Enarrationes in Psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7329 Eninps
21.1
IN PSALMUM XIX ENARRATIO. In finem, Psalmus David.
21.1
[ vers. 1.] Notus est iste titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi quae ventura sunt canens.
21.2
[ vers. 2.] Exaudiat te Dominus in die tribulationis: exaudiat te Dominus in die qua dixisti, Pater, clarifica Filium tuum. Protegat te nomen Dei Jacob: ad te enim pertinet populus posterior natu, quia major serviet minori.
21.3
[ vers. 3.] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te, faciens tibi sanctificatum corpus, Ecclesiam, de speculatione tutam, quae exspectat quando venias a nuptiis.
21.4
[ vers. 4.] Memor sit omnis sacrificii tui: memores nos faciat omnium injuriarum tuarum et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat: et crucem, qua totus oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.
21.5
[ vers. 5.] Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: tribuat tibi Dominus, non secundum cor eorum qui putaverunt persequendo delere te posse; sed secundum cor tuum, quo scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et omne consilium tuum compleat: et compleat omne consilium tuum, non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis, ut mortificatum granum copiosius resurgeret; sed etiam quo caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
21.6
[ vers. 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse monstrabis. Et in nomine Dei nostri magnificabimur: et confessio tui nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos.
21.7
[ vers. 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit clarificari; verum etiam de coelo, ubi jam ad dexteram Patris interpellans pro nobis, diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus salus dexterae ejus: potentatus nostri sunt salus favoris ejus, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus. Nam vana salus hominum, quae non dexterae, sed sinistrae ejus est: hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes temporaliter salvi facti sunt.
21.8
[ vers. 8.] Hi in curribus et hi in equis: hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis praeferuntur honoribus, atque in his exsultant. Nos autem in nomine Domini Dei nostri exsultabimus: nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri exsultabimus.
21.9
[ vers. 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum; et irruentes in lapidem offensionis et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere. Nos vero surreximus, et erecti sumus: nos vero ut populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham qui non sectabamur justitiam, apprehendimus eam, et surreximus; nec viribus nostris, sed per fidem justificati erecti sumus.
21.10
[ vers. 10.] Domine, salvum fac regem: ut ipse qui nobis praeliandi exemplum passione monstravit, offerat etiam sacrificia nostra, sacerdos excitatus a mortuis, et in coelo constitutus. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te: quo jam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.