Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Enarrationes in Psalmos [2]
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 21385 Eninps2
40.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. «Prooemium.»
40.1
Psalmos omnes caeteros, quos codicem Psalmorum novimus continere, quod Ecclesiae consuetudine Psalterium nuncupatur, partim sermocinando in populis, partim dictando exposui, donante Domino, sicut potui: psalmum vero centesimum octavum decimum, non tam propter ejus notissimam longitudinem, quam propter ejus profunditatem paucis cognoscibilem differebam. Et cum molestissime ferrent fratres mei, ejus solius expositionem, quantum ad ejusdem corporis Psalmos pertinet, deesse opusculis nostris, meque ad hoc solvendum debitum vehementer urgerent, diu petentibus jubentibusque non cessi; quia quotiescumque inde cogitare tentavi, semper vires nostrae intentionis excessit. Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri solet; ita ut etiam quam sit profundus, demonstrare non possem. Aliorum quippe, qui difficile intelliguntur, etiamsi in obscuritate sensus latet, ipsa tamen apparet obscuritas: hujus autem nec ipsa; quoniam talem praebet superficiem, ut lectorem atque auditorem, non expositorem necessarium habere credatur. Et nunc quod tandem ad pertractationem ejus accedo, quid in eo possim, prorsus ignoro: spero tamen, ut aliquid possim, adfuturum atque adjuturum Deum. Sic enim fecit in omnibus quaecumque sufficienter, cum prius mihi ad intelligendum vel explicandum difficilia ac pene impossibilia viderentur, exposui. Statui autem per sermones id agere, qui proferantur in populis, quas Graeci ὁμιλίας vocant. Hoc enim justius esse arbitror, ut conventus ecclesiastici non fraudentur etiam psalmi hujus intelligentia, cujus, ut aliorum, delectari assolent cantilena. Sed sit huc usque prooemium: jam de ipso est loquendum, de quo istuc visum est praeloquendum.
40.2.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO I.
40.2.1
[« vers.» 1.] Ab exordio suo magnus psalmus iste, charissimi, exhortatur nos ad beatitudinem, quam nemo est qui non expetat. Quis enim usquam vel potest, vel potuit, vel poterit inveniri qui nolit esse beatus? Quid igitur exhortatione opus est ad eam rem quam sua sponte appetit animus humanus? Nam profecto qui exhortatur, id agit, ut excitetur voluntas ejus cum quo agit, ad illud propter quod exhortationis adhibetur alloquium. Utquid ergo nobiscum agitur, ut velimus quod nolle non possumus; nisi quia omnes quidem beatitudinem concupiscunt, sed quonam modo ad eam perveniatur, plurimi nesciunt? Ideoque hoc docet iste, qui dicit:« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.» Tanquam diceret: Scio quid velis, beatitudinem quaeris; si ergo vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Sed ubi erit quisque immaculatus, nisi in via? In qua via, nisi in lege Domini? Ac per hoc,« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini,» non superfluo nobis dicitur, sed exhortatio necessaria nostris mentibus adhibetur. Quid enim boni sit ad quod multi pigri sunt, id est, immaculatos ambulare in via, quae lex est Domini, sic ostenditur, cum beatos esse qui hoc faciunt, indicatur, ut propter illud quod omnes volunt, etiam hoc fiat quod plurimi nolunt. Beatum quippe esse, tam magnum est bonum, ut hoc et boni velint et mali. Nec mirum est quod boni propterea sunt boni; sed illud est mirum, quod etiam mali propterea sunt mali, ut sint beati. Nam quisquis libidinibus deditus, luxuria stuprisque corrumpitur, in hoc malo beatitudinem quaerit, et se miserum putat, cum ad suae concupiscentiae voluptatem laetitiamque non pervenit, beatum vero non dubitat jactare cum pervenit. Et quisquis avaritiae facibus inardescit, ad hoc congregat quocumque modo divitias, ut beatus sit: inimicorum sanguinem fundere quicumque desiderat, dominationem quisquis affectat, crudelitatem suam quisquis alienis cladibus pascit, in omnibus sceleribus beatitudinem quaerit. Hos igitur errantes, et vera miseria falsam beatitudinem requirentes, revocat ad viam, si audiatur, vox ista divina,« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini:» tanquam dicens, Quo itis? Peritis, et nescitis. Non illac itur qua pergitis, quo pervenire desideratis: nam utique beati esse cupitis; sed misera sunt, et ad majorem miseriam ducunt itinera ista qua curritis. Tam magnum bonum quaerere per mala nolite: si ad illud pervenire vultis, huc venite, hac ite. Viae perversae relinquite malignitatem, qui non potestis relinquere beatitudinis voluntatem. Frustra tendendo fatigamini, quo perveniendo inquinamini. Non autem beati inquinati in errore, qui ambulant in perversitate saeculi; sed,« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.»
40.2.2
[« vers.» 2, 3.] Quid porro adjungat attendite:« Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.» Non mihi videtur aliud his verbis commemoratum beatorum genus, quam illud quod ante dictum est. Nam scrutari testimonia Domini, et eum in toto corde exquirere, hoc est immaculatum in via, in lege Domini ambulare. Denique sequitur et dicit:« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.» Si ergo ambulantes in via, id est in lege Domini, ipsi sunt scrutantes testimonia ejus, et in toto corde exquirentes eum; profecto qui operantur iniquitatem, non scrutantur testimonia ejus. Et tamen novimus operarios iniquitatis ad hoc scrutari testimonia Domini, quia malunt docti esse quam justi: novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini, non quod jam recte vivant, sed ut sciant quemadmodum vivere debeant. Tales ergo nondum immaculati ambulant in lege Domini, ac per hoc nondum beati. Quomodo ergo intelligendum est,« Beati qui scrutantur testimonia ejus;» cum videamus homines ejus scrutari testimonia non beatos, quia non immaculatos? Nam Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedentes, de quibus Dominus ait,« Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt»; utique scrutabantur testimonia Domini, ut haberent quae dicerent bona, quamvis facerent mala. Sed hos omittamus: recte quippe respondebitur nobis quod isti non scrutantur testimonia Domini. Non enim quaerunt ipsa, sed aliud quaerunt per ipsa, id est, ut glorificentur ab hominibus, vel ditentur. Non est hoc scrutari testimonia Dei, non diligere quod ostendunt, nolle pervenire quo ducunt, id est ad Deum. Aut si et ipsi scrutantur testimonia Dei, quamvis non ut ipsum, sed ut aliud ex his inveniant et acquirant; certe non« in toto corde exquirunt eum,» quod non utique frustra hic additum cernimus. Sciens enim Spiritus qui haec dicit, multos propter aliud, non propter quod constitutum est, scrutari testimonia ejus, non tantum dixit,« Beati qui scrutantur testimonia ejus;» sed addidit,« in toto corde exquirunt eum,» tanquam docens quemadmodum, vel propter quid scrutanda sint testimonia Domini. Denique in libro Sapientiae loquens ipsa Sapientia:« Quaerunt,» inquit,« me mali, et non inveniunt; oderunt enim sapientiam». Quod quid est aliud, quam, Oderunt me? Quaerunt ergo me, ait, et non me inveniunt qui oderunt me. Quomodo igitur dicuntur quaerere quod oderunt, nisi quia non hoc, sed aliud ibi quaerunt? Non enim volunt esse sapientes in Dei gloriam, sed volunt videri sapientes propter hominum gloriam. Quomodo enim sapientiam non oderunt, quae jubet et docet contemnendum esse quod diligunt? Proinde,« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.» Sic enim scrutando testimonia ejus, ut in toto corde exquirant eum, immaculati ambulant in lege Domini. Numquid tamen ille non scrutabatur testimonia ejus, nec quaerebat eum, qui dicebat,« Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar?» Sed quomodo eum in toto corde quaesivit, cujus consilio divitias suas praetulit, quo audito tristis abscessit? Nam et propheta Isaias dicit,« Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas».
40.2.3
Quaerunt itaque Deum et impii et iniqui, ut eo invento non sint impii, nec iniqui. Quomodo ergo jam beati, cum adhuc testimonia ejus scrutantur et exquirunt eum, cum hoc facere possint et impii, possint et iniqui? Beatos autem esse impios et iniquos, quis vel impius dixerit aut iniquus? Ergo spe beati, sicut« beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam:» non propter quod adest, quamdiu mala patiuntur; sed propter quod aderit,« quoniam ipsorum est regnum coelorum:» et« beati qui esuriunt et sitiunt justitiam;» non quia esuriunt et sitiunt, sed propter quod sequitur,« quoniam ipsi saturabuntur:» et« beati qui plorant;» non quia plorant, sed propter quod sequitur,« quia ridebunt». Proinde,« Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum;» non quia scrutantur et exquirunt, sed quia inventuri sunt quod exquirunt: in toto enim corde, non negligenter exquirunt. Si ergo spe beati, fortassis etiam spe immaculati. Nam profecto in hac vita, licet in lege Domini ambulemus, licet scrutemur testimonia ejus, et in toto corde exquiramus eum,« si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est». Sed hoc diligentius inquirendum est. Sequitur quippe,« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.» Ex quo videri potest, qui ambulant in via Domini, id est in lege Domini, scrutando testimonia ejus, et in toto corde exquirendo eum, jam esse posse immaculatos, hoc est sine peccato, propter verba sequentia:« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Qui» autem« peccatum facit, et iniquitatem facit,» ait beatus Joannes; et addidit,« Peccatum iniquitas est». Sed jam sermo iste claudendus est, nec in angustum tanta quaestio coarctanda.
40.3.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO II.
40.3.1
[« vers.» 3.] Scriptum est, et legitur, et verum est, in hoc psalmo,« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.» Sed elaborandum est, opitulante Deo, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri, ne recte dictum, non recte intellectum, lectorem auditoremve perturbet. Cavendum est enim, ne omnes sancti, quorum illa vox est,« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est;» aut non putentur ambulare in viis Domini, quoniam« peccatum iniquitas est», et qui operantur iniquitatem, non utique in viis ejus ambulaverunt; aut quia dubium non est eos ambulare in viis Domini, non credantur habere peccatum, quod procul dubio falsum est. Neque enim propter arrogantiam superbiamque vitandam scriptum est,« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.» Alioquin non adderetur,« Et veritas in nobis non est;» sed diceretur, Humilitas in nobis non est: praesertim quia sequitur unde iste sensus clarius illustretur, omnesque auferat dubitatione ambages. Cum enim hoc beatus Joannes dixisset, ad junxit:« Si autem confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate». Quid hic dicit, quid contradicit damnabilis impietatis elatio? Si enim propter arrogantiam devitandam, non propter veritatem fatendam, non dicunt sancti se non habere peccatum; quid est quod confitentur, ut remissionem mundationemque mereantur? An et hoc fit, ut arrogantia devitetur? Quomodo ergo impetrabitur peccatorum vera mundatio, quorum est falsa confessio? Conticescat igitur et arescat elatio fenea superborum, se ipsa seducens, quae in auribus hominum simulata humilitate dicit se habere peccatum, in corde autem suo impia elatione dicit se non habere peccatum. Qui enim hoc dicunt, seipsos seducunt, et veritas in eis non est. Sed quando in auribus hominum hoc dicunt, non tantum seipsos, sed alios quoque doctrinae insanae perversitate seducunt: cum vero id in corde suo dicunt, illic seipsos seducunt, illic veritas in eis non est; ac per hoc seipsos in corde suo seducunt, et in suo corde veritatis lumen amittunt. Exclamet autem sancta familia Christi, fructificans et crescens in universo mundo, humiliter verax et veraciter humilis; exclamet, inquam:« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate.» Haec ut dicuntur, ita sentiantur. Tunc enim erit humilitas vera, si non sola ostentetur in lingua; ut simus secundum Apostolum,« non alta sapientes, sed humilibus consentientes»: non ait, colloquentes, sed,« consentientes;» quod non fit ore, sed corde. Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere peccatum; foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem. Ergo et in ore et in corde non habes veritatem. Quid tibi prodest videri hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altum esse quod sapis? Certe, si auribus divinum insonaret oraculum, Noli altum dicere; nec sic immerito damnareris, si humile in ore coram hominibus, et altum in corde coram Domino loquereris. Cum vero audias,« Noli altum sapere, sed time»( non enim ait, dicere, sed,« sapere»); cur non etiam intus es humilis ubi sapis? An ideo mens altitudine inflatur, ut humilitatem lingua mentiatur? Legis, vel audis,« Noli altum sapere, sed time:» et tu in tantum sapis altum, ut te peccatum existimes non habere; ac per hoc, quia non vis timere, nihil tibi aliud remanet quam tumere.
40.3.2
Et unde, inquis, scriptum est,« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt?» An vero sancti Domini non ambulant in viis Domini? Quod si ambulant, inquit, non operantur iniquitatem: si non operantur iniquitatem, non habent peccatum; quoniam« peccatum iniquitas est.» Exsurge in adjutorium mihi, Domine Jesu, et contra haereticum superbientem opitulare mihi per Apostolum confitentem. Ecce, ubi est homo tuus exinaniens se, ut impleatur te? Ipsum audiamus, fratres mei; ipsum de hac quaestione, si placet, imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule beatissime, utrum ambulaveris in viis Domini, cum in carne adhuc viveres? Respondet: Et unde dicebam,« Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus»? Unde dicebam,« Numquid circumvenit vos Titus? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis»? Unde dicebam,« Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem»? Quae certior via Domini, quam fides ex qua justus vivit? In cujus alterius viae itinere ad superna tendebam, quando dicebam,« Unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu»? Postremo in qua alia via cucurreram, quando dicebam,« Bonum certamen certavi, cursum consummavi»? Satis sint ista responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse didicimus: sed ab illo et aliud inquiramus. Dic obsecro, o Apostole, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas; habebas peccatum, an sine peccato eras? Audiamus utrum se ipse seducat, an vero quod beatus Joannes ejus coapostolus sapiat: quoniam veritas erat in eis. Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi confiteor, dicens,« Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago?» Et hoc audivimus: jam itaque illud interrogamus, Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas hoc agebas; cum Psalmus sanctus insonet dicens,« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt?» Audi continuo respondentem per sententiam consequentem:« Si quod nolo,» inquit,« ego hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum». Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini, non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia jam non ipsi operantur illud, sed quod habitat in eis peccatum.
40.3.3
Hic dicet aliquis: Quomodo agebat quod nolebat malum, et quomodo ipse non id agebat, sed quod habitabat in illo peccatum? Interim jam ista quaestio soluta est, satisque apparuit Scripturae auctoritate canonicae, fieri posse ut ambulantes in viis Domini, quamvis non sint sine peccato, non tamen id operentur ipsi.« Non enim qui operantur iniquitatem,» hoc est peccatum, quia« peccatum iniquitas est, in viis ejus ambulaverunt.» Jam vero qua ratione possit intelligi, et agens illud propter corpus mortis hujus, in quo lex peccati habitat, et non ipse agens illud propter vias Domini in quibus ambulat; alius sermo necessarius est, quia iste claudendus est.
40.4.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO III.
40.4.1
[« vers.» 3.] Propter id quod in psalmo isto scriptum est,« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt,» quoniam« peccatum iniquitas est», sicut Joannes apostolus dicit, exorta difficilis quaestio, Quomodo possint sancti in hac vita et non esse sine peccato, quia et illud verum est,« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est»; et tamen ambulare vias Domini, quas non ambulant qui operantur iniquitatem: soluta est, dicente apostolo Paulo,« Jam non ergo operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.» Quomodo enim est sine peccato, in quo habitat peccatum? Ambulat tamen vias Domini, quas non ambulant qui operantur; quia jam non ipse operatur illud, sed quod in eo habitat peccatum. Verumtamen ita soluta est quaestio ista, ut difficilior altera nasceretur, Quomodo agat homo quod ipse non agit. Utrumque enim dixit; et,« Non quod volo, ago;» et,« Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum». Unde intelligere debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis, tunc nos id non operari; quando nequaquam ei voluntas nostra consentit, et tenet etiam corporis membra, ne obediant desideriis ejus. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria? Quibus si voluntatis non adhibeatur assensus; movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus. Hoc praecepit idem apostolus, ubi dicit:« Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato». Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire. Operantur ergo peccatum haec desideria; quibus si obedimus, et nos operamur: si autem obtemperantes Apostolo non obedimus eis, non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alienae, sed languor est nostrae: a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Quapropter et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria peccati. Ac per hoc jam nos ea non operamur, non eis obediendo; sed quod in nobis habitat peccatum, eadem commovendo.« Non enim qui operantur iniquitatem,» id est, obediunt desideriis peccati,« in viis» Domini« ambulaverunt.»
40.4.2
Sed adhuc quaerendum est quae petamus dimitti nobis, quando dicimus Deo,« Dimitte nobis debita nostra:» utrum quae nos operamur, quando peccati desideriis obedimus; an ipsa desideria nobis dimitti volumus, quae nos non operamur, sed quod habitat in nobis peccatum. Quantum quidem ego sapere possum, languoris illius et infirmitatis, unde illicita desideria commoventur, quod« peccatum» appellat Apostolus, universus reatus sacramento Baptismatis est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus, cogitavimus; nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis inesset, si desideriis ejus illicitis nullis unquam obedientiam praeberemus, sive operatione, sive locutione, sive tacita assensione; donec etiam ipse sanaretur, cum id quod poscimus esset impletum, sive dicentes,« Veniat regnum tuum;» sive dicentes,« Libera nos a malo»: sed quoniam tentatio est vita humana super terram; etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest ubi desideriis peccati, vel facto, vel dicto, vel cogitatu obediamus; quando adversus majora vigilantibus, quaedam incautis minuta subrepunt quae si adversus nos colligantur, etsi non singula suis molibus conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. Et propter haec, etiam hi qui ambulant in viis Domini dicunt,« Dimitte nobis debita nostra:» quoniam ad vias Domini, et ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata pertineant.
40.4.3
Itaque in viis Domini, quas omnes fides una complectitur, qua in eum creditur qui justificat impium, qui etiam dixit,« Ego sum via»; nemo peccatum operatur, sed confitetur. Deviat ergo, cum peccat; et ideo peccatum viae non tribuitur, quod a deviante committitur: sed in via fidei pro non peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus apostolus Paulus justitiam fidei commendans, in psalmo scriptum esse monstravit,« Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum». Hoc praestant viae Domini; ac per hoc, quoniam justus ex fide vivit, ab ista via Domini illa alienat iniquitas, quae est infidelitas. In hac autem via, id est, in fide pia, quisquis ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante committitur, propter viam non imputatur, et tanquam non fuerit operatus accipitur. Et ideo bene etiam sic intelligitur,« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt;» ut hanc iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad fidem. Quemadmodum enim ait Dominus de Judaeis,« Si non venissem, peccatum non haberent»; nec utique sine ullo peccato erant, antequam Christus veniret in carne, et ex quo venit, coeperunt habere peccatum; sed peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis, intelligi voluit, quoniam non crediderunt in eum: ita qui operantur iniquitatem, non quamlibet, sed hanc ipsam infidelitatis, non in viis ejus ambulaverunt, quia« universae viae Domini misericordia et veritas»; utrumque autem in Christo est, et praeter Christum nusquam est.« Dico enim Christum,» ait Apostolus,« ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordiam glorificare Deum». In hoc igitur« misericordia,» quia nos redemit; in hoc« veritas,» quia id quod promisit implevit, et impleturus est quod promittit.« Qui» ergo« operantur iniquitatem,» id est infidelitatem,« non in viis ejus ambulaverunt;» quia in Christum non crediderunt. Ergo convertantur, et in eum qui justificat impium, pie credant, atque in illo misericordiam peccatis dimissis, et veritatem completis promissis, hoc est, universas vias Domini inveniant: in quibus ambulantes non operabuntur iniquitatem; quia non tenebunt infidelitatem, sed fidem, quae per dilectionem operatur, et cui peccatum non imputatur.
40.5.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO IV.
40.5.1
[« vers.» 4.] Quis est, charissimi, qui Domino dicit,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua?» Quis est qui hoc dicit, nisi unumquodque membrum Christi, vel potius universum corpus Christi? Et quid est,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis?» utrum,« nimis praecepisti;» an,« nimis custodiri?» Quodlibet horum intelligamus, contra illam memorabilem nobilemque sententiam hoc dictum videtur, quam Graeci laudant in sapientibus suis, et Latini laudando consentiunt:« Ne quid nimis». Si enim hoc verum est, ut ne quid nimis fiat; quomodo verum est quod hic dicitur,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis?» quando Deus aliquid vel nimis praeciperet, vel nimis custodiri vellet, si omne nimium reprehensione dignum esset? Diceremus ergo nos nulla graecorum sapientium auctoritate teneri, intuentes quod scriptum est,« Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi»? et potius istam sententiam falsam esse crederemus, qua dictum est,« Ne quid nimis», quam divinum eloquium, ubi legimus atque cantamus,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis;» nisi nos non graeca elatio, sed vera ratio revocaret. Nimis quippe dicitur, quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parum et nimium duo sunt inter se contraria. Parum est quod minus est quam oportet; et nimium, plus quam oportet. Horum in medio modus est, quod dicitur, Sat est. Cum itaque utile sit in vita et moribus, ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus; profecto veram esse sententiam,« Ne quid nimis,» fateri potius quam negare debemus. Sed aliquando latina lingua hoc verbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est valde, et positum inveniamus in Litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris. Nam et hic,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis,» nonnisi Valde intelligimus, si recte intelligimus: et, Nimis te diligo, si alicui charissimo dicimus, non utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intelligi volumus. Denique illa graeca sententia non habet hoc verbum, quod hic legitur: ibi enim est ἄγαν, quod est nimis; hic est autem σφόδρα, quod est Valde. Sed aliquando, ut diximus, Nimis pro eo quod est Valde et dictum invenimus, et dicimus: unde nonnulli etiam latini codices non habent,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis:» sed,« valde.» Valde itaque praecepit hoc Deus, et valde oportet Dei custodiri mandata.
40.5.2
[« vers.» 5.] Sed humilis pietas vel pia humilitas, et fides non immemor gratiae, quid adjungat attendite:« Utinam,» inquit,« dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.» Praecepisti quidem tu, sed utinam quod praecepisti fiat mihi. Ubi audis« Utinam,» vocem optantis agnosce; at agnita voce optantis, depone superbiam praesumentis. Quis enim se dicat optare quod sic habet in arbitrii potestate, ut nullo indigens adjumento id possit efficere? Ergo si optat homo quod praecipit Deus; ut det ipse quod praecipit, rogandus est Deus. A quo enim optandum est, nisi ab illo, a quo« Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum,» sancta Scriptura teste,« descendit»? Propter eos autem qui putant hoc solo nos ad faciendam justitiam divinitus adjuvari, quod Dei praecepta nobis in notitiam proferuntur, ut ea cognita, jam sine ulla Dei gratia, solis nostrae voluntatis viribus impleantur; non optat hic dirigi vias suas ad custodiendas justificationes Dei, nisi jam ejus acceptis ipso praecipiente mandatis. Ad hoc enim pertinet quod praemisit,« Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis.» Tanquam diceret: Jam legem accepi, jam novi; tu enim praecepisti mandata tua custodiri nimis: et mandata tua sancta, et justa, et bona; sed peccatum per bonum mihi operatur mortem, nisi adjuvet tua gratia.« Utinam» ergo« dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.»
40.5.3
[« vers.» 6.]« Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua.» Mandata Dei sive cum leguntur, sive cum memoria recoluntur, tanquam speculum intuendum est, secundum Apostolum Jacobum dicentem,« Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit». Talem se iste vult esse, ut inspiciat tanquam in speculo mandata Dei, et non confundatur; quia non« auditor» eorum tantum vult esse, sed« factor.» Propterea optat dirigi vias suas ad custodiendas justificationes Dei. Unde dirigi, nisi gratia Dei? Alioquin legem Dei habebit, non ubi gratuletur, sed ubi confundatur, si voluerit mandata inspicere, quae non facit.
40.5.4.1
[« vers.» 7.]« Confitebor,» inquit,« tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didicerim judicia justitiae tuae.» Non est peccatorum confessio ista, sed laudis: sicut ait etiam ipse in quo peccatum nullum erat,« Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae»; et sicut scriptum est in libro Ecclesiastico,« Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde».« Confitebor,» inquit,« tibi in directione cordis.» Utique si dirigantur viae meae, confitebor tibi, quoniam tu fecisti, et tua laus est ista, non mea. Tunc enim« confitebor in eo quod didicerim judicia justitiae tuae,» si directum cor habebo, directis videlicet viis meis ad custodiendas justificationes tuas. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si corde perverso vias abibo pravas? non enim laetabor in eis, sed accusabor ab eis.
