Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Augustine of HippoEpis 2 · 7300-episto36More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7300 Episto36
2.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXI. Paulino pro secundis litteris ab eo receptis, grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum esse renuntians, exoptat ut in Africam trajicere ipse velit, magno cum sibi solatio, tum caeteris christianis exemplo futurus.
2.1.1
Dominis dilectissimis et sincerissimis, vere beatissimis atque abundantissima Dei gratia praestantissimis fratribus, PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.1.1
Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim venire in vestrae Charitatis manus, ut quoquo pacto absens cito possem esse vobiscum, lucrum mihi vestrae epistolae contulit tarditas mea. Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat. Aliud enim est, quod accepta epistola mea scripturi estis, aliud quod non accipiendo scripsistis. Quod cum laetissime legerimus, defuisset nobis certe ista laetitia, si, ut optavimus maximeque voluimus, cito ad vestram Sanctitatem nostrae litterae permeassent. Nunc vero et haec habere scripta, et illa sperare rescripta, gaudio cumulatiore delectat. Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius esse judicavit.
2.1.2
Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistolam vestram, audientem voces atque reddentem, et suavissimam partem vestrae praesentiae, sed qua vobis visendis inhiaremus avidius, cum magna in Domino jucunditate suscepimus. Unde, aut quando, aut quomodo vel vos praestare, vel nos possemus exigere, ut nos de vobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? Aderat etiam, quod nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam vultum oculosque loquentium, vos in cordibus eorum scriptos cum ineffabili laetitia legeremus. Hoc quoque amplius erat, quod pagina quaelibet quantacumque bona scripta contineat, nihil ipsa proficit, quamvis ad profectum explicetur aliorum: hanc autem epistolam vestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta esset ex vobis. Itaque illam ad ejusdem beatitatis imitationem, studiosissime de vobis omnia percunctando, in nostra corda transcripsimus.
2.1.3
Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad vos remeantes, sine molestia passi sumus. Videte enim, quaeso vos, quibus qualiebamur affectibus. Tanto utique dimittendi erant velocius, quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto vos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant quam chara vestra viscera essent; tanto igitur eos minus dimittere volebamus, quanto justius ut dimitterentur instabant. O rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane viveremus, una incederemus via, eadem habitaremus domo! Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur? Agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistola vestra. Sed cur potius haec vestra sint verba quam mea, quae utique quam vera sunt, tam nobis ab ejusdem capitis communione proveniunt? Et si aliquid proprium vobis donatum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt vestra, procederent. Sancti fratres et dilecti Deo, nostraque invicem membra, quis dubitet nos uno spiritu vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur?
2.1.4
Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem vos patientius quam nos faciliusque toleretis? Si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem vestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a vobis desiderari, quam vos desiderare debeamus. In me certe si esset patientia vestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem ut vos viderem: quid autem absurdius, quam fortitudine fieri segniorem? Sed qua Ecclesiae cura tenear, ex hoc vestra charitas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui, vos nobiscum quantum salutet, quantumque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi majorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret. Quod quidem quia tanta ejus charitate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis jam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare. Sed quanquam jugum Christi per seipsum lene sit, et sarcina levis; tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc vinculum, atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto vestrae praesentiae solatio, tolerabilius et portabilius redderetur, quos audio curis ejusmodi expeditiores liberioresque vivere. Quare non impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito, ut in Africam majore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem, venire dignemini.
2.1.5
Scit Deus quia non solum propter desiderium, meum, neque solum propter eos qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama praedicante didicerunt, sed etiam propter caeteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta diligere, vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Quamvis enim sedulo atque misericorditer id agitis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceant opera vestra, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Piscatores vocante Domino, quod naviculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam commemorando laetati sunt. Et revera omnia contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. Sed in eo quod cupiebatur, oculi Dei testes sunt; in eo quod habebatur, et hominum. Nescio quo autem modo, cum superflua et terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consilium vitae aeternae consequendae quaerebat a Domino, cum audisset vendenda esse omnia sua, et distribuenda pauperibus, et habendum thesaurum in coelo, si vellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Evangelium loquitur, habebat divitias? Aliud est enim, nolle incorporare quae desunt, aliud jam incorporata divellere: illa velut cibi repudiantur, illa velut membra praeciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana charitas conspicit, per Domini Evangelium cum laetitia fieri, quod ex ore Domini cum tristitia dives audivit?
2.1.6
Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intelligitis non esse istam vestram, hoc est humanam, sed in vobis Domini gloriam; nam et inimicum cautissime intuemini, devotissimeque agitis, ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intelligitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam parva et exigua dixerim. Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae impares Angelorum. Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno conjugio proposita utrique sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla. Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis.
2.1.7
Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum vestrae benignitati charitatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis ejus audietis ex ipso. Nam et propositum ejus, quo serviturum se esse pollicetur Deo, tempus prolixius, et aetas robustior, et transactus timor certius indicabunt. Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati et Charitati tuae; nam quaestio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui, studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicavi. Habebat enim jam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta transmisi. Credo jam expertam Sanctitatem tuam sagacitate spirituali, quam tibi Dominus tribuit, quid ille vir boni animo gerat, et quae in illo infirmitate pars claudicet. Unde humanitati et charitati tuae tam ipsum quam filium ejus, legisti, ut spero, qua sollicitudine commendaverim, et quanta mihi necessitudine copulati sint. Aedificet eos per te Dominus. Quod ab illo magis petendum est: nam id tu quam velis novi.
2.1.8
Adversus Paganos te scribere didici ex fratribus: si quid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte ut legamus. Nam pectus tuum tale Domini oraculum est, ut ex eo nobis tam placita, et adversus loquacissimas quaestiones explicatissima dari responsa praesumamus. Libros beatissimi papae Ambrosii credo habere Sanctitatem tuam, eos autem multum desidero, quos adversus nonnullos imperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit.
2.1.9
Beatissimus frater Severus de condiscipulatu nostro Milevitanae antistes Ecclesiae, bene apud eamdem civitatem fratribus cognitus, debito nobiscum officio Sanctitatem vestram salutat. Fratres quoque omnes nobiscum Domino servientes, tam id faciunt quam vos desiderant; tam vos desiderant, quam vos diligunt, et tam diligunt, quam estis boni. Panis quem misimus, uberior benedictio fiet, dilectione accipientis vestrae benignitatis. Custodiat vos Dominus ab ista generatione in aeternum, domini dilectissimi et sincerissimi, vere benigni, et abundantissima Domini gratia praestantissimi fratres.
2.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXII. Paulinus Romaniano, gratulans Ecclesiae Hipponensi quod Augustinum meruit episcopi collegam. Licentium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur et prosa et carmine, ut contempto aulae fastu se dedicet Christo.
2.2.1
Domino merito, praedicabili et honorando fratri ROMANIANO, PAULINUS et THERASIA.
2.2.1
Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris, qaorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et charissimorum virorum, inde epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, jam omnium pariter episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria charitatem Christo donante partam, ut quidquid illic divina Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis, vel primi, vel cum primis sciamus.
2.2.2
Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad majorem Dominic. muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae episcopo, coepiscopus Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc potuit antequam fieret? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud Deum autem omnia possibilia. Exsultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et visitavit in bono plebem suam: qui erexit cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat.
2.2.3
Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus! Tunc vere sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritualia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus( mihi crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quani pro salute superari. Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur, de buccellato christianae expeditionis, in cujus procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus. Non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est. Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio. Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus. Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater, merito honorandissime et desiderantissime.
2.2.4
Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini, et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas jure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a parvulis primo lacte sapientiae secularis imbutum, nunc etiam spiritualibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritualibus adhuc cunabulis vagientem, videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam accipies gratiarum tuo vertici. Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus. Vere enim pontifex et vere consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut illustri Apostolo Timotheus adolescens, adhaereas, indivulso per itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.
2.2.5
Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, jam a pueris ad studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque majora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita charitate compararer in sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato numerarer affectu. Nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi: a quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem, modulamine carminis evocarem. Quaeso te ut aure audias, neque causam salutis tuae in verbis meis spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est supra omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni.
2.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXIII. Augustinus Proculeiano partis donatianae apud Hipponem episcopo, invitans illum ut mutua collatione schisma componatur.
2.3.1
Domino honorabili et dilectissimo PROCULEIANO, AUGUSTINUS.
2.3.1
Propter imperitorum hominum vanitates, diutius apud te de titulo epistolae meae disputare non debeo. Cum enim nos revocare invicem ab errore conamur, quamvis ante plenissimam discussionem causae quibusdam videri possit, quis nostrum erret, incertum; servimus tamen invicem nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a perversitate discordiae liberemur. Quod me sincero corde agere, et cum tremore christianae humilitatis, etiamsi plerisque hominibus apertum non est, videt tamen ille cui nulla corda clauduntur. Quid autem in te honorare non dubitem, facile intelligis. Non enim errorem schismatis, unde omnes homines, quantum ad me attinet, cupio sanari, dignum honore aliquo existimo: sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanae societatis vinculo astringeris, et quod nonnulla in te praeeminent placidioris mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est, facile te posse veritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo aestu dubitationis honorandum puto. Dilectionis autem tantum tibi debeo, quantum nobis imperat ipse qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium.
2.3.2
Sed ne mireris quod apud Benevolentiam tuam tamdiu tacui; non putabam in hac te esse sententia, quam mihi frater Evodius, cui fidem non habere non possum, gaudens indicavit. Nam cum forte contigisset ut in unam domum conveniretis, et sermo inter vos de spe nostra, hoc est de Christi haereditate ortus esset, ait dixisse Benignitatem tuam, velle te bonis viris sedentibus conferre nobiscum. Quod te multum gaudeo nostrae humilitati offerre dignatum; neque ullo modo possum tantam occasionem benigni animi tui deserere, ut quantum vires Dominus praebere dignabitur, quaeram tecum atque discutiam, quae causa, quae origo, quae ratio in Ecclesia Christi, cui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, tam lugendae atque plangendae discissionis extiterit.
