Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Enarrationes in Psalmos [2]
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 21385 Eninps2
24.1
IN PSALMUM CIII ENARRATIO.
24.1
SERMO I.
24.1
Die quidem nudiustertiano, quantum meminisse dignamini, abundanter refecti estis: sed quia nos etiam post longum sermonem avidissimi dimisistis, non putavimus Sanctitatem Vestram hodierni diei debito fraudandam; ut hoc sit de debito, illud de lucro. Psalmus qui lectus est, prope totus figuris rerum mysteriisque contexitur, et opus habet non solum nostra, sed etiam vestra non parva intentione; quanquam etiam cuncta quae dicta sunt, possint ad litteram religiose accipi. Enumerantur enim etsi non omnia, multa tamen opera Dei, quae nota sunt omnibus intuentibus, qui norunt et ex his quae facta sunt et videntur, illius invisibilia intellectu conspicere. Videmus enim fabricam mundi amplam quamdam ex coelo et terra, et omnium quae in eis sunt; et ex hujus fabricae magnitudine ac pulchritudine, fabricatoris ipsius inaestimabilem magnitudinem et pulchritudinem, etsi nondum videmus, jam tamen amamus. Non enim cessavit, qui nondum potest nostri cordis puritate conspici, ante oculos nostros ponere opera sua, ut videntes quae possumus, amemus quem videre non possumus, ut ipsius amoris merito aliquando videre possimus. Tamen in omnibus quae dicta sunt, quaerendus est etiam intellectus spiritualis, ad quem perscrutandum adjuvabunt nos in Christi nomine desideria vestra; quibus quasi manibus invisibilibus ad invisibilem januam pulsatis, ut invisibiliter vobis a periatur, et invisibiliter intretis, et invisibiliter sanemini.
24.2
[« vers.» 1.] Ergo dicamus omnes:« Benedic, anima mea, Dominum.» Alloquamur omnes animam nostram: quia omnium nostrum anima, per unam fidem una anima est; et omnes nos quicumque in Christum credimus, propter unitatem corporis ejus unus homo sumus. Benedicat anima nostra Dominum, pro tantis beneficiis ejus, pro tam multis et magnis muneribus gratiarum ejus: quae munera invenimus in hoc psalmo intenti, et excussa nebula carnalis cogitationis, quantum possumus erecta mente, et quantum possumus directa acie, et quantum possumus puro oculo cordis nostri, quantum non impedit praesens vita, quantum non occupant rerum praesentium desideria, quantum non excaecat cupiditas saeculi. Erecti ergo audituri sumus magna, laeta et pulchra, desiderabilia et plena laetitiae gaudiorumque munera ejus; quae jam ille qui conceperat istum psalmum, videbat animo, et ipsius visionis exsultatione ructabat dicens:« Benedic, anima mea, Dominum.»
24.3
« Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Vide magnifica quae dicturus est; in quibus magnificis non utique nisi ille laudandus est auctor omnium magnificorum.« Confessionem et decorem induisti.» O Domine Deus meus, qui« magnificatus es nimis,» unde« magnificatus es nimis?» Nonne semper magnus? nonne semper magnificus? Numquid perfectus non es, ut crescas? numquid deficis, ut aliquando minuaris? Sed quia es quod es, et vere es, utique nomen tuum dixisti famulo tuo Moysi,« Ego sum qui sum»: utique magnus es, et magnitudo tua sempiterna est, nec coepit, nec desinit; nec ab initio temporis incipit, nec usque ad finem temporis excurrit, nec in medio aliquid patitur: incommutabilis enim magnitudo est. Quomodo ergo« magnificatus es nimis?» Alius psalmus admonet nos; ait enim,« Mirificata est scientia tua ex me». Si recte dicitur,« Mirificata est scientia tua ex me;» recte dicitur,« Magnificatus es nimis, Domine Deus meus,» ex me. Sed et hoc adhuc quaerendum. Ex me magnificatur Deus meus? Ergo ex me fit magnus. Docet nos aliquid et quotidiana oratio salutis nostrae.« Sanctificetur nomen tuum»: quotidie petimus, quotidie rogamus ut fiat. Si nos quisquam interroget, Quid est quod petitis, ut sanctificetur nomen Dei? aliquando enim sanctum non est, ut modo sanctificetur? Et tamen nisi vellemus fieri, non peteremus ut fieret. Alia est enim gratulatio, alia oratio: gratulamur, ex eo quod est; oramus, ut sit quod nondum est. Quid est ergo,« Sanctificetur nomen tuum?» et intelligimus, quod hic dictum est,« Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Hoc est,« Sanctificetur nomen tuum,» sanctum sit apud homines nomen tuum. Sanctum est enim semper nomen tuum, sed quibusdam immundis nondum est sanctum nomen tuum. Dicit enim Apostolus,« Omnia munda mundis, immundis autem et infidelibus nihil est mundum.» Si immundis et infidelibus nihil est mundum, quaero causam:« Sed polluta sunt,» inquit,« eorum et mens et conscientia». Si nihil est mundum eis, nec Deus; nisi forte putatis mundum videri Deum illis, qui quotidie blasphemant eum. Si mundus est, placeat; si placet, laudetur: si autem blasphematur, displicet; et si displicet, quomodo tibi potest mundus esse qui displicet? Quid ergo rogamus,« Sanctificetur nomen tuum?» Ut illis hominibus qui per infidelitatem nondum habent, nomen Dei sanctum sit, quibus nondum est ille sanctus qui per se, et in se, et in sanctis suis sanctus est. Rogamus pro genere humano, rogamus pro orbe terrarum, pro omnibus gentibus, quotidie sedentibus et disputantibus quia non est rectus Deus, et non recte judicat Deus; ut aliquando ipsi se corrigant, et rectum cor ad illius rectitudinem ducant; et adhaerentes ei, directi ad rectum, non jam vituperent, sed placeat rectis rectus: quia,« Quam bonus Deus Israel,» sed« rectis corde». Ergo cum videret iste qui cantat, iste ipse nos ipsi, id est corpus Christi, membra Christi; cum videret quanta praestiterit Deus generi humano, cui antea aut nullus, aut falsus, aut non tam magnus videbatur Deus, in operibus ejus eum videns;« Domine Deus meus,» inquit,« magnificatus es nimis:» id est, qui nondum te intelligebam, intelligo te magnum. Magnus semper, etiam occultus; sed mihi tunc magnus, quando apparuisti. Magnificatus es ergo ex me: quo modo« Mirificata est scientia tua ex me;» mira enim facta est ex me. Ego illam miror conversus ad illam; illa autem etsi non convertar, etsi post conversionem avertar, integra permanet. Sed ego jam magnus factus in ea, et ex deminuto factus integer in ea, miror quod non noveram; non quod modo magnum factum est ex quo didici, sed quia magnus factus sum ex quo didici. Audi jam et ubi videtur magnificatus Deus nimis, semper magnus; magnificatus enim nimis in operibus suis ad nos.
24.4
« Confessionem et decorem induisti.» Ante decorem confessionem posuit, decus in pulchritudine. Quaeris pulchritudinem; bonam rem quaeris. Sed quare quaeris pulchritudinem, o anima? Ut amet te sponsus tuus; etenim displices ei foeda. Ille enim qualis est?« Speciosus forma prae filiis hominum.» Osculari vis foeda pulchrum; sed non attendis quia tu iniquitatibus plena es.« Diffusa est» autem« gratia in labiis tuis.» Sic enim de illo dictum est:« Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea adolescentulae dilexerunt te». Est ergo quidam formosus, est quidam pulcher« prae filiis hominum;» etsi filius hominis, tamen« prae filiis hominum.» Huic tu placere vis, o anima humana, o una in multis? Audiamus Ecclesiam; quia erat illis anima una et cor unum in Deum: hanc alloquitur Psalmus. Vis ei placere? Non potes, quamdiu deformis es: quid facies ut pulchra sis? Prius tibi displiceat deformitas tua, et tunc ab illo ipso cui vis placere pulchra, mereberis pulchritudinem. Ipse enim erit reformator tuus, qui fuit formator tuus. Ergo prius attende quae sis, ne audeas ire foeda in pulchri oscula. Et quid intuens, inquis, me videbo? Posuit tibi speculum Scripturam suam; legitur tibi:« Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt». Speculum in hac lectione propositum est: vide si hoc es quod dixit; si nondum es, geme ut sis. Renuntiabit tibi speculum faciem tuam: sicut speculum non senties adulatorem, sic nec te palpes. Hoc tibi ostendit nitor ille quod es: vide quod es; et si tibi displicet, quaere ut non sis. Si enim cum foeda sis, tibi ipsi adhuc displices, pulchro jam places. Quid ergo? Quoniam displicet tibi foeditas tua, incipis ei in confessione; sicut alibi dicitur:« Incipite Domino in confessione». Primo accusa foeditatem tuam: foeditas enim animae de peccatis, de iniquitatibus. Accusando foeditatem tuam incipe confiteri, a confessione incipis decorari: quo decorante, nisi specioso forma prae filiis hominum?
24.5
Ut autem et decoram faceret, audeo dicere, amavit et foedam. Quid est, amavit et foedam?« Etenim Christus pro impiis mortuus est». Quam vitam tibi servat justificato, qui suam mortem donavit et impio? Ecce pulcher ille et« speciosus forma prae filiis hominum,» quia justissimus prae filiis hominum, quoniam veniebat ad foedam, ut faceret pulchram,( dicam et hoc, quia in Scripturis invenio) foedus factus est. Non me in hoc audiatis, ne in hoc verbum temere lapsus sim. Sicut enim dixeram, Amavit et foedam; non autem quasi congruenter dixeram quibusdam illum amantibus, nisi mihi testis procederet; et dixi quod dixit Apostolus: vis nosse quod amarit et foedam?« Christus pro impiis mortuus est:» sic et modo quod dixi, Ut veniret ad foedam, foedus factus est, deformis factus est, quomodo probabo; quando jam mihi praedixit divinum eloquium,« Speciosus forma prae filiis hominum?» Sed in ipso divino eloquio rursus habeo,« Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem».« Speciosus forma prae filiis hominum: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem.» Non dixit, Non vidimus, et ideo nesciebamus utrum haberet speciem vel decorem: ecce« vidimus, et non habebat speciem, neque decorem.» Ubi ergo illum vidit qui dixit,« Speciosus forma prae filiis hominum?» et ubi illum vidit qui dixit,« Non habebat speciem, neque decorem?» Audi ubi eum vidit qui dixit,« Speciosus forma prae hominum. Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Merito« prae filiis hominum,» quia aequalis Deo: ecce accepi et agnovi ubi eum viderit qui dixit,« Speciosus forma prae filiis hominum.» Respondit enim nobis, Ubi viderim, quaeris?« In forma Dei.» Et unde vidisti in forma Dei? quomodo vidisti in forma Dei? Quia« invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur». Bene, optime; accepi, agnovi et quem videris, et qualem videris, et ubi videris, et unde videris. Quem vidisti? Sponsum nostrum. Qualem vidisti? Speciosum« forma prae filiis hominum.» Ubi vidisti?« Cum in forma Dei esset.» Unde vidisti?« Per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.» Videamus et de isto quid dicat alius propheta, sed non alius spiritus; non enim discordant inter se. Exhibuit nobis ille speciosum forma prae filiis hominum, exhibeat et iste quod ait,« Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem.» Unus apostolus Paulus prophetam utrumque conjungit; unum capitulum Pauli utrique prophetae perhibet testimonium. Ibi habeo speciosum forma prae filiis hominum:« Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Ibi dixit, quod vidit et alius, non habentem speciem neque decorem: quia« semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis». Merito viderunt eum, et non habebat speciem neque decorem. Merito ante crucem agitabant caput: Hiccine est totus Filius Dei?« Si Filius Dei est, descendat de cruce». Sed non habebat speciem neque decorem. Etiam sic, o quibus displicet, quia non habebat speciem neque decorem! O agitantes caput ante crucem, et non figentes caput in capite quod pendebat in cruce! Merito nutat insultantium caput, donec sit eorum caput ille ipse cui insultabatur. Ecce resumit decorem, et magnum decorem. Ecce quod dicis tu, minus est quam quod fecit. Dicis tu,« Si Filius Dei est, descendat de cruce:» ecce de cruce non descendit, sed de sepulcro resurrexit.
24.6
Ergo, anima, decora esse non potes, nisi confessa fueris foeditatem ei qui semper pulcher, et propter te ad tempus non pulcher; et sic ad tempus non pulcher in forma servi, ut nunquam defecerit a pulchritudine quae est in forma Dei. Ergo tu, Ecclesia, habes decorem: dicitur et tibi in Canticis canticorum,« O decora inter mulieres». Dicitur de te:« Quae est ista quae ascendit dealbata»? Quid est,« dealbata?» Illuminata: non dealbata, sicut fucata, quemadmodum se dealbant feminae quae volunt videri quod non sunt: non dealbata, sicut paries dealbatus; destruetur enim, sicut dicit Apostolus, paries dealbatus, hypocrisis et simulatio. Paries dealbatus, foris tectorium, intus lutum. Non ergo illa sic dealbata; sed dealbata, illuminata, quia non per se alba.« Prius,» inquit,« fui blasphemus»; et item,« Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri». Accedit gratia illuminans et dealbans: primo nigra fuisti, sed facta es alba ex gratia illius.« Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.» Dicitur ergo et de te,« Quae est ista quae ascendit dealbata?» Jam mirabilis, jam vix contemplabilis. Admirantis est enim dicere,« Quae est ista quae ascendit dealbata,» tam pulchra, tam luminosa, tam sine macula et ruga? Nonne ista est quae jacebat in coeno iniquitatum? nonne ista est quae jacebat in fornicatione idolorum? nonne ista est quae immunda erat in omni cupiditate desiderioque carnali?« Quae est» ergo« ista quae ascendit dealbata?» Attende quis sit ille qui pro ea factus est non habens speciem neque decorem, et intelligis hujus claritatis honorem. Si miraris illius humilitatem propter hanc, noli jam mirari hujus celsitudinem propter illum. Quantae felicitatis est ista dealbata, ut et cum esset nigra, pulchrum ad se deponeret, qui pro impiis moreretur? Ergo induit se Dominus Deus noster confessionem et decorem, induit se Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia confessio et decor. Ante confessio, postea decor; confessio peccatorum, decor recte factorum:« Confessionem et decorem induisti.»
24.7
[« vers. 2.] Circumamictus lucem, sicut vestimentum.» Ipsa est vestis ejus, de qua jam dixi:« Non habens maculam, neque rugam.» Lux vocatur; et hoc jam dixi:« Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.» Non ergo in vobis; nam tenebrae in vobis, lux autem in Domino. Ergo,« Circumamictus lucem, velut vestimentum. Extendit coelum sicut pellem.» Quomodo fecerit hoc, ut indueret se sicut vestimentum lucem Ecclesiam, enumerare vult figuratis quibusdam sacramentis: quomodo lux facta sit Ecclesia, quomodo facta sit sine macula et ruga, quomodo facta sit candida, dealbata, fulgens in vestitu sponsi sui inhaerens illi, quomodo facta sit, audiamus.« Extendit coelum sicut pellem.» Et hoc quidem video. Quis enim extendit hoc coelum, quod nostris carnalibus oculis intuemur, nisi Deus? Et,« Extendit sicut pellem,» ad facilitatem redegit, si ad litteram accipias. Etenim cum videris istam fabricam magnam, quia quisquis hominum unam vel parvam cameram extenderit, magno molimine, magno labore et difficultate ac diuturna operatione id facit; ne hujusmodi laborem in Dei operibus infirmitas suspicaretur humana, attulit quamdam facilitatem pro tua capacitate, ut sic quodammodo incipias credere facile operantem Deum, et non putare sic eum extendisse coelum, sicut tu tectum domus tuae; sed quam tibi facile est extendere unam pellem, tam facile illi fuisse extendere tam magnum coelum. Mira facilitas, et tamen adhuc Spiritus tibi tardo loquitur. Tibi, inquam, adhuc tardo loquitur Spiritus. Nam nec sic extendit Deus coelum, sicut et tu pellem. Si enim sic extendit, ecce ante te pellis vel rugosa, vel plicata ponitur; dic ut extendatur, dicto tuo extende pellem. Non possum, inquis. Ergo et in extendenda pelle multum longe es a facilitate Dei.« Ipse» enim« dixit, et facta sunt». Dixit,« Fiat firmamentum inter aquam et aquam; et sic factum est». Tamen propter facilitatem significandam, secundum sensum tuum acceperis aliquid interim ad litteram.
24.8
Figurate autem si aliquid tectum retegi volumus, et pulsare ad clausum, invenimus extendisse Deum coelum sicut pellem, ut intelligamus coelum sanctam Scripturam. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua; inde coepit exsequi caetera: posuit enim coelum, et extendit sicut pellem, et non frustra sicut pellem. Primo istam famam praedicantium extendit sicut pellem: pellis mortalitatem significat: propterea et illi duo homines primi parentes nostri, auctores peccati generis humani, Adam et Eva, cum in paradiso, contempto Dei praecepto, ad suggestionem suasionemque serpentis transgressi essent quod jusserat Deus, facti mortales dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti sunt tunicis pelliceis; de pellibus enim tunicas factas acceperunt: pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus mortuis: ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Quid ergo, hic si divina Scriptura significatur pellis nomine, quomodo Deus de pelle fecit coelum, et« extendit coelum sicut pellem?» Quia per quos nobis Scriptura praedicata est, mortales fuerunt. Illud quidem Verbum Dei semper idem, semper incommutabile atque indeficiens. Ecce,« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Numquid erat, et modo non est? Et est, et semper erit. Si ergo est Verbum Dei Deus apud Deum, lege si potes. Sed quid dicis? quia sursum est, et ideo legere non potes? Ubique est Verbum Dei; pertendit a fine usque ad finem fortiter, et attingit omnia propter suam munditiam.« In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est»: et cum venit, hic erat. Venit enim in carne, nunquam absens divinitate. Quare ergo legere non poteras?« Quia in sapientia Dei non congnovit mundus per sapientiam Deum,» ibi constitutus in sapientia Dei; omnia enim ibi, et, ipsa subtracta, nulla sunt; ibi constitutus non poteras cognoscere per sapientiam Deum: ergo necessarium erat quod sequitur,« Placuit»« Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes». Si per stultitiam praedicationis salvi futuri erant credentes, elegit Deus quaedam mortalia, elegit homines mortales et morituros; adhibita lingua mortali exhibuit sonos mortales, adhibita dispensatione mortalium adhibuit instrumenta mortalia, et in eo tibi factum est coelum, ut in re mortali cognosceres Verbum immortale, et fieres tu quoque ejusdem Verbim participatione immortalis. Vixit Moyses, et mortuus est: ait enim illi Deus,« Ascende in montem, et morere». Mortuus est Jeremias, et tot Prophetae mortui sunt; et mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui« extendit coelum, sicut pellem,» manent usque ad posteritatem nostram. Ecce Apostolus solutus de hac vita, qui dixit, dissolvi et esse cum Christo, multo magis esse optimum, vivit nunc cum Christo, sicut illi Prophetae omnes vivunt cum Christo: sed per quid nobis dispensavit id quod legimus? Per id quod moriturum erat, per os, per linguam, dentes, manus. Omnia ista quibus operatus est Apostolus totum quod legimus, corporis officia sunt, sed jubente anima cui jubebat Deus: propterea extentum est coelum sicut pellis. Nos sub coelo, tanquam sub pelle divinarum Scripturarum legimus modo, cum tenditur. Etenim postea« coelum plicabitur ut liber». Non frustra, fratres, hic ut pellis, ibi ut liber; figuratum ibi quiddam nobis est. Quod ad divinam Scripturam attinet, extenditur sermo mortuorum: ergo ideo tenditur sicut pellis; et multo magis tenditur, quia illi mortui sunt. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetae et Apostoli; non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Judaea habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum coelum, ut tegeret orbem terrarum.« Extendit» ergo« coelum sicut pellem.»