40.5.4.2
5.[« vers.» 8.] Deinde adjungit:« Justificationes tuas custodiam.» Quae omnia ex illo utique connectuntur, quod ait:« Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;» et« confitebor tibi in directione cordis,» et« justificationes tuas custodiam.» Sed quid est quod sequitur?« Ne derelinquas me usque valde;» vel, sicut nonnulli codices habent,« usque nimis,» pro eo quod est« valde:» nam hoc verbum graecum est et hic id est, σφόδρα: quasi relinqui se a Domino velit, sed non« usque valde.» Absit. Sed quia reliquerat Deus mundum merito peccatorum;« usque valde» illum reliquisset, si ei nec tanta medicina profuisset, hoc est gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: nunc vero secundum istam orationem corporis Christi, non eum reliquit« usque valde;» quia« Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi». Potest hoc etiam sic intelligi, ut ejus ista sit vox, qui cum dixisset in abundantia sua,« Non movebor in aeternum,» velut sua virtute confidens; ut ostenderet ei Deus quod non merito ejus, sed in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit ab eo faciem suam, et factus est conturbatus. Inveniens ergo se, nec jam praesumens de se, clamat,« Ne derelinquas me usque valde.» Si enim dereliquisti, ut sine adjutorio tuo infirmus appaream, noli« usque valde,» ne peream.« Tu ergo praecepisti mandata tua custodiri nimis:» jam de ignorantia me excusare non possum; sed quoniam infirmus sum,« utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;» tunc« confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didicerim judicia justitiae tuae;» tunc« justificationes tuas custodiam:» et si dereliquisti me, ne gloriarer in me, noli usque valde, et justificatus abs te gloriabor in te.
40.6.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO V.
40.6.1
[« vers.» 9.] Hos versus, charissimi, isto consideremus in psalmo, et sicut Dominus donat, ejus sacras Litteras perscrutemur:« In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo verba tua.» Interrogat se, et respondet sibi.« In quo corrigit junior viam suam?» huc usque interrogatio est: deinde responsio,« In custodiendo verba tua.» Sed hoc loco custoditio verborum Dei, intelligenda est operatio praeceptorum: frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiantur et vita. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur, nec agunt vivendo ut corrigantur: non autem ait iste, In quo exercet junior memoriam suam? sed,« In quo corrigit viam suam?» atque ad hoc respondet,« In custodiendo verba tua.» Neque ullo modo dicenda est via correcta, quamdiu est vita perversa.
40.6.2
Sed quid sibi vult iste junior? Potuit enim dicere: In quo corrigit homo viam suam? aut, In quo corrigit vir viam suam? quod plerumque in Scripturis ita ponitur, ut a sexu honoratiore homo intelligatur, modo locutionis quo significatur a parte totum. Neque enim et femina non beata quae non abiit in consilio impiorum: ubi tamen dictum est,« Beatus vir». Hic vero nec Homo ait, nec Vir, sed« junior.» Numquid desperandus est senior? aut in alio corrigit etiam senior viam suam, quam in custodiendo verba Dei? An forte admonitio est, qua aetate potissimum fieri debeat; secundum illud quod alibi scriptum est:« Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam»? Est et alius intellectus, ut ille hic agnoscatur filius evangelicus junior, qui profectus a patre in regionem longinquam, effudit substantiam suam vivens cum meretricibus prodige; et posteaquam porcos pavit, egestatem famemque perpessus, reversus est ad semetipsum, et dixit,« Surgam, et ibo ad patrem meum.» In quo enim correxit viam suam, nisi in custodiendo verba Dei, quae tanquam panem paternum esuriens concupivit? Neque enim corrigeret viam suam frater ejus senior, qui patri suo dixit,« Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii.» Junior ergo ille correxit viam suam, quam se ita depravasse perversamque habuisse confessus est, ut patri diceret,« Jam non sum dignus vocari filius tuus». Tertius quoque intellectus mihi occurrit, quem quidem ego, quantum pro modulo meo sapio, duobus superioribus antepono: ut senior agnoscatur, vetus homo; et novus, junior: senior, qui portat imaginem terreni hominis; junior, qui coelestis: quia« non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea spirituale». Sit ergo licet quilibet, quantum ad aetatem pertinet corporis, annosa vetustate decrepitus, junior erit ad Deum percepta gratiae novitate conversus; et in hoc corrigit viam suam, in custodiendo verba ejus: hoc est verbum fidei quod praedicamus, et ipsa est fides quae per dilectionem operatur.
40.6.3
[« vers.» 10.] Sed iste junior populus, gratiae filius, homo novus, cantator novi cantici, haeres testamenti novi, iste junior non Cain, sed Abel; non Ismael, sed Isaac; non Esau, sed Israel; non Manasses, sed Ephraem; non Heli, sed Samuel; non Saul, sed David; quid adjungat attendite:« In toto,» inquit,« corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.» Ecce orat, ut adjuvetur ad custodienda verba Dei, in quo dixerat viam suam corrigere juniorem. Nam utique hoc est,« Ne repellas me a mandatis tuis:» quid est enim a Deo repelli, nisi non adjuvari? Mandatis quippe ejus rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi praeveniens ejus adjuvet charitas. Quos autem non adjuvat, hos merito perhibetur repellere, tanquam flammea framea prohibeantur indigni, ne manum extendant ad arborem vitae. Quis est autem dignus, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt? Sed indebita Dei misericordia sanatur debita nostra miseria. Nam iste qui loquitur et dicit,« In toto corde meo exquisivi te;» et hoc unde posset, nisi eum aversum ad se ipse converteret, cui dicitur,« Deus, tu convertens vivificabis»« nos», et ille perditum quaereret, et errantem ille revocaret, qui dicit,« Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo»?
40.6.4
[« vers.» 11, 12.] Inde est quod et corrigit viam suam in custodiendo verba Dei, illo regente, illo faciente: neque enim per se ipse posset, cum Jeremias propheta fateatur et dicat,« Scio, Domine, quoniam non est hominis via ejus, neque vir ibit et corriget viam suam». A Domino quippe hoc etiam iste superius optavit, ubi ait,« Utinam dirigantur viae meae:» et hic ubi addidit,« In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi;» continuo divinum quaesivit auxilium, ne in corde ejus Dei eloquia sine fructu absconderentur, nisi opera justitiae sequerentur. Cum enim hoc dixisset, adjunxit,« Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. Doce» dixit, quomodo eas discunt qui faciunt; non quomodo hi qui ut habeant quod loquantur, tantummodo meminerunt. Nam utique jam dixerat,« In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi:» Quid ergo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita jam custodit in corde? quod utique non fecisset, nisi ea didicisset. Utquid ergo addit et dicit,« Doce me justificationes tuas,» nisi quia eas vult faciendo discere, non loquendo vel memoria retinendo? Quoniam ergo, sicut in alio psalmo legitur,« Benedictionem dabit qui legem dedit»; ideo,« Benedictus es, Domine; doce me,» inquit,« justificationes tuas.» Quia enim in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam benedictionem gratiae, ut faciendo discam quod intimando jussisti. Haec satis sint, ut vestrae mentes sine fastidio nutriantur: alium sermonem desiderant quae sequuntur.
40.7.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO VI.
40.7.1
[« vers.» 13.] Initium sermonis hujus est nobis in psalmo de quo disputamus, hic versus:« In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui.» Quid est hoc, dilectissimi? quid est hoc? Quis omnia judicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit? An vero cum Apostolo exclamare dubitamus,« O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus»! Dominus dicit,« Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo:» et quamvis continuo promiserit eis omnem veritatem per Spiritum sanctum; clamat tamen beatus Paulus,« Ex parte scimus;» ut intelligamus Spiritu quidem sancto, unde pignus accepimus, perduci nos ad omnem veritatem; sed cum in aliam vitam, post hujus vitae speculum et aenigma, venerimus, et facie ad faciem viderimus. Quomodo ergo iste dicit,« In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui?» Et ille hoc dicit, qui paulo ante superiore versu proximo dixerat,« Doce me justificationes tuas.» Quo pacto igitur enuntiavit omnia judicia oris ejus, qui vult adhuc discere justificationes ejus? An judicia quidem cuncta jam noverat, justificationes autem adhuc discere cupiebat? Hoc vero est mirabilius, si jam sciebat inscrutabilia Dei, et ea quae hominibus praecepit facienda nesciebat. Justificationes enim sunt, non dicta, sed facta justitiae, opera scilicet justorum, quae imperat Deus. Ideo autem Dei dicuntur, quamvis a nobis fiant, quia nisi ipso donante non fiunt. Judicia porro Dei sunt, quibus ab eo mundus et nunc et in fine saeculi judicatur. Sed cum eloquiis Dei omnia contineantur, et justificationes videlicet et judicia; cur quaerit adhuc justificationes discere, qui eloquia Dei se abscondisse in corde dicit? Ait enim,« In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi:» tum secutus adjunxit,« Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas;» ac deinde,« In labiis meis,» inquit,« enuntiavi omnia judicia oris tui.» Videntur quidem duo ista inter se non esse contraria, imo esse potius amica atque conjuncta, ut quoniam in corde suo abscondit eloquia Dei, in labiis suis judicia ejus enuntiet;« Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem»: sed quod inter haec duo medium posuit,« Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas,» quomodo conveniat homini cujus in corde jam sunt eloquia Dei, et qui labiis suis enuntiavit omnia judicia Dei, ut adhuc velit discere justificationes Dei, non invenitur, nisi ut eas discere velle intelligatur faciendo, non memoria retinendo et loquendo; et id a Domino demonstravit debere nos petere, sine quo nihil possumus facere. Sed hoc ante istum alio jam sermone tractavimus: nunc vero quomodo se dixerit omnia judicia oris Dei in labiis suis enuntiasse, cum dicta sint inscrutabilia, et de quorum profunditate alibi scriptum est,« Judicia tua abyssus multa»; quantum Deus donat, tractare suscepimus.
40.7.2
Quid ergo hic intelligamus, attendite. Numquid judicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit judex vivorum et mortuorum,« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum;» et qualibus dicturus sit,« Ite in ignem aeternum». Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque illos atque illos, quos ibi apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros: scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Haec atque hujusmodi judicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia; cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut abyssus multa, profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis hujus, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim illud dictum est,« Deus habitat lucem inaccessibilem»; et audimus tamen,« Accedite ad eum, et illuminamini». Quae utique ita solvitur quaestio, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quanquam etsi nemini omnino sanctorum, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, omnia judicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto( ut aliquid exempli gratia dicam, unde judiciorum Dei conjiciatur immensitas) nemo sine judicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est populus acquisitionis, et veraciter dicat,« In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui;» id est, nihil judiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim mihi videtur significare voluisse, quod non ait, omnia judicia tua; sed,« omnia judicia oris tui,» id est, quae mihi dixisti: ut per os ejus eloquium ejus intelligamus, quod fecit ad nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus; quae omnia judicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.
40.7.3
[« vers.» 14.] Deinde subjungit et dicit,« In via testimoniorum tuorum jucundatus sum, quasi in omnibus divitiis.» Viam testimoniorum Dei nihil citius, nihil certius, nihil brevius, nihilque grandius intelligimus esse quam Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Inde et iste ait se jucundatum vel delectatum in hac via,« quasi in omnibus divitiis.» Testimonia quippe Dei sunt, quibus quantum nos diligat, nobis probare dignatur. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum ergo ipse dicat,« Ego sum via», et humilitas ejus carnalis nativitatis atque passionis, evidentia sint testimonia divinae erga nos dilectionis; procul dubio via testimoniorum Dei Christus est. Per haec quippe testimonia quae in illo videmus impleta, etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit?
40.7.4
[« vers.» 15, 16.] Sequitur:« In mandatis tuis garriam et considerabo vias tuas.» Quod graecus habet ἀδολεσχήσω, latini interpretes quidam« garriam,» quidam« exercebor,» interpretati sunt; quae duo inter se videntur esse diversa: sed si exercitatio intelligatur ingenii, cum quadam delectatione disputationis, utrumque conjungitur, et quasi ex utroque unum aliquid temperatur, ut non sit aliena ab hujusmodi exercitatione garrulitas. Solent enim garruli vocari loquaces. Sic autem se in Dei mandatis exercet Ecclesia, adversus omnes inimicos fidei christianae atque catholicae copiosis doctorum disputationibus garrula: quae tunc fructuosae sunt disputantibus, si non ibi considerentur nisi« viae Domini», sicut scriptum est,« misericordia et»« veritas»; quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Per hanc suavem exercitationem fit etiam quod adjungit:« In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar verborum tuorum.» Ideo utique« meditabor,» ut« non obliviscar.» Unde beatus ille in primo psalmo, in lege Domini meditabitur die ac nocte.
40.7.5
In his omnibus quae, ut potuimus, disputavimus, meminerimus, charissimi, eum qui abscondit in corde suo eloquia Domini, et enuntiat in labiis suis omnia judicia oris ejus, et in via testimoniorum ejus delectatur sicut in omnibus divitiis, et garriens vel sese exercens in mandatis ejus, considerat vias ejus, et meditatur in justificationibus ejus, ne obliviscatur verborum ejus, per quae omnia utique lege Dei atque doctrina instructus apparet; orare tamen et dicere,« Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.» Ubi nihil aliud intelligitur poscere, nisi adjutorium gratiae, ut quod jam novit sermone, discat et opere.
40.8.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO VII.
40.8.1
[« vers.» 17.] Si hujus psalmi superiora meministis, charissimi, adjuvare nos debent ad intelligenda sequentia. Etenim quae tanquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi, et ad unum caput tanquam unum pertinent corpus. Nempe superius dixerat:« In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo verba tua.» Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium:« Retribue,» inquit,« servo tuo; vivam, et custodibo»« verba tua.» Si bona pro bonis sibi retribui postulavit, jam custodierat verba Dei. Non autem dixit, Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tanquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit,« Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Quod quid est aliud, quam dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus dicitur,« Sine mortuos sepelire mortuos suos». Quapropter si mortuos intelligimus infideles, vivos autem fideles; quoniam justus ex fide vivit, nec possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur: hanc sibi poscit qui dicit,« Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Et quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit,« Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Quatuor sunt enim retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum aeternum retributurus est justis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam justificat impium; aut mala pro bonis, sicut Judas et Judaei per malitiam persecuti sunt Christum. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad justitiam, ut retribuantur mala pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis.
40.8.2
Vide illum Saulum, postea Paulum:« Non ex operibus,» inquit,« justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis». Et iterum:« Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate». Et iterum:« Consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem: hoc est, ut viverem; quia justus ex fide vivit. Mortuus ergo erat prius per suam injustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur:« Adveniente autem,» inquit,« mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in in mortem». Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur,« Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Et vixit, et custodivit verba ejus, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit,« Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex». Utique« justus,» retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa justitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est,« Qui coronat te in miseratione et misericordia». Qui enim dixit,« Bonum certamen certavi,» quando vinceret, nisi illo donante de quo ait,« Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum»? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adjuvante de quo ait,« Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei»? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset?
40.8.3
Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus retribuit bona praemia. Sed iste qui jam orat et dicit,« Retribue servo tuo, vivam;» si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant:« Domine, auge nobis fidem». Ille vero et incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum crederet, ait:« Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam». Jam utique vivere incipiens postulat vitam, qui eredens orat obedientiam: non pro ea servata praemium; sed ut servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem, qui renovatur de die in diem.
40.8.4
[« vers.» 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per obedientiam, nisi videantur per intelligentiam, hoc quoque orationi addit et dicit:« Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.» Ad hoc etiam illud pertinet, quod adjungit,« Inquilinus ego sum in terra:» sive, ut nonnulli codices habent,« Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.» Quod enim ait superius,« Revela oculos meos;» hoc postea dixit,« ne abscondas a me:» et quod ibi dixerat,« mirabilia de lege tua;» hoc alio modo repetens ait,« mandata tua.» Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam,« Diligite inimicos vestros»; hoc est, retribuite bona pro malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et Domino adjuvante reddendus est.
40.9.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO VIII.
40.9.1
[« vers.» 19.] Exspectationi Charitatis vestrae de sequentibus hujus maximi psalmi sermo reddendus est, ab illo versu scilicet, ubi ait,« Incola ego sum in terra; non abscondas a me mandata tua:» sive, ut nonnulli codices habent,« Inquilinus ego sum in terra.» Quod enim est in graeco πάροικος, aliqui nostri« inquilinus,» aliqui« incola,» nonnunquam etiam« advena» interpretati sunt. Inquilini non habentes propriam domum, habitant in aliena; incolae autem vel advenae, utique adventitii perhibentur. Ubi magna de anima exoritur quaestio. Neque enim secundum corpus dictum videri potest,« Incola,» vel« advena,» vel« inquilinus sum in terra;» cum de terra corpus originem ducat. Sed in hac profundissima quaestione nihil audeo definire. Sive enim propter animam( quae absit ut putetur ex terra) merito dici potuerit,« Inquilinus,» vel« incola,» vel« advena ego sum in terra;» sive secundum totum hominem, quia paradisi aliquando civis fuit, ubi utique non erat qui ista dicebat; sive quod est ab omni controversia liberius, non omnis homo possit hoc dicere, sed cui patria promissa est aeterna in coelis: hoc scio, quia tentatio est vita humana super terram; et jugum grave est super filios Adam. Verum me plus delectat secundum istam disputare sententiam, ut ideo nos in terra inquilinos vel incolas esse dicamus, quia supernam patriam, unde pignus accepimus, et quo pervenientes nunquam inde migremus, invenimus. Nam et ille qui in alio psalmo dicit,« Inquilinus ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei»; non ait, Sicut omnes homines; sed dicendo,« sicut omnes patres mei,» justos procul dubio vult intelligi, qui eum tempore praecesserunt, et in hac peregrinatione gemitu pio supernae patriae suspirarunt. De quibus scriptum est ad Hebraeos:« Secundum fidem mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Qui enim talia dicunt, ostendunt quia patriam quaerunt. Et si quidem ejus memores essent a qua discesserant, habuissent tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem: ideo non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim eis civitatem». Et illud quod legimus,« Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino;» potest intelligi hoc non esse omnium, sed fidelium:« Non enim omnium est fides». Et videmus quid his verbis Apostolus jungat. Cum enim dixisset,« Quimdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: Per fidem enim ambulamus,» inquit,« non per speciem»; ut intelligeremus eorum esse istam peregrinationem, qui ambulant per fidem. Infideles autem, quos Deus non praescivit nec praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, non possunt veraciter dicere se in terra peregrinos, quando ibi sunt, ubi secundum carnem nati sunt: non enim habent alibi civitatem; ac per hoc non sunt in terra alienigenae, sed terrigenae. Unde ait alia Scriptura de quodam:« Posuit enim apud mortem domum suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos». Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini, non huic terrae, sed populo Dei, a quo sunt alienigenae. Unde credentibus, et sanctam civitatem, quae non est de hoc mundo, habere incipientibus Apostolus dicit:« Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei». Ipsi ergo sunt cives terreni, qui sunt Dei populo peregrini: qui vero cives sunt in populo Dei, ipsi sunt in terra peregrini; quia totus idem populus, quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino. Dicat itaque,« Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.»
40.9.2
Sed qui tandem sunt a quibus Deus abscondit mandata sua? Nonne illa ubique Deus voluit praedicari? Utinam quam multis clara sunt, tam multis clara sint. Nam quid est clarius, quam,« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua;» et,« Diliges proximum tuum tanquam teipsum? In» quibus« duobus mandatis tota lex pendet et Prophetae». Et quis est quem lateant ista mandata? Nempe et omnibus fidelibus, et plurimis infidelibus nota sunt. Cur ergo poscit fidelis ne abscondatur sibi quod nec infideli cernit abscondi? An quia Deum nosse difficile est, consequens est utique ut,« Diliges Dominum Deum tuum,» difficile intelligatur, ne aliud pro alio diligatur? Nam proximi facilior esse videtur cognitio. Omnis quippe homo est omni homini proximus, nec ulla cogitanda est longinquitas generis, ubi est natura communis. Quanquam nec proximum noverat qui Domino ait:« Et quis est mihi proximus?» Quando illi est propositus homo quidam, qui descendens ab Jerusalem in Jericho incidit in latrones: cui proximum non fuisse, nisi qui cum illo fecit misericordiam, ipse qui interrogaverat judicavit; patuitque in facienda misericordia neminem alienum esse deputandum ab eo qui diligit proximum. Sed multi nec seipsos noverunt; quia et seipsum nosse, quemadmodum homo sibi debet innotescere, non omnium hominum est. Quomodo ergo diligit proximum tanquam seipsum, qui nescit et seipsum? Non enim frustra ille filius junior, qui profectus in regionem longinquam, ubi dissipavit substantiam suam vivens prodige, ut diceret,« Surgam, et ibo ad partem meum,» prius reversus est in semetipsum, nisi quia tam longe peregrinatus est, ut relinqueret etiam semetipsum. Nec tamen reverteretur ad se, si omni modo nesciret se; nec diceret,« Surgam, et ibo ad patrem meum,» si penitus ignoraret Deum. Quocirca et aliquatenus ista sciuntur, et ut magis magisque sciantur, non immerito scienda poscuntur. Quapropter ut sciamus diligere Deum, sciendus est Deus; et ut sciat homo diligere proximum tanquam seipsum, prius debet diligendo Deum diligere seipsum: quod unde poterit, si nescit Deum, si nescit et seipsum? Recte itaque dicitur Deo,« Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.» Merito namque absconduntur eis qui non sunt incolae in terra: haec enim mandata etsi audiunt, non sapiunt; quia terrena sapiunt. Quorum autem conversatio in coelis est, in quantum hic conversantur, profecto peregrinantur. Petant itaque ne abscondantur ab eis mandata Dei, per quae ab hoc incolatu liberentur, diligendo Deum, cum quo in aeternum erunt; et diligendo proximum, ut illic sit ubi et ipsi erunt.
40.9.3
[« vers.» 20.] Quid autem diligendo diligitur, si ipsa dilectio non diligitur? Unde consequenter iste incola in terra, cum Dei mandata ne sibi absconderentur orasset, in quibus dilectio praecipitur vel sola vel maxime; et ipsius dilectionis dilectionem se velle habere proclamat, dicens:« Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.» Laudabilis est ista concupiscentia, non damnabilis. Non de hac dictum est,« Non concupisces»; sed de illa qua caro concupiscit adversus spiritum. De hac autem bona concupiscentia qua concupiscit spiritus adversus carnem, quaere ubi scriptum sit; et invenies,« Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum»: et multa alia reperiuntur bonae concupiscentiae testimonia. Sed hoc sane interest, quod non tacetur quid concupiscatur, quando bona commemoratur concupiscentia: cum autem non additur quid concupiscatur, sed sola ponitur, nonnisi mala intelligitur. Sicut in hoc quod commemoravi,« Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum;» si non adderet sapientiae, nullo modo diceret, Concupiscentia perducit ad regnum. At vero Apostolus quod posuit,« Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces»; non utique addidit cujus rei concupiscentiam, vel quid non concupisces: certum est enim non intelligi, cum ita dicitur, nisi malam concupiscentiam. Quid ergo hujus anima concupivit?« Desiderare,» inquit,« justificationes tuas in omni tempore.» Credo nondum eas desiderabat, quando concupivit desiderare. Justificationes autem facta sunt justa, id est, opera justitiae. Cum itaque nondum habeat et qui jam desiderat, quam longe ab his erat qui adhuc eas desiderare concupiscebat? et quam longius ab eis sunt qui neque hoc adhuc concupiscunt?
40.9.4
Mirum est autem quomodo concupiscatur desiderium, nec sit in nobis cujus concupiscentia jam sit in nobis. Neque enim pulchrum aliquod corpus est, sicut aurum, vel caro aliqua speciosa, quam potest homo concupiscere, nec habere, quia extra posita non est in homine. Quis nesciat in homine esse concupiscentiam, in homine esse desiderium? Cur ergo concupiscitur ut habeatur, quasi forinsecus inferatur? Aut quomodo haberi ejus concupiscentia sine ipso potest, cum non sit et ipsum quid aliud quam concupiscentia? Nam et desiderare procul dubio concupiscere est. Quis est iste mirabilis atque inexplicabilis languor? Et tamen est. Nam et aegrotus qui fastidio laborat, et vult evadere hoc malum, concupiscit utique desiderare cibum, dum concupiscit non habere fastidium: sed hoc fastidium morbus est corporis. Concupiscentia vero qua concupiscit desiderare cibum, hoc est carere fastidio, in animo est, non in corpore: et habet eam non gutturis et faucium delectatio, quae fastidio restringitur; sed recuperandae ratio sanitatis, qua pellendum escae fastidium providetur. Et ideo non mirum est si appetit animus ut appetat corpus, quando appetit animus nec appetit corpus. Cum autem utrumque animi est, et utrumque concupiscentia est, cur concupisco desiderium justificationum Dei? Quomodo in uno eodemque animo meo habeo concupiscentiam desiderii hujus, et ipsum non habeo desiderium? aut quomodo ista duo sunt, et non unum? Utquid enim concupisco desiderare justificationes, ac non ipsas justificationes potius quam earum desiderium concupisco? aut quo pacto possum justificationum desiderium concupiscere, et ipsas justificationes non concupiscere; cum ideo earum desiderium concupiscam, quia ipsas habere cupio? Quod si ita est, jam ipsas utique concupisco. Quid igitur opus est ut earum desiderium concupiscam, cum jam id habeam, et habere me sentiam? Non enim possem concupiscere desiderium justitiae, nisi concupiscendo justitiam. An hoc est quod superius dixi, quod diligenda sit etiam ipsa dilectio qua diligitur quod diligi oportet; sicut odio habenda est dilectio qua diligitur quod diligi non oportet? Odio quippe habemus concupiscentiam nostram qua caro concupiscit adversus spiritum: et quid est ista concupiscentia, nisi mala dilectio? Et diligimus concupiscentiam nostram qua spiritus concupiscit adversus carnem: et quid est ista concupiscentia, nisi bona dilectio? Cum autem dicitur, Diligenda est, quid aliud dicitur quam, concupiscenda est? Quocirca quoniam recte concupiscuntur justificationes Dei, recte concupiscitur concupiscentia justificationum Dei. Hoc enim alio modo sic potest dici: si recte diliguntur justificationes Dei, recte diligitur dilectio justificationum Dei. An aliud est concupiscere, aliud desiderare? Non quod non sit concupiscentia desiderium, sed quia non omnis concupiscentia desiderium est. Concupiscuntur enim et quae habentur, et quae non habentur: nam concupiscendo, fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem, absentia concupiscit. Desiderium ergo quid est, nisi rerum absentium concupiscentia? Sed Dei justificationes absentes esse quomodo possunt, nisi quando nesciuntur? An et quando sciuntur et non fiunt, absentes habendae sunt? Nam quid sunt justificationes, nisi opera justa, non verba? Ac per hoc possunt infirmitate animae non desiderari; et ratione mentis, ubi videtur quam sint utiles atque salubres, potest earum desiderium concupisci. Saepe enim quid agendum sit videmus, nec agimus; quia non delectat ut agamus, et cupimus et delectet. Praevolat intellectus; et tarde sequitur, et aliquando non sequitur humanus atque infirmus affectus. Ideo ergo desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem quorum potuit videre rationem.
