Enarrationes in Psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7329 Eninps
41.1.1
ENARRATIO II. SERMO I. De prima parte Psalmi.
41.1.1
[ vers. 1.] Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino. Inscribitur autem, Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum semem David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent in Domino. Sic autem incipit: Exsultate justi in Domino. Injusti exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio injustorum. Exsultare autem justi in Domino: quia permanente Domino, permanebit justorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera ejus. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus.
41.1.2
Propterea cum dixisset, Exsultate justi in Domino; quia exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos, inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens, docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam privatam voluntatem, in qua suam figuravit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tanquam membra utique pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater. Sed quid posset mali velle Christus? Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare; quos in se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit desuper, quem nemo tangebat, Saule, Saule, quid me persequeris? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem; ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te infirmum, corrigens te, subjungensque voluntati ejus, ac dicens, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disjunctus es a Deo, qui jam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.
41.1.3
Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est, blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si justum est, non est male; justum est autem, quoniam ab illo fit qui injuste facere nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Quod est, in omni tempore; hoc est, semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus ejus in ore meo. Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec tunc. Sed isti qui jam Deum laudare ex prosperitatis parte coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes exhaeredari mereantur, ut facti jam recti, possint et in adversis Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et postea vituperaturos.
41.1.4
Ergo justi recti, exsultate in Domino: quia vos decet laudatio. Nemo dicat: Quis ego justus, aut quando ego justus? Nolite vos abjicere et desperare de vobis. Homines estis, ad imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini, sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid bibatis, quo subscribatis Amen, digne cogitate. Numquid hoc vos monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis arrogare? Sed non iterum ab omni justitia vos putare debetis exules fieri. Nolo enim vos interrogare de justitia vestra; fortassis enim nemo vestrum mihi audeat respondere, Justus sum: sed interrogo vos de fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere, Justus sum; sic nemo audet dicere, Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti Apostolum: Justus ex fide vivit? Fides tua, justitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves, conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adjuvat ut vincas, et certantem exspectat, et deficientem sublevat, et vincentem coronat. Ergo, Exsultate justi in Domino: hoc dixerim, Exsultate fideles in Domino, quia justus ex fide vivit. Rectos decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc agat? Et rectus erit inter eos qui exsultant in Domino, et quos decet laudatio: quales alloquitur consequenter Psalmus, et dicit: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes, corda vestra docebamus.
41.1.5
[ vers. 2.] Nonne id egit institutio in nomine Christi Vigiliarum istarum, ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce ipsae jubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa theatrica. Quod ei jubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi. Meminerunt qui pridem affuerunt, quando quid intersit inter psalterium et citharam, sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus, viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam nostram. Cithara lignum illud concavum tanquam tympanum pendente testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui superjacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet, psalterium in superiore. Haec est distinctio. Jubemur autem modo confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena, habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus in utroque, ut semper sit laus ejus in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni tempore. Est enim quaedam terrena prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Haec omnia ad vitam terrenam valent. Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena, ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est, longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus, in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut non illi dicitur, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades? Ubi ergo deest qui nusquam non est? Ergo confitere Domino in cithara. Sive tibi abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo, tange chordas in corde, et dic tanquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
41.1.6
Jam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex illius veritatis fonte praeceperit, convertere et ad psalterium, psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est: habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui: habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non judaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab opere servili. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati: et utinam hominis, et non peccati! Haec tria pertinent ad dilectionem Dei, cujus cogita unitatem, veritatem et voluptatem. Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Quis enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his tribus charitas Dei, in septem aliis charitas proximi, ne facias alii quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a filiis tuis. Non maecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam proximi tui: quia si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam, quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt, sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere. Implebis enim amore, quod timore non poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. Non facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas justitiam, adhuc servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam pulchritudo justitiae. Poena te deterreat. Habet justitia formam suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa pulchritudo quae laudata justitia incendit animos. Promunt verba, edunt voces, undique dicunt, Bene, Optime. Quid viderunt? Justitiam viderunt, in qua pulcher est curvus senex. Non enim si procedat senex justus, est aliquid in ejus corpore quod ametur, et tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum: ut per charitatem impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico difficile est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur. Quando incipit amare justitiam, nisi quando mallet furta non esse, etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare justitiam.
41.1.7
Et ipsa justitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Hujus nos amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros, quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus? Amatores lubrici et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent, putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant: et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et meliore judicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere. Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te reprehendentem vero judicio, et servat in se quod placet perverso consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis. Fugit oculos tuos, et omnino non curat qua regula justitiae reprehendatur. Si ergo illi non curant reprehensores veraces, ut sint formosi fallaces; nos in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare irrisores injustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus? Haec cogitantes recti corde, Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.
41.1.8
[ vers. 3.] Cantate ei canticum novum. Exuite vetustatem: nostis canticum novum. Novus homo, Novum Testamentum; novum canticum. Non pertinet novum canticum ad homines veteres: non illud discunt nisi homines novi, renovati per gratiam ex vetustate, et pertinentes jam ad Testamentum novum, quod est regnum coelorum. Ei suspirat omnis amor noster, et cantat canticum novum. Cantet canticum hovum, non lingua, sed vita. Cantate ei canticum novum: bene cantate ei. Quaerit unusquisque quomodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offendi aures suas. Bene canta, frater. Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur, Canta ut placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas, ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit, artifex reprehendit: quis offerat: Deo bene cantare, sic judicanti de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti? Quando potes afferre tam elegans artificium cantandi, ut tam perfectis auribus in nullo displiceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli quaerere verba, quasi explicare possis unde Deus delectatur. In jubilatione cane: hoc est enim bene canere Deo, in jubilatione cantare. Quid est in jubilatione canere? Intelligere, verbis explicare non posse quod canitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vinea, sive in aliquo opere ferventi, cum coeperint in verbis canticorum exsultare laetitia, veluti impleti tanta laetitia, ut eam verbis explicare non possint, avertunt se a syllabis verborum, et eunt in sonum jubilationis. Jubilum sonus quidam est significans cor parturire quod dicere non potest. Et quem decet ista jubilatio, nisi ineffabilem Deum? Ineffabilis enim est, quem fari non potes: et si eum fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut jubiles; ut gaudeat cor sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum? Bene cantate ei in jubilatione.