24.9
[« vers. 3.] Qui protegit»« in aquis superiora ejus.» Et hoc legimus, et ad litteram bene intelligitur. Quando enim jussit ut fieret firmamentum inter aquas et aquas, factum est, ut sint aquae inferiores quae perfundunt terras, et sint aquae superiores remotae ab aspectibus, tamen fidei commendatae.« Et aquae,» inquit,« quae super coelos sunt, laudent nomen Domini: quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt». Ergo explicatus est sensus ad litteram;« protegit» enim« in aquis superiora ejus.» Quid ad figuram? Quoniam in figura accepimus pellem Scripturam sanctam, et auctoritatem divini verbi dispensatam nobis per mortales, quibus mortuis ejusdem dispensationis fama extenditur; secundum hoc, quomodo« protegit in aquis superiora ejus?» Cujus superiora? Coeli. Et quid coelum? Sancta Scriptura. Quae sunt superiora sanctae Scripturae? quid invenimus in Scripturis sanctis superius? Paulum interroga:« Supereminentiorem,» inquit,« viam vobis demonstro». Quam dicit supereminentiorem viam?« Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramendum sonans, aut cymbalum tinniens». Si ergo nihil supereminentius in Scriptura sancta inveniri potest quam charitas; superiora coeli quomodo in aquis proteguntur, si superiora Scripturae praecepta charitatis sunt? Audi quemadmodum:« Charitas,» inquit,« Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis». Jam nomine diffusionis intellige aquas in charitate Spiritus sancti. Hae sunt aquae, de quibus dicitur in quadam Scriptura:« Et in plateis tuis discurrant aquae tuae; nemo alienus communicet tibi». Alieni enim omnes a via veritatis, sive Pagani, sive Judaei, sive haeretici, et mali quique christiani, habere multa dona possunt, charitatem non possunt. Hoc ipsum quare donum est? ut non loquamur de donis aliis foris, quae dona habent omnes homines, quia facit solem suum oriri super bonos et malos: dona Dei sunt, et non tantum bonis et malis communia, sed etiam bestiis et pecoribus. Ipsum esse, vivere, videre, sentire, audire, et caeteris fungi sensuum muneribus, dona Dei sunt: sed videte cum qualibus et quam multis communia, et cum eis quos nolis imitari. Ipsum ingenium acutum habent et pessimi homines, solertem artium industriam habent et turpissimi scenici, divitias habent et latrones, conjugia, filios, multi mali habent. Pulchra dona Dei omnia, nemo negat; sed vide cum quibus communia. Respice ad munera ipsius Ecclesiae. Munus Sacramentorum in Baptismo, in Eucharistia, in caeteris sanctis Sacramentis, quale munus est? Hoc munus adeptus est et Simon magus. Prophetia quale munus est? Prophetavit et Saül malus rex, et tunc prophetavit, cum David sanctum persequeretur. Intendite: non dixi, cum persecutus fuisset. Fortassis enim eum persecutus poenitentiam gessit, et dignus fuit spiritu prophetandi. Non persecutus, neque persecuturus, sed persequens prophetavit. Misit ad comprehendendum David ministros suos: David vero eo tempore inter prophetas erat, ubi erat et sanctus Samuel; impleti sunt spiritu prophetiae qui missi sunt, et prophetaverunt. Sed forte bono illi animo venerant, vel ob necessitatem officii sui, vel non facturi quod jussum est. Misit et alios: hoc et in eis factum est; et eorum hoc modo animum interpretemur. Cum illi tardarent, venit ipse furens, anhelans caedem, sanguinem sitiens innocentis sancti, cui etiam ingratus erat; et ipse impletus est spiritu prophetandi, et prophetavit. Non ergo se jactent qui forte sine charitate habuerint hoc munus Dei sanctum, sicut sanctum baptismum; sed videant qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt qui dicturi sunt:« In nomine tuo prophetavimus.» Non illis dicetur, Mentimini; sed dicetur,« Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem». Quia« si habeam omnem prophetiam, charitatem autem non habeam, nihil sum». Prophetavit et Saül, sed operabatur iniquitatem. Quis autem operatur iniquitatem, nisi qui non habuerit charitatem? Plenitudo enim Legis charitas. Ergo« protegit in aquis superiora ejus,» quid dixit? In omnibus Scripturis supereminentissimam viam, supereminentissimum locum charitas obtinet; non ad eam aspirant nisi boni, hanc nobiscum non communicant mali: possunt communicare Baptismum, possunt communicare caetera Sacramenta, possunt communicare orationem, possunt communicare istos parietes, et istam conjunctionem; charitatem nobiscum non communicant. Ipse est enim fons proprius bonorum, proprius sanctorum, de quo dicitur:« Nemo alienus communicet tibi.» Qui sunt alieni? Omnes qui audiunt,« Non novi vos.» Si enim non cognoscuntur, utique alieni sunt, quibus dicitur,« Non novi vos.» Supereminens ergo via charitatis tenet eos qui proprie pertinent ad regnum coelorum. Ergo praeceptum charitatis super coelos, super omnes libros: ei enim subduntur libri, ei militat omnis lingua sanctorum, et omnis motus dispensatorum Dei, et animi et corporis. Supereminens est ergo via, et merito protegit in aquis superiora coeli; quia nihil invenis eminentius charitate in divinis Libris.
24.10
Sed adhuc evidentius audi quid aqua sit. Diximus enim quod charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: diximus etiam,« In plateis discurrant aquae tuae.» Et ait mihi aliquis, Non ibi expresse dictum est, utrum charitatem intelligere debeam: quid si alius aliud aliquid intelligat? Tantum memento quod ait Apostolus,« Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.» Unde?« Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.» Audi jam Dominum magistrum Apostolorum:« Si quis sitit, veniat, et bibat.» Dicat adhuc:« Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.» Quid est hoc? Exponat Evangelista:« Hoc autem dicebat,» inquit,« de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.» Ergo, fratres, si propterea Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nodum erat glorificatus; glorificato eo et ascendente in coelos, missus est Spiritus sanctus, et charitate impleti sunt Apostoli, diffusa in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis; quia superiora coeli aquis proteguntur. Et bene, quia Dominus in coelos ascendit, ut superior esset coelis, et inde mitteret charitatem. Non enim sic Deus protegit, ut quasi sustentetur ab eo quem protegit: sublevat quem protegit, non onerat. Ita ergo coelum aquis protegit, ut magis illud divino Spiritu sublevetur. Quod sublevat, sursum est; quod sublevatur, infra est: illud suspendit, hoc pendet. Si ergo illud suspendit, hoc pendet; audi quia hoc coelum Scripturarum ex charitate pendet. Duo sunt nempe illa notissima praecepta dilectionis:« In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Qui protegit in aquis superiora ejus.»
24.11
« Qui ponit nubes ascensum ejus.» Accipitur et hoc bene ad litteram. Dominus visibiliter ascendit in coelum. Quomodo positae sunt nubes ascensus coeli?« Haec cum dixisset, nubes suscepit eum». Habes item de resurrectione nostra praedictum:« Et mortui», inquit,» in Christo, resurgent primi; deinde et nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, atque ita semper cum Domino erimus». Habes nubes ascensum coeli: ostendam et nubes ascensum coeli hujus, id est divinarum Scripturarum. Quid est hoc, fratres? Utinam me Dominus Deus meus inter illas qualescumque nubes numerare dignetur; viderit quam nebulosa nubes sim: omnes tamen praedicatores verbi veritatis nubes accipite. Quicumque ergo infirmi non possunt ascendere in hoc coelum, id est ad intellectum Scripturarum, per nubes ascendant. Forte enim et modo fit vobis; si aliquid agimus, si labor sudorque noster non est infructuosus, ascenditis in coelum Scripturarum divinarum, hoc est in intellectum earum per praedicationem nostram. Quam altum erat coelum in psalmo isto! Nemo enim vestrum videbat quid esset in figura:« Extendit coelum sicut pellem, qui protegit in aquis superiora ejus.» Hoc ipsum quod dictum est,« Qui ponit nubes ascensum ejus;» ecce jam intellectum est, quantum Dominus donavit, praedicantibus nobis; non enim nubes de suo munere pluunt. Vos intelligendo ascendite, in intellectu ipso fructificate; ne sitis qualis illa vinea, de qua dicitur apud prophetam:« Mandabo nubibus meis ne pluant super eam.» Accusabatur enim quaedam vinea, quod pro uva spinas dederat, non reddiderat dignam gratiam dulci pluviae. Qui enim bona audit, et mala operatur, dulci pluvia compluitur, et spinas generat. Non est ut suspicemur, fratres, de aliqua terrena et ista visibili vinea Dominum locutum. Namque ibi ne sub obscuritate sermonis lateret excusatio iniquitatis, ipse Dominus per ipsum prophetam exposuit cui vineae loqueretur, et de qua vinea ista diceret:« Vinea,» inquit,« Domini Sabaoth, domus Israel est.» Quid vagantur, o iniqui, corda vestra per montes et colles vinitorum? Novi, inquit, de qua vinea loquar, novi ubi quaerebam uvam, et inveni spinas; sine causa aliud atque aliud suspicamini et opinamini, nolentes intelligere ut bene agatis. Nam et hoc scriptum est:« Noluit intelligere ut bene ageret». Tollite omnes suspiciones vestras de medio:« Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Juda, novellum dilectum». Dilectum, cum plantatum est; damnatum, cum spinas creavit. Ergo, fratres, forte vinea fuit domus Israel, et nos non sumus vinea? Cum timore audiamus quod Judaeis dictum videmus. Videte quemadmodum Apostolus terreat ramos insertos de ramis fractis, et in ramis fractis commendet timendam severitatem, in ramis insertis commendet amandam bonitatem. Noli esse infructuosus in bonitate, ne sterilis sentias severitatem. Sed non sum vitis, dicis mihi. Ubi est Domini vox:« Ego sum vitis, vos estis sarmenta; Pater meus agricola»? Ubi vox Apostoli:« Quis plantat vineam, et de fructu ejus non percipit»? Vinea ergo es, o Ecclesia, et habes agricolam Deum. Nemo agricola homo compluit vineam suam. Fratres ergo dilectissimi, viscera Ecclesiae, pignora Ecclesiae, filii matris coelestis, audite, cum tempus est. Minatus est Deus illi vineae atrocissima comminatione:« Mandabo nubibus meis,» inquit,« ne piuant super eam.» Et factum est: venerunt Apostoli ad Judaeos, respuerunt eos; et dixerunt illis,« Ad vos missi eramus, sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes». Videtis quomodo in eodem Spiritu Dei, illo jubente intrinsecus qui habitat in cordibus suorum, mandatum sit nubibus Dei ne compluerent vineam, quae cum exspectaretur ut faceret uvam, fecit spinas. Ideo et nubes fecit ascensum ejus, et coelum tetendit sicut pellem. Non est quod queramini: auctoritas Scripturarum extenta est super orbem terrarum, nubes non desunt, praedicatur verbum veritatis, exponuntur omnia quae obscura sunt, ut corda vestra per nubes ascendant. Videte quomodo credatis, videte quid suscipiatis: post praedicatorem veniet judex, post dispensatorem veniet exactor.« Qui ponit nubes ascensum ejus.»
24.12
« Qui ambulat super pennas ventorum.» Hoc jam periculosum est accipere ad litteram. Aut quae sunt pennae ventorum? aut vero quomodo in pictura, facturi nobis sumus ventos volantes, et alas habentes? Ventus non est, fratres, nisi quem sentimus, motus quidam et quasi fluctus aeris, impellens quod potest pro viribus. Quae pennae ventorum sunt? Sed et quae alae Dei? Et tamen dictum est:« Sub umbra alarum tuarum sperabunt». Conemur ergo et hoc accipere ad litteram, veluti proprie factum in creatura ista. Velocitatem verbi fortasse commendat Scriptura; de qua velocitate jampridem in alio psalmo locuti sumus, ubi scriptum est:« Usque in velocitatem currit verbum ejus». Quia nihil ventis velocius norunt homines. Quomodo illa facilitas commendabatur in pelle; nihil enim facilius ab homine quam pellis extenditur: sic et hic insinuans Deum vel Verbum ejus ubique praesentem, velocitate motus nihil deserere, quia tu non noveras aliquid vento velocius,« Ambulat,» inquit,« super pennas ventorum,» id est, velocitas ejus superat velocitatem ventorum: ut per pennas ventorum intelligas velocitatem ventorum, et verbum Dei intelligas velocius omnibus ventis. Et sic in prima facie considerationis: pulsemus ad aliquid interius, et figurate aliquid nobis indicent istae litterae.
24.13
Ventos quidem intelligimus in figura non absurde animas: non quia ventus est anima, sed quia invisibilis est ventus, quamvis res corporea, corpora impellens, tamen quia humani oculi aciem fugit; est autem anima invisibilis, propterea bene intelligimus animas ventos. Inde est quod et Deus insufflasse dicitur spiritum vitae formato homini;« et factus est homo in animam viventem». Ergo venti, animae in allegoria non absurde accipiuntur. Videte autem ne putetis nominata allegoria, pantomimi aliquid me dixisse. Nam quaedam verba, quoniam verba sunt, et ex lingua procedunt, communia nobis sunt etiam cum rebus ludicris, et non honestis: tamen locum suum habent verba ista in Ecclesia, et locum suum in scena. Non enim ego dixi quod Apostolus non dixit, cum de duobus filiis Abrahae diceret:« Quae sunt,» inquit,« in allegoria». Allegoria dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud in intellectu significare. Quomodo dicitur agnus Christus: numquid pecus? Leo Christus: numquid bestia? Petra Christus: numquid duritia? Mons Christus: numquid tumor terrae? Et sic multa aliud videntur sonare, aliud significare; et vocatur allegoria. Nam qui putat me de theatro dixisse allegoriam, putet et Dominum de amphitheatro dixisse parabolam. Videtis quid faciat civitas ubi abundant spectacula: in agro securius loquerer; quid sit enim allegoria, non ibi forte didicissent homines, nisi in Scripturis Dei. Ergo quod dicimus allegoriam figuram esse, sacramentum figuratum allegoria est. Et quid hic accipimus,« Ascendit super pennas ventorum?» Diximus, bene accipi figurate ventos animas. Pennae ventorum, pennae animarum quae sunt, nisi a quibus sursum attolluntur? Pennae ergo animarum virtutes, bona opera, recte facta. In duabus alis habent omnes pennas; omnia enim praecepta in duobus praeceptis sunt. Quisquis dilexerit Deum et proximum, animam habet pennatam, liberis alis, sancto amore volantem ad Dominum. Quicumque implicatur amore carnali, viscum habet in pennis. Nam si anima non habet alas et pennas, unde ille gemens in tribulationibus dicit:« Quis dabit mihi pennas, sicut columbae?» Et sequitur:» Et volabo, et requiescam». Item alio loco:« Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades; si accepero pennas meas sicut columba, et volabo in extrema maris.» Tanquam diceret: Sic possum fugere a facie irae tuae, si accepero pennas ut columba, et volavero in extrema maris. In extrema maris volare, est spem jam praetendere in finem saeculi, quomodo ille qui ait:« Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima». Et quomodo venit in extrema maris, etiam acceptis pennis?« Etenim illuc,» inquit,« manus tua deducet me, et perducet me dextera tua». Nam et cum pennis meis casura sum, nisi tu deducas. Ergo alas habent bonas et liberas, et nullo visco obligatas, animae bene operantes praecepta Dei, habentes charitatem de conscientia pura et fide non ficta. Sed quantumvis sint praeditae virtutibus charitatis, quid ad illam dilectionem Dei, qua sunt dilectae, etiam cum visco essent implicatae? Major ergo in nos dilectio Dei, quam nostra in illum. Nostra dilectio pennae nostrae sunt, sed ille« ambulat» et« super pennas ventorum.»
24.14
Jam dicebat quibusdam Apostolus:« Flecto genua mea pro vobis ad Patrem, ut det vobis secundum interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati.» Jam dat illis charitatem, jam dat illis alas et pennas.« Ut possitis,» inquit,« comprehendere quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum.» Fortassis crucem Domini significat. Erat enim latitudo, in qua porrectae sunt manus; longitudo a terra surgens, in qua erat corpus infixum; altitudo, ab illo devexo ligno sursum quod eminet; profundum, ubi fixa erat crux, et ibi omnis spes vitae nostrae. Latitudo enim est in bonis operibus, longitudo in perseverando usque in finem, altitudo propter Sursum cor, ut omnia bona opera nostra, in quibus perseveramus usque in finem, habentes latitudinem qua bene operamur, et longitudinem qua perseveramus usque in finem, non faciamus nisi spe coelestium praemiorum. Ipsa est enim altitudo, non hic quaerere mercedem, sed sursum; ne dicatur nobis:« Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam». Profundum autem quod dixi, ubi fixa erat pars crucis, et non videbatur; inde surgebant quae videbantur. Quid est quod occultum est, et non publicum in Ecclesia? Sacramentum Baptismi, sacramentum Eucharistiae. Opera enim nostra bona vident et Pagani, Sacramenta vero occultantur illis: sed ab his quae non vident, surgunt illa quae vident; sicut a profundo crucis quod in terra figitur, surgit tota crux quae apparet et cernitur. Et quid postea? Cum hoc dixisset Apostolus, adjecit,« Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi»; cum jam dictum fuisset,« In charitate radicati et fundati.» Amatis enim Christum, et ideo in cruce operamini. Sed numquid amatis quantum vos ille amavit? Amando autem quantumcumque amatis, volatis ad ipsum, ut cognoscatis quemadmodum ipse vos amaverit; hoc est, ut sciatis supereminentiam charitatis Christi. Amatis enim vos quantum potestis, et volatis quantum potestis: sed ille ambulat et super pennas ventorum.« Qui ambulat super pennas ventorum.»
24.15
[« vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.» Et hoc, quamvis non videamus apparitionem Angelorum; abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam republica magna imperatoris Dei, tamen esse Angelos novimus ex fide, et multis apparuisse scriptum legimus, et tenemus, nec inde dubitare fas nobis est. Spiritus autem Angeli sunt; et cum spiritus sunt, non sunt angeli; cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen hujus naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est. Vide illud in homine. Nomen naturae homo, officii miles: nomen naturae vir, officii praeco; homo enim fit praeco, id est, qui homo erat fit praeco; non qui erat praeco fit homo. Sic ergo qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit eos angelos, mittendo eos nuntiare quod jusserit; et ignem flagrantem facit ministros suos. Legimus apparuisse ignem in rubo, legimus etiam missum ignem desuper, et implesse quod praeceptum est. Ministravit ergo, cum impleret: cum esset, in natura sua erat; cum egit quod jussum est, ministerium implevit. Sic secundum litteram in creatura.
