem sui genuisse videatur? Erat enim amabilis sibi, et antequam se amaret, quia poterat se amare: sicut erat sibi noscibilis, et antequam se nosset, quia poterat se nosse. Nam si non sibi esset noscibilis, nunquam se nosse potuisset: ita si non sibi esset amabilis, nunquam se amare potuisset. Cur itaque amando se non genuisse dicatur amorem suum; sicut cognoscendo se genuit notitiam suam? An eo quidem manifeste ostenditur hoc amoris esse principium, unde procedit: ab ipsa quippe mente procedit: quae sibi est amabilis antequam se amet; atque ita principium est amoris sui, quo se amat: sed ideo non recte dicitur genitus ab ea, sicut notitia sui qua se novit, quia notitia jam inventum est, quod partum vel repertum dicitur, quod saepe praecedit inquisitio eo fine quietura? Nam inquisitio est appetitus inveniendi, quod idem valet si dicas, reperiendi. Quae autem reperiuntur, quasi pariuntur: unde proli similia sunt; ubi, nisi in ipsa notitia? Ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi jam erant res quas quaerendo invenimus, notitia tamen ipsa non erat, quam sicut prolem nascentem deputamus. Porro appetitus ille, qui est in quaerendo, procedit a quaerente, et pendet quodam modo, neque requiescit fine quo inteditur, nisi id quod quaeritur inventum quaerenti copuletur. Qui appetitus, id est, inquisitio, quamvis amor esse non videatur, quo id quod notum est, amatur; hoc enim adhuc ut cognoscatur agitur: tamen ex eodem genere quiddam est. Nam voluntas jam dici potest, quia omnis qui quaerit invenire vult; et si id quaeritur quod ad notitiam pertineat, omnis qui quaerit nosse vult. Quod si ardenter atque instanter vult, studere dicitur: quod maxime in assequendis atque adipiscendis quibusque doctrinis dici solet. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam, quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo, nascitur proles ipsa notitia: ac per hoc appetitus ille quo concipitur pariturque notitia, partus et proles recte dici non potest; idemque appetitus quo inhiatur rei cognoscendae, fit amor cognitae, dum tenet atque amplectitur placitam prolem, id est, notitiam, gignentique conjungit. Et est quaedam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, quod est proles ejus ac de se ipsa verbum ejus, et amor tertius, et haec tria unum atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et quanta est.

Intertext edge

Open linked passage

Note