41.1.9
[ vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille. Et omnia opera ejus in fide. Tua sint opera in fide. quia justus ex fide vivit, et fides per dilectionem operatur: tua sint opera in fide, quia in Deum credendo fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, inquit, Deus qui vos non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest. Habemus ergo et fidelem Deum: distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona quibus gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem. Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo, Domine, redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide.
41.1.10
[ vers. 5.] Diligit misericordiam et judicium. Fac ista, quia facit. Intendite ipsam misericordiam et judicium. Misericordiae tempus modo est, judicii tempus post erit. Unde est misericordiae tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint, praeterita obliviscitur, futura promittit: hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes: neminem deserit laborantem et exclamantem ad se: donat unde sibi sacrificetur, ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat, fratres, non nos transeat. Venturum est judicium: erit et tunc poenitentia, sed jam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt in libro Sapientiae, Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra. Modo dicamus, Transeunt omnia tanquam umbra. Modo fructuose dicamus, Transeunt: ne tunc dicamus infructuose, Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit et judicii.
41.1.11
Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui misericors est, non servet judicium; et qui judicii tenax est, obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia amittit judicium, nec in judicio misericordiam. Miseretur enim, considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum, caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non conversis non donat. Misericors est injustis? Numquid et judicium amisit, aut non debuit judicare inter conversos et non conversos? An vobis justum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et superbus? Ergo habet et judicium in ipsa misericordia. Rursus in illo judicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur. Ergo in illo judicio erit et misericordia, sed non sine judicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia justa erit, quia confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata, misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi judicium, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis, misericordia est. Si inde recessisset judicium, non diceret: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetitur vobis.
41.1.12
Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et judicium; exhibe et tu misericordiam et judicium. An forte ad Deum pertinent ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis, misericordiam et judicium. Ergo pertinent ad te misericordia et judicium. Ne putes quod ad te misericordia pertineat, judicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: jam si tu non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis eum justificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si reprehensus fueris quod male judicasti, quasi de misericordia respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti judicium? Et quomodo, inquis, si tenerem judicium, non amitterem misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in judicio. Caeterum facile est ut admoneamur personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere Deo, si personam pauperis in judicio accipiat, et dicat Deo: Favi pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et judicium. Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cujus iniquitati lavisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem justum favere vidit iniquitati suae. A te recessit injuste adjutus, Deo remansit juste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem injustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid ergo, inquis, facerem? Judicares primo secundum causam, argueres pauperem, flecteres divitem. Alius est judicandi, alius petendi locus. Quando te ille dives videret tenuisse justitiam, non erexisse iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui objurgasse te juste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus redditus erat judicante te? Quamvis ergo, fratres, Psalmi plura restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter varietatem audientium: quia et cum relicimur ex eodem tritico velut multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis sufficiant.
41.2.1
ENARRATIO II. SERMO II. De altera parte Psalmi.
41.2.1
Et in annuntiando et in audiendo verbo veritatis, labor est. Quem laborem, fratres, aequo animo toleramus, si sententiae dominicae et conditionis nostrae meminerimus. Ab ipso enim nostri generis exordio audivit homo, non ab homine fallace, nec a diabolo seductore, sed ab ipsa veritate ex ore Dei, In sudore vultus tui edes panem tuum. Proinde si panis noster est verbum Dei, sudemus in audiendo, ne moriamur in jejunando. Psalmi hujus primarum partium pauci versus Vigiliarium nuper actarum solemnitate tractati sunt: quod restat audiamus.
41.2.2
[ vers. 5, 6.] Hinc autem incipit pars quae restat, quod modo cantavimus. Misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini coeli firmati sunt. Idipsum est enim, Sermone Domini coeli solidati sunt. Dixerat superius, Bene canite ei in jubilatione, id est, ineffabiliter canite: Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. Nihil promittit et non reddit: fidelis ille factus est debitor, esto tu avarus exactor. Deinde cum dixisset, Omnia opera ejus in fide; adjunxit quare: Diligit misericordiam et judicium. Qui ergo misericordiam diligit, miseretur. Qui autem miseretur, potest promittere et non dare, qui posset dare etiamsi non promitteret? Ergo quia diligit misericordiam, oportet ut exhibeat quod promittit: et quia diligit judicium, oportet ut exigat quod dedit. Unde ipse Dominus dicit cuidam servo: Dares tu pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem( Luc. XIX, 23). Quod ideo monemus, ut sciamus quod modo audivimus. Ipse enim dicit alio loco in Evangelio: Ego non judico quemquam: sermo quem locutus sum eis, ipse judicabit eos in novissimo die. Nec se excuset, qui audire non vult ne quasi sit quod ab illo exigatur. Idipsum enim exigitur, quia noluit accipere cum daretur. Aliud est enim non posse accipere, aliud nolle: illic excusatio necessitatis est, hic reatus voluntatis. Ergo, omnia opera ejus in fide: diligit misericordiam et judicium. Accipite misericordiam, et timete judicium; ne ille cum venerit ut exigat nos, sic nos exigat ut inanes dimittat. Exigit enim rationem; reddita ratione, donat aeternitatem. Accipite ergo misericordiam, fratres, accipiamus omnes. Nemo nostrum in accipiendo dormiat, ne ad reddendum male excitetur. Accipite misericordiam: sic ad nos clamat Deus, tanquam si tempore famis diceretur, Accipite frumentum. Quod cum audires tempore famis, profecto ipso stimulo necessitatis concitus curreres, versans te hac atque illac, quaereres unde acciperes quod dictum est, Accipite. Et cum invenires, quando te teneres? quam moram interponeres? Sic et nunc dictum est, Accipite misericordiam. Diligit enim misericordiam et judicium. Cum acceperis, bene utere; ut bonam rationem reddas, cum judicium venerit ejus qui tibi modo praerogat in ista fame misericordiam.