24.16
Quid est autem in Ecclesia figurate? Quomodo accipimus,« Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem?» Spiritus spirituales dicit. Bene facit angelos suos spirituales, id est nuntios verbi sui.« Spiritualis enim omnia judicat; ipse autem a nemine dijudicatur». Vide spiritualem factum angelum Dei.« Non potui,» inquit,« vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus». De spirituali quadam affectione missus est ad carnales, tanquam angelus de coelo ad terram. Quomodo dicit,« et ministros suos ignem flagrantem,» nisi quomodo dicit,« Spiritu ferventes»? Sic enim fervens spiritu, ignis ardens est omnis minister Dei. Nonne ardebat Stephanus? Quo igne ardebat? et quis ille ignis erat, quando lapidabatur, et pro eis a quibus lapidabatur rogabat? Cum audis, Ignis est minister Dei; incensurum illum putas? Incendat licet, sed fenum tuum; id est, carnalia omnia desideria tua urat minister Dei, praedicans verbum Dei. Audi illum:« Sic nos existimet homo, quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei». Quomodo autem ardebat, cum diceret:« Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est»? Ardebat et flagrabat charitate, et ibat in eos, ut incenderet. Hunc ignem se missurum Dominus in terram dicebat, cum ait:« Ignem veni mittere in terram». Quomodo gladium, sic ignem. Gladius dividit affectum carnalem, ignis absumit. Totum in verbo Dei intellige, totum in spiritu Dei cognosce. Incipe fervere charitate per verbum quod audis, et vide quid in te fecerit ignis minister Dei.« Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.»
24.17
[« vers. 5.] Fundavit terram super firmitatem ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi.» De terra ista hoc accipere, nescio utrum habeat ullum exitum, utrum recte dicatur,« Non inclinabitur in saeculum saeculi;» de qua dictum est,« Coelum et terra transient». Laboratur hic, si ad litteram quaeras accipere. Nam quod ait,« Fundavit terram super firmitatem ejus;» fortasse quaedam est firmitas occulta nobis, quae continet terram, et hoc dixit,« Fundavit.» Super quid? Super firmitatem ipsius terrae, quam ei supposuit, ut contineretur, quae latet forte oculos tuos. Sint ista occulta in creatura, non de obscuritate creaturae Creator latebit: quae possumus videamus, ex his quae videmus' illum laudemus et amemus. Convertamus nos ad quaerendum aliquid hic in figura positum.« Fundavit terram,» intelligo Ecclesiam.« Domini est terra et plenitudo ejus»; intelligo Ecclesiam terram. Ipsa est terra sitiens, ipsa est quae dicit in Psalmis; una enim dicit ex omnibus:« Anima mea sicut terra sine aqua tibi». Quid est,« sine aqua?» Sitiens. Sic sitit anima mea ad te, tanquam terra sine aqua: nisi enim sitiat, non recte irrigabitur. Animae ebriae pluvia diluvium est; sitiat oportet:« Beati» enim« qui esuriunt et sitiunt justitiam»: et dicat,« Anima mea tanquam terra sine aqua tibi;» quia dicit alibi,« Sitivit anima mea in Deum vivum». Terram ergo intelligo Ecclesiam. Quae est firmitas ejus super quam fundata est, nisi fundamentum ejus? an incongrue intelligimus firmitatem super quam fundata est terra, fundamentum ubi constituta est Ecclesia? Quod est illud fundamentum?« Fundamentum,» inquit,« nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus». Ibi ergo firmati sumus. Merito quia ibi firmati, non inclinabimur in saeculum saeculi; nihil enim firmius isto fundamento. Infirmus tu eras, sed firmum fundamentum te portat. In te firmus esse non poteras; firmus eris semper, si ab illo firmo fundamento non recedas.« Non inclinabitur in saeculum saeculi.» Ipsa est praedestinata columna et firmamentum veritatis.
24.18
[« vers.» 6- 17.]« Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrus tui formidabunt. Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram. Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam. Super illos volatilia coeli inhabitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Ut educat panem de terra; et vinum laetificat cor hominis. Ut exhilaret faciem in oleo; et panis cor hominis confirmat. Satiabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit. Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum.» Animadvertitis extentum coelum, vultis intellectu ascendere, et ego video. Quam tamen altum sit puto quod mecum consideret Charitas vestra Nam ideo multos versus volui pronuntiare, ut videatis quam alte sint posita sacramenta Dei; ne fastidiamus oblata, ne prompta vilescant, ut semper quaesita etsi cum difficultate, cum majori jucunditate inveniantur. Inter caetera tamen, fratres, quae possunt accipi ad litteram; numquid et hoc quod dictum est,« Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum?» Numquid domus fulicae dux est passerum? aut domus fulicae dux est cedrorum? Et hoc enim ibi est,« Et cedri Libani quas plantavit: illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum.» Et quidem latina locutione,« eorum» cedrorum, non possumus intelligere; cedri enim feminini generis sunt. Fulicae itaque domus quomodo est dux passerum? Hoc enim in ista creatura, quae oculis nostris adjacet, intelligi nullo pacto potest. Fulicas enim aves esse marinas vel stagnenses novimus. Domus fulicae sit nidus fulicae: quomodo ergo domus fulicae dux passerum? Quare quaedam in rebus visibilibus quasi absurda miscet Spiritus sanctus, nisi ut ex eo quod non possumus accipere ad litteram, cogat nos ita spiritualiter quaerere?
24.19
Ergo si ad coelum intellectu, ut dixi, ad extentam pellem vultis ascendere, et nubes fecit ascensionem ejus; nubes ista quae vobis loquitur, invalida est hodie ad omnia ista exponenda. Date veniam, etsi non vestrae, meae certe infirmitati. Aviditatem quidem vestram tantam video, ut semper parati sitis audire: sed duae res sunt, quarum ratio non contemnenda est. Nam et infirmitas corporis nostri consideranda est, et ipsarum rerum quae exponuntur memoria. Interim quae audistis cogitate. Quid dixi? Quae manducastis ruminate. Sic enim eritis munda animalia, et apta epulis Dei. Fructum autem vestrum in operibus vestris advertite. Valde enim male digerit is qui bene audit, et non bene operatur: quia Dominus Deus noster non deest pascere. Notum est omnibus quia de pane quem accepimus, et quem erogamus, reddituri sumus rationem. Optime novit Charitas vestra; non enim tacet nobis Pagina divina, aut adulatur nos Deus. De isto loco quam liberi simus ad vos, potestis advertere: et si forte ego minus liber sum, vel omnes qui in hoc loco vobis loquuntur, si minus liberi sumus, certe ipse sermo Dei neminem timet. Nos autem sive timeamus, sive liberi simus, eum cogimur annuntiare, qui neminem timet: hoc vobis non homines, sed Deus praestitit, ut et per tumidos liberum audiatis. Excusationem in judicio Dei non habebitis, nisi vos in bonis operibus exercueritis, et eorum quae audistis tanquam pluviae fructum congruum dederitis. Fructus congruus opera bona; fructus congruus sincera dilectio, non solum fratris, sed et inimici. Supplicem nullum spernas, et cui dare non potes quod petierit, non eum spernas: si potes dare, da; si non potes, affabilem te praesta. Coronat Deus intus voluntatem, ubi non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo. Charitas non de saccello erogatur: quia quidquid dicimus, et quidquid diximus, et quidquid dicere potuerimus, vel nos, vel post nos, vel qui ante nos, finem non habent nisi charitatem: quia finis praecepti charitas est, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Interrogate, quando rogatis Deum, corda vestra; videte quomodo transmittatis versum istum:« Dimitte nobis debita nostra,»« sicut et nos dimittimus debitoribus nostris». Non eris orans, nisi istam dicas: si aliam dicas, non te exaudit ille; quia non ipsam tibi dictavit Jurisperitus quem misit. Necesse est ergo ut et quando verba nostra dicimus in oratione, secundum ipsam dicamus; et quando ipsa verba dicimus, bene intelligamus quod dicimus, quia manifestam illam esse Deus voluit. Si ergo non oraveritis, spem non habebitis: si aliter quam Magister docuit oraveritis, non exaudiemini; aut si in oratione mentiti fueritis, non impetrabitis. Ergo, et orandum, et verum dicendum est, et sic orandum est, quomodo ille docuit. Velis nolis, quotidie dicturus es:« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Vis securus dicere? Fac quod dicis.
24.20.1
IN PSALMUM CIII ENARRATIO. SERMO II.
24.20.1
Scio quia debitores nos tenetis, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate. Debemus autem hoc primo Domino Deo nostro, qui habitans et in vobis exigit ista de nobis: deinde domno et patri, praesenti et jubenti et oranti pro me; deinde vestrae violentiae qua extorquetis etiam infirmis viribus nostris. Tamen, quantum Dominus donat, qui et ipsas vires vobis orantibus donare dignetur, quoniam psalmi hujus primas partes die jam nuper praecedente tractavimus; etiam sequentia suscipienda sunt, et illo adjuvante, in cujus nomine coepimus, terminanda sunt. Commendaveramus autem Charitati vestrae, qui adfuistis, totum istum psalmum figuratis mysteriis esse contextum. Unde quod difficilius quaeritur, solet dulcius inveniri. Nec putetis ista vobis obscuritate subtracta, sed difficultate condita; ad hoc, quod saepe jam diximus, ut detur petentibus, inveniatur a quaerentibus, intretur a pulsantibus. Sed opus est nobis aliquanto majore et silentio vestro, et patientia vestra, ut pauca quae dicturi sumus, non per strepitum tempus amplius occupent. Pauca enim nos dicere temporis cogit angustia, quod novit et Charitas vestra debere nos exsequiis fidelis corporis solemne obsequium. Ecce jam quae dicta sunt repetere, et rursus exponere non cogamur: si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent; prodest autem illis fortasse, quod non audiunt modo quod audierunt qui adfuerunt, ut et ipsi discant adesse. Legamus ergo cursim.
24.20.2
[« vers. 1, 2.] Benedic, anima mea, Dominum.» Omnium nostrum anima dicat, una facta in Christo.« Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Unde magnificatus es?« Confessionem et decorem induisti.» Confitemini, ut decoremini, ut induat vos.« Circumamictus lucem sicut vestimentum.» Circumamictus Ecclesiam suam; quia ipsa facta est lux in illo, quae prius erat tenebrae in se, dicente Apostolo:« Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino».« Extendens coelum sicut pellem:» vel tam facile quam tu pellem, si tam facile sit, tanquam ad litteram accipias: vel auctoritatem Scripturarum intelligamus distentam per totum mundum nomine pellis; quia mortalitas in pelle significatur, dispensata est autem nobis omnis auctoritas Scripturarum divinarum per homines mortales, quorum jam mortuorum fama distenditur.
24.20.3
[« vers. 3.] Qui protegit in aquis superiora ejus.» Cujus superiora? Coeli. Quid est coelum? Figurate duntaxat diximus Scripturam divinam. Quae superiora Scripturae divinae? Praeceptum, quo nihil est eminentius, charitatis. Quare autem aquis comparata est charitas?« Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis». Unde aqua ipse Spiritus? Quia« stabat Jesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.» Unde probamus quia de Spiritu dictum est? Dicat ipse Evangelista, qui sequitur et ait:« Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri».« Qui ambulat super pennas ventorum:» id est, super virtutes animarum. Quae est virtus animae? Ipsa charitas. Quomodo autem ille super illam ambulat? Quia major est charitas Dei in nos, quam nostra in Deum.
24.20.4
[« vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem:» id est, eos qui jam spiritus sunt, qui spirituales, non carnales sunt, facit angelos suos, mittendo ut praedicent ejus Evangelium.« Et ministros suos ignem flagrantem.» Nisi enim ardeat minister praedicans, non accendit eum cui praedicat.
24.20.5
[« vers. 5, 6.] Fundavit terram super firmamentum ejus.» Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ecclesiae. Quod est firmamentum Ecclesiae, nisi fundamentum Ecclesiae? Quod est fundamentum Ecclesiae, nisi de quo dicit Apostolus:« Fundamentum nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus»? Et ideo tali fundamento suffulta, quid meruit audire?« Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit terram super firmitatem ejus,» id est, firmavit Ecclesiam super fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamentum: sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem susciperet,« omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil»; qui omnia continet majestate, et nos bonitate? Non nutante Christo,« non inclinabitur in saeculum saeculi.» Ubi sunt qui dicunt perisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?
24.20.6
Sed unde coepit Dominus asserere istam Ecclesiam, revelare, incipere, ostendere, diffundere? unde coepit hoc? quid erat primo?« Quia fundavit terram super firmamentum ejus, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.» Cujus? numquid forte Dei? Sed jam de amictu ejus dixerat,« Circumamictus lucem, velut vestimentum.» Audio Deum luce vestitum, et lux ipsa si volumus, nos sumus. Quid est, si volumus? Si jam tenebrae non sumus. Ergo si Deus luce vestitus est, cujus rursum vestimentum est abyssus? Abyssus enim dicitur immensa aquarum copia: omnis aqua, omnis humida natura, atque substantia circumquaque diffusa per maria, et flumina, et antra occulta, simul uno nomine abyssus vocatur. Ergo terram intelligimus, de qua dixit,« Fundavit terram super firmamentum ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi;» de illa dictum credo,« Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.» Terrae enim quasi vestimentum est aqua, circumdans eam et contegens eam. Sed aliquando in diluvio ita crevit haec vestis terrae, ut omnia omnino cooperiret, et transcenderet altissimos montes, sicut Scriptura testatur, cubitis ferme quindecim. Fortasse ipsum tempus significavit iste psalmus, cum diceret,« Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.»
24.20.7
« Super montes stabunt aquae:» id est vestimentum terrae, quod est abyssus, ita crevit, ut etiam super montes aquae starent. Legimus hoc, ut dixi, factum in diluvio. Inde loquebatur Propheta? narrabat nobis praeterita, an praenuntiabat futura? Sed si narraret praeterita, non nobis diceret,« Super montes stabunt aquae;» sed, Super montes steterunt aquae. Praeteritum enim tempus pro futuro solere poni in Scripturis, ita praevidente Spiritu quae ventura sunt, quasi jam facta sint, solemus legere. Inde est quod illud in alio psalmo novimus omnes, ubi tanquam Evangelium recitatur:« Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; super vestimentum meum miserunt sortem». Omnia quasi jam facta commemorantur, quae utique adhuc ventura cernebantur. Sed quantum potest nostra diligentia? quantum autem potest tanta occupatio? aut quando sic vacat, ut possimus pro certo dicere: Ita est? Animadvertimus saepe Prophetas praeterito tempore verborum dicere quae futura sunt; figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit legenti. Non audeo dicere, Non est; sed certe studiosis earum Litterarum indixerim quid quaerant. Si invenerint, et ad nos attulerint, gratulabimur adolescentium studiis otiosorum occupati senes, et ex eorum ministerio et nos aliquid discemus. Non enim dedignamur; quando Christus de omnibus docet. Hoc ergo dicit:« Super montes stabunt aquae.» Propheta curans futura praedicere, non narrare praeterita, propterea dixit, quia Ecclesiam futuram in diluvio persecutionum volebat intelligi. Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, Ecclesiam Dei cooperuerant aquae persequentium; et ita cooperuerant, ut non apparerent nec ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et fortasse de illis aquis est vox illa:« Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam». Maxime aquae quae mare faciunt, procellosae, infructuosae. Non enim quamcumque terram cooperuerit aqua marina, fecundabit eam potiusquam ad sterilitatem perducet. Erant enim et montes sub aquis; quia super montes stabant aquae: populi resistentes superaverant auctoritatem omnium ubique fortiter evangelizantium verbum Dei, cooperuerant eos aquae, et super illos stabant aquae, dicebant, Preme, preme; et premebant: Exstingue, non appareant. Dicebant ista, et praevalebant super martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Unde fuga occultabantur Apostoli? Quia super montes stabant aquae. Erat potestas aquarum magna. Sed quamdiu? Audi quod sequitur.
24.20.8
[« vers. 7.] Ab increpatione tua fugient.» Et hoc factum est, fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquae: hoc est, a pressura montium recesserunt. Jam montes ipsi exstant Petrus et Paulus: quomodo eminent? Qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei: quia cor regum in manu Dei; deflexit quo voluit, jussit per eos pacem dari Christianis; emicuit et eminuit auctoritas apostolica. Numquid et quando supra erant aquae, montium defecerat magnitudo? Sed tamen, fratres mei, ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano, quia,« Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi»; ab increpatione Dei fugerunt aquae.« A voce tonitrus tui formidabunt.» Jam quis non terreatur a voce Dei per Apostolos, voce Dei per Scripturas, per nubes ejus? Conquievit mare, formidaverunt aquae, nudati sunt montes, jussit imperator. Sed quis jussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi jusserunt, et factum est. Ergo nullus sibi hominum arroget aliquid; formidaverunt aquae, sed« a voce tonitrus tui.» Nam ecce, cum voluit Deus, fugerunt aquae, ne premerent montes; antequam id fieret, et sub aquis firmi erant montes.
24.20.9.1
[« vers. 8- 10.] Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.» Adhuc de aquis loquitur. Non hic montes accipiamus, quasi terrenos; neque campos, quasi terrenos: sed fluctus tam magnos, ut montibus comparentur. Fluctuavit aliquando mare, et fluctus ejus tanquam montes fuerunt, qui montes illos Apostolos operirent. Sed quamdiu« ascendunt montes, et descendunt campi?» Saevierunt, et placati sunt. Cum saeviebant, montes erant: cum placati sunt, campi facti sunt; fundavit enim eis locum. Est quidam meatus, quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo omnia saevientia corda mortalium. Quam multi modo, et salsi, et amari sunt; et tamen quieti? Quam multi sunt qui dulcescere nolunt? Qui sunt qui dulcescere nolunt? Qui in Christum adhuc credere nolunt. Et quamvis multi sunt qui nondum crediderunt, quid faciunt Ecclesiae? Montes erant aliquando, modo campi sunt: tamen, fratres mei, et malacia mare est. Quare enim non saeviunt modo? quare non insaniunt? quare non dant operam? Si non possunt evertere terram nostram, certe contegere. Quare non? Audi:« Terminum posuisti quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram.»