40.9.5
Non autem ait, concupiscit; sed,« Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas.» Fortasse quippe talis erat iste incola in terra, qui jam pervenerat ad id quod concupiverat, jamque desiderabat eas quarum se desiderium aliquando concupisse commemorat. Si autem jam desiderabat, cur non habebat? Non enim aliquid impedit quominus habeantur justificationes Dei, nisi quia non desiderantur, dum non in eas charitas fervet, quarum charitas lucet. An habebat eas, atque faciebat? Nam paulo post dicit:« Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.» Sed quibus quasi gradibus ad eas perveniatur, ostendit. Prius est enim ut videatur quam sint utiles et honestae; deinde, ut earum desiderium concupiscatur; postremo, ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum et operatio, quarum sola ratio delectabat. Sed ea quae sequuntur, quoniam jam iste prolixus est, alio sermone, adjuvante Domino, commodius disserentur.
40.10.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO IX.
40.10.1
[« vers.» 21.] Psalmi hujus quae tractanda subsequuntur, admonent nos causam nostrae miseriae recordari. Etenim cum dixisset,« concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore;» sive scilicet in rebus prosperis, sive in adversis, quia et in laboribus et doloribus debet delectare justitia, nec ita est tempore diligenda tranquillo, ut turbulento tempore deseratur, sed amplectenda est in omni tempore: continuo subjecit,« Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.» Superbi enim declinant a mandatis Dei. Aliud est quippe mandata Dei per infirmitatem vel ignorantiam non implere: aliud ab eis per superbiam declinare; sicut fecerunt qui nos mortaliter in haec mala genuerunt. Delectavit enim eos,« Eritis sicut dii;» ac sic a mandato Dei, quod sibi eum mandasse sciebant, et quod facillime, nulla infirmitate revocante, impediente, tardante, implere poterant, per hanc superbiam declinarunt. Et ecce tota ista dura et infelix aerumna mortalium, quodam modo haereditaria est increpatio superborum. Quando enim dixit Deus,« Adam, ubi es»? non ubi esset ignorabat, sed superbum increpabat; et ubi tunc esset, id est, ad quam miseriam pervenisset, non scire cupiebat, sed interrogando increpans admonebat. Vide autem quemadmodum, cum dixisset,« Increpasti superbos,» non ait, Maledicti qui declinaverunt a mandatis tuis; ut illud tantum primorum hominum peccatum veniret in mentem: sed ait,« Maledicti qui declinant.» Oportebat enim ut omnes illo terrerentur exemplo a divinis non declinare mandatis, et diligendo justitiam in omni tempore, in hujus mundi etiam labore recipere quod in paradisi amisimus voluptate.
40.10.2
[« vers.» 22.] Sed quoniam superbi nec in tanta deponunt increpatione cervicem, et cum sint dejecti laboris mortisque supplicio, extolluntur superbiae typho, imitantes elationem cadentium, irridentes humilitatem surgentium; pro eis orat corpus Christi, cum dicit:« Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam testimonia tua exquisivi.» Testimonia graece martyria nuncupantur, quo verbo jam utimur pro latino: unde illos qui propter testimonium Christi diversis passionibus humiliati sunt, et usque ad mortem pro veritate certarunt, non testes, quod latine utique possemus, sed graece martyres appellamus. Quoniam hoc ergo familiarius auditis et dulcius, sic accipiamus haec verba tanquam dictum sit,« Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam» martyria« tua exquisivi.» Christi corpus ista cum dicit, numquid ab impiis et superbis audire opprobrium atque contemptum ullam deputat poenam, cum potius inde perveniat ad coronam? Cur ergo quasi grave aliquid et intolerabile a se poscit auferri, nisi quia, ut dixi, orat pro ipsis inimicis suis, quibus esse perspicit noxium, objicere sanctum nomen Christi tanquam opprobrium Christianis, et ejus a Judaeis irrisam crucem totamque humilitatis christianae medicinam, qua sola tumor ille sanatur quo inflati cecidimus et jacentes amplius intumuimus, eadem superbia permanente et crescente contemnere? Dicat itaque corpus Christi; jam enim diligere didicit inimicos suos; dicat Domino Deo suo,« Aufer a me opprobrium et contemplum, quia» martyria« tua exquisivi:» id est, opprobrium quod ideo audio, et contemptum quo ideo contemnor, quia martyria tua exquisivi, aufer a me. Inimici enim mei, quos a me praecipis diligi, qui magis magisque moriuntur et pereunt, cum martyria tua contemnunt et criminantur in me, profecto reviviscent et invenientur, si martyria tua venerentur in me. Ita factum est; hoc videmus. Ecce martyrium Christi, et apud homines et in hoc mundo, non solum non est opprobrium, sed magnum est ornamentum: ecce non solum in conspectu Domini, verum etiam in conspectu hominum jam pretiosa est mors sanctorum ejus; ecce non solum non contemnuntur, verum etiam magnis honoribus praeferuntur martyres ejus. Ecce filius ille junior qui pro porcis quos pascebat, id est, pro immundis daemonibus quos colebat, particulam suam in paucissimis Christianis praecedentem persequebatur; jam nunc in tam multis et magnis populis gentium martyres, quibus ingerebat opprobrium, religiosissime praedicans, et maximis laudibus quos contemnebat exaltans, mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Hoc tam magno lucro correctionis, conversionis et redemptionis inimicorum suorum corpus Christi Deo dixit,« Aufer a me opprobrium et contemptum:» et quasi quaereretur de qua re opprobrium, de qua re contemptum; subjungit,« Quoniam» martyria« tua exquisivi.»
40.10.3
[« vers.» 23, 24.] Ubi est nunc illud opprobrium? ubi ille contemptus? Abierunt atque transierunt; et quia inventi sunt qui perierant, illa perierunt. Sed quando Ecclesia talia precabatur, illa patiebatur.« Etenim sederunt principes,» inquit,« et adversum me loquebantur.» Inde persecutio gravis erat, quia eam sedentes, hoc est judiciariis sedibus eminentes, principes decernebant. Refer hoc ad ipsum caput; invenies sedisse principes Judaeorum, consilium quaerentes quomodo Christum perderent. Refer hoc ad corpus ejus, id est Ecclesiam; invenies reges terrae excogitasse atque jussisse quomodo Christiani nusquam essent.« Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.» Qualis exercitatio haec fuerit, qui nosse desideras, quod adjunxit intellige:« Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.» Recole quod superius commendavi testimonia esse martyria. Recole in justificationibus Domini nullam esse difficiliorem et mirabiliorem, quam ut suos quisque diligat inimicos. Sic ergo exercebatur corpus Christi, ut et martyria ejus meditaretur, et diligeret eos a quibus opprobrantibus et contemnentibus propter ipsa martyria persecutiones patiebatur. Non enim pro se, sicut jam commendavimus, sed pro ipsis potius orabat dicens,« Aufer a me opprobrium et contemptum. Sederunt» ergo« principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.» Quonam modo?« Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.» Consilium contra consilium: consilium sedentium principum fuit inventos martyres perdere; consilium patientium martyrum fuit inimicos perditos invenire. Reddebant illi mala pro bonis; isti, bona pro malis. Quid ergo mirum si illi occidendo defecerunt, isti moriendo vicerunt? Quid, inquam, mirum si martyres saevientibus Gentibus temporalem mortem patientissime pertulerunt, et Gentes martyribus orantibus ad aeternam vitam pervenire potuerunt; dum corpus Christi sic exercetur, ut et martyria meditetur, et malis martyrum persecutoribus bona precetur?
40.11.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO X.
40.11.1
[« vers.» 25.] Sequitur in isto psalmo majore, quod considerare, et sicut Dominus dederit, pertractare debemus,« Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.» Quid est,« Adhaesit pavimento anima mea?» Nam cum adjungit et dicit,« Vivifica me secundum verbum tuum;» quare se vivificari poscat, utique causam praemisit, dicendo,« Adhaesit pavimento anima mea.» Ergo quia propterea se vivificari petit, quia pavimento adhaesit anima ejus; mirum si boni aliquid hinc vult intelligi. Ita quippe se habet tota ista sententia, tanquam diceret: Mortuus sum; vivifica me. Quid est ergo pavimentum? Si tanquam unam quamdam domum magnam universum mundum velimus accipere, videmus velut ejus cameram coelum: terra erit igitur pavimentum. Vult itaque terrenis erui, et cum Apostolo dicere,« Conversatio nostra in coelis est». Proinde terrenis adhaerere mors animae est; cui malo contraria poscitur vita, cum dicitur,« Vivifica me.»
40.11.2
Sed videndum est utrum congruant huic verba ista, qui superius talia dixerat, quibus magis Deo videatur adhaesisse quam pavimento, ut conversatio ejus non in terrenis, sed in coelestibus haberetur. Quomodo enim potest intelligi terrenis adhaesisse qui dicit:« Servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus; nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae?» Haec sunt enim verba ejus antecedentia, quorum antecedentium ista sunt consequentia,« Adhaesit pavimento anima mea.» An ex hoc intelligere debemus, quantumlibet quisque proficiat in justificationibus Domini, habere eum mortalis carnis affectum circa ista terrena, in quibus vita humana tentatio est super terram( Job VII, 1); et ab hac morte si perseveranter proficit, quotidie reviviscere, vivificante illo, cujus gratia homo noster interior renovatur de die in diem? Nam et illud Apostolus cum dicebat,« Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino», et concupiscebat dissolvi, et esse cum Christo; adhaeserat pavimento anima ejus. Unde et corpus ipsum, quia ex terra est, non absurde intelligitur pavimentum; quod adhuc quia corruptibile est et aggravat animam, recte in illo congemiscitur et dicitur Deo,« Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum.» Neque enim non cum corporibus nostris semper cum Domino erimus; sed tunc quia non erunt corruptibilia nec animas aggravabunt, si diligenter consideremus, non eis nos, sed ipsa nobis potius adhaerebunt, nos autem Deo. Unde alterius psalmi verba illa sunt,« Mihi autem adhaerere Deo bonum est»: ut vivant corpora ex nobis, adhaerendo nobis; nos autem vivamus ex Deo, quia nobis« adhaerere Deo bonum est.» Adhaesio quippe ista de qua dictum est,« Adhaesit pavimento anima mea,» non conjunctionem carnis et animae, quamvis et ipsam quidam intellexerint; sed carnalem magis animae affectum, quo caro concupiscit adversus spiritum, significare mihi videtur. Quod si recte accipitur, profecto qui dicit,« Adhaesit pavimento anima mea, vivifiea me secundum verbum tuum,» non id orat, ut de corpore mortis hujus, morte ipsius corporis interveniente solvatur; quod dies ultimus vitae hujus, qui propter ejus brevitatem non potest esse diuturnus, quandoque facturus est: sed ut concupiscentia qua concupiscitur adversus spiritum, magis magisque minuatur, et concupiscentia qua concupiscitur adversus carnem, magis ac magis augeatur; donec ista consumatur in nobis, et illa consummetur per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
40.11.3
[« vers.» 26.] Bene autem non ait,« Vivifica me» secundum meritum meum; sed ait,« secundum verbum tuum:» quod quid est aliud, nisi, secundum promissum tuum? Filius promissionis vult esse, non filius elationis; ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Hoc est enim verbum promissionis:« In Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine». Nam quid erat ipse per seipsum, in eo quod sequitur, confitetur:« Vias meas enuntiavi, et exaudisti me.» Nonnulli quidem codices habent,« vias tuas;» sed plures, et maxime graecis,« vias meas,» hoc est, malas. Nam hoc mihi videtur dicere, Peccata mea confessus sum, et exaudisti me, hoc est, ut dimitteres ea.« Doce me justificationes tuas.» Confessus sum vias meas, delesti eas; doce me tuas. Sic doce me, ut agam; non ut tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino quod« non noverat peccatum», et intelligitur, non fecerat; sic et justitiam ille vere dicendus est nosse, qui facit. Proficientis haec oratio est. Nam utique si omnino non faceret, profecto illa superiora non diceret:« Servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.» Non ergo in quibus exercebatur, has vult a Domino discere; sed ab istis ad alias proficiendo, velut crescendo, desiderat pervenire.
40.11.4
[« vers.» 27, 28.] Denique adjungit et dicit,« Viam justificationum tuarum insinua mihi;» vel, sicut nonnulli codices habent,« instrue me:» quod expressius de graeco dicitur,« fac me intelligere».« Et exercebor in mirabilibus tuis.» Ipsas justificationes ampliores, quas proficiendo cupit apprehendere, mirabilia Dei vocat. Sunt ergo quaedam Dei justificationes ita mirabiles, ut humana infirmitas ab eis qui experti non sunt, non ad eas posse pervenire credatur. Unde laborans iste, et earum difficultate quodam modo fatigatus, adjungit:« Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis.» Quid est,« dormitavit,» nisi ab spe refriguit qua eas se apprehensuram esse crediderat? Sed,« confirma me,» inquit,« in verbis tuis,» ne ab eis quoque ad quae pervenisse me jam sentio, decidam dormitando: confirma itaque me in eis verbis tuis quae jam teneo, quae jam facio, ut ex eis ad alia possim proficiendo pertendere.
40.11.5
[« vers.» 29.] Et quid impedit in via justificationum Dei sic ambulare, ut homo facile possit ad illa etiam mirabilia pervenire? Quid putamus, nisi quod a se amoveri in consequentibus rogat dicens:« Viam iniquitatis amove a me?» Et quia« lex» factorum« subintravit, ut abundaret delictum»; sequitur, et dicit,« Et»« lege tua miserere mei.» Qua lege, nisi lege fidei? Audi Apostolum:« Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non; sed per legem fidei». Haec est lex fidei, qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus; ne ignorantes Dei justitiam, et nostram volentes constituere, justitiae Dei non simus subjecti. In lege itaque factorum est Dei jubentis justitia; in lege autem fidei, subvenientis misericordia.
40.11.6
[« vers.» 30- 32.] Cum autem dixisset,« Et lege tua miserere mei;» de beneficiis ejus quae jam consecutus est, quodammodo, si dici potest, praescribit, ut impetret caetera quae nondum est consecutus. Ait enim:« Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis; Domine, noli me confundere. Viam veritatis elegi,» ubi currerem:« judicia tua non sum oblitus,» ut currerem.« Adhaesi testimoniis tuis,» cum currerem:« Domine, noli me confundere;» quo curro pertendam, quo tendo perveniam. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Denique sequitur:« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.» Non currerem, nisi dilatasses cor meum. Prorsus isto versu exponitur quemadmodum dictum sit,« Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus, adhaesi testimoniis tuis.» Cursus est quippe iste viae mandatorum Dei. Et quia potius ejus beneficia quam sua merita Domino allegat; tanquam diceretur ei, Quomodo istam viam cucurristi, eligendo, et Dei judicia non obliviscendo, et ejus testimoniis adhaerendo, an per teipsum ista potuisti? Non, ait. Quid ergo?« Viam mandatorum tuorum,» inquit,« cucurri cum dilatasti cor meum.» Non ergo per proprium, et quasi nullius tuae opis indigum arbitrium meum; sed« cum dilatasti cor meum.» Cordis dilatatio, justitiae est delectatio. Haec munus est Dei, ut in praeceptis ejus non timore poenae angustemur, sed dilectione, et delectatione justitiae dilatemur. Hanc enim nobis promittit latitudinem ejus dicens:« Habitabo in eis, et deambulabo». Quam enim latum est ubi deambulat Deus! in hac latitudine diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Unde etiam dictum est,« Et in plateis tuis discurrant aquae tuae»: platea quippe de verbo graeco a latitudine nomen accepit; quoniam graece πλατὺ dicitur latum. Hae sunt aquae de quibus Dominus clamat,« Qui sitit veniat ad me. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus:» et exponens Evangelista quid dixerit,« Hoc autem,» inquit,« dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui credituri erant in eum». Multa dici possent de ista cordis latitudine, sed hujus sermonis jam contradicitur longitudini.
40.12.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XI.
40.12.1
[« vers.» 33.] In psalmo isto magno sequitur quod nobis, adjuvante Domino, considerandum atque tractandum est:« Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.» Apostolus dicit,« Justo lex non est posita, injustis autem et non subditis,» et caetera, quae ibi concludens ait,« Etsi quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi». Numquid ergo talis erat iste qui dicit,« Legem pone mihi, Domine,» qualibus beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non superius dixisset,« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.» Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur justo? An eo modo non ponitur justo, quomodo posita est populo contumaci, in tabulis lapideis, non in tabulis cordis carnalibus; secundum testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat, non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per Jeremiam prophetam,« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eas»? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut injustis et non subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae Jerusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tanquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quam memoria teneant, et vita negligant; sed quam sciant intelligendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Nam qui timore poenae, non amore justitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non juberi: ac per hoc legis, quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate. Talis non potest dicere quod iste dixit in superioribus versibus,« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum;» quia illa dilatatio charitatem significat, quae secundum Apostolum legis est plenitudo.
40.12.2
Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni; quae utique si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse quod proficit; quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis magisque proficiat. Quemadmodum si poculum plenum teneas, et sitienti dare incipias; et haurit bibendo, et poscit desiderando. Quibus autem injustis et non subditis lex in lapideis tabulis ponitur, praevaricationis reos, non promissionis efficit filios. Sed et ille qui ejus meminit, nec eam diligit, eo modo reus est; quia memoria ejus lapis illi est quodammodo scriptus, non quo adornetur, sed quo prematur; pondus oneris, non titulus honoris. Hanc autem legem iste viam justificationum Dei vocavit; nec alia via est mandatorum ejus, quam se cucurrisse jam dixerat, cum dilatatum est cor ejus. Ergo et cucurrit, et currit, donec perveniat ad palmam supernae vocationis Dei. Denique cum dixisset,« Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum;» addidit,« et exquiram eam semper.» Quid enim exquirit quod habet, nisi quia et habet agendo, et exquirit proficiendo?
40.12.3
Sed quid est,« semper?» Utrum exquirendi non erit finis; sicut dictum est,« Semper laus ejus in ore meo»; quia laudandi non erit finis: neque enim Deum non laudabimus, cum ad ejus regnum pervenerimus aeternum, cum legamus,« Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te»? An,« semper,» dictum est, quamdiu hic vivitur, quia tamdiu proficitur; post hanc autem vitam qui bene hic proficiebat, ibi perficitur? Sicut de quibusdam feminis dictum est,« semper discentes:» sed illae male, quia secutus adjunxit,« Et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes». Qui vero in melius semper hic proficit, quo proficiendo nititur, pervenit, ubi jam non proficiat, quia perfectus sine fine consistit. Nec de illis tamen ita dictum est,« semper discentes,» ut et post mortem discere perseverent vana et infructuosa; cum talibus doctrinis successerint non studia, sed supplicia sempiterna. Hic ergo exquiritur Dei lex, quamdiu in ea proficitur, et sciendo et diligendo; ibi autem plenitudo ejus manet ad fruendum, non remanet ad quaerendum. Sic etiam illud dictum est,« Quaerite faciem ejus semper». Ubi« semper,» nisi hic? Non enim et ibi quaeremus Dei faciem, ubi videbimus facie ad faciem. Aut si recte dicitur exquiri quod sine fastidio diligitur, et id agitur ne amittatur; semper omnino sine fine quaeremus legem Dei, hoc est veritatem Dei: in hoc quippe ipso dicitur psalmo,« Et lex tua veritas.» Quaeritur nunc, ut teneatur; tunc tenebitur, ne derelinquatur: sicut de Spiritu Dei dictum est quod omnia scrutetur, etiam altitudines Dei; non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquat omnino quod nesciat.
40.12.4
[« vers.» 34.] Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur, quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique jam legem secundum litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat; orat ut per Spiritum faciat quod per litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam praevaricationis ei crimen accedat. Quanquam etiam ut sciatur lex quomodo scienda est, id est, ut intelligatur quid sibi velit, quare sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis etiam hoc ipsum quod« lex subintravit, ut abundaret delictum», nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum: unde iste adjungit et dicit,« Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.» Cum enim quisque legem scrutatus fuerit, et ad ejus alta pervenerit, in quibus tota pendet; profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et proximum suum tanquam seipsum. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Hoc videtur promisisse, cum dixit,« Et custodiam illam in toto corde meo.»
40.12.5
[« vers.» 35.] Sed quia et hoc minus valet viribus propriis, nisi adjuvetur ab illo qui jubet, ut faciat quod jubet,« Deduc me,» inquit,« in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui.» Parum est mihi voluntas mea, nisi in eo quod volui, me ipse deducas. Et certe ipsa est semita; hoc est via mandatorum Dei, quam se, dilatato ab illo corde suo, cucurrisse jam dixerat. Quam propterea etiam semitam vocat, quia angusta est via quae ducit ad vitam; et cum sit angusta, nisi dilatato corde non curritur.
40.12.6
[« vers.» 36.] Sed quoniam adhuc proficit, adhuc currit; et ideo divinum auxilium quo deducatur inquirit, quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; denique quia et ipsum velle Deus operatur in nobis, praeparatur enim voluntas a Domino; sequitur et dicit,« Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.» Quid est inclinatum cor ad aliquid habere, nisi hoc velle? Et voluit ergo, et orat ut velit. Voluit, cum dicit,« Deduc me in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui:» orat autem ut velit, cum dicit,« Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.» Hoc itaque orat, ut in ipsa voluntate proficiat. Quae sunt autem Dei testimonia, nisi quibus sibi ipse attestatur? Testimoniis enim aliquid probatur; ac per hoc justificationes Dei et mandata Dei testimoniis Dei probantur; et quidquid nobis persuadere vult Deus, suis testimoniis persuadet: in quae iste petit inclinari cor suum, et non in avaritiam. Testimoniis quippe suis agit nobiscum Deus, ut eum gratis colamus; quod impedit avaritia radix omnium malorum. Tali verbo graeco hic appellat, a quo possit intelligi generalis avaritia, qua plus appetit quisque quam sat est: πλέον enim latine plus est; ἔξις habitus est, ab eo quod est habere. Ergo a plus habendo appellata est πλεονεξία, quam latini interpretes in hoc loco nonnulli interpretati sunt« emolumentum,» quidam vero« utilitatem;» sed melius qui« avaritiam.» Dicit autem Apostolus:« Radix enim omnium malorum avaritia est». Sed in graeco, unde in nostram linguam verba ipsa translata sunt, non legitur apud Apostolum πλεονεξία, quod in loco isto psalmi hujus; sed φιλαργυρία, quo verbo significatur amor pecuniae. Verum Apostolus intelligendus est isto nomine genus significasse per speciem, id est, per amorem pecuniae universalem generalemque avaritiam, quae vere radix est malorum omnium. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et dejecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere, et plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc quippe ille promiserat dicens:« Eritis sicut dii». Ergo ista πλεονεξία subversi sunt. Plus enim volentes habere quam acceperant, et quod acceperant amiserunt. Cujus vestigium veritatis quae ubique dispersa est, et in forensi jure deprehensum est, quo institutum est ut plus petendo causa cadat: id est, ut qui plus petierit quam ei debetur, et quod ei debebatur amittat. Omnis autem a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Ad quod sanctum Job in agone tentationis ipse provocat inimicus, cum de illo dicit:« Numquid gratis colit Job Deum»? Putabat enim Diabolus quod in Deo colendo vir justus cor inclinatum haberet in avaritiam, et causa emolumenti vel utilitatis rerum temporalium quibus eum ditaverat Dominus, velut mercenarius ei pro tali mercede serviret: sed quam gratis Deum coleret, tentatus apparuit. Si ergo cor non habeamus inclinatum in avaritiam, Deum non colimus nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Ipsum diligamus in seipso, ipsum diligamus in nobis, ipsum in proximis nostris quos diligimus sicut nosmetipsos, sive habeant eum, sive ut habeant eum. Quod nobis quoniam ipso donante confertur, ideo illi dicitur.« Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.» Sed quae sequuntur, alio sermone tractanda sunt.