41.2.3
[ vers. 5.] Nolo ergo mihi dicas, Unde accipio? quo eo? Recordare quod cantasti, Misericordia Domini plena est terra. Ubi jam non Evangelium praedicatur? ubi sermo Domini tacet? ubi salus cessat? Opus est ut velis accipere: plena sunt horrea. Haec ipsa plenitudo et abundantia non te venientem exspectaverunt, sed ad dormientem ipsa venerunt. Non dictum est, Surgant gentes, et eant ad unum locum: sed annuntiata sunt ista gentibus ubi erant, ut adimpleretur exinde prophetia dicens: Adorabit eum unusquisque de loco suo.
41.2.4
[ vers. 6.] Misericordia Domini plena est terra. Quid coeli? Audi quid coeli. Non enim indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra abundat hominis miseria, superabundat Domini misericordia: miseria hominis plena est terra, et misericordia Domini plena est terra. Coeli ergo, ubi nulla est miseria, numquid quia non indigent misericordia, non indigent Domino? Omnia indigent Domino, et misera et felicia. Sine illo miser non sublevatur, sine illo felix non regitur. Ergo, ne forte de coelis quaereres, cum audires, Misericordia Domini plena est terra, audi quia Domino et coeli indigent; Sermone Domini coeli solidati sunt. Nam non a se sibi solidamentum fuerunt, nec ipsi coeli firmitatem sibi propriam praestiterunt. Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Non habuerunt aliquid ex se, et tanquam supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris ejus non pars, sed omnis virtus eorum.
41.2.5
Sane, fratres, videte eadem opera Filii et Spiritus sancti. Non enim negligenter praetereundum est, propter quosdam iniquos discretores et turbulentos confusores. Utrumque enim male fit. Confundunt illi, male discernendo, creaturam cum Creatore; et cum sit creator Spiritus Dei, inter creaturas eum numerant. Illi discernunt, et confundunt: confundantur, ut convertantur. Audi modo unum opus Filii et Spiritus sancti. Verbum certe Dei Filius est, et Spiritus oris ejus Spiritus sanctus est. Verbo Domini coeli solidati sunt. Quid est autem solidatos esse, nisi habere stabilem et firmam virtutem? Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Posset et sic dici, Spiritu oris ejus coeli solidati sunt, et Verbo Domini omnis virtus eorum. Quod est enim omnis virtus eorum, hoc est solidati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Numquid sine Patre? Quis ergo facit per Verbum suum et Spiritum suum, nisi cujus Verbum est, et cujus Spiritus? Trinitas ergo haec unus Deus. Hunc adorat qui novit adorare, hunc ubique habet qui se converterit. Non enim quaeritur ab aversis; sed ipse vocat aversos, ut impleat conversos.
41.2.6
Sane, fratres, exceptis illis coelis superioribus ignotis nobis in terra laborantibus, et per humanas conjecturas utcumque ista quaerentibus; exceptis ergo illis coelis, qui quomodo sint super invicem vel quot sint, vel quibus modis distincti sint, quibus incolis impleti sint, qua dispositione regantur, quomodo ibi unus quidam hymnus indeficiens concinens ab omnibus praedicet Deum, multum est ad nos invenire, satagimus tamen pervenire. Ibi est enim patria nostra, quam longa fortasse peregrinatione obliti sumus. Vox enim nostra est in illo psalmo: Heu me, quoniam peregrinatio mea longinqua facta est! Ergo de illis coelis et mihi difficile est disputare, si tamen non impossibile, et vobis intelligere. Certe qui me in his rebus intellectu praevenit, fruatur quo praecessit, et oret pro me ut sequar ego. Interim exceptis illis coelis, habeo de quibus hic utcumque disseram, nobis proximos coelos sanctos Dei Apostolos, praedicatores verbi veritatis, per quos coelos compluti sumus, ut per totum mundum seges Ecclesiae pullularet; etsi cum zizaniis interim communem bibens pluviam, sed tamen horreum non habitura commune.
41.2.7
Ergo cum dictum esset, Misericordia Domini plena est terra: quasi quaereres, Unde impleta est terra misericordia Domini? Prius missi sunt coeli, qui misericordiam Domini spargerent super terram, et hoc super totam terram. Nam vide quid de ipsis coelis alibi dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Quod coeli, hoc firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam. Non cessatur, non tacetur. Sed ubi praedicaverunt, et quousque pervenerunt? Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed hoc pertinet ad id quia omnium linguis locuti sunt in uno loco. Omnium linguis locuti, impleverunt quod dictum est, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed quaero, ipsa vox in omnibus linguis quousque pervenerit, quae impleverit. Audi ergo quod sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum qui enarrant gloriam Dei? Ergo si in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quid praedicaverint nobis, indicet nobis qui illos misit. Indicat plane, fideliter indicat: quia et antequam fierent praedixit futura, ille cujus omnia opera in fide. Resurrexit enim a mortuis, et contrectatis membris suis agnitus a discipulis suis ait: Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Unde, et quousque? Per omnes gentes, ait, incipientibus ab Jerusalem. Quam misericordiam vero omnes exspectamus, fratres, uberiorem a Domino, nisi ut peccata nostra dimittantur? Cum ergo ea sit magna misericordia Domini, remissio peccatorum, et hanc remissionem peccatorum praedixit Dominus praedicari per omnes gentes. Misericordia Domini plena est terra. Unde plena est terra? Misericordia Domini. Quare? Quia ubique dimittit peccata Deus, quia misit coelos qui terram compluerent.