24.20.9.2
10. Quid ergo, quia jam fluctus amarissimi modum acceperunt, ut liceat nobis talia etiam libere praedicare; quia terminum acceperunt debitum, quia transgredi non possunt impositum finem, neque revertentur tegere terram; quid fit in ipsa terra? quae operationes ibi fiunt, quam jam mare nudavit? Etsi ad ejus oram tenues fluctus perstrepunt, etsi adhuc murmurant Pagani; sonitum littorum audio, diluvium non perhorresco. Quid ergo, quid fit in terra?« Qui emittis fontes in convallibus. Emittis,» inquit,« fontes in convallibus.» Convalles nostis quid sint, depressa loca terrarum. Nam collibus et montibus contraria figura opponuntur valles vel convalles. Colles et montes, tumores terrarum sunt; valles autem vel convalles, humilitates terrarum. Noli contemnere humilitates; inde fluunt fontes:« Emittis fontes in convallibus.» Audi montem: dicit Apostolus,« Plus illis omnibus laboravi.» Magnitudo quaedam commendatur; statim tamen, ut profluant aquae, convallem se fecit:« Non ego autem, sed gratia Dei Mecum». Non repugnat ut qui sunt montes, sint et convalles; sicut enim montes dicuntur propter spiritualem magnitudinem, ita et convalles propter sui spiritus humilitatem.« Non ego,» inquit,« sed gratia Dei mecum. Non ego,» convallis est; et« gratia Dei mecum,» fons est.« Qui emittis fontes in convallibus.» De Spiritu dicebatur quod modo commemoravi,« Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri.» Videamus si convalles sunt, ut emittantur fontes in convallibus. Audi prophetam:« Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea»? Quid est,« Super quem requiescet Spiritus meus, super humilem et quietum?» Quis habebit fontem meum? Convallis.
24.20.10
« Inter medium montium pertransibunt aquae.» Huc usque a Lectore pronuntiatus est Psalmus, huc usque Charitati vestrae sufficiat. Hoc dicemus, et in nomine Dei sermonem terminabimus. Quid est,« Inter medium montium pertransibunt aquae?» Audivimus qui sint montes, magni praedicatores verbi, sublimes angeli Dei, quamvis adhuc in carne mortali: excelsi non sua virtute, sed illius gratia; quantum autem ad ipsos attinet, convalles sunt, humiliter emittunt fontes. Et« inter medium montium,» inquit,« pertransibunt aquae.» Putemus hoc ita dictum, Inter Apostolorum medium pertransibunt praedicationes verbi veritatis. Quid est, Inter medium Apostolorum? Quod medium dicitur, commune est. Res communis, unde omnes aequaliter vivunt, media est, nec attinet ad me; sed nec attinet ad te, nec ad me. Propterea loquimur et sic de aliquibus hominibus: Habent inter se pacem, habent inter se fidem, habent inter se charitatem; sic certe dicimus. Quid est, inter se? In medio sui. Quid est, in medio sui? Commune est illis. Audi aquas inter medium montium. Quia communis illis fides erat, nec quisque aquas quasi proprias et suas habebat. Si enim non sunt in medio, quasi privatae sunt, non publice fluunt; et ego habeo meam, et ille habet suam, non est in medio quod et ego et ipse habeat; sed talis non est pacifica praedicatio. At vero ut inter medium montium fluant aquae, audi vocem montis:« Deus,» inquit,« pacis det vobis idipsum sapere in invicem». Et iterum:« Ut idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis schismata». Quod sentio, sentis; in medio fluit aqua: non habeo quasi privatum meum, nec tu privatum tuum. Veritas nec mea sit propria, nec tua, ut et tua sit et mea:« Inter medium montium pertransibunt aquae.» Audi ipsum montem, ut dixi, quia« inter medium montium pertransibunt aquae. Sive autem ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis». Securus dixit,« Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis:» inter medium enim montium fluebant aquae; nulla de aquis discordia montium, sed pax consensionis, et societas charitatis: si quis autem vellet aliud praedicare, jam de suo praedicaret, non de medio. Et audi quid de illo dicatur ab ipso qui emisit fontes in convallibus:« Qui loquitur mendacium, de suo loquitur». Itaque ne acciperetur aliquis mons non de medio, sed de suo manans, ait Apostolus:« Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.» Et vide quemadmodum noluerit de monte praesumi: ne forte mons discedat ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium velit influere.« Licet si nos»( Et quantus mons dixit hoc! quam uberrime aqua fluebat de convalle ejus! Tamen hoc volebat ut medios inter montes curreret, et ibi esset fides certa populorum, quod inter se medium atque commune Apostoli retinebant).« Licet si nos,» inquit. Et tu, Paule, potes aliquid aliter praedicare? de Paulo quaestio; audi quod sequitur:« Licet si nos, aut angelus de coelo annuntiaverit vobis praeterquam quod accepistis; anathema sit». Si veniat mons aliud evangelizans, anathemetur; si veniat angelus aliud evangelizans anathemetur. Unde hoc? Quia de privato vult fluere, non de medio. Et hoc forte homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem redactus, possit hoc facere; numquid et angelus? vere numquid et angelus? Si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat hominibus, praeceptum Dei: aqua media, aqua quodam modo publica, sine fraude valebat, quod diximus Charitati vestrae, sine labe, sine coeno fluebat. Si ipsa aqua semper biberetur, semper viveretur. Venit angelus lapsus de coelo, factus serpens, quia insidiose jam venena spargere cupiebat: emisit venenum, de proprio locutus est, de suo; quia« qui loquitur mendacium, de suo loquitur:» et miseri audiendo dimiserunt quod commune erat, unde beati erant; et ad suum proprium redacti, cum volunt perverse esse similes Deo( hoc enim eis dixerat,« Gustate, et eritis sicut dii»[ Gen. III, 5]), appetentes quod non erant, quod acceperant amiserunt. Ergo, fratres, ad hoc valeat quod diximus Charitati vestrae, propter fontes: ut fluant de vobis, convalles estote, et cum omnibus conferte quod de Deo habetis. Inter medium fluant aquae, nulli invideatis; bibite, saturamini; manate saturati. Ubique communis aqua Dei habeat gloriam, non hominum privata mendacia.
24.21.1
IN PSALMUM CIII ENARRATIO. SERMO III.
24.21.1
Reliquarum partium psalmi hujus pertractandarum debitores nos esse meminit Charitas Vestra. Non ergo opus est ut intentionem vestram aliquo prooemio moveam. Video enim vos ad intelligenda sacramenta prophetica omni alacritate suspensos; nec opus est ut intentos faciat sermo meus, quos jam fecit Spiritus Dei. Hoc potius agamus quod urget. De fontibus emissis in convallibus, et de aquis inter medium montium pertranseuntibus jam dictum est: sed hucusque dictum; hinc deinceps ordiamur.
24.21.2
[« vers.» 11.] Sequitur enim:« Potabunt omnes bestiae silvae.» Quid potabunt? Aquas pertranseuntes inter medium montium. Quid potabunt? Fontes emissos in convallibus. Et qui potabunt? Bestiae silvae. Videmus quidem hoc etiam in ista creatura, bestias silvae bibere de fontibus et de rivis inter montes currentibus: sed jam quoniam Deo placuit talium rerum figuris abscondere sapientiam suam, non auferre studiosis, sed claudere negligentibus, aperire pulsantibus; placuit etiam ipsi Domino Deo nostro ad hoc hortari vos per nos, ut in his omnibus, quae velut de corporali et de visibili creatura dicuntur, quaeramus aliquid spiritualiter absconditum, quo invento gaudeamus. Bestias silvae, Gentes intelligimus; et multis hoc locis Scriptura testatur. Sed tamen evidentissima duo maxime occurrunt documenta, quod in arca Noe, qua nemo nostrum dubitat Ecclesiam esse praefiguratam, non includerentur omnia genera animalium, nisi in illa unitate compaginis omnes gentes significarentur: nisi forte putamus, si omnia talia penitus diluvio delerentur, defuturam fuisse Deo potestatem jubendi ut terra ea produceret, sicut primo verbo ejus produxerat. Non ergo frustra, non temere, non aliqua indigentia Dei vel inopia potestatis jussa sunt animalia illa in arca includi. Nam posteaquam venit tempus( jam enim debemus et alterum evidentissimum adjungere testimonium): cum ergo venit tempus, ut illud quod in arca erat praefiguratum, jam in Ecclesia compleretur, Petrus apostolus dubitans dare sacramentum evangelicum Gentibus incircumcisis; imo non dubitans, sed omnino dandum esse non putans, quodam die esuriens cum prandere vellet, ascendit ut oraret. Hoc in Actibus Apostolorum omnibus bene legentibus et bene audientibus notum est. Illo igitur orante facta est illi mentis alienatio, quam Graeci ecstasin dicunt: id est, aversa est mens ejus a consuetudine corporali ad visum quemdam contemplandum, alienata a praesentibus. Tunc vidit vas quoddam veluti linteum quatuor lineis submitti de coelo, ubi erant omnia animalia, omnis generis bestiae; et sonuit ei vox:« Petre, macta, et manduca.» Ille autem qui in Lege fuerat eruditus, et in consuetudine Judaica creverat, praeceptumque per Moysen Dei famulum retinebat, totamque vitam suam fideliter custodierat, respondit:« Absit a me, Domine; nunquam commune aliquid intravit in os meum.» Commune autem immundum dici a Judaeis et a Lege, bene noverunt qui ecclesiasticas litteras didicerunt. Et vox ad illum:« Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris.» Hoc autem factum est ter, et ablatus est ille discus qui demonstrabatur ter de coelo submissus. Discus qui quatuor lineis continebatur, orbis terrarum erat in quatuor partibus. Has quatuor partes saepe Scriptura commemorat, orientem et occidentem, aquilonem et meridiem. Ideo quia totus orbis per Evangelium vocabatur, quatuor Evangelia conscripta sunt. Ter autem submissum de coelo vas hoc significat, quia dictum est Apostolis:« Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti». Inde colligitur, sicut jam nostis, duodenarius etiam numerus discipulorum. Non enim frustra duodecim habere voluit; et ita numerus ille sacratus est, ut in locum unius qui ceciderat, non posset nisi alter ordinari. Quare duodecim Apostoli? Quia enim quatuor sunt orbis partes, et totus orbis in Evangelio vocabatur, unde quatuor Evangelia conscripta sunt, et totus orbis in nomine Trinitatis vocatur, ut congregetur Ecclesia: quatuor ter ducta, duodecim fiunt. Ergo non miremur si de illis aquis inter medium montium pertranseuntibus, in illa doctrina apostolica fluente in medio propter concordiam communionis, omnes bestiae silvae bibunt. Omnes enim erant in arca, omnes in disco, omnes mactat et manducat Petrus; quia Petrus petra, petra Ecclesia. Quid est mactare et manducare? Occidere in eis quod erant, et in sua viscera assumere. Dissuasisti pagano sacrilegia, occidisti quod erat; dato sacramento Christi incorporasti Ecclesiae, manducasti.
24.21.3
Ipsae ergo bestiae potant istas aquas, pertranseuntes tamen: non manentes, sed pertranseuntes. Omnis enim doctrina quae toto isto tempore dispensatur, transit. Inde dicit Apostolus:« Et scientia destruetur, et prophetia evacuabitur.» Quare ista evacuabuntur?« Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur». Nisi forte putat Charitas Vestra quia in illa civitate cui dicitur,« Collauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum», jam confirmatis vectibus et clausa civitate, unde, ut jampridem diximus, nemo exit amicus, et quo nemo intrat inimicus; quod codex ibi nobis legendus est, aut tractandus sermo, quemadmodum vobis modo tractatur. Ideo modo tractatur, ut ibi teneatur; ideo modo per syllabas dividitur, ut ibi totus atque integer contempletur. Non ibi deerit verbum Dei; sed tamen non per litteras, non per sonos, non per codices, non per lectorem, non per tractatorem. Quomodo ergo? Sicut« in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Non enim sic ad nos venit, ut inde discederet; quia« in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est». Tale verbum contemplaturi sumus.« Apparebit» enim« Deus deorum in Sion». Sed hoc quando? Post peregrinationem finita via; si tamen post finitam viam non judici tradamur, ut judex mittat in carcerem. Sed si finita via, sicut speramus, et optamus, et studemus, ad patriam venerimus, ibi contemplabimur quod semper laudabimus: nec illud deficiet quod nobis praesto est, nec nos qui fruimur; nec fastidiet qui manducabit, nec deficiet quod manducabit. Magna illa et mira contemplatio erit. Et quis de illa digne dicit isto tempore, cum inter montes fluunt aquae? Interim ergo fluant aquae inter montes, et pertranseant: cum pertranseunt aquae, bibitur in peregrinatione, ne siti in via deficiamus.« Potabunt omnes bestiae silvae.» Inde venistis, de silva collecti estis. Et quali silva? Nullus hominum ibi transibat, quia nullus propheta illuc missus erat. Sed ad arcam construendam concisa sunt ligna de silvis: inde ligna, inde bestiae, inde venistis. Ergo bibite.« Potabunt omnes bestiae silvae.»
24.21.4
« Suscipient onagri in sitim suam.» Onagros magnas quasdam bestias dicit. Quis enim nesciat onagros dici agrestes asinos? Magnos ergo quosdam dicit indomitos. Nullum enim habebant Gentes jugum Legis; vivebant multae gentes moribus suis, superba jactantia vagantes, tanquam in deserto. Et omnes quidem bestiae ita, sed onagri positi sunt ad significationem magnitudinis. Potabunt et ipsi in sitim suam; fluunt enim et illis aquae. Inde bibit lepus, inde onager: lepus parvus, et onager magnus; lepus timidus, et onager ferus; uterque inde bibit, sed quisque« in sitim suam.» Non dicit aqua, Lepori sufficio, et repellit onagrum: neque hoc dicit, Onager accedat, lepus si accesserit, rapietur. Tam fideliter et temperate fluit, ut sic onagrum satiet, ne leporem terreat. Sonat strepitus vocis Tullianae, Cicero legitur, aliquis liber est, dialogus ejus est, sive ipsius, sive Platonis, seu cujuscumque talium: audiunt imperiti, infirmi minoris cordis; quis audet illuc aspirare? Strepitus aquae, et forte turbatae; certe tamen tam rapaciter fluentis, ut animal timidum non audeat accedere et bibere. Cui sonuit,« In principio fecit Deus coelum et terram», et non ausus est bibere? Cui sonat Psalmus et dicat: Multum est ad me? Ecce modo quod sonat Psalmus, certe occulta sunt mysteria; tamen ita sonat, ut et pueros audire delectet, et imperiti accedant ad bibendum, et satiati ructent in psallendo. Bibunt ergo minores bestiae et majores; sed capacius majores, quia« suscipient onagri in sitim suam.» Bibant minores quod dictum est:« Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres viris suis subditae sint». Bibant minores. Dictum est autem Domino:« Si licet dimittere uxorem ex omni causa?» Prohibuit Dominus, et dixit non licere.« Non scitis,» inquit,« quia Deus ab initio masculum et feminam fecit? Quod Deus conjunxit, homo non separet.» Deinde addidit:« Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et si aliam duxerit, moechatur.» Confirmavit compedem: hoc expedit colligato; prius ageret ne ligaretur.« Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem». Si nondum es onager, et solutus ab uxore, habes ibi quod et lepus bibas: et si acceperis uxorem, non peccasti. Discipuli autem cum audirent dictum a Domino, non licere ullo modo praeter causam fornicationis disjungi conjugia:« Si talis est,» inquiunt,« causa cum uxore, non expedit ducere.» Et Dominus:« Non omnes capiunt verbum hoc». Nam verum dicitis, quia si talis est causa cum uxore, non expedit ducere; sed numquid soli onagri bibituri sunt? Non omnes capiunt verbum hoc, multi non capiunt. Et qui sunt qui capiunt?« Suscipient onagri in sitim suam.» Quid est,« Suscipient onagri in sitim suam? Qui potest capere, caviat.»
24.21.5
[« vers.» 12.] Deinde sequitur in contextione sua Psalmus:« Super illos volatilia coeli inhabitabunt.» Super quos? super onagros, an potius super montes? Illinc enim sensus iste dirigitur:« Inter medium montium pertransibunt aquae; potabunt omnes bestiae silvae; suscipient onagri in sitim suam: super illos volatilia coeli inhabitabunt.» Congruentius intelligimus super montes, quia hoc est etiam huic simile creaturae. Super montes possunt habitare volatilia, super onagros non: hoc intelligeremus, si necessitas cogeret. Super montes ergo volatilia coeli inhabitabunt. Videmus aves istas habitare super montes: sed multae earum habitant in campis, multae in convallibus, multae in nemoribus, multae in hortis, non omnes super montes. Sunt quaedam volatilia quae non habitant nisi super montes. Spirituales quasdam animas significat hoc nomen: volatilia, spiritualia corda sunt, quae aere libero perfruuntur. Gaudent serenitate coeli aves istae: sed tamen pastus earum in montibus; illic inhabitabunt. Nostis montes; jam tractati sunt. Montes Prophetae, montes Apostoli, montes omnes praedicatores veritatis. Quicumque vult esse spiritualis, ibi inhabitet: non in corde suo aberret; habitet, perferat votando. Habemus aves significantes aliquid spirituale. Non frustra dictum est:« Renovabitur juventus tua sicut aquilae». Non frustra dictum est de Abraham:« Aves autem non divisit.» Abraham in illo sacrificio satis mystico accepit tria animalia; arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam, et turturem, et columbam. Divisus est aries, et adversus invicem partes constitutae; divisa capra, nihilominus adversus se partes constitutae; divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est: et subjecit Scriptura,« Aves autem non divisit.» Deinde dicitur trimus aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde, rogo vos, nisi quia significantur in avibus quidam spirituales, quorum aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et transgrediuntur desiderio et intellectu omnia temporalia? Spirituales viri qui de omnibus judicant, et a nemine judicantur: itaque ipsi soli non dividuntur in haereses et schismata. In ariete intelliguntur praepositi; ducunt enim greges: in vacca plebs intelligitur Judaeorum; habuit enim jugum Legis, sub quo laborabat: in capra inteligitur Ecclesia de Gentibus; quibusdam enim liberis saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta haec animalia, quia tertio tempore gratia revelata est. Nam primum fuit ante Legem; secundum, ex quo Lex data est; tertium, quod nunc est, ex quo regnum coelorum praedicatur. Quid ergo dicimus, quod aries non dividatur? Nonne episcopi fuerunt auctores schismatum et haeresum? Porro autem si plebes ipsae non dividerentur, id est, si vacca non divideretur, si capra non divideretur; erubuissent fortasse illi in divisionibus suis, et ad compagem remeassent. Dividuntur duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in foveam cadant: ponuntur adversus invicem.« Aves autem non divisit.» Spirituales non habent divisionem, non cogitant schismata: pax est in eis, custodiunt eam in caeteris quantum possunt; ubi in aliis deficiunt, in se tenent.« Si erit ibi,» inquit,« filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur». Non est filius pacis, dividi voluit, revertetur ad te pax tua; quia aves non divisit. Veniet et caminus: nam consedit ibi Abraham usque ad vesperam, et venit magnus terror diei judicii. Vespera enim illa finis est saeculi; et caminus ille, veniens dies judicii. Divisit inter media illa quae divisa erant, etiam caminus. Si inter media transiit caminus, alia in dextram, alia in sinistram separavit. Sunt ergo quidam carnales, et tamen Ecclesiae gremio continentur, viventes secundum quemdam modum suum, quibus timemus ne seducantur ab haereticis: quamdiu enim carnales sunt, divisibiles sunt.« Aves» quippe« non divisit;» carnales dividuntur.« Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.» Et quomodo probatur quia carnales dividuntur? Adjungit:« Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; nonne carnalis estis, et secundum hominem ambulatis?» Rogo vos, fratres, audite, et proficite; excutite vos de loco carnali, pergite in turturem et columbam:« Aves» enim« non divisit.» Sed quicumque talis permanserit, et secundum quemdam modum vitae aptum carnalibus, et de gremio Ecclesiae non recesserit, et non fuerit seductus ab haereticis, ut ex contraria parte dividatur; veniet caminus, et ad dextram poni sine camino non poterit. Sed si caminum pati non vult, pergat in turturem et columbam. Qui potest capere, capiat. Si autem non sic erit, et« aedificaverit super fundamentum ligna, fenum, stipulam,» id est, amores saeculares fundamento fidei suae superaedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut primum locum ipse habeat in corde, et ei nihil omnino anteponatur; portantur et tales, tolerantur et tales: veniet caminus, incendet ligna, fenum, stipulam:« Ipse autem,» inquit,« salvus erit, sic tamen quasi per ignem». Hoc aget caminus; alios in sinistram separabit, alios in dextram quodammodo eliquabit.« Aves autem non divisit.» Sed aves videant, si aves tales sunt quae super montes illos inhabitent; non debent sequi altitudinem cordis sui, de qualibus dicitur:« Posuerunt in coelum os suum». Ne a ventis tollantur, in montibus requiescant. Habent auctoritatem sanctorum, requiescant in montibus, in Apostolis, in Prophetis: illic inhabitent tales aves, quia in montibus petras inveniunt, firmamenta quaedam praeceptorum. Sicut enim una illa petra, Christus Verbum Dei; sic multa verba Dei, multae petrae, et istae petrae in montibus. Vide aves ibi habitantes:« Super illos volatilia coeli inhabitabunt.»