2.3.3
Audivi quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod nescio quid tibi contumeliose responderit: quod, quaeso te, ne illam contumeliam deputes; quam certum mihi est non de superbo animo processisse; novi enim fratrem meum, sed si quid in disputando pro fide sua, et pro Ecclesiae charitate dixit fortasse ferventius, quod tua gravitas nollet audire, non illa contumacia, sed fiducia nominanda est. Collatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat. Nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non vult impinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Mavult enim severa misericordia justi emendari, quam leni adulationis unctione laudari. Unde etiam illud propheticum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt. Ideoque de homine, quem falsae blanditiae faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur, Crevit caput: impinguatum est enim oleo peccatoris; hoc est, non aspera veritate corrigentis, sed leni falsitate laudantis. Neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Evodio, tanquam a justo, emendatum intelligi velim. Vereor enim ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod vehementer caveo, quantum possum. Sed justus est ille qui dixit, Ego sum veritas. Itaque de cujuslibet hominis ore nobis verum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa Veritate, hoc est a Christo, qui justus est, emendamur; ne nostrum caput blandae, sed perniciosae adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris, impinguet. Quanquam etiamsi frater Evodius aliquantum pro suae communionis defensione turbatior, aliquid elatius animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te oporteret ignoscere.
2.3.4
Illud tamen quod promittere dignatus es, peto memineris, ut sedentibus quos ipse delegeris( dummodo verba nostra non inaniter ventilentur, sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius disseramus, et si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit, recitatione revocetur), rem tam magnam, et ad salutem omnium pertinentem cum concordia requiramus. Aut si placet, nullo medio interposito, prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocutionem atque lectionem, ubi placuerit, conferamus: ne forte intemperantes nonnulli auditores malint quasi nostrum exspectare certamen, quam de nostra salute in nostra collocutione cogitare: ut quod fuerit inter nos terminatum, postea per nos populus noverit; aut si per epistolas agi placet, ipsae plebibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs una dicatur. Prorsus sicut volueris, sicut jusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector. Et de animo beatissimi et venerabilis mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum magna laetitia cogniturum: novi enim quantum diligat pacem, et nulla vani fastus inanitate jactetur.
2.3.5
Rogo te quid nobis est cum veteribus dissensionibus? Hucusque vulnera illa duraverint, quae animositas hominum superborum nostris membris inflixit; quorum vulnerum putrefactione etiam dolorem perdidimus, quo solet medicus implorari. Vides quanta et quam miserabili foeditate christianae domus familiaeque turbatae sint. Mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari dissentiunt. Per illum sibi jurant, ut inter se pacem habeant, et in illo habere non possunt. Filii cum parentibus unam domum habent suam, et domum Dei non habent unam. Succedere in eorum haereditatem cupiunt, cum quibus de Christi haereditate rixantur. Servi et domini communem Dominum dividunt, qui formam servi accepit, ut omnes serviendo liberaret. Honorant nos vestri, honorant vos nostri. Per coronam nostram nos adjurant vestri, per coronam vestram vos adjurant nostri. Omnium verba suscipimus, neminem offendere volumus. Quid nos solus Christus offendit, cujus membra laniamus? Et homines quidem causas suas seculares apud nos finire cupientes, quando eis necessarii fuerimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut negotia terrae suae peragant: aliquando agamus et nos negotium salutis nostrae et salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de fundis et pecoribus, pro quibus rebus quotidie submisso capite salutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est. Quantumlibet capita submittant qui nos salutant, ut eos concordes in terra faciamus, de coelo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo concordes non sumus.
2.3.6
Rogo te atque obsecro, si est in te aliqua humanitas, quam multi praedicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores transitorios simulatur, ut contremiscant in te viscera misericordiae, et velis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus, et omnia pacifice conferendo: ne miserae plebes, quae nostris honoribus obsequuntur, premant nos obsequiis suis in judicio Dei; sed potius nostra non ficta charitate nobiscum revocatae ab erroribus et dissensionibus, in veritatis et pacis itinera dirigantur. Opto te coram oculis Dei beatum esse, domine honorabilis et dilectissime.
2.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXIV. De juvene, qui matrem caedere solitus, demum et mortem minatus transiit ad Donatistas, ab iisque iterato baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi mandato factum sit, uti presbyter ipsius Victor publico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustinus, sese interim paratum asserens ad totam, si Proculeianus velit, schismatis causam placide pertractandam.
2.4.1
Domino eximio meritoque suscipiendo atque honorabili fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.
2.4.1
Scit Deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis, qui in ejus dissensione indigne atque impie perseverant; eumque motum animi mei esse pacificum, neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur, et per nostrum ministerium, Deo juvante, manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeat.
2.4.2
Quid enim exsecrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo juvenis, crebris caedibus matris insanus, et impias manus nec illis diebus, cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est revocans. Minatur eidem matri se in partem Donati transiturum, et eam quam incredibili furore solet caedere perempturum. Minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens, et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur. Constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus, et omnium gementium oculis matricidii meditator tanquam renovatus opponitur.
2.4.3
Haeccine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim: novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc Ecclesia mater spiritualis, caeditur et ipsa in Sacramentis quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam Ecclesiae quae me prohibet caedere matrem meam? inveni quid faciam: injuriis quibus potest etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra ejus doleant. Vadam mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua illi natus sum, destruere formam quam in utero ejus accepi. Ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam: quae me posterior peperit, efferat prior. Ad hujus dolorem, spiritualiter moriar; ad illius caedem, carnaliter vivam. Quid aliud exspectamus, vir honorabilis Eusebi; nisi ut in miseram mulierem, senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cujus caedibus in Catholica prohibebatur, jam donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati, et bibam sanguinem tuum? Ecce jam conscientia cruentus, veste dealbatus perfecit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placent ista, urgentur a clericis et sanctificatoribus suis, ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat.
2.4.4
Potens est quidem dextera Domini, quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat, et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat; verumtamen ego tanto animi dolore percussus, quid facerem nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt, et mihi dicitur, Tace? Avertat a me Dominus hanc amentiam, ut cum ipse mihi imperet per Apostolum suum, et dicat ab episcopo refelli oportere docentes quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam? Quod enim publicis Gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam, maxime in aliis civitatibus ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem jam dicitur, non hoc Proculeianum mandasse quod publicum renuntiavit officium.
2.4.5
Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam, per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum, et considerantissima voluntate tranquillum? Peto igitur, sicut jam petivi per fratres nostros bonos atque honestos viros, quos ad tuam Eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculeiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit; an forte cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud Acta prosecuti fuerint, cum sint communionis ejusdem. Aut si consentit, ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui jam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum Scripturas, quid in vero sit, perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Milevim, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria, nisi Hipponensis Ecclesiae. Mihi tota hujus quaestionis ratio maxime cum Proculeiano est. Sed si forte imparem se putat, cujus voluerit collegae sui imploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus, quod ad Ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt, vel nobis imponunt earumdem civitatum episcopi, fratres et consacerdotes nostri.
2.4.6
Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intelligo: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit, aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem, quae vel de sanctis Scripturis, vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior? Postremo est hic frater et collega meus, Samsucius episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit, quales iste dicitur formidare: ipse adsit, agat cum illo. Rogabo eum, et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum Dominus pro veritate certantem, quamvis sermone impolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adjuvabit. Nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos deferat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.
2.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXV. Rursus interpellat Eusebium, ut clericorum donatistarum licentiam curet coercendam per Proculeianum episcopum: alioquin ut de se nullus queratur, si hanc illi perferri in notitiam per codices publicos fecerit.
2.5.1
Domino eximio meritoque suscipiendo et dilectissimo fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.
2.5.1
Non ego recusanti voluntati tuae judicium, sicut dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator imposui. Quod quidem etiamsi suadere voluissem, possem fortasse facile ostendere quam valeas judicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa, et quale sit illud quod facis, ut non auditis partibus jam ferre non dubites pro una parte sententiam, qui judicium reformidas; sed hoc, ut dixi, interim omitto. Nihil autem rogaveram aliud honorabilem benignitatem tuam, quod quaeso tandem in hac saltem epistola digneris advertere, nisi ut quaereres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victori presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiavit; an forte qui missi sunt, non quod a Victore audierunt, sed falsum Gestis persecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quaestione inter nos discutienda videretur. Arbitror autem non judicem fieri eum, qui rogatur ut interroget aliquem, et quod ei responsum fuerit rescribere dignetur. Hoc ergo etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia litteras meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere: quod si voluisset, non utique per tuam Eximietatem id agerem. Cum autem id non vult, quid possum mitius agere, quam ut per te talem virum, et qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina prohibet? Quod autem mater a filio caesa, tuae gravitati displicuit; Sed ille, dixisti, si sciret, a communione sua tam nefarium juvenem prohibiturus esset, breviter respondeo: modo cognovit, modo prohibeat.
2.5.2
Addo etiam aliud: Subdiaconus quondam Spaniensis Ecclesiae, vocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata et sana praecepta contemneret, a clericatu remotus est, et ipse irritatus adversus disciplinam Dei transtulit se ad illos, et rebaptizatus est. Duas etiam sanctimoniales concolonas suas de fundo catholicorum Christianorum, sive idem transtulit, sive illum secutae, etiam ipsae tamen rebaptizatae sunt; et nunc cum gregibus Circumcellionum inter vagabundos greges feminarum, quae propterea maritos habere noluerunt ne habeant disciplinam, in detestabilis vinolentiae bacchationibus superbus exsultat, gaudens latissimam sibi apertam esse licentiam malae conversationis, unde in Catholica prohibebatur. Et hoc fortasse Proculeianus ignorat. Ergo per tuam gravitatem atque modestiam eidem in notitiam perferatur; jubeat eum, qui non ob aliud illam communionem delegit, nisi quia in Catholica clericatum amiserat, propter inobedientiam et perditos mores, a sua communione removeri.
2.5.3
Etenim ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad Catholicam transire voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum fortisan cogerent, si apud eos manere voluisset. Ab eis vero considera, quaeso te, quam exsecrabiliter fiat, ut quos male viventes ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eis ut ad lavacrum alterum veniant, atque ut id accipere mereantur, Paganos se esse respondeant; quae vox ne procederet de ore christiano, tantus sanguis martyrum fusus est: deinde quasi renovati et quasi sanctificati, disciplinae quam ferre non potuerunt, deteriores facti, sub specie novae gratiae, sacrilegio novi furoris insultent. Aut si male facio, per tuam benevolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur si haec illi perferri in notitiam per codices publicos fecero, qui mihi negari, ut arbitror, in Romana civitate non possunt. Nam cum Deus imperet ut loquamur et praedicemus verbum, et docentes quae non oportet refellamus, et instemus opportune atque importune, sicut dominicis et apostolicis Litteris probo, nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum arbitretur. Violenter autem vel latrocinanter si quid audendum putaverint, non deerit Dominus ad tuendam Ecclesiam suam, qui jugo suo in gremio ejus toto orbe diffuso omnia terrena regna subjecit.