41.2.8
Et quomodo ausi sunt ipsi coeli ire cum fiducia, ex hominibus infirmis coeli fieri, nisi quia Verbo Domini coeli solidati sunt? Unde enim haberent tantam virtutem oves inter lupos, nisi quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum. O Domine misericordissime! Certe hoc facis, ut misericordia tua plena sit terra. Si ergo ita es misericors, ut impleas terram misericordia, vide quos mittis, vide quo mittis. Quo, inquam, mittis, et quos mittis? Oves in medium luporum. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, quis ei resistit? Quid non conturbat, nisi forte quia cito satiatur? Nam omnia devoraret. Mittis infirmos inter saevos? Mitto, inquit, quia coeli fiunt, ut terram compluant. Unde coeli homines infirmi? Sed Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Ecce lupi tenebunt vos, et tradent vos, et offerent potestatibus propter nomen meum. Jam vos armate vos. Virtute vestra? Absit. Nolite cogitare quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis: quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
41.2.9
Facta sunt haec; missi sunt Apostoli, pertulerunt pressuras. Numquid modo tantas ferimus ut audiamus haec, quantas illi ut seminarent haec? Non. Erit ergo, fratres, infructuosus labor noster? Non. Video constipationem vestram, sed et vos videtis sudorem nostrum. Si toleramus, et conregnabimus. Ecce facta sunt illa. Ex illis ovibus missis in medium luporum et memorias martyrum celebramus. Locus iste, quando martyris beati corpus percussum est, lupis plenus erat: vicit tot lupos una ovis capta, et implevit locum ovibus ovis occisa. Saeviebat tunc mare ingentibus persequentium fluctibus, ibat in aridam sitientem coelum Dei. Modo autem per illa quae illi passi sunt, qui aciem ruperunt, glorificatum est nomen Christi: occupavit etiam ipsas potestates ambulans super capita tumentium gurgitum. Et quia ista facta sunt, modo etiam qui vident, nondum credentes, conventicula nostra, celebrationes, solemnitates, laudes jam manifestas et publicas Dei nostri, putatis eos non dolere, putatis non fremere? Sed nunc impletur quod de illis dictum est: Peccator videbit, et irascetur. Quid ergo, quia irascetur? Ne timeas, ovis, lupum. Modo minas eorum et fremitus non timeatis. Irascitur: sed quid sequitur? Dentibus suis frendet et tabescet.
41.2.10
[ vers. 7- 9.) Quia ergo modo salsa maris aqua, quae remansit, in Christianos saevire non audet, occultum autem murmur rodit in se, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo; videte quid sequitur: Congregans sicut in utrem aquas maris. Cum ergo antea mare liberis fluctibus saeviebat, modo autem intra mortalia pectora inclusum amarum est, ille fecit qui in illis vicit, qui posuit tunc mari terminos, ut in se remeantes comminuerentur fluctus ejus. Ipse congregavit velut in utrem aquam maris: mortalis pellis contegit amaram cogitationem. Timentes enim pelli suae, intus tenent quod non audent emittere. Nam eadem est amaritudo: sic oderunt, sic detestantur. Sed quod tunc aperte saeviebat, nunc occulte; quid aliud dicam quam quod dictum est, Frendet, et tabescet? Eat ergo Ecclesia, ambulet: facta est via, strata nostra ab imperatore munita est. Ferveamus in itineribus bonorum operum, hoc est enim ambulare nostrum. Et si quando existunt tentationum pressurae unde non sperabatur, jam congregatis velut in utrem aquis maris, intelligamus Dominum facere hoc ad disciplinam, ut excutiat a nobis male praefidentem de temporalibus securitatem, et dirigat nos in regnum suum composito desiderio. Quod desiderium tribulationibus hinc atque hinc contundentibus producitur, ut simus canori auribus Domini tanquam tubae ductiles. Dictum est enim et hoc in Psalmis, ut in labis ductilibus laudemus Deum. Tuba ductilis malleo producitur, ita christianum cor in Deum pressurarum plagis extenditur.
41.2.11
Meminerimus ergo, fratres, jam his temporibus, quibus congregata est velut in utrem aqua maris, non deesse Deo unde proferat quo nos emendet: cum emendatione nobis opus est. Ideo enim sequitur. Ponens in thesauris abyssos. Thesauros Dei dicit secretum Dei. Novit ille omnium corda, quid ad tempus proferat, unde proferat, quantam potestatem tribuat malis in bonos, ad judicandos quidem malos, erudiendos autem bonos. Novit quomodo haec agat, qui ponit in thesauris abyssos. Fiat ergo quod sequitur: Timeat Dominum omnis terra. Non glorietur superba laetitia temeraria exsultatione, dicens: Jam congregata est velut in utrem aqua maris; quis mihi aliquid faciet? quis nocere audebit? Nescis quia posuit ille in thesauris abyssos, nescis unde proferat quod opus est ad flagellandum te pater tuus? Qui quidem in disciplinam tuam habet abyssi thesauros, quibus te erudiat ad thesauros coelorum. Ergo redi ad timorem, qui jam ibas in securitatem. Exsultet terra, sed et timeat. Exsultet: quare? Quia misericordia Domini plena est terra. Timeat: quare? Quia sic congregavit in utrem aquas maris, ut poneret in thesauris abyssos. Fit ergo in illa quod alibi breviter utrumque dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
41.2.12
Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Non timeant alterum pro illo: ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Fera saevit? Deum time. Serpens insidiatur? Deum time. Homo te odit? Deum time. Diabolus te impugnat? Deum time. Tota enim creatura sub illo est quem juberis timere. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Hoc in Psalmo sequitur. Cum enim dixisset, Ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae: ne converteret se homo ad timendum aliquid aliud, et aversus a timore Dei, timeret pro illo aliquam creaturam, et adoraret quod factum est, dimisso qui fecit; confirmavit nos in timore Dei tanquam dicens nobis, et alloquens nos: Quid formidaturus es aliquid de coelo, aliquid de terra, aliquid de mari? Ipse dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, cum jubet moventur, cum jubet quiescunt. Et malitia hominum cupiditatem nocendi potest habere propriam: potestatem autem si ille non dat, non habet. Non est enim potestas nisi a Deo: definitiva sententia Apostoli est. Non dixit, Non est cupiditas nisi a Deo. Est enim mala cupiditas, quae non est a Deo: sed quia ipsa mala cupiditas nulli nocet, si ille non permittat, Non est, inquit, potestas nisi a Deo. Unde Deus homo stans ante hominem, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data fuisset tibi desuper. Ille judicabat, ille docebat: cum judicabatur, docebat, ut judicaret quos docuerat: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset data tibi desuper. Quid hoc? Homo tantum non habet potestatem, nisi cum acceperit desuper? Quid ipse diabolus, ausus est vel unam oviculam tollere viro sancto Job, nisi prius diceret, Mitte manum tuam, hoc est, da potestatem? Ille volebat, sed ille non sinebat; quando ille permisit, ille potuit: non ergo ille potuit, sed qui permisit. Ideo bene eruditus ipse Job, non ait, sicut jam commemorare vobis solemus, Dominus dedit et diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, et Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum es.; non, sicut diabolo placuit. Videte ergo, fratres mei, cum tanto labore manducantes salubrem et utilem panem, videte ne quemquam timeatis nisi Dominum. Praeter eum ne timeas alium, Scriptura tibi dicit. Proinde timeat Dominum omnis terra, qui posuit in thesauris suis abyssos. Ab ipso autem commoveantur omnes qui habitant orbem terrae. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
41.2.13
[ vers. 10.] Sed jam cessaverunt reges mali, facti sunt boni: crediderunt et ipsi, signum crucis Christi in fronte jam portant pretiosius signum qualibet gemma diadematis: illi qui saevierunt, destructi sunt. Sed quis fecit hoc? Forte tu, ut extollas te? Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Quando dixerunt: Tollamus eos de terra, non erit nomen christianum si hoc fecerimus: sic occidantur, sic torqueantur, talia et talia illis infligantur. Dicta sunt haec, et inter haec crevit Ecclesia. Reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
41.2.14
[ vers. 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum, cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum. Repetitio sententiae est. Quod ante ait consilium, hoc ait postea cogitationes cordis: et quod supra ait manet in aeternum, hoc ait postea in saecula saeculorum. Repetitio, confirmatio est. Ne autem putetis, fratres, quia dixit cogitationes cordis, quasi sedere Deum, et cogitare quid agat, et exquirere consilium faciendi aliquid vel non faciendi. Tuae sunt istae, o homo, tarditates: usque in velocitatem currit verbum ejus. Quando potest mora esse cogitationis in illo verbo, quod unum est, et omnia complectitur? Sed dicuntur cogitationes Dei, ut tu intelligas, ut secundum te audeas erigere cor vel ad verba tuae infirmitati similia: quia res ipsa multum est ad te. Cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum. Quae sunt cogitationes cordis ejus, et quod est consilium Domini quod manet in aeternum? Contra quod consilium utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Quando quidem Dominus reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Unde igitur consilium Domini manet in aeternum, nisi de nobis ante praescivit et praedestinavit? Quis tollit praedestinationem Dei? Ante mundi constitutionem vidit nos, fecit nos, emendavit nos, misit ad nos, redemit nos: hoc ejus consilium manet in aeternum, haec ejus cogitatio manet in saecula saeculorum. Fremuerunt gentes tunc aperte fluctuantes et saevientes, contabescant nunc tanquam inclusae et congregatae in utrem: habuerunt liberas audacias, habeant truces et amaras cogitationes. Quando possunt destruere quod ille cogitavit, et manet in aeternum?
41.2.15
[ vers. 12.] Quid est autem hoc? Beata gens Quis est qui non hoc audito erigat se? Amant enim omnes beatitudinem: et ideo perversi sunt homines quia mali volunt esse, miseri nolunt: et cum sit malitiae individua comes miseria, isti perversi non solum mali esse volunt, et miseri nolunt quod fieri non potest; sed ideo volunt mali esse, ne miseri sint. Quid est hoc quod dixi: Ideo volunt mali esse, ne miseri sint? Considerate hoc paululum in omnibus hominibus qui mala faciunt, beati semper esse volunt. Furtum facit: quaeris, quare? Propter famem, propter necessitatem. Ergo ne miser sit, malus est; et ideo miserior est, quia malus est. Depellendae ergo miseriae causa, et acquirendae beatitudinis causa, faciunt omnes homines quidquid vel boni faciunt vel mali: semper ergo beati esse volunt. Sive male viventes, sive bene viventes, beati esse volunt: et non contingit omnibus quod omnes esse volunt. Omnes enim beati esse volunt, non autem erunt nisi illi qui justi esse voluerint. Et ecce nescio quis ut male faciat beatus vult esse. Unde? Ex pecunia, ex argento et auro, ex praediis, fundis, domibus, mancipiis, pompa saeculi, honore volatico et perituro. Habendo aliquid volunt beati esse: quaere ergo quid habeas, ut beatus sis. Cum enim beatus fueris, melior utique eris, quam cum miser es. Fieri autem non potest ut res deterior te faciat meliorem. Homo es, deterius te est quidquid cupis, quo beatus esse desideras. Aurum, argentum, quaelibet corpora, quibus inhias acquirendis, possidendis, fruendis, inferiora sunt te. Tu melior es tu potior es: et utique vis melior esse quam es, cum beatus esse vis, quia miser es. Melius est enim utique beatum esse, quam miserum. Vis esse melior te: et quaeris, perquiris per quae id fiat, deteriora te. Quidquid quaesieris in terra, deterius est quam tu. Hoc omnis homo optat amico suo, sic eum adjurat: Sic melior sis, sic meliorem te videamus, sic de te meliore gaudeamus. Quod amico optat, hoc et ipse vult. Accipe ergo fidele consilium. Melior te vis esse, novi, omnes novimus, omnes volumus: quaere quod est melius te, ut inde efficiaris melior te.