40.13.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XII.
40.13.1
[« vers.» 37.] Sequitur in psalmo quem suscepimus disserendum,« Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.» A contrario differunt inter se vanitas et veritas. Hujus autem mundi cupiditas, vanitas: sed Christus, qui ex hoc mundo liberat, veritas. Ipse est et via in qua se vult iste vivificari, quia ipse est et vita; ipse quippe ait:« Ego sum via, veritas et vita». Sed quid est,« Averte oculos meos, ne videant vanitatem?» Numquid quamdiu sumus in hoc mundo, possumus non videre vanitatem?« Omnis enim creatura vanitati subjecta est,» quae intelligitur esse in homine; et,« Omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole»? An iste fortassis hoc orat, ut non sit ejus vita sub sole, ubi omnia vanitas; sed in illo sit, in quo se vivificari petit? Ille quippe« ascendit» non super solem tantum, sed« super omnes coelos, ut adimpleret omnia». Et in illo magis quam sub sole vivunt qui non inaniter audiunt quod dixit Apostolus:« Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo». Ac per hoc si vita nostra ibi est ubi veritas, non est vita nostra sub sole ubi vanitas. Sed hoc tam magnum bonum magis habemus in spe, non tenemus in re: et secundum spem nostram beatus Apostolus ista locutus est; quia et illud cum dixisset,« Vanitati creatura subjecta est,» adjecit atque ait,« Non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe.» Ergo in spe, qua speramus nos adhaesuros contemplandae veritati, subjecti sumus interim vanitati. Creatura quippe ista spiritualis, animalis, corporalisque omnis in homine est; imo homo est. Sponte peccavit, et inimica facta est veritati: sed ut merito puniretur, non sponte subjecta est vanitati. Denique post pauca,« Non solum autem,» inquit,« sed et nos ipsi primitias spiritus habentes,» id est, qui nondum quidem ex toto quod sumus, sed ex ea parte qua pecoribus meliores sumus, Deo, non vanitati subditi sumus, hoc est, per primitias spiritus:« et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.» Quamdiu itaque hic secundum carnem sumus, cujus adoptionem et redemptionem per patientiam spei adhuc exspectamus; tamdiu secundum id per quod sub sole sumus, vanitati subjecti sumus. Quamdiu igitur ita sumus, unde possumus non videre vanitatem, cui etiam subjecti sumus in spe? Quid est ergo quod iste dicit,« Averte oculos meos, ne videant vanitatem?» An hoc petit, ut non quidem in hac vita quod in spe gerimus impleatur, sed ut in ea sorte sit, quae in illo quandoque possit impleri, cum« liberabitur a servitute corruptionis,» et spiritu et anima et corpore,« in libertatem gloriae filiorum Dei», ubi jam non videat vanitatem?
40.13.2
Possunt quidem verba ista sic intelligi, non praeter regulam fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere. Dominus in Evangelio dicit:« Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?» Proinde magni interest, cum aliquid boni facimus, cujus rei contemplatione faciamus. Officium quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua vanitate praecipuum locum obtinet amor laudis humanae, propter quam multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter, temperanter, justeque viventes; ad quam pervenientes perceperunt mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere oculos suorum:« Attendite,» inquit,« ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est.» Deinde cum ipsius justitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de eleemosynis, de oratione, de jejunio, ubique id admonuit, ne aliquid eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea faciunt, percepisse mercedem suam, id est non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia ipsa laus humana culpanda est( nam quid tam optandum est hominibus, quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri. Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini justo quantacumque provenerit, non ibi esse debet ejus finis boni, sed etiam ipsa referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni; quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem sermone Dominus jam dixerat eis:« Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est». Ubi finem posuit, hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus, et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel augendam, sive retinendam, et si quid hujusmodi est commodi temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia« omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole?» Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in ejusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis; et diem hominum non concupierunt, quia homo vanitati similatus est, dies ejus sicut umbra praetereunt.
40.13.3
[« vers.» 38.] Cum autem Deus rogatur, ut ea quae videntur esse in nostra potestate, id est, oculorum aversio a videnda vanitate ab illo nobis concedatur, quid nisi ejus gratia commendatur? Nonnulli enim ab ea vanitate non averterunt oculos suos, quia putaverunt a seipsis se fieri justos et bonos, et dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei; quia et ipsi homines sunt, qui sibi nimium placuerunt, et de sui arbitrii viribus praesumpserunt: sed etiam haec vanitas et praesumptio spiritus est. Cum ergo dixisset,« Averte oculos meos, ne videant venitatem; in via tua vivifica me;» quae via non vanitas, sed veritas est: deinde subjunxit,« Statue servo tuo eloquium tuum in timorem tuum». Quod quid est aliud quam, Da mihi ut faciam quod eloqueris? Neque enim statutum est eloquium Dei his qui in se movent illud contra faciendo; eis autem statutum est in quibus immobile est. Statuit itaque Deus eloquium suum in timorem suum eis quibus dat spiritum timoris sui: timoris autem non illius de quo dicit Apostolus.« Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore»; hunc enim consummata charitas foras mittit timorem: sed illius timoris quem dicit propheta spiritum timoris Dei; timoris utique casti, permanentis in saeculum saeculi, timoris quo timetur offendi qui amatur. Aliter quippe timet adultera virum suum, aliter casta: adultera, ne veniat; casta, ne deserat.
40.13.4
[« vers.» 39.]« Amputa,» inquit,« opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua suavia.» Quis est qui suum opprobrium suspicatur, et non magis novit suum quisque opprobrium, quam cujuslibet alienum? Suspicari enim potius alienum potest homo, non suum; quoniam quod suspicatur, ignorat: in suo autem opprobrio non est cujusque suspicio, sed scientia, ubi loquitur conscientia. Quid est ergo quod ait,« Opprobrium meum quod suspicatus sum?» Nimirum de superiore sensu etiam iste ducendus est: quoniam quamdiu non avertit homo oculos suos ne videant vanitatem, quod in seipso agitur, hoc de aliis suspicatur; ut propter quod ipse colit Deum, vel propter quod bona opera facit, propter hoc credat et alterum facere. Possunt quippe homines videre quod agimus; cujus autem rei contemplatione agamus occultum est: et ideo datur suspicionibus locus, ut audeat homo judicare de occultis hominum, et falsa plerumque, et, si vera, tamen incognita temere suspicari. Propterea Dominus cum de ipso fine loqueretur propter quem justitiam facere debemus, ut oculos nostros a contemplatione averteret vanitatis, monuit ne propter laudes hominum bona opera faciamus, dicens:« Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis.» Monuit, ne propter pecuniam, dicens:« nolite vobis thesaurizare in terra;» et,« Non potestis Deo servire et mammonae.» Monuit ne propter ipsum necessarium victum atque vestitum, dicens:« Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini». Et cum haec omnia monuisset, quia possumus suspicari eos quos juste vivere videmus, et quo fine faciant non videmus, propter aliquid hujusmodi benefacere; continuo subjecit:« Nolite judicare, ne judicemini». Unde et hic cum dixisset,« Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum;» addidit,« quia judicia tua suavia,» id est, judicia tua vera. Veritatis enim amator suave clamat esse quod verum est. Hominum autem judicia de occultis hominum, non suavia, quia temeraria. Et ideo suum dixit opprobrium quod de aliis est suspicatus; quia et hoc quod Apostolus ait,« Comparantes semetipsos sibimetipsis», non intelligunt: hoc enim proclivius homo suspicatur in alio, quod sentit in seipso. Hoc itaque opprobrium suum petebat auferri, quod in se senserat, et in aliis fuerat suspicatus; ut non esset diabolo similis, qui de occultis sancti Job suspicatus est quod non gratis Deum coleret, quem poposcit tentandum, ut crimen quod objiceret inveniret.
40.13.5
[« vers.» 40.] Sed cum libenter alterius opprobrium nonnisi aemulatio suspicetur, dum bonum opus reprehendi non potest, quia se asserit quod apertum est; et quo fine fiat reprehenditur, quia non se exserit quod occultum est; atque ita male suspicari eum libet cui libet, non videndo quod latet, et invidendo quod eminet: profecto contra hoc malum, quo quisque libenter de homine malum quod non perspicit suspicatur, charitas habenda est, quae non aemulatur; quam Dominus praecipue commendat, dicens,« Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis;» et,« In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in invicem»: et de dilectione Dei et proximi loquens,« In his,» inquit,« duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae». Unde et iste contra suae suspicionis opprobrium quod desiderat amputari,« Ecce,» inquit,« concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me.» Ecce concupivi ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum sicut me: non in mea, sed« in tua justitia vivifica me,» hoc est, ista charitate quam concupivi, imple me. Adjuva ut faciam quod commendas, dona ipse quod mandas.« In tua justitia vivifica me:» quia in me unde morerer habui; unde autem vivam non invenio nisi in te. Justitia tua Christus est,« qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur». Et in illo invenio mandata tua quae concupivi, ut in tua justitia, hoc est in illo, vivifices me. Ipse est enim Verbum Deus; et Verbum caro factum est, ut esset et proximus meus.
40.14.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XIII.
40.14.1
[« vers.» 41.] Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium prolixissimus, nuper habuimus, de verbis ejus quae sequuntur iste jungendus est. Haec verba sunt:« Et veniat super me misericordia tua, Domine.» Quae sententia superiori videtur annexa: non enim ait,« Veniat super me;» sed ait,« Et veniat.» Est autem illa superior,« Ecce concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me:» deinde sequitur,« Et veniat super me misericordia tua, Domine.» Quid hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per ejus misericordiam faciat, qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid dixerit,« In tua justitia vivifica me;» cum subjungit,« Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum:» hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus filios promissionis intelligi; ne arbitremur nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus.« Factus est» enim« nobis» Christus« sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur». Quod ergo ait,« In tua justitia vivifica me;» in Christo utique vivificari cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse Christus est et« salutare» Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam diceret ubi ait,« Et veniat super me misericordia tua, Domine.» Si ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur:« Salutare tuum secundum eloquium tuum.» Ab eo quippe hoc promissum est, qui« vocat ea quae non sunt, tanquam sint». Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut totum corpus Christi dicat,« gratia Dei sum id quod sum».
40.14.2
[« vers.» 42.]« Et respondebo,» inquit,« exprobrantibus mihi verbum.» Utrum,« verbum exprobrantibus;» an,« verbum respondebo,» ambiguum est: sed quodlibet eorum Christum sonat. Ipsum enim nobis exprobrant, quibus est crucifixus vel scandalum, vel stultitia: ignorantes quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod Verbum in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat. Sed etsi non ipsi Verbum exprobrent quod eos latet, quia divinitas ejus ab eis non cognoscitur a quibus ejus infirmitas in cruce contemnitur; nos tamen Verbum respondeamus, nec exprobratione terreamur aut confundamur. Verbum enim si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ille autem respondet Verbum exprobrantibus, super quem venit misericordia Dei; hoc est, ipsum salutare ejus venit ut protegat, non ut conterat. Nam super quosdam conterendos venturus est, qui nunc in eum, dum spernunt ejus humilitatem, offendendo quassantur. Sic enim dicit in Evangelio:« Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; super quem vero ceciderit, conteret eum». Qui ergo nobis exprobrant, offendunt, et cadunt in eum. Nos autem ne offendamus, et cadamus, opprobria eorum ne timeamus, sed respondeamus eis verbum.« Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quia si credideris,» inquit,« in corde tuo quia Dominus est Jesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis; salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem. Parum est ergo in corde habere Christum, et nolle confiteri dum timetur opprobrium: sed exprobrantibus respondendum est verbum. Ut autem hoc martyres possent, promissum est eis, et dictum,« Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis». Ideo et iste cum dixisset,« Respondebo exprobrantibus mihi verbum;» continuo sequitur,« Quoniam speravi in verbis tuis:» quod est utique, in promissis tuis.
40.14.3
[« vers.» 43.] Sed quoniam plurimi quamvis ad ipsum corpus, cujus haec verba sunt, pertinentes, gravi pondere persecutionis urgente non valuerunt sustinere exprobrationem, et Christum deficiendo negaverunt; ideo sequitur,« Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque valde.» Ex ore suo quippe dicit, quia unitas corporis loquitur, in cujus membris etiam illi deputantur qui defecerunt ad horam negando, sed poenitendo postea revixerunt, vel etiam martyrii palmam quam perdiderant, reparata confessione sumpserunt. Non igitur« usque valde,» vel, sicut quidam codices habent, non« usquequaque,» hoc est non omnimodo, ex ore Petri, in quo erat typus Ecclesiae, verbum veritatis ablatum est: quia etsi ad horam negavit timore turbatus, tamen flendo est reparatus, et confitendo est postea coronatus. Totum itaque corpus Christi loquitur, id est, Ecclesiae sanctae universitas: in quo toto corpore sive quia, negantibus plurimis, remanserunt fortes qui usque ad mortem pro veritate certarent, sive quia et ex iis qui negaverant multi reparati sunt, non est ablatum ex ejus ore verbum veritatis« usque valde.» Quod autem ait,« ne auferas,» intelligendum est, ne auferri sinas; propter quod orando dicimus,« Ne nos inferas in tentationem». Et ipse Dominus ad Petrum,« Rogavi,» inquit,« pro te, ne deficiat fides tua»; hoc est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis« usque valde.» Sequitur,« Quia in judiciis tuis speravi;» vel, sicut de graeco quidam diligentius expresserunt,« supersperavi»: quod verbum etsi minus usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae necessitatem. Attentius ergo nobis loci hujus rimandus est sensus, ut intelligamus, quantum Deus adjuvat, quid sibi velit,« In verbis tuis speravi, In judiciis tuis supersperavi. Respondebo,» inquit,« exprobrantibus mihi verbum, quoniam speravi in verbis tuis:» id est, quoniam mihi hoc ipse promisisti.« Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quoniam in judiciis tuis supersperavi:» id est, quoniam judicia tua, quibus me corripis et flagellas, non solum mihi non auferunt spem, verum augent etiam: quoniam quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Ecce enim sancti et humiles corde de te praesumendo, in persecutionibus non defecerunt; ecce etiam qui de se praesumendo defecerunt, et tamen ad ipsum corpus pertinuerunt, sibi innotescendo fleverunt, et tuam gratiam solidius invenerunt, quia suam superbiam perdiderunt. Ergo« ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in judiciis tuis supersperavi.»
40.14.4
[« vers.» 44.]« Et custodiam legem tuam semper:» id est, si non abstuleris ex ore meo verbum veritatis,« custodiam legem tuam semper. In saeculum et in saeculum saeculi:» ostendit quid dixerit,« semper.» Aliquando etenim« semper» intelligitur, Quamdiu hic vivitur; sed hoc non est,« in saeculum et in saeculum saeculi:» melius quippe ita interpretatum est, quam, sicut quidam codices habent,« in aeternum et in saeculum saeculi;» quia non potuerunt dicere, et in aeternum aeterni. Lex itaque ista intelligenda est de qua dicit Apostolus,« Plenitudo legis charitas». Haec enim a sanctis, quorum ex ore non aufertur verbum veritatis, hoc est, ab ipsa Christi Ecclesia custodietur, non solum in hoc saeculum, id est, donec finiatur hoc saeculum; sed etiam in alterum, quod appellatur« saeculum saeculi.» Neque enim praecepta legis, sicut hic, etiam ibi accepturi sumus quae custodiamus, sed ipsam legis, ut dixi, plenitudinem sine ullo peccandi timore servabimus: quia et Deum plenius, cum viderimus, amabimus, et proximum, quia Deus erit omnia in omnibus; nec falsae cuiquam de proximo suspicioni erit locus, ubi nullus ulli erit occultus.
40.15.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XIV.
40.15.1
[« vers.» 45.] Superiores versus prolixi psalmi hujus orationem habent; hi autem qui sequuntur, de quibus nunc disputandum est, narrationem. Petebat enim homo Dei superius adjutorium gratiae Dei, cum dicebat,« In tua justitia vivifica me; et veniat super me misericordia tua, Domine:» et alia similia vel supra vel infra. Nunc autem dicit:« Et ambulabam in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et exercebar in justificationibus tuis.» Ubi narrantis verba sunt, non petentis; velut, impetratis quae petiverat, confiteatur in Dei laudibus qualem illum fecerat misericordia Domini, quam super se venire poposcerat. Neque enim haec ita superioribus conjunxit, ut diceret, Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in judiciis tuis supersperavi, Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi, Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi, Et loquar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundar; et caetera isto modo; sic enim videtur sequentia praecedentibus debuisse connectere: sed ait,« Et ambulabam in latitudine.» Ubi copulativa conjunctio, id est,« Et,» velut inconsequens posita est; quia non ait, Et ambulabo, quomodo dicebat,« Et custodiam legem tuam semper.» Aut certe si optativo modo dictum est,« Custodiam legem tuam;» non ait, Et ambulem in latitudine, quasi utrumque optaverit, et poposcerit: sed ait,« Et ambulabam in latitudine.» Ubi si conjunctio ista non esset, sed a superiorum connexione libera inferretur et soluta sententia,« Ambulabam in latitudine;» nihil de inusitato loquendi modo hic deberet movere lectorem, ut occultus sensus quaerendus hic aliquis putaretur. Nimirum ergo quod non dixit intelligi voluit, id est, exauditum se fuisse; ac deinde subjunxit qualis factus fuerit: tanquam diceret, Haec cum orarem, exaudisti me,« Et ambulabam in latitudine;» et caetera quae isto modo dicta contexuit.
40.15.2.1
Quid est igitur,« Et ambulabam in latitudine,» nisi, ambulabam in charitate, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? In hac latitudine ambulabat ille qui dicebat,« Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est». Haec autem charitas duobus illis mandatis tota atque integra continetur, dilectione scilicet Dei, et dilectione proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Unde et hic cum dixisset,« Et ambulabam in latitudine;» causam subjunxit atque ait,« Quia mandata tua exquisivi.» Nonnulli autem codices non habent« mandata,» sed« testimonia;» sed« mandata» in pluribus invenimus, et maxime graecis: cui linguae tanquam praecedenti, unde ad nos ista translata sunt, magis credendum esse quis ambigat? Si ergo scire volumus quomodo haec mandata quaesierit, vel quaerenda sint, illud intueamur quod dicit magister bonus, et doctor, et dator:« Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.» Et paulo post:« Si ergo vos,» inquit,« cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se»? Ubi evidenter ostendit quod dixerat,« Petite, quaerite, pulsate,» nonnisi ad poscendi, hoc est, orandi instantiam pertinere. Alius porro evangelista non ait,« Dabit bona petentibus se,» quae multipliciter possunt intelligi, vel corporalia, vel spiritualia; sed circumcidit inde alia, satisque diligenter expressit quid nos vehementer atque instanter voluerit poscere Dominus, et ait:« Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se»? Hic est ille Spiritus per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut Deum proximumque diligendo divina mandata faciamus. Hic est ille Spiritus in quo clamamus,« Abba, Pater». Ac per hoc ipse nos facit petere, quem desideramus accipere; ipse nos facit quaerere, quem cupimus invenire; ipse nos facit pulsare, ad quem nitimur pervenire. Hoc docet Apostolus, qui cum dicat in Spiritu sancto nos clamare,« Abba, Pater;» rursus alio loco dicit,« Dedit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater». Quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis, nisi quia clamare nos fecit, dum habitare coepit in nobis? Etiam hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus petendo, quaerendo, pulsando, poscatur. Sive enim ut vita bona petatur, sive ut bene vivatur; quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ergo,« Ambulabam,» inquit,« in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi.» Exquisierat et invenerat, quoniam petierat et acceperat Spiritum bonum, quo factus bonus bene faceret bona, ex fide quae per dilectionem operatur.
40.15.2.2
3.[« vers.» 46.]« Et loquebar,» inquit,« in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar:» tanquam ille qui petierat et acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum, et non auferretur ex ore ejus verbum veritatis. Itaque pro illa usque ad mortem certans, nec in conspectu regum confundebatur eam loqui. Testimonia quippe, in quibus dicit quod loquebatur, graece martyria nuncupantur; quo verbo jam utimur pro latino. Unde dictum est etiam vocabulum Martyrum, quibus praedixit Jesus quod et ante reges eum fuerant confessuri.
40.15.3
[« vers.» 47, 48.]« Et meditabar,» inquit,« in mandatis tuis, quae dilexi, et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi:» sive, quod nonnulli codices habent in utroque versu,« dilexi valde,» aut« nimis,» aut« vehementer,» sicut interpretari placuit quod graece dicitur σφόδρα. Mandata ergo Dei dilexit per hoc per quod ambulabat in latitudine; per Spiritum scilicet sanctum, per quem dilectio ipsa diffunditur, et dilatat corda fidelium. Dilexit autem, et cogitando et operando. Nam quod ad cogitationem pertinet, ait,« Et meditabar in mandatis tuis:» quod autem ad operationem,« Et levavi manus meas ad mandata tua.» Utrique autem sententiae addidit,« quae dilexi:» finis enim praecepti est charitas de corde puro. Quando isto fine, id est, hujus rei contemplatione fit mandatum Dei, tunc fit vere opus bonum; et tunc levantur manus, quia supernum est quo levantur. Propterea de ipsa charitate locuturus Apostolus ait,« Supereminentem viam vobis demonstro»: et alio loco,« Cognoscere,» inquit,« etiam supereminentem scientiae charitatem Christi». Nam si de opere mandatorum Dei merces terrenae felicitatis expetitur, deponuntur manus potius quam levantur; quia terrena emolumenta quae non sursum, sed deorsum sunt, illo opere requiruntur. Ad utrumque autem pertinet quod sequitur,« Et exercebar in justificationibus tuis:» quod plures interpretes dicere maluerunt, quam« laetabar,» aut« garriebam,» quod aliqui interpretati sunt ex eo quod graecus habet ἠδολέσχουν. Exercetur quippe in justificationibus Dei laetus, et quodam modo garrulus, qui mandata ejus quae diligit, et cogitandi et operandi delectatione custodit.
40.16.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XV.
40.16.1
[« vers.» 49.] Consideremus, quantum donat Dominus, et pertractemus hos versus magni psalmi hujus:« Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuam vivificavit me.» Numquid oblivio, sicut in hominem, cadit in Deum? Cur ergo ei dicitur,« Memento?» Quamvis in aliis sanctae Scripturae locis ipsum verbum omnino ponatur, ut est,« Quare mei oblitus es»; et,« Oblivisceris inopiam nostram»; et ipse Deus per Prophetam,« Omnes,» inquit,« iniquitates ejus obliviscar»: et alibi atque alibi saepius hoc legitur. Sed non ut hominibus ista contingunt, ita intelliguntur in Deo. Nam sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res mutat, consilio non mutato, quia consilium Domini manet in aeternum; ita dicitur oblivisci, quando tardare videtur adjutorium vel promissum, vel non retribuere digna peccantibus, vel si quid hujusmodi, tanquam ejus memoriae sit elapsum quod speratur sive timetur, et non fit. Dicuntur ista locutione morali, qua humanus movetur affectus; quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non deficiente memoria, nec obscurata intelligentia, nec voluntate mutata. Cum itaque dicitur ei,« Memento,» orantis desiderium, quia promissum poscit, ostenditur, et extenditur; non Deus, quasi ei de mente id exciderit, admonetur.« Memento,» inquit,« verbi tui servo tuo:» hoc est, imple promissum servo tuo.« In quo spem dedisti mihi:» hoc est, in quo verbo, quoniam promisisti, me sperare fecisti.
40.16.2
[« vers.» 50.]« Haec me consolata est in humilitate mea.» Haec scilicet spes quae data est humilibus, dicente Scriptura,« Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam». Unde ore proprio etiam ipse Dominus ait:« Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur». Bene hic intelligimus etiam illam humilitatem, non qua se quisque humiliat confitendo peccata, nec sibi arrogando justitiam; sed qua quisque humiliatur aliqua tribulatione vel dejectione, quam meruit ejus superbia, aut exercetur probaturque patientia: unde paulo post dicit hic psalmus,« Priusquam humiliarer, ego deliqui.» Et illud in libro Sapientiae:« In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis». Quod ait« acceptabiles,» ibi spem dedit quae consolaretur in humilitate. Et Dominus Jesus hanc humilitatem cum discipulis praediceret a persecutoribus esse venturam, non eos sine spe reliquit; sed hanc etiam, qua consolarentur, dedit dicens,« In vestra patientia possidebitis animas vestras:» de ipso quoque corpore quod ab inimicis posset occidi, et quasi penitus interire,« Capillus,» inquit,« capitis vestri non peribit». Haec spes data est corpori Christi, quod est Ecclesia, qua consolaretur in humilitate sua. Propter quam spem dicit et apostolus Paulus:« Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus». Sed aeternorum est spes ista praemiorum: est et alia spes quae in humilitate tribulationis plurimum consolatur, quae sanctis data est in verbo Dei adjutorium gratiae pollicentis, ne quisque deficiat. De qua spe dicit Apostolus:« Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exilum, ut possitis sustinere». Hanc spem dedit etiam Salvator ore suo, quando ait:« Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua». Hanc spem dedit et in oratione quam docuit, ubi monuit ut dicamus,« Ne nos inferas in tentationem»: quodammodo enim promisit se daturum suis periclitantibus, quod dici voluit ab orantibus. Et nimirum de hac spe magis iste psalmus intelligendus est dicere,« Haec me consolata est»« in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me.» Quod expressius interpretati sunt qui non« verbum,» sed« eloquium» posuerunt: graecus enim λόγιον habet, quod est« eloquium;» non λόγος quod est« verbum.»
