Dictum Rheticii de baptismo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 6805 Dirhdeb
1.1
Dictum Rheticii de baptismo
1.1
Rheticium, ab Augustoduno episcopum, magnae fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica, nobis indicant, quando in urbe Roma, Melchiade apostolicae sedis episcopo praesidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caecilianum, episcopum Ecclesiae Carthaginensis, absolvit. Is, cum de baptismo ageret, ita locutus est:
1.2
« Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca debemus, ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus.»