24.21.6
Sed noli putare quia ista volatilia coeli auctoritatem suam sequuntur; vide quid dicat Psalmus:« De medio petrarum dabunt vocem suam.» Modo si dicam vobis, Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me? Ero enim avis, quae non de petra emitto vocem meam. Quid mihi unusquisque vestrum debet dicere? quid debet dicere ille qui sic instructus est?« Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit». Quid mihi dicis de Platone, et de Cicerone, et de Virgilio? Habes ante te petras montium, de medio petrarum mihi da vocem tuam.« De medio petrarum dabunt vocem suam.» Audiantur qui a petra audiunt: audiantur, quia et in illis multis petris petra auditur:« Petra enim erat Christus». Audiantur ergo libenter, de medio petrarum dantes vocem suam, Nihil suavius tali voce alitum. Illae sonant, et petrae resonant: sonant illae, disputant spirituales; resonant petrae, testimonia respondent Scripturae. Ecce inde volatilia de medio petrarum dant vocem suam; habitant enim in montibus.
24.21.7
[« vers.» 13.] Ipsi montes et illae petrae unde habent vocem? Ut enim rigemur Scripturis, confugimus ad apostolum Paulum. Ille unde habet? Confugimus ad Isaiam. Isaias unde? Audi unde:« Rigans montes de superioribus suis.» Modo si ad nos venerit homo gentilis incircumcisus, crediturus Christo, damus ei Baptismum, nec revocamus ad illa opera Legis. Et si nos interroget Judaeus quare ita faciamus, sonamus de petra, dicimus, Hoc fecit Petrus, hoc fecit Paulus: de medio petrarum damus vocem nostram. Illa autem petra, ipse Petrus mons magnus, quando orabat et illum visum videbat, de superioribus rigabatur. Paulus apostolus dicit Gentibus:« Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit». Dicit hoc Paulus, tanquam mons: inde nos dicimus, sonantes de petra. Riget Dominus ipsam petram de superioribus suis. Nam cum ista petra adhuc esset in infidelitate aspera, volens eam rigare de superioribus suis ut flueret aqua in convalle, clamavit:« Saule, Saule quid me persequeris?» Non ei legit prophetam, non ei legit alterum apostolum; omnia enim ista contemneret mons magnus: rigavit illum de superioribus suis; et statim rigatus et manare jam volens:« Domine,» ait,« quid me jubes facere»? Accipe illum montem vel petram, unde possis dare vocem tuam; accipe illum, et vide rigari de superioribus, et effluere in inferioribus. Audi hoc et in uno loco:« Sive,» inquit,« mente excessimus Deo, sivi temperantes sumus vobis.» Quod ait,« mente excessimus;» vos capere non potestis: excessimus enim omnia ista carnalia, vos adhuc carnales estis. Deo ergo mente excessimus; et quod videmus cum mente excedimus, effari non possumus: ibi enim« audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui». Quid ergo, inquiunt illi carnales, illi lepores, nos non irrigabimur? ad nos nihil perveniet? Et quomodo emittit fontes in convallibus? et quomodo in medio montium pertransibunt aquae? Ad hoc ergo pertinet,« Sive temperantes sumus vobis.» Unde hoc? quem imitamur?« Charitas,» inquit,« Christi compellit nos». Tu particeps Verbi, etsi hodie spiritualis, heri carnalis, ad carnales dedignaris descendere, cum ipsum Verbum caro factum sit, ut habitaret in vobis.
24.21.8
Benedicamus ergo Dominum, et laudemus eum qui rigat montes de superioribus suis. Inde veniet irrigatio ad terram, inde et humilia satiabuntur: sequitur enim,« De fructu operum tuorum satiabitur terra.» Quid est,« De fructu operum tuorum?» Nemo glorietur in operibus suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Gratia tua satiatur, cum satiatur: non dicat meritis suis datam gratiam fuisse. Si gratia dicitur, gratis datur: si operibus redditur, merces redditur. Gratis ergo accipe, quia impius justificaris.« De fructu operum tuorum satiabitur terra.»
24.21.9
[« vers. 14.] Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Verum est, video, agnosco creaturam: producit terra fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Sed video et alia jumenta Domini, quae significantur, cum dicitur,« Bovi trituranti os non infrenabis:» dicit enim ipsum jumentum,« Numquid de bobus pertinet ad Deum?» Propter nos ergo Scriptura dicit. Quomodo ergo producit terra fenum jumentis? Quia« Dominus constituit ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant.» Misit praedicatores, et ait illis:« Omnia quae ab ipsis apponuntur vobis, manducate;»« dignus est enim operarius mercede sua». Cum enim dixisset,« Quae apponuntur vobis, manducate;» ne illi dicerent, Improbi erimus ad mensas alienas cum indigebimus, vis nos ita esse frontosos? Non, inquit, non est illa donatio eorum, sed vestra merces. Cujus rei merces? Quid dant? quid accipiunt? Dant spiritualia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt fenum.« Omnis enim caro fenum, et claritas carnis ut flos feni». Omnia temporalia quae tibi superfluunt et redundant, fenum jumentorum est. Quare? Quia carnalia sunt. Audi quorum jumentorum sit fenum.« Si nos vobis spiritualia, seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?» Hoc Apostolus dixit, talis annuntiator tam laboriosus, tam impiger, tam exercitatus, ut ipsum fenum donaret terrae.« Ego,» inquit,« nullius horum usus sum.» Ostendit sibi deberi, et non accepit; nec condemnavit eos qui acceperunt quod debebatur. Condemnandi enim erant exigentes indebita, non accipientes mercedem suam: ille tamen et ipsam mercedem suam donavit. Non quia alius tibi donavit, non debes alteri; alioquin non eris irrigata terra quae producit fenum jumentis.« De fructu operum tuorum,» inquit,« satiatibur terra: producens fenum jumentis.» Tu noli esse sterilis, produc fenum jumentis: si nolunt jumenta fenum tuum, non te tamen sterilem inveniant. Accipis spiritualia, redde carnalia: debita sunt militi, militi reddis; provincialis Christi es.« Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit?» Non ideo dico, ut ista fiant in me. Fuit quidam miles qui etiam provinciali donaret annonam: sed tamen reddat provincialis annonam. Ut autem hinc dicam potius; jumenta sunt:« Bovi trituranti os non infrenabis. Producens,» inquit,« fenum jumentis;» et quasi hoc exponens adjecit,« Et herbam servituti hominum:» ne non intelligeres quod dictum est,« Producens fenum jumentis,» repetitione exposuit quod praemisit. Quod enim dixit supra« fenum,» postea« herbam» nominavit; quod autem dixerat« jumentis,» hoc« servituti hominum» dixit. Ergo servituti, et non libertati. Ubi ergo est,« Vos in libertatem vocati estis?» Sed audi eumdem ipsum:« Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem». Et quibus dixit,« In libertatem vocati estis?» et quid adjunxit?« Tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem». Quos liberos fecerat, servos fecit; non conditione, sed tamen Christi redemptione; non necessitate, sed charitate:« Per charitatem,» inquit,« servite invicem.» Sed Christo servimus invicem, ait; non populis, non carnalibus, non infirmis. Bene Christo servis, si servis quibus Christus servivit. Nonne de illo dictum est:« Bene servientem plurimis?» Propheta legitur: de nullo nisi de Christo accipi solet. Audiamus tamen proprie et in Evangelio vocem ejus:« Quicumque,» inquit,« in vobis vult major»« esse, erit vester servus.» Servum meum te fecit, qui te suo sanguine liberum fecit. Dicite hoc nobis, quia verum dicitis. Audi illum alio loco:« Nos autem servos vestros per Jesum». Bene diligite servos vestros, sed in Domino vestro. Praestet nobis ut bene serviamus. Nam velimus, nolimus, servi su mus: et tamen si volentes sumus, non necessitate, sed charitate servimus. Quodammodo enim quasi superbia servorum stomachata videbatur, cum diceret Dominus:« Erit vester servus qui voluerit inter vos major esse.» Jam enim filii Zebedaei sedes altissimas quaerebant: unus volebat sedere ad dexteram, alter ad sinistram, dicentes per matrem quod ipsi cupiebant. Dominus non illis sedes invidit, sed convallem prius plorationis ostendit, quasi diceret, Illuc vultis venire, ubi sum ego? venite qua ego. Quid est, venite qua ego? Per humilitatem. Ego de sublimi descendi, et humiliatus ascendo: vos in terra inveni, et ante vultis volare quam pasci; prius nutrimini, educamini, ferte nidum. Quid enim ait? quomodo illos revocavit ad humilitatem, jam quaerentes altitudinem?« Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?» Et illi, etiam in hoc superbi:« Possumus.» Quomodo Petrus:« Tecum usque ad mortem.» Fortis vir, donec femina diceret:« Et iste cum illis erat». Sic et isti:« Possumus. Potestis? Possumus.» Et ille,« Calicem quidem meum bibetis,» etsi modo non potestis,« bibetis:» quomodo Petro,« Non potes me modo sequi; sequeris me postea. Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis». Quid est,« Non est meum dare vobis?» Non est meum dare superbis. Modo quibus loquor, superbi estis; ideo dixi,« Non est meum dare vobis.» Sed forte dicerent, Erimus humiles. Non ergo eritis vos: ego,« Vobis» dixi. Non dixi, Non dabo humilibus: sed, non dabo superbis. Qui autem rex superbo fit humilis, non erit qui erat.
24.21.10
Ergo praedicatores verbi, et jumenta et servi sunt. Producat terra, si irrigata est,« fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Ipse est enim fructus, ut possit fieri quod dictum est in Evangelio:« Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna». Vide de feno quid facias, vide de re vili quid emas.« Ut recipiant vos,» inquit,« in tabernacula aeterna:» ubi erunt ipsi, illuc vos recipiant. Quare hoc? Quia« qui suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis, tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non perdet mercedem suam». Quam mercedem non perdet? Recipient vos in tabernacula aeterna. Quis non festinet? qui non alacrius currat? Si terra estis, rigamini de fructu operum Dei: ne dicatis, Non sunt cum quibus faciamus; praedicatores nostri, jumenta triturantia, homines servientes non indigent nostri. Quaere tamen, ne quis indigeat: postremo, et qui non indiget, inveniat in te quod nolit accipere. Accipit enim bonam voluntatem, cum tu accipias pacem: etsi enim non quaerit datum, sed requirit fructum. Quaere tamen, ne quis indigeat; et noli dicere: Si petierit, dabo. Exspectas ergo ut petat? Sic pascis bovem Dei, quomodo transeuntem mendicum? Illi petenti das, quia scriptum est,« Omni petenti te, da». De isto quid scriptum est?« Beatus qui intelligit super egenum et pauperem». Quaere cui des:« Beatus» enim« qui intelligit super egenum et pauperem,» qui praeoccupat vocem petituri. Si sic inter vos indigent milites Christi, ut etiam petant; videte ne vos judicent, antequam petant. Quomodo, inquis, quaero? Esto curiosus, esto providus; prospice, attende unde quisque vivat, unde se transigat, unde habeat: non reprehendetur ista curiositas tua; terra eris« producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Curiosus esto, et intellige super egenum et pauperem. Alius ad te venit, ut petat; alium tu praeveni, ne petat. Sicut enim de illo qui te quaerit dictum est,« Omni petenti te, da;» sic de illo quem tu debes quaerere dictum est, Sudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum cui eam tradas. Cum enim dandum sit et istis pauperibus petentibus; non enim ab eis inhibuit Deus eleemosynas, cum Christus de ipsis dicat,« Quando facis epulum, convoca caecos, claudos, debiles, non habentes unde tibi reddant; retribuetur autem tibi in resurrectione justorum»: voca et ipsos, pasce et ipsos; epulare, cum illi epulantur; delectare, cum illi saginantur; illi enim pane tuo, tu justitia Dei. Nemo vobis dicat: Praeceptum est a Christo ut servo Dei detur, mendico non detur. Absit; prorsus impius ista loquitur. Da illi, sed multo magis illi. Ille enim petit, et in voce petentis agnoscis cui des: ille autem quanto minus petit, tanto magis tibi vigilandum est ut praeoccupes petiturum; aut forte modo non petiturum, et aliquando damnaturum. Itaque curiosi estote ad ista, fratres mei; invenietis multorum Dei servorum indigentiam, tantum ut velitis invenire. Sed quia delectat vos excusatio qua vultis dicere, Nesciebamus; propterea non invenitis.
24.21.11
Ipse Dominus loculos habebat, quo mittebantur necessaria, et possidebantur nummi propter usus eorum qui cum illo erant et ejus: non enim cum dicitur,« Esurivit», evangelista mentitur. Voluit esurire propter te, ne tu esurias in illo, qui pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur. Habuit enim loculos; et dictum est de quibusdam feminis religiosis, quod ambulabant qua ibant pedes ejus evangelizantes, et ministrabant ei de substantia sua. Nominantur illae mulieres in Evangelio, ubi erat quaedam etiam uxor cujusdam Chuzae procuratoris Herodis. Vide quae fiebant. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando quaerens, et omnia provincialibus donans. Sed quia multi infirmi ista quaesituri erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius Paulus, numquid et Christo! Sublimius Christus, quia misericordius. Cum enim videret Paulum ista non esse quaesiturum, providit ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplum infirmo: quomodo cum videret multos pronos et gaudentes ituros ad martyrium passionis, exsultaturos in ipsa passione, fortes, centenarios maturos ad horreum; quorumdam tamen infirmorum, quos videbat posse conturbari ventura passione, ne deficerent tamen, sed potius voluntatem humanam voluntati Creatoris conjungerent, ipsorum personam voluit suscipere in passione Christus, dicens,« Tristis est anima mea usque ad mortem;» et iterum,« Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Docuit quid esset dicturus infirmus, sed secutus ostendit quid facere deberet infirmus:« Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater». Quomodo ergo in passione infirmorum personam sustinuit, praefigurata illa in corpore suo, quia et illa membra ejus; neque enim frustra dictum est,« Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur»: sic et in loculis habendis, et in exigenda quodam modo annona, non petenda, sed praebenda, indigentiam suscepit. Suscepit eum Zacchaeus, et gaudet. Cui hoc bonum? Christo, an Zacchaeo? Vere, si non susciperet Zacchaeus, non erat ubi maneret mundi fabricator? aut si non pasceret Zacchaeus, indigeret is qui de quinque panibus tot millia hominum saturavit? Cum ergo quisque sanctum suscipit, non suscepto, sed susceptori praestatur. Numquid in illa fame non pascebatur Elias? nonne corvus afferebat panem et carnem, servo Dei serviente creatura? Missus est tamen pascendus ad viduam; non ut militi, sed ut provinciali aliquid praestaretur.
24.21.12
Ergo quia dicebamus, fratres, et de pascendis pauperibus; cum Dominus loculos haberet, tamen quando dixit Judae eum tradituro,« Quod facis, fac velociter;» non intelligentes caeteri quid dixisset, arbitrati sunt eum dixisse, ut aliquid praepararet quod daretur pauperibus. Ille enim loculos habebat, hoc in Evangelio scriptum est. Possent hoc suspicari, nisi hoc haberet in consuetudine Dominus? De his ergo quae dabantur et in loculos mittebantur, dabatur tamen et illis pauperibus, quos Deus docuit non contemnendos. Sed si illum non contemnis, quanto magis bovem per quem trituratur haec area? quanto magis servum tuum? Non indiget cibo, forte veste indiget. Non indiget veste, forte tecto indiget, forte ecclesiam fabricat, forte aliquid utile in domo Dei molitur; exspectat ut attendas, exspectat ut intelligas super egentem et pauperem. Tu contra, terra dura, lapidea, non irrigata, aut frustra irrigata, servas tibi dicere: Non sciebam, non noveram, nemo mihi dixit. Nemo tibi dixit! Christus non cessat dicere, propheta non cessat dicere:« Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.» Non vides arcam inanem praepositi tui: vides certe vel surgentem fabricam, quo intraturus et oraturus es. Nonne admovetur oculis tuis? Nisi forte putatis, fratres, quia praepositi vestri thesaurizant: et novimus multos non thesaurizare, et ad quotidiana egere, de quibus omnino non creditur; quos et vos inveniretis, si velletis, si circumspiceretis, si ad hoc vigilaretis, ut fructum daretis. Dixi quod potui, quantum potui. Puto autem manifestos nos esse vobis, sicut ait Apostolus, non ideo nos dicere, ut in nos ista faciatis. Praestet Deus ut haec non frustra dixerim: praestet Deus ut terra irrigata sitis, non lapidea, sicut Judaeorum, unde tabulas lapideas accipere meruerunt; sed terra fructifera, terra quae irrigata reddat agricolae. Illi ipsi corde lapideo, quod significatum est lapideis tabulis, decimas dabant. Etiam gemitis, et nihil adhuc exit. Si gemitis, parturite; si parturitis, parite. Quare gemitus inanis? quare gemitus sterilis? Viscera torquentur, an non est intus quod edatur?« Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.» Beati qui faciunt, beati qui ista fructuose audiunt, beati qui non inaniter clamant.« De fructu operum tuorum satiabitur terra: producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Utquid hoc?« Ut educat panem de terra.» Quem panem? Christum. De qua terra? De Petro, de Paulo, de caeteris dispensatoribus veritatis. Audi quia de terra:« Habemus,» inquit,« thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei». Ipse est panis qui de coelo descendit, ut e terra educatur, cum per servorum suorum carnem praedicatur. Terra fenum producit, ut panem de terra educat. Quae terra fenum producit? Plebes piae, plebes sanctae. Ut de qua terra panis educatur? Verbum Dei de Apostolis, de dispensatoribus Sacramentorum Dei, adhuc in terra ambulantibus, adhuc corpus terrenum portantibus.