40.16.3
[« vers.» 51.] Sequitur autem:« Superbi inique agebant usque valde; a lege autem tua non declinavi.» Superbos intelligi voluit persecutores piorum; et ideo subjecit,« A lege autem tua non declinavi,» quia hoc eum facere illorum persecutio compellebat. Quos« usque valde» inique dicit egisse, quia non solum erant impii, verum etiam pios impios esse cogebant. In hac humilitate, hoc est, in hac tribulatione spes consolata est, quae data est in verbo Dei pollicentis adjutorium, ne deficiat fides martyrum; et praesentia Spiritus sui vires impertientis laborantibus, ut evadentes de muscipula venantium dicerent:« Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos».
40.16.4
An forte quod ait,« Haec me consolata est in humilitate mea,» illam dicit humilitatem qua homo est dejectus et projectus in mortem, ex peccato illo quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum est? In hac quippe humilitate, in qua homo vanitati similis factus est et dies ejus sicut umbra praetereunt, omnes filii irae sunt, nisi per Mediatorem reconcilientur Deo, qui praedestinati sunt in aeternam salutem ante mundi constitutionem: in quo Mediatore et antiqui justi spem habebant, quando eum in carne venturum prophetiae spiritu praevidebant. Quod ergo verbum ad eos fiebat de illo, etiam hoc bene hic intelligitur verbum, si et ipsorum accipimus istam vocem; de quo verbo dictum est,« Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea;» hoc est, in ista mortalitate mea:« quia eloquium tuum vivificavit me;» ut spem vitae haberem projectus in mortem.« Superbi inique agebant usque valde:» quando quidem eorum superbiam nec humilitas mortalitatis edomuit.« A lege autem tua non declinavi:» quod me facere cogebant superbi.
40.16.5
[« vers.» 52.]« Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum:» vel, sicut alii codices habent,« et exhortatus sum;» id est, exhortationem accepi. Utrumque enim potuit interpretari de verbo graeco, quod est παρεκλήθην.« A saeculo» ergo ex quo genus humanum sumpsit exordium,« memor fui judiciorum tuorum» super vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem:« et consolatus sum,» quia per haec quoque ostendisti divitias gloriae tuae in vasa misericordiae tuae( Rom, IX, 22 et 23).
40.16.6
[« vers.» 53, 54]« Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi justificationes tuae in loco incolatus mei:» vel, sicut alii codices habent,« in loco peregrinationis meae.» Ipsa est illa humilitas in loco mortalitatis peregrinantis hominis de paradiso et de illa superna Jerusalem, unde quidam descendens in Jericho incidit in latrones: sed propter misericordiam quae per illum Samaritanum cum illo facta est, cantabiles illi erant justificationes Dei in loco peregrinationis suae; quamvis eum taedium teneret a peccatoribus relinquentibus legem Dei, quia cum eis conversari in hac vita vel ad tempus cogitur, donec area ventiletur. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari: ut quod ait,« Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine,» ad hoc referatur,« Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam:» quod vero ibi ait,« Et consolatus sum;» ad hoc referatur,« Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.»
40.16.7
[« vers.» 55.]« Memor,» inquit,« fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.» Nox est illa humilitas, ubi est mortalitatis aerumna; nox est in superbis inique agentibus usque valde, nox in taedio a peccatoribus relinquentibus legem Dei; nox est postremo in loco peregrinationis hujus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. In hac ergo nocte memor homo esse debet nominis Dei, ut qui gloriatur, in Domino glorietur: propter quod et illud scriptum est,« Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam». Sic enim quisque non in sua, sed in Dei gloria( quia nec in sua, sed in Dei justitia, id est, a Deo sibi donata) custodit legem Dei; sicut iste ait,« Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.» Quam non custodisset, si in sua virtute confidens, nominis Dei memor non fuisset: adjutorium enim nostrum in nomine Domini.
40.16.8
[« vers.» 56.] Propter quod secutus adjunxit:« Haec facta est mihi, quoniam justitias tuas exquisivi. Justitias» utique« tuas,» quibus justificas impium; non meas, quae nunquam me pium faciunt, sed superbum. Non enim erat iste aliquis eorum qui« ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti». Has ergo justitias, quibus justificantur gratis per gratiam Dei, qui per seipsos justi esse non possunt, melius alii interpretati sunt« justificationes:» quia revera non δικαιοσύνας, id est,« justitias;» sed δικαιώματα graecus habet, quae sunt« justificationes.» Sed quid sibi vult quod ait,« Haec facta est mihi? Haec» quid? An forte lex, quia dixerat,« Et custodivi legem tuam;» quibus verbis subjunxit,« Haec facta est mihi:» tanquam diceret, Haec lex facta est mihi? Sed non est remorandum in exponendo quomodo sit ei facta lex Dei. Graeca enim locutio unde ista translata est, satis indicat non de lege dictum esse,« Haec facta est mihi;» quia lex in eadem lingua generis masculini est, et feminino pronomine etiam ibi scriptum est,« Haec facta est mihi.» Quaeritur ergo prius quae illi facta sit, deinde quomodo illi facta sit, quaecumque illa sit.« Haec,» inquit,« facta est mihi:» non utique, Haec lex, quia hunc sensum, sicut dixi, graecus expellit. Forte ergo, Haec nox: quia tota superior sententia sic se habet,« Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam:» et sequitur,« Haec facta est mihi:» quia itaque non lex, profecto nox est quae facta est illi. Quid est igitur, Nox mihi facta est,« quia justificationes tuas exquisivi?» Lux quippe potius est ei facta, non nox, quia justificationes exquisivit Dei. Ac sic recte intelligitur,« facta est mihi,» ac si diceretur, facta est pro me, id est factum est ut prodesset mihi. Si enim humilitas illa mortalitatis non absurde intelligitur nox, ubi invicem latent corda mortalium, ut de talibus tenebris innumerabiles et graves tentationes oriantur, ita ut in eadem nocte pertranseant etiam bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi; unde etiam de illo leone rugiente et quaerente quem devoret, Dominus ait quod jam supra commemoravi,« Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum;» id est, hac nocte in qua pertranseunt bestiae silvae, vos leo ille magnus quaesivit a Deo escam sibi: profecto haec ipsa humilitas in loco peregrinationis hujus, quae nox recte intelligitur, prodest eis qui salubriter exercentur in ea, ut discant non superbire; propter quod malum in istam noctem pulsus est homo. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo. Sed gratis justificatus, atque ut in ista humilitate proficiat variis tentationibus hujus noctis oppositus, jam intelligens dicat, quod in hoc psalmo aliquanto post dicitur,« Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas.» Nam quid est aliud,« Bonum est mihi quoniam humiliasti me,» nisi, haec humilitas quae nox vocatur,« facta est mihi,» id est, factum est ut prodesset mihi? Sed quare hoc?« Quia scilicet justificationes tuas,» non meas« exquisivi.»
40.16.9
Possumus etiam quod dictum est,« Haec facta est mihi,» sic intelligere, ut nec lex, nec nox subaudiatur, sed hoc pronomen quod est« Haec,» non accipiatur aliter quam se habet ille in alio psalmo locus ubi legitur,« Unam petii a Domino, hanc requiram». Nec dicit quid unam, vel quam unam, de qua dixerit,« Hanc requiram;» sed femininum genus quasi pro neutro positum est. Inusitate quippe dictum est,« Unam petii, hanc requiram;» ubi non subauditur quae illa una sit: quod usitatius diceretur, Unum petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini. In his enim neutris non solet exigi neutrum quod subaudiendum sit, ut puta, unum bonum, aut unum donum, vel si quid hujusmodi; sed quidquid illud est, etiamsi masculino vel feminino genere nuncupetur, vel sine ullo nomine ullius generis quibuslibet verbis insinuetur, solita omnino locutione sub genere neutro intelligitur. Ita ergo et hic eo modo dici potuit,« Haec facta est mihi,» tanquam dictum esset, Hoc factum est mihi. Si autem quaeramus quid illud sit, occurrit quod supra dixerat:« Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.» Hoc factum est mihi; id est, hoc quod custodivi legem tuam, non per meipsum feci, sed factum est mihi, utique abs te:« quia justificationes,» non meas, sed« tuas exquisivi. Deus est enim,» inquit Apostolus,« qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate». Hoc etiam per prophetam Deus dicit:« Et faciam»« ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis, et faciatis». Quapropter Deo dicente,« Ego faciam ut judicia mea observetis, et faciatis;» rectissime iste dicit, Hoc factum est mihi: ut cum quaesieris quid illud sit, respondeat quod supra dixerat, Ut custodirem legem Dei. Sed quia iste in longum sermo processit, ea quae sequuntur, Domino donante, ab alio melius tractabuntur exordio.
40.17.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XVI.
40.17.1
[« vers.» 57.] Hos versus psalmi hujus magni nunc aggredimur in Dei voluntate tractandos,« Pars mea Dominus;» quod habent quidam,« Portio»« mea, Domine.» Quod utrum ideo dicatur, quia particeps ejus fit quisquis ei adhaeret, sicut scriptum est,« Mihi autem adhaerere Deo bonum est»; non enim existendo sunt homines dii, sed fiunt participando illius unius qui verus est Deus: an quia partes sibi eligunt homines in hoc mundo, sive sortiuntur, alius hoc, alius illud, unde quisque vivat; quodammodo portio piorum Deus est unde semper vivant: uterque non est sensus absurdus. Sed quod sequitur audiamus:« Dixi, custodire legem tuam.» Quid est,« Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam;» nisi quia ita erit portio cujusque Dominus, cum legem ejus custodierit?
40.17.2
[« vers.» 58, 59.] Sed quomodo custodit, nisi hoc donet atque ad hoc adjuvet Spiritus vivificans; ne littera occidat, et peccatum occasione accepta per mandatum operetur in homine omnem concupiscentiam. Invocandus est igitur: sic enim ab eo fides impetrat quod lex imperat; quoniam qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et ideo vide quid subjungat:« Precatus sum faciem tuam in toto corde meo.» Et dicens quomodo sit precatus:« Miserere,» inquit,« mei secundum eloquium tuum.» Et tanquam exauditus atque adjutus ab eo quem precatus est:« Cogitavi,» inquit,« vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Averti» scilicet a viis meis, quae displicuerunt mihi, ut irent in testimonia tua, atque ibi haberent viam. Plures enim codices non habent,« Quia cogitavi,» sicut in quibusdam legitur; sed tantummodo,« Cogitavi.» Quod autem hic positum est,« Et averti pedes meos;» nonnulli habent,« Quia cogitavi, et avertisti pedes meos:» ut hoc Dei potius gratiae tribuatur, secundum illum quod Apostolus ait,« Deus est enim qui operatur in vobis»: cui etiam dicitur,« Averte oculos meos, ne videant vanitatem.» Si oculos, ne videant vanitatem, cur non et pedes, ne sectentur errorem? Propter quod et illud scriptum est:« Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos». Sed sive« avertisti pedes meos,» sive« averti pedes meos» legatur, ab illo fit ut faciamus, cujus faciem precatus est in corde suo, et cui dixit,« Miserere mei secundum eloquium tuum,» hoc est, secundum verbum promissionis tuae. Filii quippe promissionis in semine deputantur Abrahae..
40.17.3
[« vers.» 60.] Denique hoc impetrato gratiae beneficio,« Paratus sum,» inquit,« et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua:» quod aliqui interpretati sunt,« ad custodiendum mandata tua;» aliqui,« ut custodirem;» aliqui,« custodire:» quod graecus posuit, τοῦ φυλάξασθαι.
40.17.4
[« vers.» 61.] Quam vero paratus factus sit ad custodienda divina mandata subdidit, dicens:« Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legis tuae non sum oblitus. Funes peccatorum» impedimenta sunt inimicorum, sive spiritualium, sicut diaboli et angelorum ejus, sive carnalium, in quibus filiis infidelitatis diabolus operatur. Non enim hoc nomen quod dictum est« peccatorum,» ab eo quod sunt peccata declinatum est, sed ab eo quod sunt peccatores: quod in graeco evidenter apparet. Cum itaque minantur mala, quibus terreant justos, ne pro Dei lege patiantur, quodammodo funibus implicant, veluti valida et robusta reste sua. Trahunt enim peccata sicut restem longam. Et hinc sanctos implicare conantur, et aliquando permittuntur. Sed si implicant corpus, non implicant animum, ubi non est iste Dei legis oblitus; quia sermo Dei non est alligatus.
40.17.5
[« vers.» 62.]« Media nocte,» inquit,« surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae.» Quia et hoc ipsum quod funes peccatorum circumplectuntur justum, judicia sunt justitiae Dei. Propter quod dicit apostolus Petrus, tempus esse« ut judicium jam incipiat a domo Domini. Et si initium,» inquit,« a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt»? Hoc enim ait de persecutionibus quas patiebatur Ecclesia, cum funes peccatorum circumplecterentur eam. Proinde mediam noctem graviora tribulationis intelligenda existimo. In qua dixit« Surgebam:» quia non eum sic affligebat, ut dejiceret; sed exercebat, ut surgeret, id est, ut ea ipsa tribulatione ad fortius confitendum proficeret.
40.17.6
[« vers.» 63, 64.] Jam vero quia ista fiunt gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, vocem personae suae per hanc prophetiam suo corpori adjungit ipse Salvator. Ad ipsum caput enim proprie quod sequitur pertinere arbitror,« Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.» Sicut est in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur:« Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos vocare.» Et paulo post:« Propterea ergo,» inquit,« quia» pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse« propemodum eorum participavit». Quod quid est aliud, quam, Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes divinitatis ejus, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret. Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis ejus participes facti sumus, ita dicitur:« Dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus,»« neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.» Ut autem hoc fieret, quia et ipse factus est particeps mortalitatis nostrae, ita ibi sequitur:« Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis». Per hanc ejus participationem nobis gratia subministratur, ut caste timeamus Deum, et custodiamus mandata ejus. Proinde ipse Jesus loquitur in ista prophetia: sed quaedam in membris suis et unitate corporis sui, tanquam in uno quodam homine diffuso toto orbe terrarum, et succrescente per volumina saeculorum; quaedam vero in seipso capite nostro. Unde et hoc est quod ait,« Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.» Et quia propter hoc quod particeps lactus est fratrum suorum, Deus hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut mortificatum multum fructum faceret; de ipso fructu seculus adjunxit,« Misericordia tua, Domine, plena est terra.» Et unde hoc, nisi cum justificatur impius? In cujus gratiae scientia ut proficiatur, adjungit,« Et justificationes tuas doce me.»
40.18.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XVII.
40.18.1
[« vers.» 65.] Hi versus psalmi hujus, de quibus nunc in voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt,« Suavitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum;» vel potius,« secundum eloquium tuum.» Sed quod ait graecus κρηστότητα aliquando« suavitatem,» aliquando« bonitatem» nostri interpretes transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae conceditur voluptate carnali; sic debemus intelligere« suavitatem,» quam χρηστότητα Graeci vocant, ut in bonis spiritualibus deputetur: propter hoc enim eam et« bonitatem» nostri appellare voluerunt. Nihil hic ergo aliud dictum existimo,« Suavitatem fecisti cum servo tuo,» nisi, fecisti ut me delectaret bonum. Quando enim delectat bonum, magnum est Dei donum. Quando autem bonum opus quod lex imperat, fit timore poenae, non delectatione justitiae, cum Deus metuitur, non amatur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum; quia consummata charitas foras mittit timorem.« Suavitatem» itaque« fecisti cum servo tuo, Domine,» faciendo filium qui servus fuit:« secundum eloquium tuum,» hoc est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio omni semini.
40.18.2
[« vers.» 66.]« Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce me,» inquit,« quoniam mandatis tuis credidi.» Augeri sibi ista poscit et perfici: nam utique qui jam dixerat,« Suavitatem fecisti cum servo tuo;» quomodo dicit,« Suavitatem doce me,» nisi ut ei gratia Dei magis magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui dixerunt:« Domine, auge nobis fidem». Et quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio. Addidit autem,« et eruditionem;» vel sicut plures codices habent,« disciplinam.» Sed« disciplinam,» quam Graeci appellant παιδείαν, ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi intelligenda est per molestias eruditio; secundum illud:« Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit.» Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina, interpretata de graeco, ubi legitur, παιδεία. Hoc enim verbum in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres ait:« Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt, reddit justitiae». Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem; atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo charitas Dei, et propter Deum charitas proximi: profecto instanter orare debet, quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, charitati sanctae poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub ejus pressura non possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere,« Suavitatem fecisti cum servo tuo;» nisi rursus peteret ut eum doceat suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem charitatis, non aedificat, sed inflat. Cum ergo tanta fuerit charitas in bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.
40.18.3
Quod autem non ait, Da mihi; sed« Doce me:» quomodo suavitas docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem. Suavitas enim disci non potest, nisi delectet. Item disciplina, quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait,« Doce me,» docendo datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest doctor dicere, Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem potest, Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit,« Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.» Potest itaque homo, cum docere aliquem cupit, dicere illa quae dixit Dominus discipulis suis, posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non potest. Ait enim Evangelium:« Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis». Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem, docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem, sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim frustra ei dicitur,« Doce me ut faciam voluntatem tuam». Sic, inquit,« doce ut faciam,» non tantummodo tu sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus agricolae nostro: sed Scriptura dicit,« Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum». Quae autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat suavitatem,« Anima mea velut terra sine aqua tibi».
40.18.4
Quod vero cum dixisset,« suavitatem, et disciplinam, et scientiam doce me;» adjunxit atque ait,« Quoniam mandatis tuis credidi:» non immerito quaeri potest cur non dixerit, obedivi; sed,« credidi.» Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus, mandatis obtemperamus. Quid est ergo,« mandatis tuis credidi,» nisi, credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod mandasti. Si enim homo mihi haec juberet forinsecus; numquid, ut etiam facerem quod jubebat, adjuvaret intrinsecus? Doce ergo me suavitatem inspirando charitatem, doce me disciplinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intelligentiam:« Quoniam mandatis tuis credidi.» Te illa credidi mandasse qui Deus es, et homini donas unde facias eum facere quod mandas.
40.18.5
[« vers.» 67.]« Priusquam humiliarer,» inquit,« ego deliqui; propterea verbum tuum,» vel, sicut alii expressius habent,« propterea eloquium tuum custodivi:» utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam, in quo omnis creatura humana tanquam in radice vitiata, quoniam veritati subjecta esse non voluit, subjecta est vanitati. Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut dejecta superbia diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.
40.18.6
[« vers.» 68.]« Suavis es, Domine;» vel, sicut plures habent,« Suavis es tu, Domine:» aliqui etiam,« Suavis es tu,» vel,« Bonus es tu;» sicut de hoc verbo superius tractavimus.« Et in tua suavitate doce me justificationes tuas.» Vere vult facere justificationes Dei, quando eas in ejus suavitate vult discere ab ipso cui dixit,« Suavis es tu, Domine.»
40.18.7
[« vers.» 69.] Denique sequitur,« Multiplicata est super»« me iniquitas superborum:» eorum scilicet quibus non profuit, quod posteaquam deliquit, humiliata est humana natura.« Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.» Quantalibet, inquit, abundet iniquitas, non in me refrigescet charitas. Tanquam ille hoc dicit, qui in ejus suavitate justificationes Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae jubet qui juvat, tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.
40.18.8
[« vers.» 70.]« Coagalatum est ut lac cor eorum.» Quorum, nisi superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse autem cor eorum vult intelligi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur,« Mons incaseatus, mons uber»; et intelligitur gratia plenus: nam et illud quidam,« coagulatus,» interpretati sunt. Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum:« Ego vero,» inquit,« legem tuam meditatus sum.» Quam legem? Utique justissimam et misericordissimam: unde illi dicitur.« Et lege tua miserere mei.» Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam, ut diligant obedientiam, et recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis hujus, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur, de qua mox dicit.
40.18.9
[« vers.» 71.]« Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas.» Vicinum aliquid et superius jam dixerat,« Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi.» Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait,« Propterea eloquium tuum custodivi;» hic autem,« Ut discam justificationes tuas:» satis significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat; et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod« non noverat peccatum». Noverat ergo quadam notitia, et rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et justificationes Dei multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo hic ergo intelligendus est dixisse,« Ut discam justificationes tuas;» ea notitia qua fiunt.
40.18.10
[« vers.» 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem, ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est,« In tua suavitate doce me justificationes tuas;» sequens versus ostendit, ubi ait,« Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti:» ut amplius diligat charitas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri et argenti.
40.19.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XVIII.
40.19.1
[« vers.» 73.] Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et animavit flatu, non ibi commemoratum est quod manibus fecerit. Cur itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus; non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est,« Omnia per ipsum facta sunt», non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo,« Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me.» Quasi non aperte etiam dictum sit,« Videbo coelos, opera digitorum tuorum»; nec minus aperte,« Et opera manuum tuarum sunt coeli»; multoque apertius,« Et aridam terram manus ejus finxerunt». Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed,« manus tuae;» accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus dictus est Christus: qui etiam intelligitur brachium Domini, ubi legitur,« Et brachium Domini cui revelatum est»? Aut accipiant manus Dei, Filium et Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii: unde ait Apostolus,« Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus». Propterea quippe dixit,« Unus atque idem:» ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo intelligantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur; nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius operanti Deo inesse credatur.
40.19.2
Nec defuerunt qui duo ista verba,« fecerunt me, et finxerunt me,» sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse dicerent; quia de anima dixit Deus,« Omnem flatum ego feci»; de corpore autem legitur,« Et finxit Deus hominem pulverem de terra»: tanquam fiat quidem omne quod fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus; quasi non scriptum sit,« Qui finxit spiritum hominis in ipso». Verumtamen quando utrumque hoc verbum de homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intelligatur, sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt dicere,« finxerunt me;» sed,« plasmaverunt me:» magis diligentes minus latine declinare de graeco, quam dicere« finxerunt,» quod aliquando etiam de simulatione dici solet.
40.19.3
Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum hoc recte dici potuit,« Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me,» quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus fit, ipso creante, illlis generantibus? Quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae Jeremiae,« Priusquam te formarem in utero, novi te». Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum, sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei,« Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum?» Nonne ipsi naturae humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit,« Renovamini spiritu mentis vestrae:» et utique intellectus in mente est. Hinc rursus ait,« Reformamini in novitate sensus vestri»: de his autem qui hujus regenerationis consortes non erant,« Hoc» inquit,« dico et testificor in Domino, ut non jam ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum». Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non intelligere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda mundantur. Quamvis enim, nisi aliquid intelligat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit, sanatur, ut intelligat ampliora. Alia sunt enim quae nisi intelligamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non intelligimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi; quomodo credit praedicanti fidem, qui, ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intelligit? Sed nisi essent rursus aliqua quae intelligere non possumus, nisi ante credamus, propheta non diceret,« Nisi credideritis, non intelligetis». Proficit ergo noster intellectus ad intelligenda quae credat, et fides proficit ad credenda quae intelligat; et eadem ipsa ut magis magisque intelligantur, in ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tanquam naturalibus viribus, sed Deo adjuvante atque donante; sicut medicina fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo dicit Deo,« Da mihi intellectum, ut discam mandata tua,» non omnimodo expers ejus est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum numero deputandus sit, qui« ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a via Dei.» Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intelligenda divina mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui jam sic intelligit, et qui eloquia Dei se custodisse ante jam dixit.
40.19.4
Quod autem interpretati sunt nostri,« Da mihi»« intellectum;» brevius dixit graecus, συνέτισόν με: quia uno verbo complexus est,« Da mihi intellectum,» quod est συνέτισον, quod latine uno verbo dici non potest: tanquam si non posset latine dici, sana me; et diceretur, da mihi sanitatem, sicut hic dictum est,« Da mihi intellectum;» aut, sanum me fac, sicut etiam hic dici potest, intelligentem me fac. Quod quidem potuit et angelus facere; nam dixit Danieli,« Veni intellectum dare tibi»: et hoc verbum est in graeco, quod etiam hic est, συνετίσαι σε; tanquam si diceret latinus, sanitatem dare tibi, quod graecus dixisset, sanare te. Non enim circumloqueretur latinus interpres dicendo, intellectum dare tibi: si quemadmodum dici potest a sanitate, sanare te; ita dici posset ab intellectu, intellectuare te. Sed si potest hoc et angelus facere, quid est quod iste hoc a Deo sibi poscit ut fiat? An quia Deus angelo jusserat ut faceret? Ita vero: nam Christus intelligitur hoc jussisse angelo ut faceret, eo loco ubi ait Propheta,« Et factum est, cum viderem ego Daniel visum, et quaerebam intellectum, et ecce stetit in conspectu meo ut visus viri, et audivi vocem viri inter Ubal, et vocavit, et dixit, Fac intelligere illum visionem»: et ibi in graeco verbum hoc est quod et hic, id est συνέτισον. Deus itaque per seipsum, quia lux est, illuminat pias mentes, ut ea quae divina dicuntur vel ostenduntur, intelligant. Sed si ad hoc ministro utitur angelo, potest quidem aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei, et per hanc intelligat: sed ita dicitur intellectum dare homini, et quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur lucem dare domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit; cum eam non sua luce penetret et illustret, sed tantummodo aditum quo penetretur atque illustretur, aperiat. Sed nec sol qui per fenestram illustrat domum, ipse creavit eamdem domum, aut hominem qui fenestram fecit in domo, aut ipse illi jussit ut faceret, aut adjuvit ipse facientem, aut aliquid egit ut aperiretur qua suum lumen infunderet: Deus autem et hominis mentem rationalem atque intellectualem fecit, qua posset capere lumen ejus; et angelum talem fecit, qui operari posset aliquid unde ad capiendum lumen Dei mens adjuvaretur humana; et eamdem sic adjuvat mentem, ut angelicam recipiat operationem; et eam sic illuminat de seipso, ut non solum illa quae a veritate monstrantur, sed ipsam quoque proficiendo perspiciat veritatem. Sed quoniam res quidem necessarias, quantum existimo, tamen prolixa disputatione tractavimus, dilatis sequentibus psalmi hujus versibus, sermonem istum isto fine claudamus.