41.2.16
Intuere nunc coelum et terram: non tibi sic pulchra corpora placeant, ut eis fieri beatus velis. In animo est quod quaeris. Beatus enim esse vis: ipso animo tuo quaere quid sit melius. Cum enim duo sint quaedam, hoc est, animus et corpus, eo quod istis duobus illud melius sit quod animus dicitur, potest corpus tuum melius fieri per meliorem, quia subjectum est corpus animo. Potest ergo melius fieri corpus tuum per animum tuum: ut cum fuerit justus animus tuus, sit postea immortale etiam corpus tuum. Per animi enim illuminationem meretur corpus incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio per meliorem. Si ergo corporis tui bonum animus tuus est, quia corpore tuo melior est; cum quaeris bonum tuum, illud quaere quod melius est animo tuo. Quid est autem animus tuus? Attende, ne forte contemnens animum tuum, et putans nescio quid esse vile et abjectum, viliora quaeras quibus beatificetur animus tuus. In animo tuo est imago Dei, mens hominis capit eam. Accepit eam, et inclinando se ad peccatum decoloravit eam. Ipse ad eam venit reformator, qui erat ejus ante formator; quia per verbum facta sunt omnia, et per Verbum impressa est haec imago. Venit ipsum Verbum, ut audiremus ab Apostolo, Reformamini in novitate mentis vestrae. Jam ergo superest, ut quaeras quid sit melius quam animus tuus. Quid erit, obsecro, nisi Deus tuus? Non invenis aliud melius animo tuo; quia cum fuerit perfecta natura tua, Angelis aequabitur. Jam supra non est nisi Creator. Erige te ad illum, noli desperare, noli dicere, Multum est ad me. Magis multum est ad te habere forte aurum quod quaeris. Aurum etsi volueris, forte non habebis; Deum cum volueris, habebis: quia et antequam velles venit ad te, et cum aversa voluntate esses vocavit te, et cum conversus esses terruit te, et cum territus confitereris consolatus est te. Iste qui tibi praestitit omnia, iste qui fecit ut esses, qui cum his qui tecum sunt etiam malis praestat solem, praestat pluviam, praestat fructus, fontes, vitam, salutem, tantas consolationes, servat tibi aliquid quod non det nisi tibi. Quid est autem quod tibi servat, nisi se? Pete aliud, si melius inveneris: se tibi servat Deus. Avare, quid inhias coelo et terrae? Melior est qui fecit coelum et terram: ipsum visurus, ipsum habiturus es. Quid quaeris ut tua sit illa villa, et transiens per illam dicis: Beatus cujus est possessio ista? Hoc dicunt quam multi qui transeunt per illam: et tamen cum dixerint, et transeunt per illam, possunt caput agitare et suspirare, numquid et possidere? Sonat cupiditas, sonat iniquitas: sed non concupiscas rem proximi tui. Beatus cujus est illa villa, cujus est domus ista, cujus est ager iste. Compesce iniquitatem, audi veritatem: Beata gens cujus est. Quid? Jam nostis quid dicturus sum. Ergo desiderate ut habeatis, tunc demum beati eritis. Hoc solo beati eritis: re meliore quam vos estis, meliores eritis. Deus est, inquam, melior te, qui fecit te. Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Hoc ama, hoc posside, hoc cum vis habebis, hoc gratis habebis.
41.2.17
Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Noster Deus! Cujus enim non est Deus? Non plane omnium eodem modo. Noster magis, noster qui vivimus de illo tanquam de pane nostro. Ipse sit haereditas nostra, possessio nostra. An forte temere dicimos faciendo nobis Deum possessionem, cum sit Dominus, cum sit Creator? Non est ista temeritas: affectus est desiderii, et dulcedo spei. Dicat anima, omnino secura dicat: Deus meus es tu; qui dicit animae nostrae: Salus tua ego sum. Dicat, secura dicat: non faciet injuriam cum hoc dixerit: imo faciet si non dixerit. Arbores volebas habere quibus beatus esses? Audi Scripturam dicentem de sapientia: Lignum vitae est omnibus possidentibus eam. Ecce possessionem nostram dixit esse sapientiam. Sed ne putes ipsam sapientiam, quia possessionem tuam dixit Scriptura, aliquid esse quod sit te inferius, sequitur et adjungit: Et incumbentibus in eam velat in Dominum, tuta. Ecce Dominus tuus factus est tibi quasi baculus: securus homo incumbit, quia ille non succumbit. Dic ergo securus, possessio tua est, possidentibus eam. Scriptura dixit, implevit fiducia dubitationem tuam: dic securus, ama securus, spera securus. Tua etiam illa verba sint in Psalmo, Dominus pars haereditatis meae.
41.2.18
Ergo inde beati erimus, Deum possidendo. Quid ergo? Nos possidebimus cum, et ille non nos possidebit? Unde ergo Isaias: Domine, posside nos? Possidet ergo, et possidetur, et totum propter nos. Non enim quomodo, ut nos ex illo beati simus, possidetur a nobis, ita et ille, ut beatus sit, possidet nos. Et possidet, et possidetur, non ob aliud nisi ut nos beati simus. Possidemus eum, et possidet nos; quia colimus eum et colit nos. Colimus eum tanquam Dominum Deum, colit nos tanquam terram suam. Quia colimus eum, nemo dubitat; quia colit nos, quis nobis indicat? Ille qui ait: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus agricola est. Ecce et in isto psalmo utrumque nobis dicitur, utrumque nobis indicatur. Jam dixit quia possidemus eum: Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Cujus est fundus iste? Illius. Cujus ille? Illius. Cujus est iste? Dicamus de Deo, dicamus cujus est. Et quomodo nobis solet responderi, quando de fundis et de praediis aliquibus amplis atque amoenissimis quaerimus: Est quidam senator, et illud aut illud vocatur, cujus est ista possessio: et dicimus, Beatus ille homo. Sic si quaeramus, Cujus est Deus iste? Est quaedam beata gens cujus est: nam Dominus Deus eorum est. Et non sicut senator ille possidet fundum suum, non autem possidetur a fundo suo, sic et Deus gentis hujus. Unde ut ejus simus, laborare debemus: sed alterutrum se possident. Audistis quia gens possidet eum: Beata gens, cujus est Dominus Deus eorum. Audite quia et ille possidet illam: Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. Beata gens possessione sua, beata haereditas possessore suo, populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi.