24.21.13
[« vers. 15.] Et vinum laetificat cor hominis.» Nemo se ad ebrietatem paret; imo se omnis homo ad ebrietatem paret.« Calix tuus inebrians quam praeclarus est»! Nolumus dicere: Nemo se inebriet. Inebriamini, sed videte unde. Si vos inebriat calix Domini praeclarus, videbitur ista inebrietas in operibus vestris, videbitur in sancto amore justitiae, videbitur postremo in alienatione mentis vestrae, sed a terrenis in coelum.« Ut exhilaret faciem ejus in oleo.» Video quae terra quantum fructum educat, si producat fenum jumentis. Non isti servi vendunt quod dant; non enim venditores Evangelii sunt: gratis dant, quia gratis acceperunt. Gaudent bonis operibus vestris; hoc enim vobis prodest: non enim quaerunt datum, sed requirunt fructum. Quid est exhilaratio faciei in oleo? Gratia Dei, nitor quidam in manifestationem; sicut dicit Apostolus:« Unicuique autem datur Spiritus ad manifestationem». Gratia quaedam quae est hominum ad homines perspicua, ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur, in nitore divino; et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis eum diligit: qui cum contemptus hic esset, adoratur modo ab omni gente:« Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium». Tanta est enim ejus gratia, ut multi qui in eum non credunt, laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum credere, quia nemo potest implere quod jubet. Laudando impediuntur, qui in illum vituperando saeviebant. Amatur tamen ab omnibus, praedicatur ab omnibus; quia excellenter unctus, ideo Christus. Christus enim unctus, a chrismate dictus Christus. Messias hebraice, graece Christus, latine Unctus: sed corpus suum totum perunguit. Omnes ergo venientes accipiunt gratiam, ut exhilaretur facies in oleo.
24.21.14
« Et panis cor hominis confirmat.» Quid est hoc, fratres? Quasi coegit intelligi de quo pane diceret. Panis enim iste visibilis stomachum confirmat, ventrem confirmat: est alius panis qui cor confirmat, quia panis est cordis. Jam enim dixerat de pane superius,« Ut educat panem de terra,» sed non dixerat qualis panis sit ille.« Et vinum laetificat cor hominis.» Videtur jam dicere de spirituali vino; nam id laetificat cor hominis. Sed adhuc putetur de vino isto dici, quia ebrii quasi laeti corde videntur apparere. Utinam laetentur, et non rixentur. Dicis mihi: Quid laetius ebrio? Imo quid insanius ebrio? quid plerumque iracundius? Est ergo vinum quod vere laetificat cor, et non novit aliud nisi laetificare cor. Sed ne putes hoc quidem de spirituali vino debere accipi, de illo pane autem non; quod et ipse spiritualis sit, exposuit et ipsum:« Et panis,» inquit,« cor hominis confirmat.» Ergo sic accipe de pane, quomodo accipis de vino; intus esuri, intus siti:« Beati» enim« qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur». Panis ille justitia est, vinum illud justitia est: veritas est, veritas Christus est.« Ego sum,» inquit,« panis vivus, qui de coelo descendi»; et,« Ego sum vitis, vos sarmenta».« Et panis cor hominis confirmat.»
24.21.15
[« vers. 16.] Satiabuntur ligna campi:» sed de ista gratia educta de terra.« Ligna campi,» plebes populorum.« Et cedri Libani quas plantavit.» Cedri Libani, potentes in saeculo, et ipsi satiabuntur. Pervenit panis, et vinum, et oleum Christi ad senatores, ad nobiles, ad reges; satiata sunt ligna campi. Prius humiles satiati sunt, deinde etiam cedri Libani, sed« quas plantavit» ipse: piae cedri, religiosi fideles; tales enim plantavit. Nam et impii sunt cedri Libani, quia,« Conteret Dominus cedros Libani». Libanus enim mons est; ibi istae arbores etiam secundum litteram annosissimae sunt et excellentissimae. Libanus autem interpretatur, sicut legimus in eis qui ista scripserunt, Candidatio. Libanus dicitur candidatio: videtur autem candidatio esse saeculi hujus, modo nitentis et fulgentis in pompis suis. Sunt ibi cedri Libani quas plantavit Dominus; ipsae satiabuntur quas plantavit Dominus. Nam« arbor,» inquit,« quam non plantavit Pater meus, eradicabitur».« Et cedri Libani quas plantavit.»
24.21.16
[« vers. 17.] Illic passeres nidificabunt. Fulicae domus dux est eorum.» Ubi passeres nidificabunt? In cedris Libani. Jam audivimus quae sint cedri Libani, nobiles saeculi, excelsi genere, opibus, honoribus: et ipsae cedri satiantur, illae tamen quas plantavit ipse. In his cedris passeres nidificant. Qui sunt passeres? Aves quidem et volatilia coeli sunt passeres, sed minuta volatilia solent dici passeres. Sunt ergo quidam spirituales nidificantes in cedris Libani: id est, sunt quidam servi Dei audientes in Evangelio,« Dimitte omnia tua,» vel,« vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me». Et non tantum hoc audierunt magni, sed audierunt et parvi, et voluerunt hoc facere et parvi, et esse spirituales; non jungi uxoribus, non macerari cura filiorum, non habere proprias sedes quibus deligarentur, sed ire in vitam quamdam communem. Sed quid dimiserunt isti passeres? Minuti enim saeculi hujus passeres videntur. Quid dimiserunt? quid magnum dimiserunt? Alius se convertit, dimisit cellam patris sui inopem, vix unum lectum et unam arcam. Convertit se tamen, factus est passer, quaesivit spiritualia. Bene, optime; non illi insultemus, non dicamus: Nihil dimisisti. Non superbiat qui multa dimisit. Petrus ut sequeretur Dominum, novimus quod piscator erat, quid potuit dimittere? Vel frater ejus Andreas, vel filii Zebedaei Joannes et Jacobus, etiam ipsi piscatores; et tamen quid dixerunt?« Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te». Non ei dixit Dominus: Oblitus es paupertatem tuam; quid dimisisti ut totum mundum acciperes? Multum dimisit, fratres mei, multum dimisit, qui non solum dimisit quidquid habebat, sed etiam quidquid habere cupiebat. Quis enim pauper non turgescit in spem saeculi hujus? quis non quotidie cupit augere quod habet? Ista cupiditas praecisa est: ibat in immensum, accepit modum, et nihil dimissum est? Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Faciunt hoc multi: ista faciunt qui parum habent, et veniunt, et fiunt passeres utiles. Minuti videntur, quia non habent altitudinem dignitatis saecularis: nidificant in cedris Libani. Etenim et cedri Libani, nobiles et divites et excelsi hujus saeculi, quoniam cum timore audiunt,« Beatus qui intelligit super egenum et pauperem;» attendunt res suas, villas suas, et omnes superfluas copias, quibus videntur excelsi, et praebent illas servis Dei; dant agros, dant hortos, aedificant ecclesias, monasteria, colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent passeres. Ergo satiantur« cedri»« Libani quas plantavit» Dominus, et« illic passeres nidificabunt.» Attendite totam terram, si non ita est. Ut loquerer ista, non solum credidi, sed et vidi; dedit mihi intellectum ipsum experimentum. Interrogate latissimas terras qui nostis, et videte in quam multis cedris Libani passeres illi, de quibus locutus sum, nidificant.
24.21.17
Sed tamen, fratres mei, ipsi passeres si spirituales sunt, quamvis nidificent in cedris Libani, non pro magno habere debent cedros Libani, et putare illos esse superiores, a quibus eorum necessaria complentur. Passeres enim sunt; illae autem cedri Libani sunt. Ergo« fulicae domus dux est» passerum. Quamvis in cedris Libani nidificent passeres, non tamen cedri Libani duces sunt passerum. Ecce satiabuntur ligna campi, omnes populi; et cedri Libani satiabuntur, quas plantavit Dominus, omnes nobiles et excelsi fideles. Illic, id est in cedris Libani, passeres nidificabunt; praebebunt ramos facultatum suarum colligendis minutis spiritualibus. Praebent ista, faciunt haec cedri Libani quas plantavit Dominus; faciunt, et libenter faciunt; noverunt quid faciant, noverunt quid accipiant. Sed passeres quamvis in cedris Libani nidificabunt,« Fulicae domus dux est eorum.» Quae est fulicae domus? Fulica, sicut omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est. Habet quamdam domum non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua circumdat. Intelligimus ergo petram esse idoneam fulicae domum, nusquam fortius et firmius habitat, quam in petra. In quali petra? In mari constituta. Etsi tunditur fluctibus, frangit tamen fluctus, non frangitur: hoc habet magnum petra in mari constituta. Quanti fluctus contuderunt petram nostram, Dominum Christum? Elisi sunt in illum Judaei; illi fracti sunt, ille integer mansit. Et unusquisque imitans Christum, ita sit in isto saeculo, id est in isto mari, ubi non potest nisi procellas tempestatesque sentire, ut nulli vento cedat, nulli fluctui, sed omnia excipiat, et integer maneat. Ergo fulicae domus et fortis est, et humilis. Non habet domum fulica in excelsis; nihil illa domo firmius, et nihil humilius. In cedris quidem nidificant passeres, propter praesentem necessitatem: sed petram illam habent ducem, quae fluctibus tunditur, et non frangitur; imitantur enim Christi passiones. Et si forte cedri Libani iratae fuerint, et aliquid molestiae vel scandali servis Dei in ramis suis commoverint, volabunt quidem inde passeres; sed vae cedro remanenti sine nidis passerum. Passeres enim non naufragabunt, non peribunt; quia« fulicae domus dux est eorum.»
24.21.18
[« vers.» 18.] Quid ergo sequitur?« Montes altissimi cervis.» Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum.« Qui perficit,» inquit,« pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me». Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, justificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim« montes altissimi cervis.» Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim« montes altissimi cervis,» ut et his videas quid sequatur:« Petra refugium ericiis et leporibus.» Quia factus est Dominus refugium pauperi. Ponas petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum. Nonne jamdudum de montibus dicebatur:« Illic volatilia coeli inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas?» Ubique ergo petra refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur fluctibus, non frangatur, sive in terra solidetur; ad illam cervi, ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores, et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit dicere,« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris».« Petra refugium ericiis et leporibus.»
24.21.19
[« vers. 19.] Fecit lunam in tempora.» Intelligimus spiritualiter Ecclesiam crescentem de minimo, et ista mortalitate vitae quodammodo senescentem; sed ut propinquet ad solem. Non istam lunam dico visibilem oculis, sed quae hoc nomine significatur. Ista quando obscura erat Ecclesia, quando nondum apparebat, nondum eminebat, seducebantur homines, et dicebatur, Haec est Ecclesia, hic est Christus;« ut sagittarent in obscura luna rectos cord.». Modo quam caecus est qui plena luna errat?« Fecit lunam in tempora.» Hic enim temporaliter transit Ecclesia; non enim hic erit semper ista mortalitas: augeri et minui aliquando transibit; in tempora facta est.« Sol agnovit occasum suum.» Et hic quis sol, nisi sol ille justitiae, quem sibi non ortum impii plangent in die judicii? Qui dicturi sunt in illo die,« Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis». Ei sol iste oritur, qui intelligit Christum. Recedit autem ab intellectu ejus Christus, qui sic iratus fuerit fratri suo, ut teneat odium. Itaque« irascimini, et nolite peccare». Charitas etsi irascitur aliquando, ut corrigat, non tenetur rea; quia non inveteravit ira, ut verteretur in odium. Si autem ira conversa fuerit in odium, occidit sol super iracundiam vestram.« Non» igitur« occidat sol super iracundiam vestram».
24.21.20
Nec putetis, fratres, ideo nonnulis solem esse adorandum, quia sol in Scripturis aliquando Christum significat. Talis est enim dementia hominum; quasi adorandum aliquid dicatur, cum dicitur, Sol Christum significat. Adora ergo et petram, quia Christum significat.« Sicut ovis ad victimam»« ductus est»; adora et ovem, quia Christum significat.« Vicit leo de tribu Juda»; adora et leonem, quia Christum significat. Videte quam multa Christum significent; omnia ista Christus in similitudine, non in proprietate. Quaeris proprietatem Christi?« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.» Ecce proprietas Christi, per quam factus es. Vis audire et proprietatem per quam refectus es?« Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis». Caetera similitudines sunt. Intellige, esto Scripturae capax, ut aliud videas objici oculis tuis, aliud innui cordi tuo.
24.21.21
Sol ergo ille, jam securi dicimus, sol ille justitiae, non sine causa impiis non oritur, etsi volunt: ipsa enim Sapientia dicit,« Quaerent me mali, et non invenient. Quaerent, et non invenient.» Et quare? Oderunt enim sapientiam. Ipsa Sapientia loquitur, et dicit:« Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam». Si ergo oderunt, quare quaerunt? Quaerunt, non ut fruantur, sed ut inflentur; quaerunt sermonibus, oderunt moribus.« Spiritus enim sanctus disciplinae fugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu». Non ergo sol ille oritur impiis, non oritur malis. At vero de isto sole quid dictum est?« Qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos». Ergo de illo sole justitiae nescio quid significat psalmus iste secundum mysterium; nam videmus ista fieri in creatura etiam secundum speciem rerum visibilium:« Sol agnovit occasum suum.» Quid est,« Sol agnovit occasum suum?» Christus agnovit passionem suam: occasus Christi, passio Christi. Sed numquid sic sol occidit, ut non oriatur?« Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat»? nonne ipse dixit,« Dormivi turbatus?» et de illo dictum est,« Exaltare super coelos, Deus»? Ergo,« Sol agnovit occasum suum:» quid est,« agnovit?» Approbavit, placuit ei. Et unde ostendimus quia agnovit, hoc est, placuit ei? Quid enim non novit Deus? quid non novit Christus? Et tamen dicturus est in fine quibusdam:« Non novi vos». Quomodo ergo ibi,« Non novi vos,» non est quasi, Mihi ignoti estis, sed, non mihi placetis; sic et hic,« agnovit occasum suum,» placuit illi occasus suus. Si enim ei displiceret, quomodo pateretur? Homini enim, quia non est ille sol, etiamsi displiceat passio sua, patitur et quod non vult. Ille autem non pateretur, nisi ei placeret: id est, nisi agnosceret occasum suum, non occideret; quia ipse ait,« Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse eam pono a me». Ergo,« agnovit occasum suum.»
24.21.22
[« vers.» 20, 21.] Et quid, cum occidit sol, cum passus est Dominus? Factae sunt quaedam tenebrae in Apostolis, defecit spes eorum, quibus primo magnus et redemptor omnium videbatur. Quare?« Posuisti tenebras, et facta est nox: ibi pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi». Quid intelligam spiritualiter catulos leonum, nisi spiritualia nequitiae? quid intelligam nisi mala daemonia, quae daemonia pascuntur erroribus hominum? Sunt enim principes daemoniorum, et sunt daemonia quaedam contemptibilia. Ista daemonia seducere animas quaerunt, sed ubi sol non ortus est; tenebrae enim sunt. Et cum tenebrae sunt, quaerunt catuli leonum quos devorent. Ipse leo major, princeps omnium talium leonum, quid de illo dictum est?« Nescitis quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret»? Ideo« quaerentes a Deo escam sibi;» quia nec tentari quis potest a diabolo, nisi permittente Deo. Job sanctus ante diabolum erat, et tamen longe ab illo erat: aspectu ante illum, potestate remotus ab illo. Quando auderet tentare vel carnem, vel facultates ejus quas possidebat, nisi accepisset potestatem? Quare autem datur potestas? Aut ad damnandos impios, aut ad probandos pios. Juste hoc totum Dominus agit; et in neminem habet diabolus potestatem, vel in aliquid ejus, nisi ille concedat, cui est potestas summa et sublimis. Sic diabolo, sic homini nulla est potestas in hominem, nisi desuper detur. Stabat judex vivorum et mortuorum ante hominem judicem, et inflavit se homo judex videns ante se Christum, et ait:« Nescis quia potestatem habeo occidendi et dimittendi te?» At ille qui venerat et eum docere, a quo judicabatur:« Non haberes,» inquit,« in me potestatem, nisi esset tibi desuper data». Et homo et diabolus et quaelibet daemonia nonnisi accepta potestate nocent: sed proficientibus non nocent. Malis ita sunt tanquam ignis feno; bonis ita sunt tanquam ignis auro. Manducatus est Judas ut fenum; probatus est Job ut aurum.« Posuisti tenebras, et facta est nox: illic pertransibunt omnes bestiae silvae.» Jam bestiae silvae alio modo: alio enim et alio modo semper ista intelliguntur; quomodo Dominus ipse agnus, ipse leo. Quid tam diversum quam agnus et leo? Sed qualis agnus? Qui vinceret lupum, vinceret leonem. Ipse petra, ipse pastor, ipse janua. Pastor intrat per januam: et dicit,« Ego sum pastor bonus;» et dicit,« Ego sum janua». Ipsum leonis nomen Dominum significat; quia,« Vicit leo de tribu Juda», et diabolum; quia,« Conculcavit leonem et draconem». Discite sic intelligere, cum figurate ista dicuntur; ne forte ubi legeritis quod Christum significat petra, ubique petram Christum putetis. Significat alia atque alia, sicut littera quo loco ponatur vide, ibi intelligis ejus vim. Si audieris litteram primam in nomine Dei, et putaveris eam semper ibi ponendam, delebis eam in nomine diaboli. Ab eadem enim littera incipit nomen Dei, a qua incipit nomen diaboli; et nihil tam disjunctum, quam Deus et diabolus. Vide ergo quam absurdus est a rebus et humanis et divinis, qui dixerit de littera singulari D, Non debet haberi in capite nominis diaboli, et cum quaesieris, quare? respondeat: Ego in nomine Dei legi istam litteram. Ridetur iste; nam nec talis est cui digneris reddere rationem. Nolite ergo tam pueriliter sapere etiam ista divina, ut forte aliquis vestrum, quia dixi superius bestias silvae significare Gentes, modo autem dico bestias silvae significare daemonia et angelos praevaricationis, putet iis me aliquid contrarium dicere. Similitudines enim sunt, et in quocumque loco sunt, circumstantia sui exponuntur.« Illic pertransibunt omnes bestiae silvae.» Ubi? In nocte quam posuit Dominus, quia« sol agnovit occasum suum. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi.» Merito Dominus venturus ad occasum suum, ipse sol justitiae agnoscens occasum suum, ait discipulis, tanquam tenebris futuris, circuituro leone, ut quaereret quem devoraret, quod ille leo neminem devoraret, nisi peteret:« Hac nocte,» inquit,« postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua». Nonne Petrus cum ter negavit, jam inter dentes leonis erat?« Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi.»
24.21.23
[« vers. 22.] Ortus est sol.» Qui dixit,« Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; agnovit occasum suum,» et posuit eam;« ortus est sol,» et recepit eam.« Ortus est sol,» quia occidit sol, sed non exstinctus est sol. Adhuc eis qui non intelligunt Christum, ipsa nox est; adhuc eis sol ortus non est: instent, ut intelligant, ne rapiantur a rugiente leone. Nam ecce quibus ortus est, non eos audent invadere catuli leonum. Sequitur enim:« Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt.» Magis magisque ubi oritur sol iste, ut intelligatur ab orbe terrarum, et clarificetur Christus in toto mundo, congregantur catuli leonum; illa daemonia recedunt a persecutione Ecclesiae, quae instigabant persequi domum Dei, operando in filiis diffidentiae. Nam dictum est:« Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis infidelitatis». Modo jam quia nemo eorum persequi audet Ecclesiam,« ortus est sol, et congregati sunt.» Et ubi sunt?« Et in cubilibus suis cubabunt.» Cubilia eorum, corda infidelium. Quam multi gerunt leones cubantes in cordibus suis? Non inde erumpunt, non faciunt impetum in istam peregrinantem Jerusalem. Quare non faciunt? Quia jam« ortus est sol,» et splendet in toto orbe terrarum.