40.20.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XIX.
40.20.1
[« vers.» 73.] Dominus Jesus in hoc psalmo per Prophetam, tanquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis ejus, hoc est populi ejus, abscondita est in Deo, et ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod membris suis est necessarium.« Manus tuae,» inquit,« fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua.» Quia tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod ait Apostolus,« Reformamini in novitate sensus vestri».
40.20.2
[« vers.» 74.]« Qui timent te,» inquit,« videbunt me, et jucundabuntur;» vel, sicut habent alii codices,« laetabuntur, quoniam in verba tua speravi:» id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes. Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cujus est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tanquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et jucundantur? An populus ipse se videt, et jucundatur, et sic dictum est,« Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi;» vel sicut alii diligentius expresserunt,« supersperavi»: tanquam diceret,« Qui timent te, videbunt» Ecclesiam tuam,« et jucundabuntur, quia in verba tua supersperavi;» cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et jucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et jucundantur: sed« timent te,» verbum praesentis temporis posuit;« videbunt» autem et« jucundabuntur,» futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram; jucunditas autem quam voluit hic intelligi, tunc erit quando justi fulgebunt in regno Patris sui sicut sol? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur,« Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed« videbunt,» et« jucundabuntur:» quia et illic sequitur,« Perfecisti autem sperantibus in te»; et hic,« quia in verba tua speravi,» vel,« supersperavi:» ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intelligamus, quod« potens est Deus facere supra quam petimus et intelligimus»; ut quia« supra quam petimus et intelligimus» sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare.
40.20.3
[« vers.» 75, 76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit ejus secura jucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat, ubi audit,« Qui se putat stare, videat ne cadat»; considerans hujus mortalitatis miseriam, in qua jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium, ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum, etiam regenerati gemere sub ejus gravitate cogantur: hoc ergo considerans,« Cognovi,» inquit,« Domine, quia justitia judicia tua, et veritate humitiasti me. Fiat misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo.» Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco legatur,« Universae viae Domini misericordia et veritas». Et hic quidem primo veritatem posuit, qua humiliati sumus in mortem, judicante illo cujus judicia justitia est: deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cujus beneficium gratia est. Ideo ait,« secundum eloquium tuum servo tuo:» id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et charitas quae tria aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia beatorum: ideo dictum est,« Fiat misericordia tua, ut consoletur me.»
40.20.4
[« vers.» 77.] Sed quia post haec et per haec etiam illa ventura sunt; ideo sequitur,« Veniant mihi miserationes tuae, et vivam.» Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar. Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intelligitur nisi aeterna et beata, tanquam sola dicenda sit vita, in cujus comparatione ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud est in Evangelio,« Si vis venire ad vitam, serva mandata». Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de resurrectione carnis cum loqueretur,« Qui bene fecerunt,» inquit,« in resurrectionem vitae»: neque hic ait, aeternae, seu, beatae. Sic et hic,« Veniant,» inquit,« mihi miserationes tuae, et vivam:» neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla miseria vivere. Sed hoc quo merito?« Quia lex,» inquit,« tua meditatio mea est.» Haec meditatio nisi esset in fide, quae per dilectionem operatur, nunquam propter eam posset ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam, cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit, arbitretur se fecisse quod legit,« Quia lex tua meditatio mea est;» et hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc meritum postulavit, ubi dictum est,« Veniant super me miserationes tuae, et vivam.» Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum amantis, ut charitas non frigescat hujus meditationis suae, quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae.
40.20.5
[« vers.» 78.] Denique sequitur, et dicit,« Confundantur superbi, quoniam injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.» Ecce quod ait, meditatio legis Dei, vel potius meditatio lex Dei.
40.20.6
[« vers.» 79.]« Convertantur,» inquit,« ad me qui timent te, et qui cognoscunt testimonia tua.» In nonnullis codicibus invenimus et graecis et latinis,« Convertantur mihi;» quod tantumdem valere existimo, quantum si dicatur,« ad me.» Sed quis est iste qui hoc dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat, audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit proprietatem vocis suae, dicens:« Particeps ego sum omnium timentium te.» Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam, ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de illo per Prophetas tanto ante praedicta, in ejus praesentia per miracula paulo ante monstrata.
40.20.7
[« vers.» 80.]« Fiat,» inquit,« cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.» Redit ad vocem corporis sui, sancti scilicet populi sui, et jam immaculatum fieri cor suum precatur, hoc est cor membrorum suorum; in justificationibus Dei, non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem addidit,« Ut non confundar;» tale aliquid et in primis hujus psalmi versibus invenitur, ubi dixit,« Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in omnia mandata tua.» Quod ibi, quia dixit,« Utinam,» uno verbo significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit orantis, dicendo,« Fiat cor meum immaculatum:» ut nec in illa, nec in ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi,« Tunc non confundar;» hoc ait hic,« Ut non confundar.» Fit ergo cor immaculatum membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput, hoc est per Jesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis lavacrum, ubi abolita sunt omnia praeterita peccata nostra; per spiritus adjutorium, per quod concupiscimus adversus carnem, ne vincamur in pugna nostra; per dominicae orationis effectum, in qua dicimus,« Dimitte nobis debita nostra». Ita donata nobis regeneratione, adjuta conflictione, fusa precatione, fit cor nostrum immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad justificationes Dei pertinet, quando inter ejus alia praecepta praecipitur,« Dimitte, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis».
40.21.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XX.
40.21.1
[« vers.» 81.] Adjuvante Domino, istam magni hujus psalmi partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit,« Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi.» Non omnis defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria, proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus in malo, quando non additur vel subintelligitur in quid proficiatur vel deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere, bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus,« Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem»: ait et de quibusdam,« Proficient in pejus». Ita et defectus a bono in malum malus est, a malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est,« Desiderat et deficit anima mea in atria Domini». Sic et hic non ait, Defecit a salutari tuo; sed,« Defecit in salutare tuum,» hoc est, ad salutare tuum,« anima mea.» Bonus est ergo iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti, sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ab origine generis humani usque ad hujus saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt, victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone, qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit,« Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.» Acceperat enim responsum divinum, non se gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini. Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et ipse Dominus discipulis ait,« Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt»: ut ipsorum etiam vox hoc loco agnoscatur,« Defecit in salutare tuum anima mea.» Nec tunc ergo quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat« Desideratus cunctis gentibus,» sicut promittitur per prophetam( Aggaei II, 8). Propter quod dicit Apostolus:« Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus». Hoc itaque desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis ejus; de qua item dicit:« Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria». Prima ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui desiderarent incarnationis ejus adventum: ista vero tempora ex quo ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et mortuos judicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in hac vita gementis vox convenienter intelligatur,« Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi:» hoc est in promissum; quae spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur. Etiam hic graecus illud verbum habet, quod quidam nostri interpretes« supersperavi» transferre maluerunt; quia procul dubio plus futurum est, quam dici potest.
40.21.2
[« vers.» 82.]« Defecerunt,» inquit,« oculi mei in eloquium tuum, dicentes, Quando consolaberis me?» Ecce rursus in oculis, sed utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc enim ait,« in eloquium tuum.» Quomodo autem tales oculi dicunt,« Quando consolaberis me?» nisi cum tali intentione et exspectatione oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait,« Quando consolaberis me?» tanquam moras se perpeti ostendit. Unde est etiam illud,« Et tu, Domine, quousque»? Quod aut ideo fit ut dulcior veniat dilata jucunditas, aut iste sensus est desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti breve est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit.
40.21.3
[« vers.» 83.] Ardentibus autem spiritualibus desideriis, carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur,« Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.» Nimirum enim per utrem carnem mortis hujus, per pruinam vero coeleste beneficium vult intelligi, quo carnis concupiscentiae velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut justificationes Dei de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod ait Apostolus,« Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis». Ideo cum dixisset,« Quoniam factus sum tanquam uter in pruina;» subjecit,« Justificationes tuas non sum oblitus:» hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum. Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria charitatis.
40.21.4
[« vers.» 84.]« Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?» In Apocalypsi est ista vox martyrum, et eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur. De diebus ergo suis interrogat corpus Christi, qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia jam non sit in terris; propterea cum quaesisset de diebus suis, adjunxit etiam de judicio, profecto demonstrans usque ad judicium, in quo de persecutoribus ejus est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister respondit,« Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate»; cur non credamus isto loco psalmi hujus esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione completam?
40.21.5
[« vers.» 85.] Quod autem sequitur,« Narraverunt mihi»« iniqui delectationes; sed non sicut lex tua, Domine:» eas sic transferre voluerunt interpretes nostri, quas Graeci ἀδολεσχίας vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut aliqui,« delectationes,» aliqui,« fabulationes» eas dicerent; ut non immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac professionibus, et litterae saeculares, et Judaeorum quae Deuterosis nuncupatur, continens praeter divinarum canonem Scripturarum millia fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas. Hos omnes iniquos intelligi voluit, a quibus sibi narratas dicit ἀδολεσχίας, id est exercitationes delectabiles verbis:« Sed non,» inquit,« sicut lex tua, Domine;» quia me in ea veritas, non verba delectant.
40.21.6
[« vers.» 86.] Denique adjungit:« Omnia mandata tua veritas: injuste persecuti sunt me, adjuva me.» Et pendet totus de superioribus sensus:« Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?» Ut enim persequantur me, narraverunt mihi sermonum suorum delectationes: sed eis praeposui legem tuam, quae ideo plus me delectavit, quia« omnia mandata tua veritas;» non sicut illorum abundat sermonibus vanitas. Ac per hoc« injuste persecuti sunt me,» quia non in me persecuti sunt nisi veritatem. Ergo« adjuva me,» ut certem pro veritate usque ad mortem; quia et hoc tuum mandatum est, et ideo et hoc veritas est.
40.21.7
[« vers.» 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod adjunxit,« Paulo minus consummaverunt me in terra:» multa scilicet strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed quia non frustra dictum est,« Adjuva me; Ego autem,» inquit,« non dereliqui mandata tua.»
40.21.8
[« vers.» 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem,« Secundum misericordiam,» inquit,« tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui:» quae graecus habet,« Martyria.» Quod tacendum non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi fieret eis quod hic oratum est,« Secundum misericordiam tuam vivifica me.» Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.
40.22.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXI.
40.22.1
[« vers.» 89.] Homo qui loquitur in isto psalmo, tanquam taederet eum mutabilitatis hominum, unde vita ista tentationibus plena est, inter tribulationes suas, propter quas supra dixerat,« Iniqui persecuti sunt me,» et,« Paulo minus consummaverunt me in terra;» inflammatus desiderio coelestis Jerusalem; in superna suspexit, et dixit,« In aeternum, Domine, verbum tuum permanet»« in coelo:» hoc est, in Angelis tuis custodientibus aeternam sine desertione militiam.
40.22.2
[« vers.» 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur octoni, donec psalmi hujus prolixitas terminetur.« In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.» Post coelum ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea generationes quae in coelo non sunt, et ait,« In generationem et generationem veritas tua:» sive omnes generationes ista repetitione significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis ejus, modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel habebit; sive duas quasdam generationes intelligi volens, unam scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens causam;« Fundasti,» inquit,« terram et permanet:» eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Neque enim et illius generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis. Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater nostra; cui,« Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus»? Ipse est enim et apud Patrem altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam qui Deus erat super eam,« homo factus est in ea.» Hoc itaque fundamento, Domine,« fundasti terram, et permanet:» quia in tali fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi; in eis utique permanens quibus es vitam daturus aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum pertinentes, in cujus tamen figuris latebat novum, nihil aliud sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum.
40.22.3
[« vers.» 91.]« Ordinatione tua permanet dies.» Ista quippe omnia dies: et iste est dies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo; et sicut in die honeste ambulemus.« Quoniam omnia serviunt tibi. Omnia» scilicet de quibus loquebatur;« omnia» quae pertinent ad hunc diem,« serviunt tibi.» Impii quippe de quibus dicitur,« Nocti similavi matrem vestram», non serviunt tibi.
40.22.4
[« vers.» 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut fundata permaneat; atque subjecit,« Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea.» Ista lex fidei est; non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur. Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit in tribulatione temporali, ne pereant in humilitate mortali.
40.22.5
[« vers.» 93.] In« aeternum,» inquit,« non obliviscar justificationum tuarum, quoniam in ipsis vivificasti me.» Ecce unde factum est ut non periret in humilitate sua. Nam Deo non vivificante, quid est homo, qui se occidere potuit, vivificare autem non potest?
40.22.6
[« vers.» 94.] Subjicit deinde ac dicit:« Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.» Non transeunter intelligendum est quod dictum est,« Tuus sum ego.» Quid enim non est ejus? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo putandum est aliquid non esse ejus in terra; cum clamet alius psalmus,« Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrae et omnes qui habitant in eo»? Quid est ergo quod iste ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret,« Tuus sum ego, salvum me fac;» nisi intelligi volens quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tanquam dicens, Meus esse volui, et perditum me feci:« Tuus sum,» inquit,« salvum me fac, quia justificationes tuas exquisivi;» non voluntates meas, quibus fui meus, sed« justificationes tuas,» ut essem jam tuus.
40.22.7
[« vers.» 95.]« Me,» inquit,« exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia autem tua intellexi.» Quid est,« exspectaverunt, ut perderent?» an velut insidiis obsederunt viam, exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte corporis perire metuebat? Absit. Et quid est,« me exspectaverunt,» nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem non perierit dixit:« Testimonia tua intellexi.» Sed familiarius hic Ecclesiae auribus graecum verbum sonat,« Martyria tua intellexi.» Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent, exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine finem, si perseveraret usque in finem.
40.22.8
[« vers.» 96.] Denique secutus adjunxit:« Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum valde.» Intraverat quippe in sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima. Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intelligenda, usque ad mortem pro veritate certare, et pro vero ac summo bono mala omnia tolerare: cujus consummationis finis est excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte hujus vitae ac doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit,« Latum mandatum tuum valde;» non intelligo nisi charitatem. Quid enim profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta illa martyria confiteri, si charitas in confitente non esset? Audiamus Apostolum:« Etsi tradidero,» inquit,« corpus meum ut ardeam, charitatem autem non»« habeam, nihil mihi prodest». Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. In hac diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur angusta, donante illo cui dictum est,« Dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata vestigia mea». Latum est ergo mandatum charitatis, mandatum illud geminum, quo jubetur Deus et proximus diligi. Quid autem latius, quam ut ubi pendeat tota Lex et omnes Prophetae?
40.23.1.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXII.
40.23.1.1
[« vers.» 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intelligendam esse charitatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset,« Latum mandatum tuum valde;» in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens:« Quomodo dilexi legem tuam, Domine!» Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur qipd Deus jubet diligi, et ipsa jussio non diligatur? Ipsa est enim lex.« Tota,» inquit,« die meditatio mea est.» Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet,« totam diem», ubi magis continuatio meditantis exprimitur. Id autem intelligitur per omne tempus, quod est semper. Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis jussionibus contracdicit, concupiscente adversus spiritum carne: adversus quam spiritus concupiscens, ita debet diligere legem Dei, ut totam diem meditatio ejus sit. Dicit autem Apostolus:« Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei». Haec est fides quae per dilectionem operatur; quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat Spiritum bonum, per quem dilectio ipsa diffunditur in cordibus nostris. Hoc enim Spiritu Dei quicumque aguntur, hi filii sunt Dei: qui recipiuntur ut recumbant cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum; expulso servo, qui non manet in domo in aeternum; id est Israel secundum carnem, cui dictum est,« Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi».« Gentes» autem, sicut ait Vas electionis,« quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est: Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in lapidem offensionis». Ita facti sunt inimici hujus qui hic in prophetia loquitur.
40.23.1.2
2.[« vers.» 98.] Ac deinde conjungit:« Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est.» Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens justitiam suam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo: non quia lex quam legunt inimici ejus, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti, ut justificentur gratis per gratiam ipsius: non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam justitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis, qui esuriens et sitiens eam, petendo, quaerendo, pulsando quodammodo a Patre mendicat, ut adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit:« Super inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum?» Inimici quippe ejus illi, velut ex Agar, in servitutem generati, ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt qui interpretati sunt« in aeternum,» quam qui« in saeculum,» tanquam finito isto saeculo nullum jam legis posset esse mandatum. Ita vero nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae: eritque praemium custoditi mandati hujus ipse mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus omnia in omnibus.
40.23.2
[« vers.» 99.] Sed quid est hoc quod sequitur,« Super omnes docentes me intellexi?» Quis est iste qui super omnes docentes se intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intelligendo praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapienta, ut etiam his omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus: sed non est credendum ipsum hic a patre suo David potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis quod hic dicitur,« Ab omni via maligna prohibui pedes meos.» Porro si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc a capite quod est ipse Salvator, nunc ab ejus corpore quod est Ecclesia, verba prophetica digerens, et tanquam unum loquentem faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est,« Erunt duo in carne una»; agnosco eum plane qui super omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem, et a parentibus suis post triduum inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. Nec immerito, qui per istam prophetiam tanto ante dixerat,« Super omnes docentes me intellexi.» Omnes enim utique homines vult intelligi, non Deum Patrem; de quo dicit ipse Filius,« Sicut docuit me Pater, haec loquor». Quod difficillime ex persona Verbi intelligitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero hominis, ubi formam servi accepit, facilius intelligitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines majoris aetatis docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se intellexit.« Quia testimonia,» inquit,« tua meditatio mea est.» Ideo super omnes docentes se intelligebat, quia testimonia Dei meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat,« Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati: ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus: ego autem habeo testimonium majus Joanne». Talia testimonia meditabatur, quando super omnes docentes se intellexit.
40.23.3
[« vers.» 100.] Illi autem doctores non absurde intelliguntur etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit,« Super seniores intellexi.» Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec legentibus illa aetas ejus veniret in mentem, quae nobis innotuit ex Evangelio, qua aetate puerili inter aetate majores, hoc est, junior inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intelligebat. Solent enim junior et senior ad invicem dici minor et major, etsi neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quanquam si et expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei,« Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.» Ecce objecta est ei transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit, quid eis responderit, audiamus:« Quare,» inquit,« et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?» Deinde paulo post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus ipsum et membra ejus super seniores illos intelligerent, quorum traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit eis:« Audite, et intelligite.» Tanquam diceret: Super seniores illos et vos intelligite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse praemissa,« Super seniores intellexi» nec solum capiti, verum etiam corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat.« Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.» Hoc seniores illi non intelligebant, qui de lavandis manibus sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis hujus super seniores intelligentis, nondum quod ab eo dictum est intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei:« Edissere nobis parabolam istum.» Putabat adhuc esse parabolam, quod Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit:« Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem»? Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos seniores non intelligitis? Sed plane jam nunc audito tali magistro, capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere,« Super seniores intellexi.» Nam etiam corpori congruit quod secutus adjunxit,« Quia mandata tua exquisivi. Mandata tua,» non mandata hominum:« mandata tua,» non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super seniores illos intelligantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem veritati praeferebant, et dictum est,« Cur et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis?»
40.23.4
[« vers.» 101.] Jam vero quod adjungitur, non capiti videtur convenire, sed corpori:« Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.» Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non eamus, ut ad mala concupita perveniant; sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus, ne nos raptos atque subversos per malignas vias pertrahant.
40.23.5
[« vers.» 102.]« A judiciis,» inquit,« tuis non declinavi, quoniam tu legem posuisti mihi.» Dixit quid timuerit, ut ab omni via maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim,« A judiciis tuis non declinavi;» nisi quod alio loco dicit,« A judiciis autem tuis timui?» Perseveranter eis credidi,« quia tu legem posuisti mihi.» Tu interior intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo, tanquam digito tuo; ut eam non tanquam servus sine amore metuerem, sed casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.
40.23.6
[« vers.» 103.] Et ideo vide quid sequitur:« Quam dulcia faucibus meis verba tua!» vel, quod de graeco est expressius,« eloquia tua: super mel et favum ori meo.» Haec est illa suavitas quam Dominus dat, ut terra nostra det fructum suum; ut bonum vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni spiritualis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent;« favum,» sed plures habent. Melli est autem similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tanquam de cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum ori cordis, non carnis est dulcis.
40.23.7
[« vers.» 104.] Sed quid est quod ait,« A mandatis tuis intellexi?» Aliud enim est, Mandata tua intellexi; aliud est,« A mandatis tuis intellexi.» Nescio quid ergo aliud se significat intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intelligentiam, quas concupiverat scire. Propter quod scriptum est,« Concupisti sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi»: ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo:« Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper». Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum autem dixisset,« Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita;» ideo addidit,« semper,» quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia. Spiritualium itaque membrorum Christi vox ista est,« A mandatis tuis intellexi.» Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior doctrina sapientiae,« Propterea,» inquit,« odio habui omnem viam iniquitatis.» Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor justitiae: qui tanto major est, quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a mandatis ejus intelligit.
40.24.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXIII.
40.24.1
[« vers.» 105.] Scrutandos atque tractandos pro viribus quas Deus donat, nunc istos versus psalmi hujus aggredimur, quorum primus est,« Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.» Quod est,« lucerna;» hoc repetitum est,« lumen:» quod,« pedibus meis;» hoc,« semitis meis.» Quid est ergo,« verbum tuum?» Numquidnam illud quod in principio erat Deus apud Deum, Verbum scilicet per quod facta sunt omnia? Non est ita. Nam illud Verbum lumen est, sed lucerna non est. Lucerna quippe creatura est, non Creator, quae participatione incommutabilis lucis accenditur. Hoc erat Joannes, de quo dicit Verbum Deus,« Ille erat lucerna ardens et lucens». Sed lumen est et lucerna: et tamen in comparatione Verbi, de quo dictum est,« Deus erat Verbum,» non erat ille lumen; sed missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lumen verum, non quod illuminatur, ut homo, sed quod illuminat omnem hominem. Nisi autem et lucerna lumen esset, non diceret Apostolis,« Vos estis lumen mundi.» Quo audito ne id se putarent esse, quod ille qui hoc dixerat; nam et de seipso quodam loco dixit,« Ego sum lumen mundi»: ait illis de illis,« Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus»; ut scirent se tanquam lucernas de illo lumine quod immutabiliter lucet, accensas. Nulla quippe creatura, quamvis rationalis et intellectualis, a seipsa illuminatur, sed participatione sempiternae veritatis accenditur: etiamsi aliquando dies vocatur, non dies Dominus, sed quem fecit Dominus; et ideo audit, Accedite ad eum, et illuminamini. Propter quam participationem, in quamtum homo est et ipse Mediator,« lucerna» in Apocalypsi nuncupatur. Sed singularis est ista susceptio: de nullo enim sanctorum dici divinitus potuit, aut dici ullo modo fas est;« Verbum caro factum est», nisi de uno Mediatore Dei et hominum. Cum igitur lumen dicatur unigenitum Verbum aequale gignenti, lumen dicatur et homo ab illo Verbo illuminatus, qui dicitur et lucerna, sicut Joannes, sicut Apostoli, nec ullus eorum homo sit Verbum, et illud Verbum a quo illuminati sunt lucerna non sit; quid est hoc verbum, quod ita lumen dicitur, ut lucerna sit( ait enim,« Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis»), nisi verbum intelligamus quod factum est ad Prophetas, vel quod praedicatum est per Apostolos? Non verbum Christum, sed verbum Christi, de quo scriptum est,« Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi». Nam et verbum propheticum lucernae comparans apostolus Petrus:« Habemus,» inquit,« certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco». Quod itaque hic ait,« Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis,» verbum est quod in Scripturis sanctis omnibus continetur.
40.24.2
[« vers. 106, 107.] Juravi,» inquit,« et statui custodire judicia justitiae tuae:» tanquam bene ambulans ad illam lucernam, et rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset,« Juravi;» adjunxit,« et statui.» Hoc enim appellavit juramentum quod statuit per sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis judiciis justitiae Dei, ut sit omnino pro juratione quod statuit.