2.5.4
Nam cum ecclesiae quidam colonus filiam suam, quae apud nos fuerat catechumena, et ab illis seducta est invitis parentibus, ut ibi baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem catholicam paterna vellet severitate revocare, et ego feminam corruptae mentis nisi volentem, et libero arbitrio meliora deligentem suscipi noluissem; ille rusticus etiam plagis instare coepit, ut sibi filia consentiret; quod statim omnimodo fieri prohibui: tamen per Spanianum transeuntibus nobis, presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae ac laudabilis feminae, voce impudentissima post nos clamavit, quod traditores et persecutores essemus; quod convicium etiam in illam feminam jaculatus est, quae communionis est nostrae, in cujus medio fundo stabat; quibus vocibus auditis, non solum meipsum a lite refrenavi, sed etiam multitudinem, quae me comitabatur, compescui. Et tamen si dicam, Quaeratur qui sint vel fuerint traditores vel persecutores; respondetur mihi: Disputare nolumus, et rebaptizare volumus. Nos oves vestras insidiantibus morsibus luporum more depraedemur; vos, si boni pastores estis, tacete. Quid enim aliud mandavit Proculeianus, si vere ipse mandavit? Si Christianus es, serva hoc judicio Dei, nisi nos faciamus, tu tace. Ausus est etiam idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiae comminari.
2.5.5
Haec quoque omnia per te, quaeso, noverit Proculeianus; coerceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non apud te tacui. Dignaberis itaque non quid tu de his omnibus sentias, ne tibi arbitreris a me judicis onus imponi, sed quid illi respondeant mihi rescribere. Misericordia Dei te incolumem tueatur, domine eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater.
2.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime.
2.6.1
Dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero CASULANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.6.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT PRIMUM.
2.6.1.1
Nescio unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem: non tamen contemptu id me fecisse scio. Nam et studiis tuis et ipso sermone delector, teque in ista aetate juvenili proficere in verbo Dei et abundare ad aedificationem Ecclesiae, et opto et exhortor. Nunc vero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi jure charitatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putavi, et inter arctissimas occupationes meas suscepi isto me debito apud te absolvere.
2.6.1.2
Quod ergo me consulis, utrum liceat sabbato jejunare: respondeo, si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses, nec Elias, nec ipse Dominus jejunasset. Verum ista ratione concluditur, etiam dominico die non illicitum esse jejunium. Et quisquis tamen hunc diem jejunio decernendum putaverit, sicut quidam jejunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiae, nec immerito. In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda sunt. De quibus si disputare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet, utique cavendum est, ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. Quod periculum vitare neglexit, cujus mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.
2.6.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT II.
2.6.2.1
Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis ejus impendam, quae aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria. Sed eo quo te mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cujusdam, ut scribis, Urbici, paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis injuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. Nec dixerim pene universam, sed plane universam. Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis; sed quomodo in eos quoque redundet conviciorum ejus impetus nescit, quoniam non advertit. Nam cum ei argumenta deficiunt, quibus probet sabbato jejunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non jejunare, hoc sit inebriari. Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato jejunare? quandoquidem aliis diebus quibus non jejunant, necesse est eos, secundum disputationem hujus, ebriosos et ventricolas judicari. Porro, si aliud est gravare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare jejunium, quod certe cum fit die dominico, reprehensorem non habet christianum; prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non jejunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec die dominico licet; sed utrum nec sabbato jejunandum sit, sicut dominico non solet.
2.6.2.2
Quod utinam sic quaereret, aut sic affirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam, exceptis Romanis et adhuc paucis Occidentalibus, apertissime non blasphemaret Ecclesiam. Nunc vero quis ferat per omnes orientales, et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi, sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto dici quod in carne sint, et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum, Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo; et quod sint ventricolae, Judaeam Ecclesiae praeponentes, et ancillae filios; et lege non justa, sed voluptaria, consulentes ventri, non disciplinae succumbentes; et quod caro sint, et mortem sapiant, et caetera hujusmodi: quae si de uno quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis non devitare deberet? Cum vero his opprobriis atque maledictis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem et die sabbati pene ubique prandentem, admoneo quisquis est, ut sese cohibeat. Nam cujus me nomen ignorare voluisti, profecto de illo me judicare noluisti.
2.6.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT III.
2.6.3.1
Filius hominis, inquit, sabbati Dominus est: in quo maxime, bene, quam male facere licet. Si ergo male facimus, quando prandemus; nullo die dominico bene vivimus. Quod autem fatetur Apostolus sabbato manducasse, et dicit, ut tunc jejunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus, Venient dies ut auferatur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt filii sponsi, quia tempus gaudii, et tempus est luctus, primum attendere debuit, quod illic Dominus de jejunio, non de sabbati jejunio loquebatur. Deinde cum vult intelligi luctum jejunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis, non ibi luctum significatum fuisse, sed gaudium? Nisi forte dicturus est, in illa requie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Judaeis, luctum significatum esse Christianis. Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis, aliquid de jejunio vel prandio sabbati expressit; nec cum postea populo Hebraeo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est. Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Judaeos vacare conspicimus; non, ut putatur, Judaeis carnalibus non recte intelligentibus quod recte intelligunt Christiani. Neque enim melius hoc intelligimus quam Prophetae, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Judaei putant adhuc esse servandam. Unde illud est, quod lapidare Deus hominem jussit, qui sabbato ligna collegerat; nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum supplicio judicatum, sive jejunantem sabbato, sive prandentem. Quid tamen horum duorum quieti conveniat, quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum jejunantibus deputavit, vel a Domino deputari intellexit, ubi de jejunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus.
2.6.3.2
Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato jejunarent; quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergo jam erat tempus ut sabbato non vacarent? Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas; quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis haec duo fieri voluisse; unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato jejunare: cum illud mutato tempore jam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. Neque id confirmando dixerim, sed quid ei multo aptius, quam sunt ea quae loquitur, responderi possit ostenderim.
2.6.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT IV.
2.6.4.1
Quomodo, inquit, non cum Pharisaeo damnabimur, bis in sabbato jejunantes? tanquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato jejunabat, et non quia super Publicanum se tumidus extollebat. Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit injustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur; quia ille se talem non esse jactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. Porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente jactantia quae in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quae in illo non erat: sic et bis in sabbato jejunare, in homine qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis justificatum dixit Publicanum.
2.6.4.2
Verum si hoc modo putat iste intelligendum quod ait Dominus, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabilis in regnum coelorum, et nisi amplius quam bis in sabbato jejunemus, hoc praecepto non possimus implere; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur. Cum ergo ex his biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque jejunet, remanent dies quinque in quibus Pharisaeum superare possit bis in sabbato jejunantem. Puto enim quod si ter in sabbato quis jejunat, jam superat Pharisaeum, qui bis in sabbato jejunabat. Quod si et quater, vel etiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico, praetermittatur, in hebdomade quinquies jejunetur, quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti; non solum Pharisaeus qui bis in sabbato jejunabat, verum etiam christianus qui quarta et sexta et ipso sabbato jejunare consuevit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore jejunii superabitur: et tamen nescio quis iste, ut dicis, Urbicus disputator, etiamsi quis quinque continuis praeter sabbatum et dominicum diebus ita jejunet, ut nullo die omnino reficiat corpus, eum carnalem vocat, quasi cibus et potus caeteris diebus non pertineat ad carnem; et ventricolam judicat, quasi solius sabbati prandium descendat in ventrem.
2.6.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT V.
2.6.5.1
Huic sane non sufficit quod ad vincendum Pharisaeum jam sufficit, ut ter in sabbato jejunetur; sed excepto dominico sex caeteris diebus ita jejunare compellit, ut dicat: Antiqua remota labe, duo in carne una, Christi jam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum, et cum plebe Gomorrhae sabbatorum voluptaria convivia exercere; sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare, ut sex dierum vel levis error, jejunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. Ista dicens et a frequentia jejunandi solum diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo jejunat; verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. Cum enim dicit, sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae voluptaria sabbatorum exercere convivia, sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare; ac deinde definiens quid sit legitime jejunare, subjungit et dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur: profecto eos qui minus quam sex diebus in hebdomade jejunant, non putat legitime exercere jejunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quae de ista mortalitate contrahuntur, abluere. Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose hujus disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, praeter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana jejunia? maxime quia ibi jejunandum quinta sabbati non videtur.
2.6.5.2
Deinde quaero: si uniuscujusque diei vel levis error ipsius diei jejunio solvitur vel abluitur; sic enim dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii quoque fontibus abluatur; quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est jejunare? Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnus jejunator accusat, quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. An forte in jejunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solum jejunium sabbati possit abolere, et solo ipso die non erretur, quo toto utique jejunatur? Quid est ergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano jure, praeponit? Ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum ejus toto spatio jejunatur, et eodem jejunio sex caeterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placet ista praesumptio.
2.6.5.3
Jamvero cum se hominem spiritualem videri velit, et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, attende quemadmodum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. Quid est autem alogia, quod verbum ex graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur? Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, alogia nuncupatur. Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. O virum spiritualem! o carnalium reprehensorem! o magnum jejunatorem, et non ventricultorem! Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus, ne panem coeli vendamus esca terrena, et adjungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit. Ecce qui dicit: Est enim Satanae usitata calumnia, tentatio ventris, qui modicum suadet ut auferat totum. Et horum, inquit, interpretatio praeceptorum ventricolas minus incurvat.
2.6.5.4
Nonne his verbis suis id agere videtur, ut etiam die dominico jejunetur? Alioquin sanctior erit sabbati dies, quo Dominus in monumento requievit, quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. Sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum verba hujus, in sabbato per jejunium peccatum omne vitatur, et quod diebus aliis contractum est, aboletur: in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicae calumniae locus datur, et paradiso peritur, et primatus amittitur. Quid ergo est, quod rursus sibi ipse contrarius admonet, ut non prandio modesto, sobrio, christiano, reficiamur dominico die, sed in alogia laetantes plaudentesque cantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem? Nempe si tunc non erramus, quando jejunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato jejunamus; nullus erit die dominico deterior, nullus sabbato melior. Crede, dilectissime frater, nemo legem, sicut iste, intelligit, nisi qui non intelligit. Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit, et Esau nepotem sancti Abrahae non esca, sed usque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit: sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie jejunatur. Praeponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentae licentia cantionis.