24.21.24
[« vers.» 23.] Ergo vide quid sequatur, quia« ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt.» Quid tu, o homo Dei? quid tu, o Ecclesia Dei? quid tu, o corpus Christi, cujus caput in coelo est? quid tu facis, o homo, unitas ejus?« Exiet,» inquit,« homo ad opus suum.» Operetur ergo iste homo opera bona in securitate pacis Ecclesiae, operetur usque in finem. Aliquando enim erit quaedam contenebratio, et fiet quidam impetus, sed in vespera, id est in fine mundi: modo- autem in pace et tranquillitate operatur Ecclesia; quia« exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam.»
24.21.25
[« vers. 24.] Quam magnificata sunt opera tua, Domine!» Merito magna, merito excelsa. Ubi facta sunt opera ista tam magna? quae illa statio Dei ubi stetit, vel quae illa sessio ubi sedit, et ista operatus est? quis locus ubi ista operatus est? unde processerunt primo ista tam pulchra? Si ad litteram accipias, omnis ordinata creatura, ordinate currens, ordinate pulchra, ordinate oriens, ordinate occidens, ordinate peragens omnia tempora, unde processit? Ipsa autem Ecclesia quomodo accepit incrementa, successus, perfectionem? Quomodo destinatur ad finem quemdam immortalitatis? Quibus praeconiis praedicatur? quibus mysteriis commendatur? quibus sacramentis occultatur? qua praedicatione revelatur? Ubi fecit haec Deus? Video magna opera:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine!» Quaero ubi fecerit, locum non invenio; sed video quid sequatur:« Omnia in sapientia fecisti.» Ergo omnia in Christo fecisti. Ille contemptus, ille expalmatus, ille consputus, ille spinis coronatus, ille crucifixus, omnia in illo fecisti. Audio, audio quid de illo tuo milite nunties hominibus; quid de illo praecone sancto praedices gentibus, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Irrideant Judaei crucifixum Christum, quia scandalum est eis; irrideant Pagani crucifixum Christum. quia stultitia est eis:« Nos autem,» inquit,« praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam».« Omnia in sapientia fecisti.»
24.21.26
« Repleta est terra creatura tua.» Repleta est terra creatura Christi. Et quomodo? Quomodo videmus: quid enim non a Patre per Filium creatum est? Quidquid ambulat et repit in terris, quidquid natat in aquis, quidquid volat in aere, quidquid in coelo circumagitur, quanto magis terra, totus mundus creatura Dei est. Sed nescio quid hic significat de quadam creatura nova, de qua dicit Apostolus,« Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt sunt omnia»« nova: omnia autem ex Deo». Nova creatura quae facta est, omnes credentes in Christum, exuentes se veterem hominem, et induentes novum.« Repleta est terra creatura tua.» In uno loco terrae crucifixus erat, in uno exiguo loco cecidit granum illud in terram, et mortificatum est; sed magnum fructum attulit. Singularis eras, Domine Jesu, donec transires; agnosco in alio psalmo vocem tuam, qua dixisti:« Singularis ego sum, donec transeam». Singularis ergo eras, donec transires; singularis eras, cum agnovisti occassum tuum: sed ab occasu in ortum transisti. Ortus es, splenduisti, clarificatus es, cum in coelum ascendisti, et« repleta est terra creatura tua.» Psalmum, fratres, nondum finivimus; sed aliquid inde in nomine Christi etiam ad diem Dominicum differamus.
24.22.1
IN PSALMUM CIII ENARRATIO. SERMO IV.
24.22.1
Meminit Charitas Vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora; nec mirandum nobis sit, quia propter infirmitatem nostram descendit ad particulas sonorum nostrorum, cum descenderit ad suscipiendam infirmitatem corporis nostri: istum tamen psalmum jam multos nobis fecisse sermones, mysteriaque ipsa quae hic clausa tenentur, ut pulsantibus aperirentur, attulisse nobis non parvas per aliquot dies moras temporis, cum pronuntiantur, cum commendantur, cum clausa esse monstrantur, cum aperiuntur, cum eruuntur, cum ostenduntur; ac per hoc meminit, ut dixi, Charitas vestra, nec praeterito die ad ejus terminum psalmi nos pervenire potuisse, et distulisse in hunc diem. Voluit Dominus et tempus redditionis nobis exhibere, et me debitorem debito satisfacere, et exactores securiores efficere: det ergo ipse bonum quod reddamus, qui non reddidit quidquid mali feceramus.
24.22.2
[« vers.» 24, 25.] Exclamaverunt, ut nostis, ut cum pietate gaudioque recolitis, exclamaverunt cum Psalmo viscera cordis nostri, et dixerunt:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua.» Quidquid a Deo factum est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Quidquid novit sapientiam, et quidquid non novit sapientiam, et tamen in creatura Dei est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Qui cognoscunt sapientiam, lucem habent sapientiam; qui non cognoscunt, habent tamen artificem sapientiam, cum sint ipsi detenti insipientia: et qui eam lucem habent; etiam artificem habent; non quicumque artificem habent, etiam lucem habent. Et quidem in hominibus multi sunt qui ejus participes fiunt, et sapientes vocantur; multi ejus expertes, stulti nominantur. Propter hoc vitioso nomine stulti appellantur, quia si studeant sapientiae, si petant, si quaerant, si pulsent, possunt pervenire ad ejus participationem: non enim naturae, sed negligentiae denegatur. Sunt autem aliae creaturae, quae non possunt fieri participes sapientiae; sicut omnes bestiae, omnia pecora, omnes arbores, quae nec sensum habent ullum. Numquid quia participes sapientiae esse non possunt, ideo non in sapientia et per sapientiam facta sunt? Non ergo exigit Deus intellectum de equo et mulo: sed hominibus dicit,« Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus». Quod equo natura est, homini crimen est. Hoc ergo dicit Deus: Non exigo participationem sapientiae meae ab eis quae non feci ad imaginem meam; sed ubi feci, inde exigo, et usum ejus rei postulo, quam donavi. Homines ergo reddentes Deo quae Dei sunt, si Caesari reddunt quod Caesaris est; id est, reddentes Caesari imaginem suam, et reddentes Deo imaginem suam, erigunt ipsam mentem suam, non ad se, sed ad artificem suum, et ad lumen unde sunt, et ad calorem quemdam spiritualem unde fervescunt, et unde remoti frigescunt, et unde recedentes contenebrantur, et quo revertentes illuminantur: et quia pie illi dixerunt,« Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas»; discussis tenebris terrenae stultitiae, aperientes os et ducentes spiritum, erigunt, ut dixi, fidentem oculum cordis; et circumspiciunt mente universum mundum, terram, mare et coelum, et videntes omnia pulchre disposita, ordinata currere, digeri generibus, fulciri seminibus, mutari successionibus, currere temporibus placet eis in his artifex, ut et ipsi placeant in artificio artifici; et exclamant prae magno gaudio, quia vere huic laetitiae nihil comparari potest:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti.» Ubi est ipsa sapientia in qua omnia fecisti? quo sensu attingitur? quo oculo videtur? quo studio quaeritur? quo merito possidetur? Quo putatis, nisi gratia sua? Qui donavit ut simus, donat ut boni simus. Donat conversis, qui antequam converterentur, et cum aversi irent post vias suas, nonne quaesivit eos? nonne descendit? nonne Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? nonne accendit lucernam carnis suae, dum penderet in cruce, et quaesivit perditam drachmam? Quaesivit et invenit, vicinis congratulantibus, id est omni creatura spirituali quae Deum proxime attingit. Vicinis laetantibus inventa est drachma; Angelis laetantibus inventa est anima humana. Inventa est, ergo gaudeat, et dicat:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti.»
24.22.3
« Repleta est terra creatura tua.» Qua creatura tua repleta est terra? Omnibus arboribus et frutetis, omnibus animalibus et pecoribus; et universo ipso genere humano, repleta est terra creatura Dei. Videmus, novimus, legimus, agnoscimus, laudamus, et in his praedicamus; et in his non sufficimus laudare tantum, quantum abundat ex bona inspectione cor nostrum. Sed ad illam magis creaturam debemus attendere, unde dicit Apostolus,« Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova». Quae« vetera transierunt?» In Gentibus omnis idololatria, in ipsis Judaeis omnis illa servitus Legis, omnia illa sacrificia praenuntiantia praesens sacrificium. Abundabat tunc vetustas hominis; venit qui renovaret opus suum, venit qui conflaret argentum suum, qui formaret monetam suam, et attendimus plenam terram Christianis credentibus in Deum, avertentibus se a prioribus immunditiis suis et idololatria, a spe praeterita ad spem novi saeculi: et ecce nondum est in re, et jam tenetur in spe, et per ipsam spem jam cantamus et dicimus,« Repleta est terra creatura tua.» Nondum enim in patria cantamus hoc, nondum in illa requie quae promittitur, nondum confirmatis vectibus portarum Jerusalem; sed adhuc in peregrinatione intuentes mundum istum totum, et undique homines currentes ad fidem, timentes gehennas, contemnentes mortem, amantes vitam aeternam, spernentes praesentem, et tali spectaculo completi gaudio dicimus,« Repleta est terra creatura tua.»
24.22.4
Hoc autem saeculum adhuc tentationum fluctibus quatitur, adhuc tempestatibus et procellis tribulationum et tumorum turbatur: hac tamen itur. Minetur licet mare, et tumeat fluctibus, procellasque parturiat; hac itur, datum est nobis lignum in quo navigemus:« Repleta est terra creatura tua.» Sed nondum sumus in terra viventium, adhuc ista terra morientium est; clamamus autem, et dicimus:« Spes mea es tu, portio mea in terra viventium». In terra morientium spes mea, in terra viventium portio mea. Ecce ista terra quae repleta est creatura Dei. Qui adhuc est in ista terra morientium, nondum in terra viventium, qua transit? Audi sequentia:« Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna.» Terribile mare significat:« ibi» sunt« repentia quorum non est numerus.» Insidiae repunt in hoc saeculo, et incautos repente occupant: repentes autem tentationes quis numerat? Repunt, sed cave, ne subripiant. Vigiletur in ligno; etiam in aquis, etiam in fluctibus tuti sumus: non dormiat Christus, non dormiat fides; et si dormierit, excitetur; imperabit ventis, placabit mare; finietur via, gaudebitur in patria.« Ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna.» Video enim adhuc in mari isto formidoloso nondum credentes: ipsi enim versantur in amaris aquis et sterilibus; illi autem et pusilli et magni sunt. Novimus hoc; multi pusilli saeculi nondum crediderunt, multi primates saeculi nondum crediderunt:« animalia pusilla et magna» sunt in hoc mari. Oderunt Ecclesiam, premuntur Christi nomine; non saeviunt, quia non permittuntur: in manus non erumpens, clausa est in corde saevitia. Nam omnes sive pusilli, sive magni,« animalia pusilla et magna,» quae modo dolent templa clausa esse, aras eversas, simulacra confracta, leges latas ut sacrificare idolis capitale sit crimen; omnes qui dolent haec, in mari sunt adhuc. Quid ergo nos? ad patriam qua ituri sumus? Per ipsum mare, sed in ligno. Noli timere periculum; lignum te portat quod continet saeculum. Ergo attendite:« Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna.» Noli timere, noli terreri; desidera patriam, intellige peregrinationem.
24.22.5
[« vers. 26.] Illic naves commeabunt.» Ecce in eo quod terrebat, naves natant, et non merguntur. Naves Ecclesias intelligimus; commeant inter tempestates, inter proeellas tentationum, inter fluctus saeculi, inter animalia pusilla et magna. Gubernator est Christus in ligno crucis suae.« Illic naves commeabunt.» Non timeant naves, non valde attendant ubi natent, sed a quo gubernentur.« Illic naves commeabunt.» Quem commeatum reperiunt tristem, quando gubernatorem sentiunt Christum? Commeabunt secure, commeent perseveranter, venient ad finem debitum, perducentur ad terram quietis.
24.22.6
Est in isto mari aliquid etiam quod superat omnia animalia pusilla et magna. Quid est hoc? Psalmum audiamus:« Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.» Ibi repentia quorum non est numerus, ibi animalia pusilla et magna; illic naves commeabunt, et non timebunt, non solum repentia, quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, sed nec draconem qui ibi est:« Quem finxisti,» inquit Deo,« ad illudendum ei.» Magnum secretum, et tamen quod nostis dicturus sum. Nostis inimicum Ecclesiae quemdam draconem: non vidistis oculis carnis, sed videtis oculis fidei. Ipse est qui et leo dicitur: de illo Scriptura dicit,« Conculcabis leonem et draconem». Subditus est iste capiti tuo, subdetur et corpori ejus; haereant tantum membra capiti suo, ut membra ejus sint. Dictum est de prima femina, quam seduxit hic draco; Eva scilicet illa cui consilium mortis dedit, et persuasione astuta in cor femineum more serpentis irrepsit. Factum est quod novimus, quod ibi et nos fecimus, quod dolemus. In illis enim duobus hominibus totum genus humanum: inde propago mortis, inde et in parvulis debita, delicta.« Quis» enim« mundus,» ait Scriptura,« in conspectu tuo? Nec infans cujus est unius diei vita super terram». Tradux peccati, tradux mortis de primo peccato. Nostis enim et quid dictum est mulieri, vel potius serpenti, cum audiret Deus peccatum primi hominis:« Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum». In magno mysterio dictum, in figura dictum Ecclesiae futurae, factae de latere viri sui, et hoc dormientis. Erat autem Adam forma futuri. Hoc Apostolus dicit:« Qui est forma futuri». Praefiguratum est quod futurum erat, facta est Ecclesia de latere Domini dormientis in cruce. Nam de latere crucifixi percusso, Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Quid ergo dictum est Ecclesiae? Jam modo audite, intelligite, cavete:« Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus calcaneum.» O Ecclesia, caput serpentis observa. Quod est caput serpentis? Prima peccati suggestio. Venit tibi in mentem nescio quid illicitum; noli ibi tenere mentem tuam, noli consentire. Hoc quod venit in mentem, caput serpentis est; caput calca, et evades caeteros motus. Quid est, caput calca? Ipsam suggestionem contemne. Sed lucrum suggessit: magnum ibi lucrum est, magnum ibi aurum est; si hanc fraudem feceris, dives eris. Caput serpentis est, calca. Quid est, calca? Contemne quod suggessit. Sed magnum aurum suggessit. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Pereat mundi lucrum, ne fiat animae damnum. Haec dicens, observasti caput serpentis, et calcasti. Ille autem diabolus calcaneum tuum observat. Quid est, observat calcaneum tuum? Quando labaris a via Dei. Tu observas primam suggestionem, ille observat lapsum tuum. Si enim lapsus fueris, cades; si cecideris, possidebit. Ut autem non cadas, noli exire de via. Angustam tibi semitam stravit Deus; quidquid extra illam, lubricum est. Propterea lumen est Christus, et via est Christus:« Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»; et,« Ego sum via, et veritas, et vita». Per me is, ad me is. Si ergo ipse est lumen, et ipse est via; si ab illo recesseris, nec in lumine eris, nec in via. Et quid te sequitur? Quod dicit de impiis quidam psalmus:« Fiat via illorum tenebrae et lubricum».
24.22.7
Hic ergo draco, antiquus hostis noster, ira fervidus, insidiis astutus, in mari magno est.« Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.» Jam tu illude draconi: ad hoc enim hic factus est draco. Ipse cadens peccato suo de sublimi habitatione coelorum, et ex angelo factus diabolus, accepit quemdam locum suum in hoc mari magno et spatioso. Regnum ejus quod putas, carcer ejus est. Multi enim dicunt: Quare tantam potestatem diabolus accepit, ut dominetur in isto saeculo, et tantum valeat, tantum possit? Quantum valet, aut quantum potest? Nisi permissus, nihil potest. Tu sic age, ne permittatur in te; aut si permissus fuerit ad tentandum, victus abscedat, et non possideat. Permissus est enim ad tentandos quosdam sanctos viros famulos Dei: superaverunt eum, quia de via non recesserunt, non lapsi sunt, quorum observabat calcaneum. Job ille sanctus sedebat in stercore, et currebat in via: videte quomodo observaverit caput ejus, et quemadmodum ille calcaneum ejus attendebat. Ille repellebat suggerentem, ille sperabat labentem: cepit et ejus mulierculam; subtraxit omnia quae habebat, solam dimisit adjutricem suam, non mariti consolatricem, sed potius tentatricem; cepit etiam ipsam non observantem caput ejus. Adhuc enim illa Eva erat; sed jam ille Adam non erat. Ablatis omnibus, remansit Job cum uxore, per quam tentaretur; et cum Deo, a quo regeretur. Quid illo pauperius subito factum, si domum ejus consideres? Quid illo ditius, si cor ejus cogites? Vide paupertatem domus: ablata sunt omnia. Vide divitias cordis:« Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, Dominus abstulit:» noverat rectorem suum, et tentatorem suum; permissorem tentatoris sui noverat. Nihil sibi, inquit, diabolus tribuat; voluntatem habet nocendi, potestatem autem nisi acciperet, non haberet; quantum accepit ille potestatis, tantum ego patior: non ergo ab illo patior, sed ab eo qui potestatem dedit; contemnatur superbia tentatoris mei, sustineantur flagella patris mei. Repulsus est tentator, observatum est caput ejus, penetrare non potuit in cor. Muratam civitatem forinsecus oppugnavit, sed non expugnavit. Accessit alia tentatio: permissus est ad corpus ejus, percussit gravi vulnere a capite usque ad pedes; contabescebat putredine, scatebat vermibus, amissa domo sedebat in stercore. Ibi Eva captivata, a diabolo non ad adjutorium marito supposita, sed ad lapsum, suggerit ut blasphemetur Deus. Primo suggessit in paradiso ut contemneretur Deus, modo ut blasphemetur Deus. Valuit tunc in integrum, nunc victus est a putri: in paradiso dejecit, in stercore superatus est. Attendebat autem ille draco utrum Job lingua laberetur. Omnis enim homo in actu suo pedes habet in eo quod agit; in quo movetur, ibi tanquam ambulat. Dicebat ille multa; quanta enim dixit Job, qui legunt, noverunt: in tam multis illis verbis observabat serpens calcaneum labentis. Ille autem qui caput observabat serpentis, repulit omnem suggestionem. Respondit et mulieri, sicut dignum erat respondere mulieri:« Locuta es,» inquit,« tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? Et inter illa omnia quae dixit, nusquam lapsus est». Quod multi in illis verbis non intelligunt, et quaedam ibi sic accipiunt, quasi aliquid durum dixerit Job in Deum.