41.2.19
[ vers. 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum Omnes hic ita accipe, ut gentis illius omnes intelligas illam haereditatem tenentes, vel illam haereditatem existentes. Haereditas est enim Dei ipsi omnes. Et ipsos omnes de coelo respexit Dominus, et vidit eos ille qui ait: Cum esses sub arbore fici, vidi te. Vidit enim eum quia miseratus est eum. Unde plerumque rogantes misericordiam, dicimus homini, Vide me. Et de illo qui te contemnit quid dicis? Non me videt. Est ergo quaedam visio miserantis, non visio punientis. Illa visio ad peccata animadversio est: quae ille peccata non vult videri, qui dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis. Quod vult ignosci, non vult agnosci: Averte, inquit, faciem tuam a peccatis meis. Cum ergo averterit faciem suam a peccatis tuis, non videbit te? Et unde alibi dicit: Ne avertas faciem tuam a me? Ergo avertat a peccatis tuis, non avertat a te: videat te, misereatur tui, subveniat tibi. De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: pertinentes ad Filium hominis.
41.2.20
[ vers. 14.] De praeparato habitaculo suo: quod sibi praeparavit. Vidit nos de Apostolis, vidit nos de praedicatoribus veritatis, vidit nos de Angelis, quos ad nos misit. Haec omnia domus ejus, haec omnia habitaculum ejus: quia haec omnia coeli qui enarrant gloriam Dei. Vidit omnes filios hominum; de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Ipsi sunt, sui sunt, gens illa est beata, cujus est Dominus Deus eorum; populus ille est, quem elegit Dominus in haereditatem sibi: quia per omnes terras est, et non est in parte. Respexit super omnes qui habitant terram.
41.2.21
[ vers. 15.] Qui finxit singillatim corda eorum. Manu gratiae suae, manu misericordiae suae finxit corda, plasmavit corda nostra, finxit singillatim, singula quaedam corda dans nobis, quae tamen non dirimant unitatem. Quomodo singillatim membra formata sunt omnia, singillatim habent opera sua, et tamen in unitate corporis vivunt; manus facit quod oculus non facit, auris id valet quod nec oculus nec manus valet; omnia tamen in unitate operantur, et manus et oculus et auris diversa faciunt, nec sibi adversantur: sic et in Christi corpore singuli homines, tanquam membra singula donis suis gaudent, quia ille qui elegit populum in haereditatem sibi, finxit singillatim corda eorum. Numquid enim omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides secundum eumdem Spiritum, alteri dona curationum. Quare? Quia finxit singillatim corda eorum. Quomodo autem in membris nostris diversa sunt opera, sed sanitas una: sic in omnibus membris Christi diversa munera, sed charitas una. Qui finxit singillatim corda eorum.
41.2.22
Qui intelligit omnia opera eorum. Intelligit quid est? Secretius et interius videt. Habes in psalmo: Intellige clamorem meum. Non enim quasi vocibus opus est, ut perveniat aliquid ad aures Dei. Occultus visus intellectus vocatur. Expressius dixit, quam si diceret, Videt omnia opera eorum: ne tunc putares videri opera ista, quando et tu vides opus hominis. Homo factum hominis moto ejus corpore videt, Deus autem in corde videt. Quia ergo intus videt, dictum est, intelligit omnia opera eorum. Dant duo pauperibus; unus sibi mercedem quaerit coelestem, alius humanam laudem: tu in duobus unam rem vides, Deus duas intelligit; intus enim intelligit et intus agnoscit, fines ipsorum videt, intentiones ipsas videt. Qui intelligit omnia opera eorum.
41.2.23
[ vers. 16.] Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis suae. Ad Dominum omnes, in Deo omnes. Spes tua Deus sit, fortitudo tua Deus sit, firmitas tua Deus sit, exoratio tua ipse sit, laus tua ipse sit, finis in quo requiescas ipse sit, adjutorium cum laboras ipse sit. Audi veritatem: Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis suae: nec gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suae. Gigas superbus aliquis est, extollens se adversus Deum, velut quia est ipse aliquid in se et per se. Non fit iste salvus in multitudine virtutis suae.
41.2.24
[ vers. 17, 18.] Sed equum habet magnum, fortem, validum, velocem; potest si aliquid ingruerit, cito illum de periculo liberare? Non fallatur, audiat quod sequitur: Mendax equus ad salutem. Intellexistis quid dictum sit: Mendax equus ad salutem? Non tibi promittat equus tuus salutem: si tibi promiserit, mentietur. Si enim Deus voluerit, liberaberis: si Deus noluerit, cadente equo altius cades. Non ergo putetis dictum, Mendax equus ad salutem, quasi mendax justus ad salutem, quod velut justi ad salutem mentiantur. Non est enim scriptum aequus, quod ab aequitate dicitur; sed equus, animal quadrupes. Hoc graecus codex indicat. Et redarguuntur mala jumenta, homines qui sibi quaerunt occasiones mendaciorum: cum Scriptura dicat, Os quod mentitur, occidit animam; et; Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quid est ergo, Mendax equus ad salutem? Mentitur tibi equus quando promittit salutem. Numquid equus alicui loquitur, et promittit salutem? Sed cum tu vides equum bene formatum, bonis viribus, magno cursu praeditum, ista omnia velut promittunt tibi de illo salutem: sed fallunt, si Deus non tuetur, quia Mendax equus ad salutem. Equum accipe etiam figurate quamlibet amplitudinem saeculi hujus, quemlibet honorem in quem superbus ascendis: quo altius ingrederis, eo te non tantum celsiorem, sed etiam tutiorem falso putas. Quomodo enim te dejiciat nescis, tanto elisum gravius, quanto sublimius ferebaris. Mendax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Et unde erit salvus? Non de virtute, non de viribus, non de honore, non de gloria, non de equo. Et unde? Quo ibo? Ubi inveniam unde salvus sim? Noli diu quaerere, noli longe. Ecce oculi Domini super timentes eum. Videtis quia ipsi sunt quos prospexit de habitaculo suo. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes super misericordiam ejus: non de meritis suis, non de virtute, non de fortitudine, non de equo, sed de misericordia ejus.