2.6.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAP. VI.
2.6.6.1
Moyses, inquit, quadraginta diebus panem non manducavit, nec bibit aquam. Cur autem hoc dixerit, subjungit atque ait: Ecce Moyses amicus Dei, nubis inquilinus, delator Legis, et populi dux, ter bina sabbata jejunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit. Numquid attendit quid hinc possit consequenter opponi? Quia utique si Moysi jejunantis propterea ponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata jejunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato jejunetur; ex hoc ergo persuadeat ut et dominico jejunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilominus Moyses ter binos dominicos jejunavit. Sed addit ac dicit, Et adhuc cum Christo dominicus dies imminenti Ecclesiae servabatur. quod cur dixerit, nescio. Si enim propterea quia multo magis jejunandum est, posteaquam venit cum Christo dominicus dies; ergo, quod absit, etiam ipso dominico jejunetur. Si autem timuit ne propter dierum quadraginta jejunium objiceretur etiam dominico jejunandum, et ideo addidit quod adhuc cum Christo imminenti Ecclesiae dies dominicus servabatur, ut videlicet ea causa intelligatur jejunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus, quo non expediat jejunari; cur ipse Christus quadraginta diebus similiter jejunavit? cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, jejunium solvit, ut jam dominici diei prandium commendaret etiam ante resurrectionem suam, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? Vides certe dierum quadraginta jejunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere ut sabbato jejunemus, quomodo ad rem non pertinet ut dominico jejunemus.
2.6.6.2
Prorsus non attendit, quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. Et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio vitia luxuriae reprehendendo, eadem atque eadem saepe dicit; aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. Utrum non sit sabbato jejunandum quaeritur, non utrum sabbato non sit luxuriandum; quod nec dominico faciunt qui Deum timent, quamvis in illo utique non jejunent. Quis autem diceret quod iste ausus est dicere? Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quae nos sanctificata die ad peccatum cogant? Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.
2.6.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAP. VII.
2.6.7.1
Et conatur testimoniis probare divinis sabbato jejunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit. Manducavit, inquit, et bibit Jacob vinum, et satiatus est, et recessit a Deo salutari suo, et ceciderunt una die viginti tria millia: quasi dictum sit, Prandit sabbato Jacob, et recessit a Deo salutari suo. Et Apostolus quando commemoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Quid sibi etiam vult quod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium, sed ut a servitute idolorum, non a sabbati prandio prohiberet. Sabbato autem illud factum esse, iste non probat, sed ut libitum est suspicatur. Sicut autem fieri potest ut jejunetur, et cum jejunium solvitur, si quis ebriosus est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non jejunetur, et si temperantes sunt homines, modestissime prandeatur. Quid est ergo quod sabbati volens persuadere jejunium, adhibet Apostolum testem dicentem, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria; quasi diceret: Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria. Sicut autem hoc praeceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato.
2.6.7.2
Ut expressius, inquit, errantibus contradicam, nemo jejunio Deum, etsi non promeretur, offendit; porro et non offendere promereri est. Quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare quid diceret? Ergo Pagani quando jejunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intelligi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quae ubique dilatatur Ecclesiae, die dominico jejunare? Deinde subjicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. Jejunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat: quasi jejunium non praedicent qui sabbato non jejunant, sicut jejunium praedicant, qui tamen die dominico non jejunant; aut Elias eo tempore jejunaverit, quo populus Dei etiam sabbato jejunabat. Quod autem respondimus de quadraginta diebus jejunii Moysi, hoc deputa esse responsum et de quadraginta diebus Eliae. Jejunio, inquit, Daniel leonum siccam rabiem illaesus evasit: quasi legerit quod sabbato jejunaverit, aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit. Jejunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit. Haec exempla sanctorum, nec ad persuadendum cujuscumque diei jejunium valent; quanto minus sabbati? Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit quisquam dicere eos jejunasse, imo vero vix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. Nisi forte ab isto etiam unius horae spatium jejunio deputatur. Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixius jejunatur.
2.6.7.3
Adhibet et illud Apostoli testimonium, ubi ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto; et regnum Dei, Ecclesiam vult intelligi, in qua Deus regnat. Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a christianis jejunaretur? Sed nec de ipso cujuscumque diei jejunio loquebatur, cum haec diceret. Dictum est enim adversus eos qui, more Judaeorum, secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, per quorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. Ideo cum dixisset: Noli illum in esca tua perdere, pro quo Christus mortuus est; et, Non ergo blasphemetur bonum nostrum; tunc adjunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus. Nam sicut iste verba haec Apostoli intelligit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu, sed in jejunio; non dico, sabbatis jejunare, sed nunquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus. Puto autem quia isto confitente, aliquanto religiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus, quando tamen et ipso concedente prandemus.
2.6.8.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAP. VIII.
2.6.8.1
Cur, inquit, sacrificium potiori Domino charum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat? deinde adjungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Quid dixerit, potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares. Sacrificium ergo Domino charum, jejunium vult intelligi, quasi de jejunio versetur haec quaestio, et non de jejunio sabbati. Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo charum est, peragitur, quia non jejunatur. Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis; et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere: Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitae Deo, sed blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. O improvidam praesumptionem! Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non jejunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. Quod si nefas est dicere; intelligat non jejunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis. Jejunium quippe certis diebus, et maxime festis non agitur. Sacrificium vero laudis ab Ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non jejunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur Alleluia; quam vocem laudis esse nullus christianus, quamlibet imperitus, ignorat.
2.6.8.2
Confitetur tamen etiam ipso die dominico non in ebrietate, sed in jucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Judaeis et Gentibus multos christianos nomine, fide paucos electos, vespertino sabbatorum incenso, pro pecudum victimis jejunium Deo placitum laudibus immolare, cujus fervore cremata deficiant opera delictorum. Et mane, inquit, exaudiat nos a nobis auditus, et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in jucunditate, dominica celebritate perfecta. Tunc ergo eulogia, non ut superius ait, alogia celebratur. Sed quid eum offendit sabbati dies, quem Dominus sanctificavit, ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi cum tali jucunditate quae careat ebrietate; cum sic ante sabbatum jejunare possimus, quomodo dicit ante dominicum sabbato jejunandum: an continuo biduo pranderi nefas esse arbitratur? Videat ergo quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato jejunatur, tribus tamen diebus continuis, dominico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur.
2.6.8.3
Ovium vitam certum est, inquit, arbitrio pendere pastorum: sed« Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum». Quid sibi velint haec verba ejus, non satis intelligo. Si enim haec, ut scribis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo jejunat sabbato. Si autem sic ad te ista scripsit, quia in epistola tua et ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeat urbem christianam sic laudare sabbato jejunantem, ut cogaris orbem christianum damnare prandentem. Cum enim dicit: Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum, jejunium sabbati volens intelligi bonum et lucem et dulce, prandium vero, malum et tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus christianis sabbato prandentibus universum orbem damnare terrarum? Nec se ipse respicit, nec quid dicat attendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. Continuo quippe subjunxit, Nemo ergo vos judicet in esca aut in potu: quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. Quantum erat, ut hinc ei veniret in mentem etiam illud quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet? Istum modum, hoc temperamentum, quo scandala devitaret, inter jejunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret, et ipse non manducans manducantem non judicaret.
2.6.9.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT IX.
2.6.9.1
Petrus etiam, inquit, Apostolorum caput, coeli janitor, et Ecclesiae fundamentum, exstincto Simone qui diaboli fuerat nonnisi jejunio vincendi figura, idipsum Romanos edocuit, quorum fides annuntiatur universo orbi terrarum. Numquid ergo caeteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in universo orbe terrarum? Sicut itaque inter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli ejus, sic inter se concorditer vivant sabbato jejunantes quos plantavit Petrus, et sabbato prandentes quos plantaverunt condiscipuli ejus. Est quidem et haec opinio plurimorum, quamvis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus, propter ipsum magnae tentationis periculum, pridie cum ejusdem urbis Ecclesia jejunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, eumque imitatae sint nonnullae Occidentis Ecclesiae. Sed si, ut iste dicit, Simon magus figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quotidianus est ille tentator; nec tamen adversus eum quotidie jejunatur, quando et diebus dominicis omnibus, e quinquaginta post Pascha, et per diversa loca diebus solemnibus martyrum et festis quibusque prandetur: et tamen diabolus vincitur, si oculi nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de laqueo pedes nostros; et sive manducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus; et quantum in nobis est, sine offensione simus Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei. Quod parum cogitant, qui cum offensione manducant, vel cum offensione jejunant, et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur.
2.6.9.2
Quod si respondetur, hoc docuisse Jacobum Jerosolymis, Ephesi Joannem, caeterosque aliis locis, quod docuit Romae Petrus, id est ut sabbato jejunetur, sed ab hac doctrina terras caeteras deviasse, atque in ea Romam stetisse: et e contrario refertur Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, non servasse quod Apostoli tradiderunt; Orientis vero terras, unde coepit ipsum Evangelium praedicari, in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apostolis traditum est, ne sabbato jejunetur, sine aliqua varietate mansisse: interminabilis est ista contentio, generans lites, non finiens quaestiones. Sit ergo una fides universae quae ubique dilatatur Ecclesiae, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus: illae autem observationes quae variae celebrantur, in ejus veste intelliguntur; unde ibi dicitur, In fimbriis aureis circumamicta varietate. Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversus contentionibus dissipetur.
2.6.10.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT X.