24.22.8
Nam inter multa etiam hoc dixit, velut stomachans adversus Deum, sicut videbatur non intelligentibus: ille autem gestabat personam magnam magnae prophetiae:« Utinam,» inquit loquens ad Deum,« utinam esset nobis arbiter»! Quid est,« Utinam nobis esset arbiter»? Quasi qui inter nos judicaret, et quo judicante causa mea vinceret. Sic accipitur ad primum sonum: sed discute te, ne labaris; attendit enim serpens ille semper calcaneum tuum. Quid visus est dixisse Job?« Utinam esset nobis arbiter!» utinam esset medius aliquis qui judicaret inter me et te! Hoc Deo homo, hoc in stercore homo, hoc vel in coelo angelus Deo: Utinam esset nobis arbiter! Sed quid praevidebat? quid optabat?« Multi,» inquit Dominus,« justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt». Arbitrum desiderabat. Quid est arbiter? Medius ad componendam causam. Nonne inimici eramus Dei, et malam causam habebamus adversus Deum? Quis finiret causam istam malam, nisi ille medius arbiter, qui nisi veniret, misericordiae perierat iter? De quo Apostolus dicit,« Unus enim Deus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus». Si non homo, non mediator; quia aequalis Patri Deus. Dicit alio loco:« Mediator autem unius non est; Deus autem unus est». Inter duos mediator: ergo Christus mediator inter hominem et Deum. Non quia Deus, sed quia homo: nam quia Deus, aequalis Patri; sed aequalis Patri, non mediator. Ut autem sit mediator, descendat a superiore ad inferiorem, ab aequalitate Patris; faciat quod ait Apostolus:« Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo». Fundat sanguinem suum, deleat chirographum nostrum, componat inter nos et Deum; nostram voluntatem corrigens ad justitiam, illius sententiam flectens ad misericordiam. Sicut ergo hoc unum exposuimus, quantum Dominus dedit, quod durum videtur dictum a Job; sic et caetera quae ibi videntur quasi aspera et blasphema, habent intellectus suos. Quod putaremus aliter esse, nisi Deus perhiberet testimonium, et antequam loqueretur Job, et posteaquam totum locutus est. Perhibuit Deus primo testimonium, dicens:« Homo sine querela, verax Dei cultor». Dixit hoc Deus, dixit hoc ante tentationem illius. Ne quis autem in illis verbis forte male intelligens scandalizaretur, et putaret justum quidem virum fuisse Job ante tentationem, in tentatione autem gravi defecisse, et lapsum esse in sacrilegam blasphemiam; finitis omnibus sermonibus, et ipsius Job, et amicorum ejus a quibus ei consolatio reddebatur, dicit Dominus testimonium, illos non verum locutos, sicut servum ejus Job.« Non enim locuti estis,» inquit,« coram me verum quidquam, sicut servus meus Job.» Deinde jubet ut ille pro eis offerat hostias, quibus eorum peccata solvantur.
24.22.9
Eia, fratres mei, qui vult observare caput serpentis, et securus transire hoc mare; quia necesse est habitet hic serpens iste, et, ut dicere coeperam, lapsus diabolus de coelo hunc locum accepit; observet caput ejus, a timore saeculi, et a cupiditate saeculi. Hinc enim suggerit aliquid, aut unde times, aut unde cupis; aut amorem tuum tentat, aut timorem. Tu si timueris gehennas, amaveris regnum Dei, observabis caput ejus. Evitato capite, securus eris; nec ille lapsum tuum tenebit, nec de tua ruina gaudebit. Nemo autem dicat, ut dixi: Magnam habet potestatem. Vident enim homines quasi quantum acceperit potestatis; quid perdiderit, non vident. Ipse autem sanctus Job in verbis suis mysticis et alte secretis, dicens de ista potestate quam dicitur diabolus habere, et describens illum multis modis in figuris similitudinum, exponens quid ille sit, vel quid valeat, hoc quoque ait:« Non est quidquam simile ei factum super terram, ad illudendum ei ab Angelis meis.» Deus ibi loquitur in libro Job:« Non est quidquam ei super terram simile factum, ad illudendum ei ab Angelis meis. Omne altum videt; et ipse rex omnium quae in aquis sunt». Cui testimonio congruit hoc in Psalmo. Cum enim diceret de mari magno et spatioso, ubi animalia pusilla et magna, ubi repentia quorum non est numerus, ubi naves navigant ligno tutae, ait:« Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.» Sed si ad illudendum, quomodo Deus illi illudit? An tradidit eum illudendum, hoc est, ut illudatur? Putaremus quod Deus illi illuderet, nisi Scriptura Job solvisset quaestionem; ibi enim dictum est:« Ad illudendum ei ab Angelis meis.» Vis illudere draconi? Esto angelus Dei. Sed nondum es angelus Dei. Donec sis, si eum cursum tenes ut sis, sunt angeli qui illudant draconi, ne tibi noceat. Praepositi enim sunt Angeli coelorum super potestates aereas, et inde procedit verbum quod fit hic. Intuentur enim legem fixam, legem aeternam, jubentem sine scriptura, sine syllabis, sine strepitu, fixam semper et stantem; intuentur Angeli corde mundo, et ex illa faciunt quidquid hic fit, et potestates ex illa ordinantur a summis usque in ima. Et si potestates summorum coelorum reguntur verbo Dei, quanto magis inferiores atque terrenae? Remanet ergo in malis sola nocendi cupiditas. Hanc habet homo in potestate cupiditatem nocendi, voluntatem ad perniciem. Si autem cuiquam nocere potuerit, non glorietur; non ipse nocuit, data est ei potestas. Semel dictum est, sententia firma est:« Non est potestas, nisi a Deo». Quid ergo times? In aquis sit draco, in mari sit draco; illac transiturus es. Sic est fictus ut illudatur, hic ad hunc locum ordinatus est, in his sedibus deputatus est. Magnum aliquid illi putas esse has sedes, quia non nosti sedes Angelorum unde lapsus est: quae tibi videtur ejus gloriatio, damnatio est.
24.22.10
Similitudinem accipite breviter; quia revera magnum aliquid est hoc nosse et intelligere. Domum magnam aliquam putate totam istam administrationem creaturae: domus ista magna habet dominum, habet servos, et in ipsis servis habet circa se proximos sibi in apparatibus melioribus vestium, thesaurorum, horreorum, magnarum possessionum; habet etiam servos in infimis ministeriis, ita subditis sibi potestatibus, ut quosdam habeat et ad mundandas cloacas: a summis procuratoribus usque ad extrema ista et infima ministeria quam multi sunt gradus. Si ergo aliquis magnus procurator offendat, et poena domini sui, verbi gratia, fiat ostiarius in aliquo loco extremo; si exercens sibi datam potestatem, volentes intrare vel exire perturbet, secundum modum potestatis quem accepit a domino, illi autem nesciant eum fuisse aliquando magnum procuratorem; magnam potestatem illius esse arbitrantur, quia quid perdiderit nesciunt. Et tamen, fratres mei, ostiarius ille de quo dixi, ad similitudinem domus magnae hujus terrenae, potest aliquid facere nesciente domino suo, et turbare aliquem illo non jubente: iste autem nec ad illam januam positus est, qua intramus ad Deum. Christus est enim illa janua, et per Christum intramus ad vitam aeternam. Sed est quaedam janua, qua intratur in hoc saeculum, janua quaedam mortalitatis: circa ista infirmae carnis hujus detrimenta et supplementa, ad istam januam quasi quidam ostiarius est; hic habet potestatem in isto mari, qua naves commeant, sed non tantam ut faciat aliquid nesciente aut nolente Domino suo. Ne forte aliquis dicat: Perdidit quidem ille magnam potestatem superiorum apparatuum; sed ego in his infimis sum, hic me potest habere in potestate, opus est ut serviam illi. Noli falli; novit te Dominus tuus, et sic te novit, ut capillos tuos habeat numeratos. Quid ergo times? Tentaturus est forte carnem tuam: flagellum est Domini tui, non potestas tentatoris tui. Vult nocere saluti quae promittitur; sed non permittitur: ut autem non permittatur, habe caput Christum; repelle caput draconis, suggestioni ejus noli consentire, a via tua noli labi.« Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.»
24.22.11
[« vers.» 27- 29.] Nam vis videre quam non tibi noceat, nisi permissus?« Omnia,» inquit,« a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno.» Et iste draco manducare vult, sed non manducat quem vult.« Omnia a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Omnia:» et repentia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, et ipse draco, et omnis creatura tua, qua implesti terram;« Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno,» unicuique cibum suum. Habes cibum tuum, habet et draco cibum suum. Si bene vixeris, cibum Christum habebis; si a Christo recesseris, cibus draconis eris.« Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno.» Quid dictum est ipsi draconi?« Terram manducabis.» Draconi dictum est:« Terram manducabis cunctis diebus vitae tuae.» Audisti cibum draconis. Non vis ut det te Deus manducandum draconi; noli esse cibus draconis, id est, noli relinquere verbum Dei. Ubi enim dictum est draconi,« Terram manducabis;» ibi jam dictum erat et praevaricatori,« Terra es, et in terram ibis». Cibus serpentis esse non vis? noli esse terra. Quomodo, inquis, non ero terra? Si terrena non sapias. Audi Apostolum, ut non sis terra. Nam corpus quod geris terra est, sed tu noli esse terra. Quid est hoc?« Si resurrexistis,» inquit,« cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram». Si non sapis terrena, non es terra; si non es terra, non manducaris a serpente, cui cibus data est terra. Cibum suum dat Deus serpenti, quando vult, quem vult: bene autem judicat, falli non potest, non ei dat aurum pro terra.« Omnia a te exspectant, Domine, ut de illis cibum in tempore opportuno. Cum dederis eis, colligent.» Ante illos sunt; sed non colligent, nisi cum dederis. Ante diabolum Job erat; et quidem non devoravit Job, sed vel tentare non ausus est, nisi cum ille dedisset.« A te exspectant: cum dederis eis, colligent;» si non dederis, non colligent.
24.22.12
Et quid nos, fratres? quem cibum habemus? Sequitur et de cibo nostro.« Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate.» Quid est, o Domine, quod aperis manum tuam? Manus tua Christus est.« Et brachium Domini cui revelatum est»? Cui revelatur, illi aperitur: revelatio enim apertio est.« Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate.» Revelante te Christum tuum,« universa implebuntur bonitate» Non autem habent a se bonitatem; nam aliquando probatur illis:« Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.» Multi repleti bonitate, sibi tribuerunt quod habebant, et voluerunt gloriari quasi in justificationibus suis, et dixerunt sibi, Justus sum, magnus sum; et facti sunt sibi placentes. Et sonuit eis Apostolus:« Quid enim habes quod non accepisti»? Volens autem probare Deus homini quod ab illo habeat quidquid habet, ut cum bonitate habeat et humilitatem, aliquando eum perturbat; avertit ab illo faciem suam, et decidit in tentationem; et ostendit illi quia quod justus erat, et recte ambulabat, ipso regente fiebat.« Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.» Videte quid dicat et in alio psalmo:« Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum.» Praesumpsit de se; impletus erat bonitate, et putabat a se sibi esse totam bonitatem, et dixit in corde suo:« Non movebor in aeternum.» Sed quia jam senserat Dei gratiam se percepisse, pro eo quod erat expertus, reddidit gratiarum actionem:« Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus». Sic et hic,« Aperiente te manum tuam;» aperies manum, et« universa implebuntur bonitate;» non manu sua, sed manu tua aperta:« Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.»
24.22.13
Sed quare hoc facis? quare avertis faciem tuam, ut turbentur?« Auferes spiritum eorum, et deficient.» Spiritus eorum, superbia eorum erat: gloriantur, sibi tribuunt, seipsos justificant. A verte ergo faciem tuam, ut turbentur: aufer spiritum eorum, et deficiant; clament ad te,« Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me».« Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur.» Invenit se homo poenitens de peccato suo, quia non habebat vires ex se; et confitetur Deo, dicens se esse terram et cinerem. O superbe, conversus es in pulverem tuum, ablatus est spiritus tuus; jam non te jactas, non te extollis, non te justificas; vides quia de pulvere factus es, et avertente faciem suam Domino, in tuum pulverem recidisti. Roga ergo, confitere pulverem tuum et infirmitatem tuam.
24.22.14
[« vers.» 30.] Et vide quid sequatur:« Emittes spiritum tuum, et creabuntur.» Auferes spiritum eorum, emittes tuum:« auferes spiritum eorum,» non habebunt spiritum suum. Ergo deserti sunt?« Beati pauperes spiritu:» non sunt autem deserti,« quoniam ipsorum est regnum coelorum». Noluerunt habere spiritum suum, habebunt spiritum Dei. Hoc enim dixit martyribus futuris:« Cum vos ceperint et adduxerint,»« nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis». Nolite vobis tribuere fortitudinem. Si vestra est, inquit, et mea non est; duritia est, non fortitudo.« Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur. Ipsius enim sumus figmentum,» dixit Apostolus,« creati in operibus bonis». A spiritu ejus accepimus gratiam, ut justitiae vivamus: quia ipse est qui justificat impium.« Auferes spiritum eorum, et deficient: emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae:» id est, novis hominibus, confitentibus se justificatos esse, non a se justos, ut gratia Dei sit in illis. Vide quales sint quibus innovata est facies terrae. Paulus dicit:« Plus omnibus illis laboravi.» Quid est, Paule? Attende si tu, si spiritus tuus.« Non ego,» inquit,« sed gratia Dei mecum».
24.22.15
[« vers.» 31.] Quid ergo? Quia cum abstulerit spiritum nostrum, in pulverem nostrum convertemur, utiliter intuentes infirmitatem nostram, ut accepto spiritu ejus recreemur. Vide quid sequitur:« Sit gloria Domini in aeternum.» Non tua, non mea, non illius, aut illius;« gloria Domini sit,» non ad tempus, sed« in aeternum. Laetabitur Dominus in operibus suis.» Non in tuis, quasi tuis: quia et opera tua si mala, per iniquitatem tuam; si bona, per gratiam Dei.« Laetabitur Dominus in operibus suis.»
24.22.16
[« vers. 32.] Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt.» O terra, exsultabas de bonitate tua, tibi tribuebas vires opulentiae tuae; ecce respicit Dominus, et facit te tremere. Respiciat te, et faciat te tremere: melior est enim tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Videte quomodo aspiciat Deus terram, et faciat eam tremere. Ad terram quasi praefidentem sibi et exsultantem loquitur Apostolus:« Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Cum timore et tremore: Deus enim est qui operatur in vobis». Dicis, o Paule,« Operamini;» dicis ut operemur: quare« cum tremore? Deus enim est,» inquit,« qui operatur in vobis.» Ideo ergo« cum tremore,» quia« Deus operatur.» Quia ipse dedit, non ex te est quod habes, cum timore et tremore operaberis: nam si non tremueris eum, auferet quod dedit. Cum tremore ergo operare. Vide alium psalmum:« Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore». Si cum tremore exsultandum est, Deus aspicit, fit terrae motus: aspiciente Deo, tremant corda nostra; tunc ibi requiescet Deus. Audi illum alio loco:« Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea».« Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt.» Montes superbi erant, jactabant se, non eos tetigerat Deus: tangit illos, et fumigabunt. Quid est fumigare montes? Precem Domino reddere. Ecce magni montes, superbi, montes ingentes, non rogabant Deum: se rogari volebant, et superiorem non rogabant. Quis enim potens, et tumidus, et superbus in terra, qui dignetur humiliter rogare Deum? De impiis loquor, non de cedris Libani quas plantavit Dominus. Impius quilibet, infelix anima, rogare Deum nescit, et vult se rogari ab hominibus. Mons est, opus est ut tangat illum Deus, et fumiget: quando coeperit fumigare, dabit Deo precem, tanquam sacrificium cordis. Fumigat ad Deum, deinde tundit pectus: incipit et flere, quia et fumus excutit lacrymas.« Qui tangit montes, et fumigabunt.»
24.22.17
[« vers. 33.] Cantabo Domino in vita mea.» Quid cantabit? Totum quidquid est, cantabit. Cantemus Domino in vita nostra. Vita nostra modo spes est; vita nostra postea aeternitas erit: vita vitae mortalis, spes est vitae immortalis.« Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo, quamdiu sum.» Quoniam in illo sine fine sum, quamdiu sum, psallam Deo meo. Ne forte cum coeperimus psallere Deo in illa civitate, putemus nos aliquid aliud acturos: tota vita nostra erit psallere Deo. Si veniet in fastidium quod laudamus, potest venire in fastidium et nostra laudatio. Si semper ille amatur, semper a nobis laudatur:« Psallam Deo meo, quamdiu sum.»
24.22.18
[« vers. 34.] Suavis sit ei disputatio mea: ego autem jucundabor in Domino. Suavis sit ei disputatio mea:» quae est disputatio hominis ad Deum, nisi confessio peccatorum? Confitere Deo quod es, et disputasti cum illo. Disputa cum illo, fac bona opera, et disputa.« Lavamini, mundi estote,» Isaias dicit,« auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum; cessate a nequitiis vestris, discite benefacere, judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus». Quid est disputare cum Deo? Te illi indica scienti, ut indicet se tibi nescienti.« Suavis sit ei disputatio mea.» Ecce hoc est Domino suave, disputatio tua; sacrificium humilitatis tuae, contribulatio cordis tui, holocaustum vitae tuae, hoc est suave Deo. Tibi autem quid est suave?« Ego autem jucundabor in Domino.» Ipsa est mutua disputatio quam dixi: indica te ei scienti, et indica se tibi nescienti. Suavis est ei confessio tua, suavis est tibi gratia ipsius. Dixit se tibi. Unde se tibi dixit? Per Verbum. Quod Verbum? Christum. Et tibi dixit, et se dixit. Quia misit Christum, seipsum dixit. Ita plane, audiamus ipsum Verbum:« Qui me vidit, vidit et Patrem».« Ego autem jucundabor in Domino.»
24.22.19
[« vers. 35.] Deficiant peccatores a terra.» Saevire videtur. O sancta anima, quae hic cantat et gemit! Utinam cum ipsa anima sit anima nostra! utinam copuletur ei, et societur, et conjungatur ei! videbit etiam misericordiam saevientis. Quis enim capit hoc, nisi qui impletus fuerit charitate?« Deficiant peccatores»« a terra.» Contremiscis, quia maledicit. Et quis maledicit? Sanctus. Sine dubio exauditur. Sed dictum est sanctis:« Benedicite, et nolite maledicere». Quid est ergo quod dicit,« Deficiant peccatores a terra?» Plane deficiant; auferatur spiritus eorum, et deficiant, ut emittat spiritum suum, et recreentur.« Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint.» Quid non sint, nisi iniqui? Ergo justificentur, ut non sint iniqui. Vidit hoc, et impletus est gaudio, et revocat versum primum psalmi:« Benedic, anima mea, Dominum.» Benedicat anima nostra Dominum, fratres, quia dare dignatus est et facultatem et sermonem nobis, et vobis intentionem et studium. Unusquisque ut potest recordetur quod audivit; collocutione invicem ructate saginam vestram, ruminate quod accepistis, non eat in viscera oblivionis vestrae. Thesaurus desiderabilis requiescat in ore vestro. Magno labore quaesita et inventa sunt, magno labore nuntiata et disputata sunt; sit labor noster fructuosus vobis, et benedicat anima nostra Dominum.

Intertext edge

Open linked passage

Note