40.24.3
Fide autem custodiuntur judicia justitiae Dei; cum sub Deo justo judice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus pertulit Christi,« Humiliatus sum,» inquit,« usque valde.» Non enim ait, Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intelligi sit necesse: sed ait,« Humiliatus sum usque valde;» maximam scilicet passus persecutionem, pro eo quod juravit et statuit custodire judicia justitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret, addidit,« Domine, vivifica me secundum verbum tuum:» hoc est secundum promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus, et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit in humiliatione persecutionis, ubi ait:« Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia,» id est martyria« oris tui.» Ubi intelligitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter quod dictum est,« In vestra patientia possidebitis animas vestras»; et de quo dictum est,« Quoniam ab ipso est patientia mea»: non corpus in persecutione mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et judicia justitiae Dei.
40.24.4
[« vers. 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine:» hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene autem intelliguntur« oris voluntaria,» sacrificia laudis, confessione charitatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est,« Voluntarie sacrificabo tibi». Sed quid est quod adjungit,« Et judicia tua doce me?» Nonne ipse in versibus superioribus dixerat,« A judiciis tuis non declinavi?» Quomodo istud, si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit,« Et judicia tua doce me?» An sicut illud est,« Suavitatem fecisti cum servo tuo;» et postea dicit,« Suavitatem doce me?» Quod ita exposuimus, ut intelligeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat postulantis.
40.24.5
[« vers. 109.] Anima mea in manibus tuis semper.» Nonnulli codices habent,« in manibus meis:» sed plures,« in tuis;» et hoc quidem planum est. Justorum enim animae in manu Dei sunt; in cujus manu sunt et nos et sermones nostri.« Et legis,» inquit,« tuae non sum oblitus:» tanquam ad non obliviscendam Dei legem manibus ipsius adjuvetur ejus memoria, ubi ejus est anima.« Anima» vero« mea in manibus meis,» quomodo intelligatur, ignoro. Justi quippe ista verba sunt, non injusti; redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri junior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando dixit patri,« Da mihi substantiam meam quae me contingit:» sed ideo mortuus erat, ideo perierat. An forte ita dictum est,« Anima mea in manibus meis,» tanquam eam vivificandam offerret Deo? Unde alibi dicitur:« Ad te levavi animam meam». Dixerat enim et hic superius,« Vivifica me.»
40.24.6
[« vers. 110.] Posuerunt,» inquit,« peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.» Unde hoc, nisi quia ejus anima in manibus Dei, vel in suis vivificanda offertur Deo?
40.24.7
[« vers. 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum.» Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco positum est,« Haereditavi» interpretati sunt. Quod etsi latinum esse posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum qui accepit; ut sic esset« haereditavi,» quomodo, Ditavi. Melius ergo duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur,« Haereditate possedi;» sive dicacatur,« Haereditate acquisivi:» non haeriditatem, sed« haereditate.» Si autem quaeritur, quid acquisierit« haereditate; Testimonia,» inquit,« tua.» Quid volens intelligi, nisi, ut testis Dei fieret, ejusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei fieret, atque ejus martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre sibi, cujus haeres est, esse collatum? Multi quippe voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non potuissent, si Dei testimonia negare voluissent. Sed etiam ipsorum praeparata est voluntas a Domino. Ideo haec haereditate se acquisisse iste testatur, et hoc« in aeternum;» quia non est in eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur,« Quoniam exsultatio cordis mei sunt:» etsi afflictio corporis, exsultatio tamen cordis.
40.24.8
[« vers.» 112.] Deinde subjecit:« Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.» Qui dicit,« Inclinavi cor meum;» ipse jam dixerat,« Inclina cor meum in testimonia tua;» ut intelligamus simul hoc esse et divini muneris et propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus justificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates: sed si non diligendo ista faciamus, nulla est justificatio; si autem diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas justificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mereatur habere quod diligit.
40.25.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXIV.
40.25.1
[« vers.» 113.] Psalmi hujus locus de quo in voluntate Dei disputaturi sumus, sic incipit:« Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.» Non ait, Iniquos odio habui, et justos dilexi; aut, Iniquitatem odio habui, et legem tuam dilexi: sed cum dixisset,« Iniquos odio habui,» exposuit quare, addendo,« et legem tuam dilexi,» ut demonstraret, non se in hominibus iniquis odisse naturam, qua homines sunt; sed iniquitatem, qua legi quam diligit, inimici sunt.
40.25.2
[« vers.» 114.] Deinde sequitur,« Adjutor meus et susceptor meus es tu: Adjutor,» ad bona facienda;« susceptor,» ad mala evadenda. Quod autem adjungit,« In verbum tuum supersperavi,» tanquam filius promissionis loquitur.
40.25.3
[« vers.» 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur:« Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei?» Non enim ait, faciam; sed,« scrutabor.» Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adjuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus,« Dic, homo, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos»? Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens jurgare Christianos. Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus, Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est,« Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cujus erunt»? quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est,« Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei!» Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et judiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra judicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi,« Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.»
40.25.4
[« vers.» 116.] Deinde posteaquem velut ab oculis cordis sui muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat« Adjutor meus et susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi;» precemque continuans,« Suscipe me,» inquit,« secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea.» Qui jam dixerat,« Susceptor meus,» poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est,« et vivam,» tanquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri, spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus. Sed spes non confundit, si charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Propter quem largius accipiendum clamatur ad Patrem,« Ne confundas me ab exspectatione mea.»
40.25.5
[« vers.» 117.] Et tanquam ei responsum fuerit in silentio, Non vis confundi ab exspectatione tua? non intermittas meditari justificationes meas: sentiens istam meditationem plerumque animae languoribus impediri,« Adjuva me,» inquit,« et salvus ero; et meditabor in justificationibus tuis semper.»
40.25.6
[« vers 118.] Sprevish omnes;» vel, quod de graeco diligentius videtur expressum,« Ad nihilum deduxisti omnes discendentes a justificationibus tuis; quia injusta cogitatio eorum.» Ideo ergo clamavit:« Adjuva me et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper;» quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a justificationibus suis. Quare autem discedunt?« Quia injusta est,» inquit,« cogitatio eorum.» Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est:« Cogitatio sancta servabit te»: et alibi legitur:« In cogitationibus impii interrogatio erit»: et Apostolus:« Cogitationibus,» ait,« accusantibus aut etiam defendentibus». Ubi autem felix est qui in cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum est:« Confundantur iniqui facientes vane»; id est, inaniter, tanquam redacti ad nihilum.
40.25.7
[« vers.» 119.] Sequitur in Psalmo:« Praevaricantes deputavi,» vel« putavi,» vel« existimavi omnes peccatores terrae.» Multis enim modis nostri interpretati sunt unum verbum graecum, quod est ἐλογισάμην: sed profunda est illa sententia, et si adjuverit Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod additum est:« Propterea dilexi testimonia tua semper,» multo amplius eam profundam facit. Dicit enim Apostolus:« Lex iram operatur,» hujusque dicti rationem reddens:« Ubi enim non est lex,» inquit,« nec praevaricatio»; ita ostendens non omnes esse praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere legem, alio loco evidentius ait:« Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt». Quid sibi ergo vult:« Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae?» Sed hic quaestionem proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone tractandam, ne hujus prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut bene possit quod explicatur intelligi.
40.26.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXV. «Psalmus cum Apostolo conciliandus.»
40.26.1
[« vers.» 119.] Quaerimus, si Deo largiente invenire possumus, quomodo intelligendum sit quod in isto psalmo magno dictum est:« Praevaricatores,» vel potius,« praevaricantes;» graecus enim παραβαίνοντας ait, non παραβάτας: quaerimus ergo quomodo intelligendum sit,« Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae;» propter quod ait Apostolus:« Ubi enim lex non est, nec praevaricatio.» Hoc autem dixit, cum a lege, promissa distingueret. Nam ut de superioribus sensus plenior colligatur:« Non enim per legem,» inquit,« promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio.»« Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum». Cur hoc Apostolus ait, nisi ut ostenderet legem sine promissionis gratia, non solum non auferre, verum et augere peccatum? Unde et illud est:« Lex subintravit, ut abundaret delictum.» Sed quia omnia per gratiam dimittuntur, non solum quae sine lege, verum etiam quae in lege commissa sunt; ideo ibi secutus adjunxit:« Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia». Non itaque praevaricantes deputat omnes peccatores Apostolus, sed eos tantum praevaricantes deputat qui transgrediuntur legem.« Ubi enim non est lex,» inquit,« nec praevaricatio.» Ac per hoc secundum Apostolum, omnis quidem praevaricator peccator est, quia peccat in lege, sed non omnis peccator praevaricator est, quia peccant aliqui sine lege;« Ubi» autem« non est lex, nec praevaricatio.» Porro, si nemo sine lege peccaret, non idem ipse apostolus diceret,« Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt.» Secundum istum vero psalmum, si praevaricantes sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevaricatione peccatum: nulla est autem praevaricatio sine lege; nullum est igitur nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit:« Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae,» nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi sunt, vult intelligi peccatores; et ob hoc adversatur illi qui dixit:« Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt.» Secundum illum quippe sunt aliqui peccatores, quamvis non sint praevaricantes, id est, qui« sine lege peccaverunt: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio:» secundum istum autem nullus est sine praevaricatione peccator; quia praevaricantes deputat omnes peccatores terrae. Nullus ergo secundum istum sine lege peccavit;« quia ubi non est lex, nec praevaricatio.» An forte dicturi sumus, verum quidem esse quod nec praevaricatio sit ubi non est lex, sed verum non esse quod aliqui sine lege peccaverint; aut verum quidem esse aliquos sine lege peccasse, sed verum non esse, ubi lex non est, praevaricationem esse non posse? At utrumque Apostolus dixit: verum est ergo utrumque, quia utrumque per Apostolum Veritas dixit. Quomodo ergo erit verum quod in psalmo isto eadem procul dubio Veritas dixit,« Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae?» Respondetur enim nobis: Qui sunt ergo illi qui secundum Apostolum sine lege peccaverunt? Non enim et eorum quisquam praevaricans deputandus est, cum secundum eumdem apostolum, praevaricatio non sit ubi lex non est.
40.26.2
Sed nimirum cum diceret Apostolus,« Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt,» de illa lege agebat quam Deus dedit per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae circumstant, verba ejus ostendunt. Disputabat enim de Judaeis et Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Judaei: unde illis ait,« Si autem tu Judaeus»« cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo.» Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret,« Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira,» inquit,« et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco: Non est enim personarum acceptio apud Deum.» Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait,« Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur». Hos utique Judaeos, illos autem Graecos volens intelligi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod dicit,« Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu.» Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi Judaeos et Graecos, de quibus dixerat,« Non enim est distinctio?» Nam de his et paulo ante:« Causati enim sumus,» inquit,« Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse». Ac per hoc« quicumque sine lege peccaverunt,» illa scilicet de qua Judaei gloriabantur,« sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt,» id est ipsi Judaei,« per legem judicabuntur.» Nec ideo non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat.
40.26.3
Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege peccaverunt, judicari tantummodo, non perire: tanquam per poenas transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est,« Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.» Sed hoc merito fundamenti bene intelligitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Superius quippe dixerat,« Ut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus:» et caetera usque ad eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam aedificat; non tamen respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non perire de quibus dictum est,« Per legem judicabuntur,» nisi quia fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Judaeis hoc Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem Christianus dixerit non perire Judaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo judicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter oves qua inde perierant, se missum esse testetur.; et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die judicii, qui utique sine lege perierunt, quam civitati Judaeae quae in eum non credidit tanta virtute mirabilia facientem?
40.26.4
Si ergo Apostolus secundum legem quam Deus per Moysen populo Israel dedit, caeteris autem gentibus non dedit, sine lege dixit esse caeteras gentes; quid intellecturi sumus in isto psalmo dictum esse,« Praevaricantes aestimavi omnes peccatores terrae,» nisi intelligamus aliquam legem non per Moysen datam, secundum quam sunt praevaricantes caeterarum gentium peccatores?« Ubi enim lex non est, nec praevaricatio.» Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit apostolus,« Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex»? Secundum hoc ergo quod dicit,« Legem non habentes;» sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait,« Ipsi sibi sunt lex;» non immerito praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri injuriam, nisi qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non sinitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et ipsi homines erant: sine lege autem naturali essent, si praeter naturam humani generis esse potuissent. Multo magis ergo praevaricatores facti sunt lege divina, qua naturalis illa sive instaurata, sive aucta, sive firmata est.
40.26.5
Jamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae, ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est: ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae.« Omnes» autem« peccaverunt, et egent gloria Dei.» Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis major in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio, tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est a Deo donata, justitia subveniret. Unde ait Apostolus:« Per legem cognitio peccati.» Non ergo ablatio, sed« cognitio. Nunc autem sine lege,» inquit,« justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas». Proinde etiam iste subjunxit:« Propterea,» inquit,« dilexi testimonia tua.» Tanquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae;« Propterea dilexi testimonia tua,» quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me justitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae justitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat; ad vivificantem Spiritum confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum charitas inspiretur:« Propterea,» inquit,« dilexi testimonia tua.» Quidam codices habent,« semper,» quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est« semper,» ut sic intelligatur, Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia justitiae Dei, qua justificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.
40.26.6
[« vers.» 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit:« Confige clavis a timore tuo carnes meas.» Sic enim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est, καθήλωσον. Hoc alii« confige» dicere voluerunt, nec addiderunt« clavis;» atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est« confige,» non sonant clavi; καθήλωσον autem sine clavis intelligi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est,« confige clavis.» Ubi quid vult intelligi, nisi quod ait Apostolus:« Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo»? Et iterum:« Christo,» inquit,« confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus». Quod quid est aliud, nisi, Non est in me justitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed justitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est, non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus,« qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur». Item dicit,« Qui autem sunt Jesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis». Cum hic dictum sit quod ipsi« crucifixerunt carnem suam,» in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur,« Confige clavis a timore tuo carnes meas;» ut intelligamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate.
40.26.7
Sed quid sibi vult, quod cum dixisset,« Confige clavis a timore tuo carnes meas;» addidit,« a judiciis enim tuis timui?» Quid est,« Confige a timore tuo; timui enim?» Si jam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes ejus, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tanquam dicens, Perfice in me timorem tuum; timui enim a judiciis tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae hujus eruendus.« Confige,» inquit,« clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui:» hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi, carnalia mea desideria comprimantur;« a judiciis enim tuis timui,» cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare justitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata charitas foras mittit; quae non timore poenae, sed delectatione justitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur justitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritualiter delectatur ejus bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem judicat secuturam, quando amore justitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritualium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur.« Confige» ergo« clavis,» inquit,« a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui:» hoc est, Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tanquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore« a judiciis tuis timui.»
40.27.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXVI.
40.27.1
[« vers.» 121.] Istos magni psalmi hujus versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos:« Feci judicium et justitiam; ne tradas me nocentibus me.» Non mirum est eum fecisse judicium et justitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire judicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu judicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur,« Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate»: tamen hoc loco ita positum est judicium, tanquam si rectum non fuerit, non debeat judicium nominari; alioquin non sufficeret dicere,« Feci judicium,» sed diceretur, Feci rectum judicium. Hoc genere locutus est Dominus Jesus, ubi ait:« Reliquistis graviora Legis; judicium, et misericordiam, et fidem». Et hic enim judicium sic positum est, tanquam non sit judicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est:« Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine». Et illud apud Isaiam:« Exspectavi ut faceret judicium; fecit autem iniquitatem». Non ait, Exspectavi ut faceret judicium justum, fecit autem iniquum: sed tanquam ideo jam judicium sit, quia justum est; nec sit judicium, quod injustum est. Justitia vero non solet dici bona justitia, vel mala justitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve judicium; sed eo ipso jam bona est, quia justitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum judicium, et malum judicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus judex, et malus judex: sic autem non dicitur bona justitia, vel mala justitia, sicut non dicitur, bonus justus, et malus justus, quia continuo bonus quisque, si justus. Justitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Judicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior loquendi ratio, hujus virtutis est operatio. Qui enim habet justitiam, recte judicat: imo secundum istam locutionem, qui habet justitiam, judicat; quia nec judicat, si non recte judicat. Et justitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus ejus significatum est. Quis enim facit in homine justitiam, nisi qui justificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit justum? Unde ait Apostolus:« Justificati gratis per gratiam ipsius». Facit ergo justitiam, id est, opus justitiae, qui habet in se justitiam, id est opus gratiae.
40.27.2
« Feci,» inquit,« judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me:» id est, Feci judicium justum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent,« Ne tradas me persequentibus me:» quod enim graece dictum est, τοῖς ἀντιδικοῦσι, quidam interpretati sunt,« nocentibus;» quidam,« persequentibus;» quidam,« calumniantibus.» Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse« adversantibus;» cum sine controversia quod graece ἀντίδικος, hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus,« Ne nos inferas in tentationem»? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus,« Ne forte tentaverit vos qui tentat». Ei tradit Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua,« Non movebor in aeternum,» avertit faciem suam, et factus est conturbatus, sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit judicium opusque justitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur,« Dominus dabit suavitatem»; de illo etiam dicitur,« Ab ipso est enim patientia mea».
40.27.3
[« vers.» 122, 123.] Denique sequitur:« Excipe servum tuum in bonum; non calumnienter mihi superbi.» Illi impellunt, ut cadam in malum; tu excipe in bonum. Qui autem interpretati sunt,« Non calumnientur me,» graecam locutionem secuti sunt, latinae linguae minus usitatam. An forte habet vim cum dicitur,« Non calumnientur me,» quam haberet si diceretur, Non me capiant calumniando?
40.27.4
Multae autem possunt intelligi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Judaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est justo, dicens,« Numquid gratis colit Job Dominum»? Quorum omnium calumniae superborum tanquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac jubente exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno, ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait,« Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.» Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. In hujus igitur eloquium justitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo desiderat gratiam.
40.27.5
[« vers.» 124.] Propter quod sequitur,« Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam:» non utique secundum justitiam meam.« Et justificationes,» inquit,« tuas doce me:» illas procul dubio, quibus Deus facit justos, non ipsi se.
40.27.6
[« vers. 125.] Servus tuus ego sum.» Neque enim bene mihi cessit, quando esse volui liber meus, non servus tuus.« Da mihi intellectum, et sciam testimonia tua.» Nunquam intermittenda est ista petitio. Non enim sufficit accepisse intellectum, et Dei testimonia didicisse, nisi semper accipiatur, et quodam modo semper bibatur de fonte lucis aeternae. Testimonia quippe Dei, quanto fit quisque intelligentior, tanto magis magisque sciuntur.
40.27.7
[« vers. 126.] Tempus,» inquit,« faciendi Domino.» Id enim plures codices habent; non, ut quidam,« Domine.» Quod ergo« tempus,» vel quid« faciendi» voluit intelligi« Domino?» Illud quidem quod paulo ante dixerat,« Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam:» hoc« faciendi tempus Domino.» Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus,« Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum». Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adjungens, ubi dixit,« Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; Ecce nunc,» inquit,« tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis». Sed quid est quod tanquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subjunxit,« Dissipaverunt legem tuam:» velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia ejus legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti? Quid est enim,« Dissipaverunt legem tuam,» nisi, Praevaricationis iniquitate, ejus integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non jam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno jam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia.
40.27.8
[« vers. 127.] Ideo,» inquit,« dilexi mandata tua super aurum et topazion.» Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei« diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis». Propter quod et ipse Dominus dicit,« Non veni legem solvere, sed implere»; et idem apostolus,« Plenitudo legis charitas». Ideo,« super aurum et topazion.» Hoc enim et in alio psalmo legitur:« Super aurum et lapidem pretiosum multum». Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tanquam velo interposito, non intelligentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant, propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.
40.27.9
[« vers. 128.] Propterea,» inquit,« ad omnia mandata tua corrigebar.» Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Jam illud quod adjungit, consequens erat:« Omnem,» inquit,« viam iniquam odio habui.» Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.
40.28.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXVII.
40.28.1
[« vers.» 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adjuvante Domino, disputaturi sumus:« Mirabilia testimonia tua; propter hoc scrutata est ea anima mea.» Quis enumerat saltem generatim testimonia Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibila opera ejus, dicunt quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis ejus; et ipse cursus frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tanquam sub unius contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in nobis quod ait propheta:« Consideravi opera tua, et expavi»? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset,« Mirabilia testimonia tua:» secutus adjunxit,« propter hoc scrutata est ea anima mea;» quasi factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior.
40.28.2
Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne compescimus eum, dicentes:« Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper»? Sed si nobis respondeat, et dicat, Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae jubetis ut cogitem, mirabilia sunt ejus testimonia; eum quippe et Dominum, quia jubet, et bonum et magnum, quia talia jubet, esse testantur: numquid audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat, hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis ejus esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec ulla esset ex bona lege justitia.« Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia.» Cur ergo data est quae vivificare non posset, et ex qua esset nulla justitia? Nempe mirandum est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei: propter hoc hujus anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici posset,« Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper.» Ipsa sunt enim quae praecepit nobis Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus hujus anima quae scrutata est, quid invenerit.
40.28.3
[« vers. 130.] Manifestatio,» inquit,« verborum tuorum illuminat, et intelligere facit parvulos.» Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelliges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares:« Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum». Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia« conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus». Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint,« omne os obstruatur,» et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia« non justificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis». Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli hujus; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur, nisi ejus in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur?
40.28.4
[« vers.» 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur:« Os meum,» inquit,« aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua desiderabam.» Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret: aperuit os petendo, quaerendo, pulsando; et sitiens hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum et justum et bonum. Si enim nos cum simus mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum? Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: non quia ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei datur a Patre Spiritus bonus.
40.28.5
[« vers.» 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis:« Respice,» inquit,« in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum:» id est, secundum judicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Joannes apostolus ait,« Nos diligimus,» inquit,« Deum:» et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit; adjunxit,« Quoniam ipse prior dilexit nos».
40.28.6
[« vers.» 133.] Vide et iste quid apertissime dicat:« Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non»« dominetur mei omnis iniquitas.» Ubi quid aliud dicit quam, Rectum et liberum me fac secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei charitas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit, quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit jubendo, impleri faciat adjuvando?
40.28.7
[« vers.» 134.] Sed quid est quod dicit,« Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua?» Si vera illi homines crimina objiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum non facit hominem, nisi apud judicem hominem: ubi autem Deus judex est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui objicitur, sed objicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio, et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum, quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea Dei mandata custodit? Nonne inter ipsas calumnias, quando fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non cedebat? Sed nimirum hoc est,« Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua:» Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum calumniis, ne criminationes falsas quas objiciunt pertimescam, patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata tua.
40.28.8
[« vers. 135.] Faciem tuam,» inquit,« illumina super servum tuum:» id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando, praesentiam.« Et doce me justificationes tuas.» Doce utique ut faciam: quod evidentius alibi legitur,« Doce me ut faciam voluntatem tuam». Qui enim audiunt, licet memoria teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non faciunt. Veritatis namque verbum est,« Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me». Qui ergo non facit, id est non venit, non didicit.
40.28.9
[« vers.» 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae praevaricationis suae,« Exitus aquarum,» inquit,« descenderunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam:» id est, ipsi oculi mei. Nam in quibusdam codicibus et hoc legitur,« Quia non custodivi legem tuam. Descenderunt» ergo« exitus aquarum,» id est effusiones lacrymarum. Et ea locutione qua dicere potuit, Montes descenderunt pedes mei; etsi non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur, Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut, Piscinam descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait,« descenderunt,» humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt enim, quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei justitiam, constituere volebant suam: in qua fatigati et legis praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut justitiam Dei potius impetrarent poenitendo. Sunt codices qui non habent« descenderunt,» sed« transierunt,» tanquam exaggeranter diceret transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intelligamus« exitus aquarum:» id est, plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus. Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia, quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adjuvat voluntatem?
40.29.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXVIII.
40.29.1
[« vers.» 137, 138.] Dixerat superius qui cantat hunc psalmum,« Exitus aquarum descenderunt oculi mei, quoniam non custodierunt legem tuam:» ubi se multum flevisse testatus est praevaricationem suam. Proinde, velut rationem reddens cur multum flere debuerit et suum graviter dolere peccatum,« Justus es,» inquit,« Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde.» Haec utique justitia Dei rectumque judicium et veritas, omni est metuenda peccanti: hac enim damnantur divinitus quicumque damnantur; nec est omnino qui de sua damnatione contra Deum justum recte conqueri possit. Inde fletus rectus est poenitentis; quoniam si cor ejus impoenitens damnaretur, justissime utique damnaretur. Sane justitiam dicit testimonia Dei: justum quippe se probat mandando justitiam. Est etiam haec veritas, ut Deus testimoniis talibus innotescat.
40.29.2
[« vers.» 139.] Sed quid est quod sequitur:« Tabefecit me zelus meus;» vel, sicut alii codices habent,« zelus tuus?» Habent nonnulli etiam,« domus tuae:» et non,« tabefecit me;» sed,« comedit me.» Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est,« Zelus domus tuae comedit me:» quod commemoratum etiam in Evangelio novimus. Simile tamen aliquid est,« tabefecit,» ei quod ibi est,« comedit. Zelus» autem« meus,» quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui,« zelus tuus,» significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et« meus.» Nam quid aliud dicit Apostolus,« Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei?» Nam dicendo,« Aemulor vos,» quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit,« Deo,» id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit,« aemulatione Dei.» Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut hoc Apostolus diceret?« Aptavi enim vos,» inquit,« uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo». Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et hujus intelligendus est zelus: causam namque subjungit et dicit,« Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei.» Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum ejus obliti.