2.6.10.1
Postremo, inquit, si Judaeus sabbatum colendo dominicum negat, quomodo Christianus observat sabbatum? Aut simus Christiani, et dominicum colamus; aut simus Judaei, et sabbatum observemus:« Nemo enim potest duobus dominis servire». Nonne ita loquitur, tanquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? Nec illud audit quod et ipse commemoravit: Dominus est enim sabbati Filius hominis. Quod autem ita nos vult esse a sabbato alienos, sicut Judaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat ut possit etiam dicere, ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sicut Judaei non accipiunt Evangelium nec Apostolos? Quod qui sapit, quid mali sapiat utique intelligis. Sed vetera, inquit, omnia transierunt, et in Christo facta sunt nova: hoc verum est. Nam propterea sicut Judaei sabbatis non vacamus, etiamsi ad significandam requiem quae illo die significata est, christiana sobrietate et frugalitate servata, jejunii vinculum relaxamus. Et si aliqui fratres nostri requiem sabbati, relaxatione jejunii significandam esse non putant, nequaquam de vestis regiae varietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra vexemus. Etsi enim quia vetera transierunt, cum eis transiit etiam carnalis vacatio sabbati; non tamen quia sabbato et dominico sine superstitiosa vacatione prandemus, ideo duobus dominis servimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus.
2.6.10.2
Iste autem qui vetera transisse sic dicit, ut in Christo cederet ara altari, gladius jejunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis, nescit altaris nomen magis Legis et Prophetarum Litteris frequentatum, et altare Deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, collocatum; aram quoque in apostolicis Litteris inveniri, ubi Martyres clamant sub ara Dei. Dicit cessisse jejunio gladium, non recordans illum quo milites evangelici armantur ex utroque Testamento, gladium bis acutum. Dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum, et nunc a Christo ignis est missus in mundum. Dicit cessisse pani pecus, tanquam nesciens et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere, et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere. Dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem. Quanto ergo melius et congruentius vetera transisse, et nova in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. Videmus quippe in his omnibus carnalem vetustatem spirituali cedere novitati. Sic ergo intelligendum est, sive in isto die volubili septimo prandeatur, sive a quibusdam etiam jejunetur, tamen sabbato spirituali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et vera requies concupiscitur, in illo vacatio temporalis jam superstitiosa contemnitur.
2.6.11.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAP. XI.
2.6.11.1
Caetera quae sequuntur, quibus suam disputationem iste concludit, sicut alia quaedam quae inde commemoranda non arbitratus sum, multo magis ad causam non pertinent, in qua de jejunio sabbati vel prandio disputatur. Sed ea tibi ipsi, maxime si ex iis quae a me dicta sunt aliquid adjuvaris, advertenda et judicanda dimitto. Si autem quoniam huic quantum potui sufficienter respondisse me puto, de hac re sententiam meam quaeris, ego in evangelicis et apostolicis Litteris, totoque instrumento quod appellatur Testamentum Novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium. Quibus autem diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat, praecepto Domini vel apostolorum non invenio definitum. Ac per hoc sentio, non quidem ad obtinendam, quam fides obtinet atque justitia in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus, sed tamen ad significandam requiem sempiternam ubi est verum sabbatum, relaxationem quam constrictionem jejunii aptius convenire.
2.6.11.2
Verumtamen in hujus sabbati jejunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet; quia neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus: custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et cum quibus Deo vivimus, in his rebus inoffensa societate. Sicut enim quod ait Apostolus verum est, malum esse homini qui per offensionem manducat; ita malum est homini qui per offensionem jejunat. Non itaque simus eis similes, qui videntes Joannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet. Sed nec rursus eis, qui videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus, amicus publicanorum et peccatorum. Rem quippe valde necessariam his dictis Dominus ipse subjecit atque ait: Et justificata est sapientia in filiis suis. Qui sint autem isti, si requiris, lege quod scriptum est: Filii sapientiae Ecclesia justorum: ii sunt qui quando manducant, non manducantes non spernunt; quando non manducant, manducantes non judicant; sed eos plane qui per offensionem non manducant sive manducant, vel spernunt vel judicant.
2.6.12.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT XII.
2.6.12.1
Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana jejunat Ecclesia, et aliae nonnullae, etiamsi paucae, sive illi proximae sive longinquae: die autem dominico jejunare scandalum est magnum, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem; per quod factum est, ut jejunium diei dominici horribilius haberetur. Nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare jejunium, ut jejunio quadraginta dierum, quantum potuerit, appropinquet, sicut aliquos fecisse cognovimus. Nam et ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignissimis nobis asseveratum est. Quemadmodum enim veterum patrum temporibus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadraginta jejunaverunt; ita qui potuerit septem dies jejunando transire, non sibi ad jejunandum elegit dominicum diem, sed in iis eum invenit, quos jejunaturum se vovit plurimos dies. Jejunium tamen etiam continuatum si in hebdomade solvendum est, nullo congruentius quam dominico die solvitur. Si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad jejunandum dies dominicus eligitur; sed in numero, quem voveri placuit, invenitur.
2.6.12.2
Nec illud moveat quod Priscillianistae, Manichaeorum simillimi, ad jejunandum die dominico solent testimonium de Apostolorum Actibus adhibere, cum esset apostolus Paulus in Troade. Sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, produxitque sermonem usque ad medium noctis. Deinde cum descendisset de coenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adolescentem, qui gravatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso Apostolo Scriptura sic loquitur: Ascendens autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset, satisque esset allocutus usque ad diluculum, sic profectus est. Absit ut hoc sic accipiatur, tanquam solerent Apostoli dominico die solemniter jejunare. Una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in Evangeliis apertius invenitur. Nam dies resurrectionis Domini, prima sabbati a Matthaeo, a caeteris autem tribus una sabbati dicitur; quem constat eum esse, qui dominicus postea appellatus est. Aut ergo post peractum diem sabbati, noctis initio fuerant congregati, quae utique nox jam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat; et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post sacramenta celebrata, rursus usque ad diluculum alloquens congregatos, quoniam multum festinabat, ut lucescente proficisceretur dominico die: aut certe si in una sabbati non per noctem, sed per diem hora dominici fuerant congregati; eo ipso quo dictum est, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, expressa est causa producendi sermonis, quia fuerat exiturus, et eos sufficienter instruere cupiebat. Non ergo solemniter die dominico jejunabant, sed necessarius sermo, qui studii ferventissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non visus est profecturo Apostolo, qui eos, propter alios suos usquequaque discursus, vel alias nunquam, vel rarissime visitabat; praesertim quia tunc ex illis terris sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut jam non esset eos in carne visurus. Ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse jejunia, quia ne hoc crederetur, curavit scriptor libri causam producendi sermonis exponere; ut sciremus si aliqua necessitas oriatur, urgentiori actioni non esse prandium praeferendum: quamvis ab istis avidissime audientibus, et ipsum fontem cogitantibus profecturum, atque ideo magna siti non aquae, sed verbi sine satietate quidquid influebat haurientibus, non tantum carnale prandium, verum etiam coena contempta est.
2.6.12.3
Sed tunc quamvis dominico die solita illis jejunia non fuissent, non erat tamen Ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem apostolus Paulus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis, vel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent. Nunc vero posteaquam haeretici, maxime impiissimi Manichaei, jejunia diei dominici non aliqua necessitate occurrente peragere, sed quasi sacra solemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis christianis; profecto nec tali necessitate, qualem Apostolus habuit, existimo faciendum esse quod fecit, ne majus malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex verbo. Quidquid tamen causae vel necessitatis exstiterit, cur homo christianus die dominico jejunare cogatur, sicut etiam illud in Actibus Apostolorum invenimus, in naufragii periculo, ubi et ipse Apostolus navigabat, quatuordecim diebus, ac per hoc duobus dominicis jejunatum; nullo modo dubitare debemus, dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi voventur, inter jejuniorum dies non esse ponendum.
2.6.13.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT XIII.
2.6.13.1
Cur autem quarta et sexta maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur, quod considerato Evangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei. Intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit ejus diei quem vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte quae jam ad sextam sabbati, qui dies passionis ejus manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit a vespera incipiens. Sed Matthaeus evangelista quintam sabbati dicit fuisse primam diem azymorum; quia ejus vespera sequente, futura erat coena paschalis, qua coena incipiebat azymum et ovis immolatio manducari. Ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait Dominus: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur: ac per hoc dies ipse jejunio deputatus est, quia, sicut Evangelista sequitur et dicit, Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent( Ibid, 3, 4). Intermisso autem uno die, de quo dicit Evangelium, Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? hoc ergo die intermisso, passus est Dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati; quapropter et ipsa sexta recte jejunio deputatur: jejunia quippe humilitatem significant. Unde dictum est: Et humiliabam in jejunio animam meam.
2.6.13.2
Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus die illo ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in reginae illius veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxare jejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana et nonnullae Occidentis Ecclesiae. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi sabbati jejunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum sabbatis prandent; utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris sabbatis quietis bonum. Duo quippe sunt, quae justorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua; abscondere pusillum donec transeat ira Domini. In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore jejunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore signandus.
2.6.14.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVI. Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. CAPUT XIV.
2.6.14.1
Sed quoniam non invenimus, ut jam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis Litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse jejunia, et ideo res quoque ista, sicut aliae plurimae quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset sabbato jejunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogavi hoc supradictum hominem Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adjecit, Quando hic sum, non jejuno sabbato; quando Romae sum, jejuno sabbato: et ad quamcumque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum: hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit, maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant sabbato prandentes, alios jejunantes; mos eorum mihi sequendus videtur, quibus eorum populorum congregatio regenda commissa est. Quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte quam satis fuit, te petente atque urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare.
2.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVII. Gratulatur sibi Augustinus litterarias suas lucubrationes legi et approbari a Simpliciano; ejusque censurae subjicit tum caeteros suos libros, tum eos quos de quaestionibus ab ipso propositis conscripsit.
2.7.1
Domino beatissimo et venerabiliter sincerissima charitate amplectendo patri SIMPLICIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.7.1
Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei, meque ut soles diligas, magnaeque gratulationi tibi sit quidquid in me donorum suorum Dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere Sanctitatis tuae accepi: in quibus affectum in me paternum de tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum sane cognitumque repetivi, domine beatissime, et venerabiliter sincerissima charitate amplectende.
2.7.2
Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur? nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritualium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam. Quidquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est: in tua vero approbatione vidit Deus quia bonum est.
2.7.3
Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas jubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intelligerem, tuis meritis adjutus aperirem. Tantum illud quaeso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum, et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut Dei data, sic etiam mea errata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etiam censuram corrigentis assumas. Vale.
2.8.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXVIII. Augustinus Profuturo, de toleranda adversa valetudine; de morte Megalii, et de cohibenda ira.
2.8.1
Fratri PROFUTURO AUGUSTINUS.