41.2.25
[ vers. 19.] Ut eruat a morte animas eorum. Vitam aeternam promittit. Quid in ista peregrinatione? numquid deserit? Vide quid sequitur: Et alat eos in fame. Tempus famis est modo, tempus saturitatis post erit. Qui nos in fame hujus corruptionis non deserit, immortales factos quomodo satiabit? Sed quamdiu tempus est famis, tolerandum est, durandum est, perseverandum est usque in finem. Jam currenda sunt omnia, quia et via est plana, et cogitandum est quid portemus. Adhuc quidem spectatores in amphitheatro forte insaniunt, et in sole sedent: et nos si stamus, tamen in umbraculo sumus, et utiliora et pulchriora sunt quae spectamus. Spectemus pulchra, et a pulchro spectemur. Spectemus nos mente ea quae dicuntur in sensibus divinarum Scripturarum, et gaudeamus tali spectaculo. Spectator autem noster quis est? Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia ejus: ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
41.2.26
[ vers. 20.] Sed propter peregrinationis tolerantiam quamdiu fames est, et exspectamus in via refici, ne deficiamus; quid nobis imponitur, vel quid profiteri debemus? Anima nostra patiens erit Domino. Secura exspectabit misericorditer promittentem, misericorditer et veraciter exhibentem: et donec exhibeat, quid agamus? Anima nostra patiens erit Domino. Sed quid, si in ipsa patientia non durabimus? Imo plane durabimus: Quoniam adjutor et protector noster est. Adjuvat in pugna, protegit ab aestu, non te deserit, tolera, dura. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
41.2.27
[ vers. 21.] Et quid cum perduraveris, cum patiens fueris, cum usque ad finem perveneris, quid tibi erit? Qua mercede toleras? utquid tanta dura tamdiu pateris? Quoniam in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Spera hic, ut laeteris ibi: esuri et siti hic, ut epuleris ibi.
41.2.28
[ vers. 22.] Hortatus est ad omnia, implevit nos gaudio spei, proposuit nobis quid amemus, in quo solo et de quo solo praesumamus: post haec fit oratio brevis et salubris: Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Et quo merito? Sicut speravimus in te. Fui quibusdam onerosus; sentio: quibusdam autem etiam cito terminavi sermonem; et hoc sentio: ignoscant infirmi fortioribus, et pro infirmis deprecentur fortiores. In uno corpore omnia membra simus, a capite nostro vegetemur: et in illo spes nostra est, et in illo fortitudo nostra est. Non dubitemus exigere de Domino Deo nostro misericordiam; vult omnino exigi se. Non enim turbabitur dum exigitur, aut omnino angustabitur, quomodo ille a quo petis quod non habet, aut quod parum habet, et timet dare ne minus habeat. Vis nosse quomodo tibi eroget Deus misericordiam? Tu eroga charitatem: videamus si finis, dum erogas. Quanta est ergo opulentia in ipsa summitate, si potest tanta esse in imagine?
41.2.29
Ergo, fratres, ad hanc maxime exhortamur vos charitatem, non solum in vos ipsos, sed in eos etiam qui foris sunt, sive adhuc pagani, nondum credentes in Christum, sive divisi a nobis, nobiscum caput confitentes et a corpore separati. Doleamus illos, fratres, tanquam fratres nostros. Velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere, Pater noster. Dixit de quibusdam propheta: His qui dicunt vobis, Non estis fratres nostri; dicite, Fratres nostri estis. Circumspicite de quibus hoc dicere potuerit: numquid de Paganis? Non, neque enim dicimus eos fratres nostros secundum Scripturas et ecclesiasticum loquendi morem. Numquid de Judaeis qui in Christum non crediderunt? Legite Apostolum, et videte quia fratres quando dicit Apostolus sine aliquo additamento, non vult intelligi nisi Christianos: Non est autem subjectus, inquit, frater aut soror in hujusmodi: cum diceret de conjugio, fratrem et sororem dixit christianum vel christianam. Item dicit: Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut tu quid spernis fratrem tuum? Et alio loco, Vos, inquit, iniquitatem facitis et fraudatis, et hoc fratribus. Isti ergo qui dicunt, Non estis fratres nostri, paganos nos dicunt. Ideo enim et rebaptizare nos volunt, dicentes nos non habere quod dant. Unde consequens est error ipsorum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit propheta: Vos dicite illis, Fratres nostri estis: nisi quia nos in eis agnoscimus quod non repetimus? Illi ergo non agnoscendo baptismum nostrum, negant nos esse fratres: nos autem non repetendo ipsorum, sed agnoscendo nostrum, dicimus eis: Fratres nostri estis. Dicant illi: Quid nos quaeritis, quid nos vultis? Respondeamus: Fratres nostri estis. Dicant: Ite a nobis, non vobiscum habemus rationem. Nos prorsus vobiscum rationem habemus: unum Christum confitemur, in uno corpore, sub uno capite esse debemus. Quid ergo me quaeris, ait, si perii? Magna absurditas, magna vesania. Quid me quaeris, si perii? Quare quaererem, nisi quia periisti? Si ergo perii, inquit, quomodo sum frater tuus? Ut dicatur mihi de te: Frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Adjuramus ergo vos, fratres, per ipsa viscera charitatis, cujus lacte nutrimur, cujus pane solidamur, per Christum Dominum nostrum, per mansuetudinem ejus, adjuramus vos( tempus est enim ut impendamus in eos magnam charitatem, abundantem misericordiam in deprecando Deum pro illis, ut aliquando det illis sensum sobrium, ut resipiscant, et videant se, quia non habent omnino quod dicant contra veritatem: non eis remansit nisi sola infirmitas animositatis, quae tanto est languidior, quanto se majores vires habere existimat) pro infirmis, pro carnaliter sapientibus, pro animalibus et carnalibus, tamen pro fratribus nostris, eadem sacramenta celebrantibus, etsi non nobiscum, eadem tamen; unum Amen respondentibus, etsi non nobiscum, unum tamen; medullas charitatis vestrae fundatis Deo pro eis. Aliquid enim pro salute ipsorum egimus in concilio, quod explicari vobis hodie jam tempus non sufficit. Unde exhortamur vos ut alacriores et numerosiores( audient enim a vobis fratres nostri qui nunc non adsunt) conveniatis crastino die ad basilicam Tricliarum.