40.29.3
[« vers.» 140.] Deinde considerans ipse, in verbis Dei qua flamma dilectionis arderet:« Ignitum,» inquit,« eloquium tuum valde, et servus tuus dilexit illud.» Merito zelabat in suis inimicis cor impoenitens, qui fuerant obliti verborum Dei: ad hoc enim flagrabat eos adducere, quod ipse flagrantissime diligebat.
40.29.4
[« vers. 141.] Junior ego sum,» inquit,« et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus:» non sicut inimici mei, qui obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus justificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate majoribus qui obliti sunt. Nam quid est,« Junior ego non sum oblitus,» nisi, Illi majores obliti sunt? Νεώτερος est enim graece, quod est etiam in illo loco ubi dictum est,« In quo corrigit junior viam suam?» Hoc autem nomen comparativum est, et ideo bene intelligitur in comparatione majoris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae utero luctabantur; quando« non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Major serviet minori». Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est major: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut quae sunt evacuentur; et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi.
40.29.5
[« vers.» 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui suam justitiam constituere voluerunt, ignorantes justitiam Dei: iste autem junior non est oblitus, qui non suam voluit habere justitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit,« Justitia tua justitia in aeternum, et lex tua veritas.» Quomodo enim non veritas lex, per quam cognitio peccati, et quae testimonium perhibet justitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus:« Justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas».
40.29.6
[« vers.» 143.] Propter hanc passus est persecutionem junior a majore, ut diceret junior quod sequitur:« Tribulatio et necessitas invenerunt me, mandata tua meditatio mea est.» Saeviant, persequantur; dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis mandatis etiam qui saeviunt diligantur.
40.29.7
[« vers. 144.] Justitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam.» Intellectum poscit iste junior; quem si non haberet; non super seniores intelligeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intelligat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit,« et vivam:» quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit justitiam, quae manet in aeternum. Quae justitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.
40.30.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXIX.
40.30.1
[« vers.» 145] Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce; alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc psalmum, dicens:« Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine.» Cui autem rei suus clamor proficiat, adjunxit:« Justificationes tuas exquiram.» Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi desideravit a Domino exaudiente praestari, ut justificationes ejus exquirat. Proinde quod ut faciamus jubetur, ut exquiramus oratur. Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam spem Dominus Jesus dedit dicendo:« Quaerite, et invenietis.» Rursus autem dicit sapientia( quae quid est, nisi ipse?),« Quaerent me mali, et non invenient.» Non ergo malis, sed bonis dictum est,« Quaerite, et invenietis.» Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco paulo post,« Si ergo vos,» inquit,« cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris». Quomodo igitur malis dicitur,« Quaerite, et invenietis;» cum rursus dicatur,« Quaerent me mali, et non invenient?» An aliud eos Dominus quam sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et justificationes Dei. Quapropter restat ut intelligamus, non omnes malos non invenire sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut oderint eam. Sic enim et dixit:« Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam». Ideo ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt, eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per mores quos jubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia, sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem, quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam: sed volunt verbis ejus inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod eum jubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate:« Clamavi,» inquit,« in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram:» utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet.
40.30.2
[« vers. 146.] Clamavi; salvum me fac:» vel, sicut nonnulli codices habent et graeci et latini,« Clamavi te; salvum me fac.» Quid est,« Clamavi te,» nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset,« salvum me fac,» quid adjunxit?« Et custodiam testimonia tua:» ne te scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur veritas.
40.30.3
[« vers.» 147.] Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis, quod aliquando diutius exponendum est.« Praeveni intempesta nocte, et clamavi.» Plures codices non habent,« intempesta nocte;» sed,« immaturitate:» vix autem unus inventus est qui haberet geminatam praepositionem, id est,« in immaturitate.» Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora inopportuna. Nox quoque intempesta, id est media, quando quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum; et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio jam vocatur. Quanquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant, Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intelligi: et quod ait locutor egregius, Unde haec tam clara repente Tempestas? non coelum nimbis ventisve turbatum, sed magis subita et splendida serenitate fulgidum significavit hoc nomine. Quod ergo graece dictum est ἐν ἀωρίᾳ, non uno verbo, sed duobus, id est, praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt,« intempesta nocte,» plures,« immaturitate,» non duobus verbis, sed uno, cujus vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus verbis, sicut graecus posuit,« in immaturitate;» ἀωρία quippe immaturitas est, ἐν ἀωρίᾳ,« in immaturitate:» tanquam si vellet etiam ille qui dixit,« intempesta nocte,» praepositione dicere geminata,« in intempesta;» ut una praepositio significet in qua hora, altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad sententiam, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in galli cantu: ita nihil interesset, utrum« intempesta,» an vero« in intempesta nocte,» id est,« in nocte intempesta» clamasse se diceret. Graecus tamen« in nocte intempesta» dixit, quod idem valet si dicatur,« in immaturitate,» id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.
40.30.4
« Praeveni,» inquit,« in nocte intempesta, et clamavi; in verbis tuis speravi.» Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur:« Praeveniamus faciem ejus in confessione». Quanquam si velimus intelligere immaturum tempus noctis hujus, antequam venisset plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus manifestaretur in carne; nec tunc Ecclesia tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes.
40.30.5
[« vers.» 148.] Ipsa et quod sequitur dicit,« Praevenerunt oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua.» Ponamus enim matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis; nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?
40.30.6
[« vers. 149.] Vocem meam,» inquit,« exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam: et secundum judicium tuum vivifica me.» Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam, eisque postea justis secundum judicium dabit vitam; quia non frustra illi hoc ordine dicitur,« Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine»: quamvis et ipsum tempus misericordiae non est sine judicio, de quo dicit Apostolus,« Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur»; et ejus coapostolus,« Tempus est,» inquit,« ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis»;« qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio». Et ultimum tempus judicii non erit sine misericordia, quia« coronat te,» ait psalmus,« in miseratione et misericordia». Judicium autem sine misericordia sed sinitris qui non fecerunt misericordiam( Jacobi II, 13).
40.30.7
[« vers. 150.] Appropinquaverunt,» inquit,« persequentes me iniquitate;» vel, sicut nonnulli codices habent,« inique.» Tunc appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio Domini prophetata est,« Ne discedas,» inquit,« a me, quoniam tribulatio proxima est»; cum ea dicantur quae non imminente, sed jam praesente ipsa passione perpessus est. Sed proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes, affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod sequitur:« A lege autem tua longe facti sunt.» Quanto magis propinquaverunt persequendis justis, tanto magis longe facti sunt a justitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo nullatenus deseruntur?
40.30.8
[« vers.» 151.] Denique sequitur:« Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.» Etiam in tribulationibus suis, quod eas non immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est usitata confessio. Ita regina Esther, ita sanctus Daniel, ita tres viri in camino, ita eorum sanctitatis alii socii confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit,« Omnes viae tuae veritas;» cum in alio psalmo legatur,« Universae viae Domini misericordia et veritas». Sed erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in judicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.
40.30.9
[« vers. 152]. Ab initio cognovi,» inquit,« de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.» Quod graecus ait, καταρχὰς, aliqui nostri« ab initio,» aliqui« initio,» aliqui« in initiis» interpretati sunt. Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt, graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius usitatum est, ut« ab initio» vel« initio» dicatur, quod καταρχὰς graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud nos, cum dicimus, Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid est ergo,« Ad initio cognovi,» vel potius, ut et nos adverbialiter id dicamus,« Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea?» Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi quibus testatus est Deus daturum se regnum suis filiis sempiternum? Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum est,« Et regni ejus non erit finis»; ipsa testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc testimonia requiruntur. Et ideo bene intelligitur dictum,« fundasti ea,» quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis humani, cujus primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre fundendi? Nam et illud ab initio dictum est,« Erunt duo in carne una»: quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens,« Ego,» inquit,« dico in Christo et in Ecclesia».
40.31.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXX.
40.31.1
[« vers.» 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se alienam arbitretur esse hanc vocem( quoniam re vera totum Christi corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi hujus incipit lectio, de qua nunc disputare suscepimus:« Vide humilitatem meam, et eripe me; quia legem tuam non sum oblitus.» Hoc loco nullam Dei legem convenientius intelligimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur. Superbus ergo malis, ut humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.
40.31.2
[« vers. 154.] Judica,» inquit,« judicium meum, et redime me.» Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait,« Vide humilitatem meam;» hoc est,« Judica judicium meum:» et quod ait,« et eripe me;» hoc est,« et redime me.» Quod vero supra dictum est,« quia legem tuam non sum oblitus;» huic congruit quod infra est,« propter eloquium tuum vivifica me.» Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem pertinet quod ait,« Vivifica me;» quia sanctorum exaltatio vita aeterna est.
40.31.3
[« vers. 155.] Longe est,» inquit,« a peccatoribus salus; quia justificationes tuas non exquisierunt.» Quis enim te discernit, o tu qui dixisti,« Longe est a peccatoribus salus?» quis te discernit a peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est, Dei justificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti? Nonne tu es qui paulo ante dicebas,« Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram?» Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe est salus, quia justificationes Dei non exquisierunt.
40.31.4
[« vers.» 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim ego id viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim Christi verba ista sunt, cujus membra sumus. Vidit hoc, inquam, continuoque subjecit:« Miserationes tuae multae, Domine.» Etiam hoc ergo quod exquirimus justificationes tuas, pertinet ad miserationes tuas.« Secundum judicium tuum vivifica me.» Novi enim quia et judicium tuum sine tua miseratione non erit super me.
40.31.5
[« vers. 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi.» Factum est, novimus, recolimus, agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum, insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum est de homine isto toto terrarum orbe diffuso,« Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi?» Agnoscimus, et gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio psalmo, tu ipse dixisti:« Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos». Ecce quare ab ejus testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.
40.31.6
[« vers. 158.] Vidi,» inquit,« insensatos, et tabescebam:» vel, sicut alii codices habent,« Vidi non servantes pactum;» et hoc plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore. In quo enim non servaverunt pactum, secutus adjunxit:« Quia eloquia tua non custodierunt.» Ea quippe in tribulationibus negaverunt.
40.31.7
[« vers.» 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac dicit,« Vide quoniam mandata tua dilexi.» Non ait, Eloquia vel testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Hanc iste commendans ait,« Vide quoniam mandata tua dilexi.» Deinde postulavit praemium:« Domine, in tua misericordia vivifica me.» Isti mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia, quod reddere debet justitia; quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?
40.31.8
[« vers. 160.] Principium,» inquit,« verborum tuorum veritas, et in aeternum omnia judicia justitiae tuae.» A veritate, inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita justo, poena impio. Haec sunt quippe in aeternum judicia justitiae Dei.
40.32.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXXI.
40.32.1
[« vers.» 161.] Quas persecutiones a regibus terrae corpus Christi, hoc est sancta Ecclesia pertulerit, novimus. Agnoscamus ergo hic etiam ejus verba dicentis,« Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.» Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum coelorum promiserit rex eorum? quid, inquam, laeserant regna terrena? Numquid eorum rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Judaeis ait:« Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt»? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit? Nonne praecursor ejus, militibus regni hujus quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait, Cingulum solvite, arma projicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare; sed ait,« Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum»? Nonne unus militum ejus et dilectissimus comes ejus, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provincialibus dixit:« Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit?» Et paulo post ait:« Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis». Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia? Quid ergo eos Christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo Christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges Christianos gratis persecuti sunt. Sed quod subjecit, attende:« Et a verbis tuis formidavit cor meum.» Habuerunt quidem et illi verba minacia, Expello, proscribo, occido, ungulis torqueo, ignibus torreo, bestiis subrigo, membra dilanio: sed tua me potius verba terruerunt,« Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam».« Ab» his« verbis tuis formidavit cor meum;» et contempsi hominem persecutorem meum, et vici diabolum seductorem meum.
40.32.2
[« vers.» 162.] Denique sequitur:« Exsultabo ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.» Per ea verba vicit, a quibus formidavit. Victis enim spolia detrahuntur; sicut victus et spoliatus est ille de quo dicitur in Evangelio,« Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem». Sed spolia multa inventa sunt, quando patientiam mirati martyrum, etiam qui persecuti sunt crediderunt; et qui regem nostrum detrimento militum ejus sunt damnificare moliti, ab illo sunt insuper acquisiti. Quisquis ergo a verbis Dei, ne in certamine vincatur formidat, super eadem verba victor exsultat.
40.32.3
[« vers.» 163.] Nam ne putaremus ex illa formidine odium verborum Dei potuisse subrepere: quamvis jam dixerit,« Exultavi super eloquia tua,» quod utique non diceret, si odisset ea; tamen adhuc addidit, et dicit:« Injustitiam odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.» Nempe a verbis ejus illa formido non fecit eorumdem verborum odium, sed integram tenuit charitatem. Neque enim lex Dei non sunt verba et eloquia Dei. Absit ergo ut timore pereat amor ubi castus est timor. Sic patres a filiis piis et timentur et amantur; sic pudica conjux virum et timet, ne ab illo deseratur, et amat, ut fruatur. Si ergo et pater homo, et conjux homo, et timeri et amari debet; multo magis Pater noster qui in coelis est, et ille sponsus, non carne prae filiis hominum, sed virtute formosus. A quibus enim diligitur lex Dei, nisi a quibus diligitur Deus? Et quid habet bonis filiis triste lex patris? An quoniam quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit? At qui haec judicia respuit, promissa non recipit. Paterna ergo judicia laudentur et in flagello, si promissa diligantur in praemio.
40.32.4
[« vers.» 164.] Ita plane facit iste, qui dicit,« Septies in die laudavi te, super judicia justitiae tuae. Septies in die» quod ait, significat Semper. Solet esse quippe iste numerus universitatis indicium: propter quod sex diebus divinae operationis, septimus adjectus est quietis; et per septem dies currentes et recurrentes, tempora universa volvuntur. Nec ob aliud dictum est,« Septies cadet»« justus, et resurget:» id est, non perit justus, modis omnibus humiliatus, sed non praevaricatus, alioquin non erit justus. Nam pro omni genere tribulationis, qua in conspectu hominum dejicitur, positum est,« septies cadit;» et pro eo quod ex ipsis omnibus tribulationibus proficit, positum est,« resurget.» Satis illustrat in eo libro consequens sententia praecedentem: ibi enim sequitur,« Impii autem infirmabuntur in malis». Hoc est itaque justo septies cadere et resurgere, in omnibus malis non infirmari. Merito igitur septies in die laudavit Ecclesia Deum super judicia justitiae ipsius; quia cum tempus esset ut judicium inciperet a domo Domini, in omnibus tribulationibus suis non infirmata, sed coronis martyrum glorificata est.
40.32.5
[« vers. 165.] Pax multa,» inquit,« diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.» Utrum ipsa lex diligentibus se scandalum non est, an diligentibus eam nullum est undecumque scandalum? Sed utrumque recte intelligitur. Qui enim diligit Dei legem, etiam quod in ea non intelligit honorat; et quod ei sonare videtur absurde, se potius non intelligere, et aliquid magnum latere ibi judicat: ideo lex Dei non est ei scandalum. Ut autem nullum scandalum omnino patiatur, non sic homines sanctae cujusque professionis attendat, ut fides ejus ex eorum moribus pendeat; ne aliquibus cadentibus quos pro magno habebat, ipse scandalo pereat: sed ipsam Dei legem diligat, et erit ei pax multa, nullumque scandalum. Securus enim diligit eam, in qua etiamsi multi peccant, peccare ipsa non novit.
40.32.6
[« vers. 166.] Exspectabam,» inquit,« salutare tuum;»« Domine, et mandata tua dilexi.» Quid enim justis profuisset antiquis Dei dilexisse mandata, nisi cos Christus qui est Dei salutare, liberasset; cujus etiam spiritu impertito mandata Dei diligere potuerunt? Si ergo exspectabant salutare Dei, qui mandata ejus dilexerunt; quanto magis necessarius erat Jesus, hoc est salutare Dei, salvis faciendis eis qui mandata ejus non dilexerunt? Potest ista etiam sanctis istorum temporum, ex quo gratia revelata Evangelium praedicatur, congruere prophetia: exspectant enim Christum qui mandata Dei diligunt, ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos appareamus cum illo in gloria.
40.32.7
[« vers. 167, 168.] Custodivit,» inquit,« anima mea testimonia tua, et dilexi ea valde:» vel, sicut nonnulli codices habent,« dilexit,» ut subaudiatur,« anima mea.» Custodiuntur testimonia Dei, dum non negantur. Hoc est martyrum officium, quia testimonia graece martyria nuncupantur. Sed quia pro testimoniis Dei etiam flammis concremari sine charitate nihil prodest, ideo addidit,« Et dilexi ea valde.» Supra autem dixerat,« Mandata tua dilexi;» deinde sequenti versu,« Testimonia tua,» et« custodivi,» et« dilexi:» postea,« Et mandata tua,» et« testimonia tua custodivi;» ait enim,« Custodivi mandata tua et testimonia tua.» Qui enim diligit, ipsa veraciter libenterque custodit. Plerumque autem dum mandata Dei custodiuntur, fiunt inimici contra quorum voluntatem custodiuntur: tunc vero fortiter et testimonia custodienda sunt, ne persequentibus inimicis negentur.
40.32.8
Cum ergo se iste utrumque fecisse dixisset, Deo tribuit unde fecit, adjungendo atque dicendo:« Quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine.» Ideo, inquit,« custodivi madata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo.» Tanquam diceret: Si avertisses a me faciem tuam, fierem conturbatus, nec tua mandata et testimonia custodirem. Custodivi ergo,« quia omnes viae meae in conspectu tuo.» Propitio quippe et adjuvante conspectu, voluit intelligi Deum videre vias suas; sicut oravit qui dixit,« Ne avertas faciem tuam a me». Nam utique facies Domini est et super facientes mala, sed ut perdat de terra memoriam eorum. Non sic profecto iste dixit vias suas ab illo videri; sed sicut novit Dominus vias justorum, et sicut ait Moysi,« Scio te prae omnibus». Nam si hoc cum non adjuvaret gradientem, quod ejus viae sunt in conspectu Dei, non diceret ideo se custodisse mandata et testimonia ejus, quia omnes viae suae sunt in conspectu Domini. Novit enim audire,« Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa»: quia nisi in conspectu Domini esset, via justa non esset. Nam hunc timorem et tremorem apostolus etiam Paulus imponit eis quibus dicit,« Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini:» et cur hoc dixerit aperiens,« Deus est enim,» inquit,« qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona»« voluntate». Ad hoc sunt ergo in conspectu Domini viae justorum, ut dirigat gressus eorum, quoniam ipsae sunt viae de quibus scriptum est in Proverbiis,« Vias autem quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt,» inquit,« quae a sinistris:» ut intelligeremus quod eas non noverit Dominus, propter quod perversis dicturus est,« Non novi vos». Porro ut ostenderet quo fructu vias quae a dextris sunt, id est justorum, noverit Dominus, continuo subjecit:« Ipse enim rectos faciet gressus tuos, et itinera tua in pace producet». Ecce quare ait etiam iste,« Custodivi mandata tua et testimonia tua.» Et velut quaereremus hoc unde potuerit:« Quia omnes,» inquit,« viae meae in conspectu tuo, Domine.»
40.33.1
IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXXII.
40.33.1
[« vers.» 169.] Vocem nunc orantis audiamus: quoniam quis oret novimus, et nos ipsos si reprobi non sumus, in membris hujus orantis agnoscimus.« Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine:» id est oratio mea, quae fit in conspectu tuo, appropinquet tibi. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor.« Secundum eloquium tuum da mihi intellectum.» Promissum petit. Nam hoc ait,« Secundum eloquium tuum;» tanquam diceret, secundum promissum tuum. Promisit enim hoc Dominus, ubi ait,« Intellectum dabo tibi».
40.33.2
[« vers. 170.] Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum eripe me.» Repetit quodammodo quod petivit. Nam quod prius dixerat,« Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine;» huic simile est quod ait posterius,« Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine;» et quod prius,« Secundum eloquium tuum da mihi intellectum;» huic congruit quod posterius,« Secundum eloquium tuum eripe me.» Accipiendo quippe intellectum eripitur, qui per seipsum non intelligendo decipitur.
40.33.3
[« vers. 171.] Eructabunt,» inquit,« labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.» Novimus quemadmodum doceat eos Deus qui sunt docibiles Deo. Omnis enim qui audivit a Patre et didicit, venit ad eum qui justificat impium: ut non solum memoria retinendo, verum etiam faciendo custodiat justificationes Dei. Sic enim qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino gloriatur, hymnusque eructatur.
40.33.4
[« vers.» 172.] Sed jam quia didicit et laudavit doctorem Deum, deinde vult docere.« Pronuntiabit,» inquit,« lingua mea eloquia tua, quia omnia mandata tua justitia». Cum haec se pronuntiaturum dicit, utique minister fit verbi. Quamvis enim Deus doceat intrinsecus; tamen fides ex auditu est: et quomodo audiunt sine praedicante? Neque enim quia Deus dat incrementum, ideo non est plantandum et rigandum.
40.33.5
[« vers.» 173, 174.] Scit autem quae pericula secutura sint a contradicentibus et persequentibus, cum fuerit pronuntiator eloquiorum Dei: propter quod adjunxit,« Fiat manus tua, ut salvum me faciat; quia mandata tua elegi.» Ut non timerem, nec solum cor meum teneret, sed lingua etiam pronuntiaret eloquia tua;« mandata tua elegi,» timoremque amore compressi. Fiat ergo manus tua, ut salvum me de manu facias aliena. Sic autem Deus salvos martyres fecit, cum eos in anima non permisit occidi: nam secundum carnem vana salus hominis. Potest et sic accipi.« Fiat manus tua,» ut manus Dei Christus intelligatur; juxta illud Isaiae,« Et brachium Domini cui revelatum est»? Non enim erat factus Unigenitus, cum per eum facta sint omnia; sed factus est ex semine David, ut esset Jesus, id est Salvator, qui jam erat Creator. Sed cum familiare sit Scripturae,« Fiat manus tua;» et,« Facta est manus Domini»: nescio utrum possit hic sensus in eis locis omnibus obtineri. Sane ubi audimus quod sequitur,« Concupivi salutare tuum, Domine;» etiam nolentibus omnibus inimicis, salutare Dei nobis Christus occurrat: ipsum se concupisse justi antiqui veracissime confitentur, ipsum concupivit Ecclesia venturum de visceribus matris, ipsum concupiscit Ecclesia venturum a dextera Patris. Subjungitur autem huic sententiae,« Et lex tua meditatio mea est:» quia lex perhibet testimonium Christo.
40.33.6
[« vers.» 175.] Sed in hac fide, cum corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; fremant gentes, populi meditentur inania, occidatur certe caro dum praedicat te:« Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.» Judicia quippe illa sunt, quae tempus erat ut inciperent a domo Domini. Sed« adjuvabunt me,» inquit. Et quis non videat quantum adjuverit Ecclesiam sanguis Ecclesiae? quanta ex illa semente seges toto orbe surrexerit?
40.33.7
[« vers.» 176.] Novissime prorsus aperit se, et quae persona per totum Psalmum loquebatur, ostendit.« Erravi,» inquit,« sicut ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.» Nonnulli codices non habent« quaere,» sed« vivifica.» Una quippe syllaba interest, qua inter se in graeco distant ζῆσον et ζήτησον: unde et ipsi codices graeci variant. Sed quodlibet horum sit, ovis perdita quaeratur, ovis perdita vivificetur, propter quam pastor ejus nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens, Judaicis laceratus est vepribus. Sed adhuc quaeritur, adhuc quaeratur, ex parte inventa adhuc quaeratur. Ex ea namque parte, qua dicit iste,« Mandata tua non sum oblitus,» inventa est; sed per eos qui mandata Dei eligunt, colligunt, diligunt, adhuc quaeritur, et per sui pastoris sanguinem fusum atque dispersum, in omnibus gentibus invenitur.
40.33.8
Ut potui, quantum a Domino adjutus sum, psalmum istum magnum pertractavi et exposui. Quod profecto melius sapientiores doctioresque fecerunt, sive facturi sunt; nec ideo tamen ei nostrum deesse debuit ministerium, maxime id de me flagitantibus fratribus, quibus sum debitor hujus officii. Quod autem de alphabeto hebraeo, ubi octoni versus singulis subjacent litteris, atque ita Psalmus totus contexitur, nihil dixi, non sit mirum, quoniam nihil quod ad istum proprie pertineret inveni: non enim solus habet has litteras. Illud sane sciant qui hoc in graeca et latina scriptura, quoniam non illic servatum est, invenire non possunt, omnes octonos versus in hebraicis codicibus ab ea quae illis praeponitur, littera incipere; sicut nobis ab eis qui illas noverunt litteras, indicatum est. Quod multo diligentius factum est, quam nostri vel latine vel punice, quos abecedarios vocant psalmos, facere consueverunt. Non enim omnes versus donec claudatur periodus, sed solos primos ab eadem littera incipiunt, quam praeponunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note