2.8.1
Secundum spiritum, quantum Domino placet, atque vires ipse praebere dignatur, recte sumus; corpore autem, ego in lecto sum. Nec ambulare enim, nec stare, nec sedere possum, rhagadis vel exochadis dolore et tumore. Sed etiam sic, quoniam id Domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia: sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut etiamsi ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit Dominus ne timeamus mala.
2.8.2
Quod senex Megalius defunctus sit, jam vos audisse quis dubitet? Erant enim a depositione corporis ejus, cum haec scriberem, dies ferme viginti quatuor. Utrum jam videris, disponebas enim, successorem primatus ejus, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala, sed neque refugium; non desunt moerores, sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cujusquam odium cordis intima teneat, neque sinat ut oremus Deum in cubiculo nostro clauso ostio, sed adversus ipsum Deum claudat ostium, nosti, optime frater: subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur injusta. Ita enim inveterascens ira fit odium, dum quasi justi doloris admixta dulcedo, diutius eam in vase detinet, donec totum acescat, vasque corrumpat. Quapropter multo melius, nec juste cuiquam irascimur, quam velut juste irascendo in alicujus odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis, solemus dicere, multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus ne recipiatur malus: sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est etiam irae juste pulsanti non aperire penetrale cordis, quam admittere non facile recessuram, et perventuram de surculo ad trabem. Audet quippe impudenter etiam crescere citius quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit. Recolis certe qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.
2.8.3
Fratrem Severum, et qui cum eo sunt, salutamus. Etiam fortasse ipsis scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem ut apud eumdem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam Sanctitatem gratias quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adjuves propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii majoris patior, per Calamam remeare ne gravetur: sic enim promisit mihi. Vale.
2.9.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXIX. Hieronymus Augustino, commendans illi Praesidium, et salvere jubens Alypium.
2.9.1
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.
2.9.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXIX. Hieronymus Augustino, commendans illi Praesidium, et salvere jubens Alypium. CAP. PRIMUM.
2.9.1.1
Anno praeterito, per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum Dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium; quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum, obsecro primum ut memineris mei: deinde ut bajulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re( Christo tribuente) indigeat, sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his conjungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.
2.9.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XXXIX. Hieronymus Augustino, commendans illi Praesidium, et salvere jubens Alypium. CAP. II.
2.9.2.1
Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui dixit,« Confidite; ego vici mundum», quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiende papa.
2.10.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata.
2.10.1
Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis observando atque amplectendo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS.
2.10.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata. CAP. PRIMUM.
2.10.1.1
Habeo gratiam quod pro subscripta salutatione, plenam mihi epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem sumere, tali viro, a quo tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque secularium, curis circumstemur ingentibus; tamen epistolae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur. Quare, aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disjungendos liceat absentiae corporali: quanquam simus in Domino Spiritus unitate conjuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, et taceamus. Et libri quidem, quos de horreo dominico elaborasti, pene totum te nobis exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem tui corporis non vidimus: hoc modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum; et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit.
2.10.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata. CAP. II.
2.10.2.1
Liber quidam tuus inter caetera non diu est ut venit in manus nostras: quae sit ejus inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater apud quem inventus est; quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur crederemus, si eorum tantum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula; miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Sane utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus.
2.10.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata. CAP. III.
2.10.3.1
In expositione quoque Epistolae Pauli ad Galatas, invenimus aliquid quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? Statim enim ut protuleris; si aliter sapit qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior, credi affirmarique mentitus eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii( Ibidem, II, 14)? Si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit; cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum sat est. Nequaquam vero mihi arrogaverim ut ingenium tuum, divino dono aureum, meis obolis ditare contendam; nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.
2.10.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata. CAP. IV.
2.10.4.1
Neque enim a me docendus es quomodo intelligatur quod idem dicit, Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem; et caetera quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum Sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Itaque suscepit ea celebranda, cum jam Christi esset Apostolus; sed ut doceret non esse perniciosa iis qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum Christo credidissent, non tamen in eis jam constituerent spem salutis; quoniam per Dominum Jesum salus ipsa, quae illis Sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque Gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat.
2.10.4.2
Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter nec incongrue faceret; quamvis enim jam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam Gentes cogebat Judaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent; quod vehementer per apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec apostolus Petrus hoc ignorabat; sed id faciebat, timens eos qui ex circumcisione erant. Ita et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit, ne sancta Scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet et fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.
2.10.4.3
Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant; et in primis illud, quod ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant Sacramenta vetera, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent. Postremo istud quod praedicatores gratiae Christianos Judaei tanquam hostes Legis persequebantur. Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret; non observationes Legis, si more patrio celebrarentur, sicut et ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, non sicut Judaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa Sacramenta celebravit, quia simulavit se Judaeum ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus, et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer eis ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu? Sicut eo ipso loco generaliter intulit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; ut sequens conclusio, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret, Quis infirmatur, et ego non infirmor? infirmitatem alterius simulasse se potius quam condoluisse, volebat intelligi.
2.10.4.4
Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum charitate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινῳδίαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias; quos absit ut amiseris: sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut non intenderes quae consequantur adversa; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem divinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri.
2.10.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata. CAPUT V.
2.10.5.1
Scripseram hinc jam aliquando ad te epistolam quae non perlata est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram: ex qua illud mihi suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis( nam nisi verum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.
2.10.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XL. Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata. CAPUT VI.
2.10.6.1
De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera quae invenerimus, approbare atque laudare; falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. In libro etiam quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis quos haeresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subjungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praeterieris; quod scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes in quibus eos catholica damnarit auctoritas; peto ne grave sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus vel impudentia vel imperitia vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus praesumentis de charitate. Hunc interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum commendo benignitati tuae, cujus in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.
2.11.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLI. Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere coeperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur.
2.11.1
Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo, sincerissimeque charissimo fratri, et consacerdoti papae AURELIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.11.1
Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione, nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam, adjuvante Domino qui eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus ordinatis fratribus nostris, et praecipue de sermone presbyterorum, qui te praesente populo infunditur; per quorum linguas clamat charitas tua majore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus: Deo gratias. Nam quid melius et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus quam, Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos, et id quod in intimo animae habebas, quo humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi, non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset apparere quod velles. Ita plane fiat, fiat: luceant haec opera coram hominibus, ut videant, gaudeant, glorificent Patrem qui in coelis est. Talibus delecteris in Domino: ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire. Eatur, ambuletur, curratur in via Domini; benedicantur pusilli cum magnis, jucundati in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus: praecedant illi, et sequantur isti, imitatores facti eorum, sicut et illi Christi. Ferveat iter sanctarum formicarum, fragrent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi usque in finem. Nec sinat Dominus tentari supra quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere.
2.11.2
Orate pro nobis, digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad Deum sincerissimae dilectionis et laudis ejus in operibus vestris: orate ut et in nobis haec luceant; quoniam novit ille quem oratis, cum quanto nostro gaudio in vobis luceant. Haec sunt vota nostra, hae multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in corde nostro jucundant animam nostram. Ita est, quia ita promissum est; ita erit quod restat, sicut promissum est. Obsecramus te per eum qui tibi ista donavit, et populum, cui servis, hac per te benedictione perfudit, ut jubeas singulos quos volueris sermones eorum conscriptos, et emendatos mitti nobis. Nam et ego quod jussisti non negligo, et de Tychonii septem regulis vel clavibus, sicut saepe jam scripsi, cognoscere quid tibi videatur exspecto. Fratrem Hilarinum Hipponensem archiatrum et principalem multum commendamus. Nam de fratre Romano quid satagas novimus, nihilque petendum est nisi ut te pro illo adjuvet Dominus. Amen.
2.12.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLII. Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debitum amplius anno integro non redditum exsolvat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum id perfecerit.
2.12.1
Prodit nunc primum ex corticeo codice, qui olim Narbonensis ecclesiae fuit, nunc vero est illustris familiae Phimarconensis:
2.12.2
Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.12.3
Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Charitate non reddita? Quid est quod duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras quotidie donatis, debitum reddite. An forte quod adversus daemonicolas te scribere audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti? Utinam saltem tam opima mensa jam annosum ab stilo tuo jejunium meum excipias: quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.
2.13.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti.
2.13.1
Dominis dilectissimis et merito praedicandis fratribus GLORIO, ELEUSIO, FELICIBUS, GRAMMATICO et caeteris omnibus quibus hoc gratum est, AUGUSTINUS.
2.13.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAPUT PRIMUM.
2.13.1.1
Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus. Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi. Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem. Quanquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervivacia malae contentionis insanum, sicut vitandum monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus, quibuscumque modis possumus corrigendum. Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas jam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quae toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt. Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et in omnes. Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem.
2.13.1.2
Haec praelocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animae vestrae aliquid agere voluisse, quia nostrae communionis non estis: cum tamen si de negotio fundi, aut alicujus pecuniariae litis dirimendae vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet. Usque adeo charus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi viluerunt! Erit ergo mihi ad defensionem testis haec epistola in judicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur.
2.13.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAPUT II.
2.13.2.1
Ergo ut meminisse dignamini, cum essemus in vestra civitate, et nonnulla vobiscum de communione christianae unitatis ageremus, prolata sunt a partibus vestris Gesta quaedam, quibus recitatum est quod septuaginta ferme episcopi Caecilianum quondam nostrae communionis episcopum Carthaginensis Ecclesiae cum suis collegis et ordinatoribus damnaverunt. Ubi etiam Felicis Aptungitani causa multo prae caeteris invidiosius et criminosius ventilata est. Quae cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant ab aemulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere damnandos esse putaverunt. Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica, in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, praesentes et confessos traditores reliquit Deo judicandos, et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Caeciliani numerantur; cum etiam Secundus ipse concilii ejusdem principatum teneret, ubi absentes quasi traditores per eorum sententias damnavit, quibus praesentibus et confessis ignovit.
2.13.2.2
Deinde diximus, aliquanto post Majorini ordinationem, quem contra Caecilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse a Constantino tunc imperatore judices episcopos, qui de suis quaestionibus quae in Africa exortae pacis vinculum dirimebant, arbitro medio judicarent. Quod posteaquam factum est, praesente Caeciliano et illis qui adversus eum navigaverant, judicante Melchiade tunc Romanae urbis episcopo, cum collegis suis quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, in Caecilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus eum tunc aderat improbatum. Quibus peractis rebus, cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arelatum memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam terminandamque curasse. Illos vero ab ecclesiastico judicio provocasse, ut causam Constantinus audiret. Quo posteaquam ventum est, utraque parte assistente, innocentem Caecilianum fuisse judicatum, atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen perversitate mansisse. Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed ad ejusdem principis jussionem proconsularibus Gestis etiam ipsum fuisse purgatum.
2.13.2.3
Sed quia haec omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto vobis agere videbamur, quam de nostra exspectabatis instantia. Quod ubi sensimus, ad ea quae legenda promiseramus, non distulimus mittere. Quae omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus est: deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens. Haec ante meridiem vobis lecta esse meministis. Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad Constantinum, datisque ab eo judicibus Gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Caecilianus autem in episcopali honore firmatus. Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.
2.13.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAP. III.
2.13.3.1
Quid vultis amplius, homines; quid vultis amplius? Non de auro et argento vestro agitur; non terra, non praedia, non denique salus corporis vestri in discrimen vocatur: de adipiscenda vita aeterna et fugienda morte aeterna compellamus animas vestras. Expergiscimini aliquando: non in aliqua obscura quaestione versamur, non recondita secreta rimamur, quibus penetrandis vel nulla vel rara humana corda sufficiant; res in aperto est. Quid eminet clarius? quid cernitur citius? Dicimus temerario concilio, quamlibet numerosissimo, innocentes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc proconsularibus Gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus judicatus est ille, quem maxime criminosum a vestris prolata concilii Gesta sonuerunt. Dicimus a traditoribus confessis, in eos qui traditores dicerentur, dictas fuisse sententias. Probamus hoc ecclesiasticis Gestis, ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus ea quae cognovit, velut contuitu pacis ignovit, et cum quibus postea non cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi timuisse. Objecerat ei namque Purpurius Limatensis quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore et ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique non frustra, nisi quia tradidit, aut tradi aliquid jussit. Hanc ille suspicionem satis probabilem metuens, accepto consilio a minore Secundo consanguineo suo, consultisque caeteris qui cum eo erant episcopis, manifestissima crimina Deo judicanda dimisit, atque ita paci prospexisse visus est; quod falsum erat, cum sibi prospexerit.
2.13.3.2
Nam si in ejus corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos praesentes atque confessos Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo convicerat. Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se per totum Africae corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a vertice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama celeberrima nobilis: unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret et Romanae Ecclesiae, in qua semper apostolicae cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse conjunctum, ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii ejus ab eo illas Ecclesias alienare conarentur. Quia ergo venire noluit ad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suae causae perversos esse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si verae pacis custos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur absentes, qui judicio eorum omnino interesse noluerunt. Neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collegarum judicio, praesertim apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare; ubi contra eos sententiae dictae in absentes, nullo modo aliquid valerent, quando eorum judicium non primo aditum postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum nunquam adire voluerunt.
2.13.3.3
Haec res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis, misericordia Dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non debemus nos christiani et episcopi unitatem disrumpere christianam, quam jam paganus non insequitur inimicus. Itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiae, Deo judici dimittamus: aut si aliqui in vobis sunt qui certa istorum crimina ita noverint, ut ea facile valeant edocere, negantesque convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad judicium collegarum Afrorum male sibi conscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique objectis respondeant. Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque jam Christi Ecclesia dilata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio praecidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesiae Carthaginis oriatur. Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati: ne forte cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem jam ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras fecit; atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi jam pacatis temporibus oriatur, dum praepropere nostras volumus praecipitare sententias, et non contra Caecilianum, sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus.
2.13.3.4
Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? aut quomodo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non haberet, contradicente primate? Quod si tanta et adversus primam sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare jam vellent quos volebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur? Sed quia non erant quae in Caecilianum et ordinatores ejus transmarino judicio probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerent, deferre voluerunt, nec posteaquam dixerunt, perseveranter id agere ut Ecclesiae transmarinae in notitiam perferretur, quorum traditorum in Africa damnatorum communionem vitare deberet. Quia si id facere tentavissent, adessent sibi Caecilianus et caeteri, et suam causam adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos judices diligentissima discussione purgarent.
2.13.3.5
Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignoverat: ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimi rumoris, ipsi qui vere tradiderant latitarent. Unde videtis, charissimi, fieri potuisse, quod verisimile non esse quidam vestrum dicebant, ut qui essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo dimitti oportere, iidem judices damnatoresque tanquam traditorum absentium postea consedissent. Magis enim amplexi sunt occasionem, qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversas in eos linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare. Alioquin si fieri non posset ut quisque mala quae ipse committeret, in alio judicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas. Quod illi omnino fecerunt, ut haec verba apostolica integre in eos apteque conveniant.
2.13.3.6
Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit, paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur; sed quod erat facillimum, tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare. Itaque injuriam facerent innocentibus, etiamsi eis non convictis, neque confessis, neque omnino praesentibus ignoscere voluissent. Ille quippe accipit veniam, cujus culpa certissima est. Quanto ergo immaniores et caeciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quae incognita nec donare potuissent? Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quaererentur: hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis: Cognoverunt. Quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci oportebat. Neque enim judicium deseruerant, ubi nunquam omnino constiterant; nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne judicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se judicio eorum praesentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos judicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura clamat: Antequam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste. Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari potuerunt?
2.13.3.7
Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam judicium deserentium, quia nunquam affuerunt, et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quaeso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? Respondetis: Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fuerunt. Sic ergo et caeterorum causam noverant, sicut hujus qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. Quanto itaque justius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius saevierunt!
2.13.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAP. IV.
2.13.4.1
An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen praetermittendum non est; ait enim quidam. Non debuit episcopus proconsulari judicio purgari: quasi vero ipse sibi hoc comparaverit, ac non imperator ita quaeri jusserit, ad cujus curam, de qua rationem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. Arbitrum enim et judicem causae traditionis et schismatis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt; et tamen judicio ejus acquiescere noluerunt. Itaque si culpandus est quem judex terrenus absolvit, cum ipse sibi hoc non poposcisset; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae causae judicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore: ergo nec ab illo, cui causam delegaverit imperator. Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur. Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia vel severitate quaereretur, cum ejus causam inveniendam cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quaeri, quam de crimine confiteri? Et tamen ille ipse proconsul inter praeconum terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui judicio ejus se praesentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus legibus poenas justas et debitas lueret.
2.13.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAPUT V.
2.13.5.1
Quod si Gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis cedite. Omnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit Romanae Ecclesiae Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare judicium, quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus praesedit, fuerat terminatum? Quid quod nec ipse usurpavit? Rogatus quippe imperator, judices misit episcopos qui cum eo sederent, et de tota illa causa quod justum videretur statuerent. Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia. Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandae vel restituendae cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, praesentiumque vocibus liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Caecilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Majorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiae pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea videlicet turba Caecilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus, nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine, ad suam voluntatem animos judicum detorquere posse arbitrabantur; nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera in Caecilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. Quali enim turbae illi consenserant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias; a tali turba etiam rursus accusari Caecilianum volebant. Sed plane non tales invenerant judices, quibus illam dementiam persuaderent.
2.13.5.2
Potestis enim pro vestra prudentia, et illorum perversitatem illic attendere, et judicum gravitatem, quemadmodum ad extremum persuaderi non possent, ut a plebe partis Majorini, quae certam personam non habebat, argueretur Caecilianus; et requisiti ab eis essent vel accusatores vel testes vel quoquomodo causae necessarii, qui simul cum eis ex Africa venerant, et eos praesentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. Promisit idem Donatus quod eos esset exhibiturus: quod cum non semel, sed saepius promisisset, amplius ad illud judicium accedere noluit, ubi jam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi praesens damnari noluisse videretur; cum tamen ea quae damnanda essent, eo praesente atque interrogato manifestata fuerint. Accessit et aliud, ut a quibusdam adversus Caecilianum denuntiationis libellus daretur: post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quae personae illum libellum dederint, quoque modo nihil in Caecilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties volueritis, legere possitis?
2.13.5.3
De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima opponeretur auctoritas, quae fuerint dicta meministis; et tamen viri gravissimi ab infinitis quaestionibus catena quadam inexplicabili sese nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos videbant tanta temeritate caecatos, ut in absentes et non interrogatos collegas, tam praecipites auderent proferre sententias. Et tamen qualis ipsius beati Melchiadis ultima est prolata sententia, quam innocens, quam integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas, in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis recuperandae optionem liberam caeteris fecit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis quos a Majorino ordinatos esse constaret: ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior, alteri autem eorum plebs alia regenda provideretur. O virum optimum! o filium christianae pacis, et patrem christianae plebis! Conferte nunc istam paucitatem cum illa multitudine episcoporum, neque numerum numero, sed pondus ponderi comparata: hinc modestiam, inde temeritatem, hinc vigilantiam, inde caetitatem. Hic nec mansuetudo integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibi autem et furore timor tegebatur, et timore furor incitabatur. Isti enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione vera celare.
2.13.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAP. VI.
2.13.6.1
Illisne se tandem Caecilianus audiendum judicandumque committeret, cum haberet tales, apud quos si ei causa moveretur, innocentiam suam facillime ostenderet? Non se illis omnino committeret, nec si peregrinus Ecclesiae Carthaginensis subito episcopus esset ordinatus, et ignoret quid ad corrupendos animos vel improborum vel imperitorum posse tunc pecuniosissima mulier quaedam Lucilla, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem cum esset diaconus laeserat: etiam hoc enim accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem. Nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati. Pauci ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamvis in eis esset major auctoritas, propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. Caeteri autem Lucillae pecunia maxime adversus Caecilianum empti et instigati perhibentur. Extant Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus a Sylvano Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intelligitur, degradatus, cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus esset, multa patefecit iratus, et in judicium publicum protulit: inter quae id quoque commemoratum legitur, quod Lucillae pecunia corruptis episcopis, in Carthaginensi Ecclesia, in Africae capite, altare contra altare levatum est. Scio quod haec Gesta vobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. Inerat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiae veniens, quod non ipsi ordinaverant Carthagini episcopum.
2.13.6.2
Quibus omnibus rebus, cum eos non veros judices, sed inimicos atque corruptos Caecilianus convenisse cognosceret; quando fieri posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui praesidebat permitteret, ut relicta ecclesia iret in domum privatam, non collegarum discutiendus examine, sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus? cum sibi praesertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatis inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et integrum examen suae causae remanere. Ubi si nihil adversarii agere vellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione praeciderent. Si autem illic eum accusare tentassent, tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machinamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis: cum tamen illi nimis sero quaesissent judicium transmarinum jam schismatis rei, jam levati altaris horrendo scelere maculati. Primo enim facerent si veritate niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi vetusta fama praejudicante ad judicium venire voluerunt: aut quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Caeciliano, quasi securi sibi videbantur praefidentes numero suo, nec audentes alibi commovere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset veritas inveniri.
2.13.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAP. VII.
2.13.7.1
Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano permanere communionem orbis terrarum, et ad eum a transmarinis Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi scelerate ordinaverant; puduit eos semper tacere, quia posset eis objici, cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam communicare damnatis, et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. Elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad utrumque: ut si eum potuissent quacumque versutia falsae criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam; si autem non possent, in eadem quidem perversitate durarent, sed jam tamen quasi haberent quod dicerent, malos judices se esse perpessos; quae vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima veritate superati: quasi non eis ad hoc dici posset et justissime dici, Ecce putemus illos episcopos, qui Romae judicarunt, non bonos judices fuisse; restabat adhuc plenarium Ecclesiae universae concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari, ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiae solverentur. Quod utrum fecerint, probent: nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa eorum separatio manifestat.
2.13.7.2
Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. Judices enim ecclesiasticos tantae auctoritatis episcopos, quorum judicio et Caeciliani innocentia et eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem accusare ausi sunt, quod male judicarent. Dedit ille aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet episcoporum: non quia jam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de judicio episcoporum qui Romae sederant ipse judicaret; sed alios, ut dixi, episcopos dedit: a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem provocare maluerunt; qua in re illos quemadmodum detestetur, audistis. Atque utinam saltem ipsius judicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos judicaret, a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent, si ejus sententiae non obtemperarent, ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando cederent veritati. Jussit enim ille ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. Quo cum Caecilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis, praecepit ut Mediolanum sequerentur. Tunc se aliqui eorum subtrahere coeperunt, fortasse indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut jam statim atque velociter Caecilianum damnaret absentem. Quod ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanum pervenire. Quo cum etiam Caecilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit, exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela, qua provisione, sicut ejus indicant litterae, Caecilianum innocentissimum, illos improbissimos judicavit.
2.13.8.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAPUT VIII.
2.13.8.1
Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. Conscinditur unitas Christi, blasphematur haereditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. Nos eis objicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab haereditate Christi quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant: quae cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt, Pax tecum; et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non habent. Et ipsi nobis objiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen aliena; non intelligentes in iis quae nos eis objicimus, omnes illos teneri; in iis vero quae nobis objiciunt, paleam vel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere: neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum, non factis eorum, sed altari Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.
2.13.8.2
Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis. Sic enim in Apocalypsi Joannis legitur: Angelo, inquit, Ecclesiae Ephesi scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti. Quod si de angelo superiorum coelorum, et non de praepositis Ecclesiae vellet intelligi, non consequenter diceret: Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent charitatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli ejus. Ergo primam charitatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam jubet ut repetat, et faciat priora opera sua. Et objiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita: quae si etiam vera et praesentia videremus, et zizaniis propter frumenta parcentes, pro unitate toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret, quicumque Scripturas sanctas non corde surdus audiret.
2.13.8.3
Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et adorantem. Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et toties offendentia sanctum nomen ejus. Tolerat David Saülem persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem; occisum vindicat, christum etiam Domini propter sacramentum venerandae unctionis appellat. Tolerat Samuel nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severitate correptus est. Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem Dei. Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina jaculatur. Tolerat Jeremias a quibus tanta perpetitur. Tolerat Zacharias Pharisaeos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura testatur. Scio me multos praetermisisse: legant qui volunt, legant qui possunt eloquia coelestia, invenient omnes sanctos Dei servos et amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura hujus tolerantiae per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, tamen haec ipsa quae habemus advertite. Tolerat ipse Dominus Judam, diabolum, furem et venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt pretium nostrum. Tolerant Apostoli pseudoapostolos; et inter sua quaerentes non quae Jesu Christi, Paulus non sua quaerens sed quae Jesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conversatur. Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce laudatur sub angeli nomine praepositus Ecclesiae, quod cum odisset malos, eos tamen tentatos et inventos pro nomine Domini toleravit.
2.13.8.4
Ad summam seipsos interrogent: Nonne tolerantur ab eis caedes et incendia Circumcellionum, qui sunt veneratores praecipitatorum ultro cadaverum, et sub incredibilibus malis unius Optati per tot annos totius Africae gemitus? Parco jam dicere singularum per Africam regionum et civitatum et fundorum tyrannicas potestates, et publica latrocinia. Melius enim vobis haec vos ipsi dicitis, sive in aurem, sive palam, sicut libitum fuerit. Quocumque enim oculos verteritis, occurret quod dico, vel potius quod taceo. Neque hinc istos quos ibi diligitis, accusamus. Non enim nobis displicent, quia tolerant malos; sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma, propter altare contra altare, propter separationem ab haereditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est. Violatam pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata Sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. Quae si parvi pendunt, intueantur exempla quibus demonstratum est quanti haec penderit Deus. Qui fecerunt idolum, usitata gladii morte perempti sunt: qui vero schisma facere voluerunt, hiatu terrae principes devorati, et turba consentiens igne consumpta est. Diversitate poenarum, diversitas agnoscitur meritorum.
2.13.9.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIII. Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. CAPUT IX.
2.13.9.1
Traduntur in persecutione sancti Codices, confitentur traditores, et Deo dimittuntur. Non interrogantur innocentes, et ab hominibus temerariis damnantur. Probatur integer certis judiciis, qui inter absentes damnatos multo vehementius caeteris criminatus est. Judicium episcoporum ad Imperatorem appellatur: judex eligitur Imperator; judicans contemnitur Imperator. Quae tunc acta sint legistis, quae nunc agantur videtis: si de illis in aliquo dubitatis, ista jam cernite. Certe non chartis veteribus, non archivis publicis, non Gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus. Major liber noster orbis terrarum est; in eo lego completum quod in Libro Dei lego promissum: Dominus, inquit, dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Huic haereditati qui non communicat, quoslibet libros teneat, exhaeredatum se esse cognoscat. Hanc haereditatem quisquis expugnat, alienum se esse a familia Dei satis indicat. Certe de traditione divinorum Librorum vertitur quaestio, ubi haereditas ista promissa est. Ille ergo credatur testamentum tradidisse flammis, qui contra voluntatem litigat testatoris. Quid tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit Ecclesia Corinthiorum? Quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis intelligi volo. Quid vobis fecerunt, quae nec omnino quid feceritis, nec quos infamaveritis nosse potuerunt? an quia Lucillam Caecilianus in Africa laesit, lucem Christi orbis amisit?
2.13.9.2
Tandem sentiant quod fecerunt: merito certo annorum intervallo in oculos eorum revolutum est opus ipsorum. Quaerite per quam feminam Maximianus, qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primiani communione praeciderit, et quemadmodum congregata episcoporum factione, Primianum damnarit absentem, et adversus eum episcopus ordinatus sit; quemadmodum Majorinus per Lucillam congregata episcoporum factione Caecilianum damnavit absentem, et contra eum episcopus ordinatus est. An forte quod a caeteris Afris suae communionis episcopis contra factionem Maximiani Primianus purgatus est, valere vultis; et quod a transmarinis unitatis episcopis adversus factionem Majorini Caecilianus purgatus est, valere non vultis? Rogo, fratres mei, quid magnum peto? quid difficile a vobis intelligi cupio? Multum quidem interest, et incomparabiliter distat vel auctoritate vel numero Africana Ecclesia, si cum caeteris orbis partibus conferatur: et longe minor est, etiamsi unitas hic esset, longe omnino minor est comparata caeteris christianis omnibus gentibus, quam pars Maximiani comparata parti Primiani; peto tamen, et justum esse arbitror, ut tantum valeat concilium Secundi Tigisitani, quod Lucilla conflavit adversus absentem Caecilianum et apostolicam sedem, totumque orbem Caeciliano communicantem, quantum valet concilium Maximianensium, quod similiter femina nescio quae conflavit adversus absentem Primianum, et caeteram per Africam multitudinem Primiano communicantem. Quid apertius cernitur? quid aequius postulatur?
2.13.9.3
Videtis haec omnia, et nostis, et gemitis; et tamen videt et Deus quod vos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spirituali regno carnalem superetis affectum, et amicitias hominum quae in judicio Dei nihil proderunt, pro devitandis sempiternis poenis non timeatis offendere. Ecce ite, consulite; quid contra haec nostra possint respondere cognoscite: si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse dicunt, hoc nos de suis dicere non indignentur. Nemo delet de coelo constitutionem Dei, nemo delet de terra Ecclesiam Dei: ille totum orbem promisit, ista totum orbem replevit; et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos, nec in coelum admittit nisi bonos. Erit autem vobis hic sermo, quem de munere Dei novit ipse, quanta et pacis et vestra dilectione deprompsimus, correctio si velitis, testis vero etsi nolitis.
2.14.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore.
2.14.1
Dominis dilectissimis et praedicabilibus fratribus ELEUSIO, GLORIO et FELICIBUS, AUGUSTINUS.
2.14.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore. CAPUT PRIMUM.
2.14.1.1
Fortunium quem Tubursicum habetis episcopum, per eamdem civitatem, quanquam festinantissime, cum ad Cirtensem Ecclesiam pergeremus, experti sumus ita omnino ut de illo soletis benignissime polliceri. Eam ipsam quippe vestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus, volentes eum videre, non abnuit. Venimus itaque ad eum; quia aetati ejus id a nobis deferendum videbatur, potius quam exigendum ut ipse ad nos veniret prior. Perreximus ergo comitantibus non paucis, quos forte aggregatos nobis illud tempus invenerat. Cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parva praeterea turba confluxit; sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui utiliter ac salubriter agi causam illam, et tantam reique tantae quaestionem prudenter et pie discuti cuperent. Caeteri vero magis ad spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine, quam ad instructionem salutis christiana devotione convenerant. Quapropter nec silentium nobis praebere, nec intente nobiscum atque modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio. Itaque libere pro sui cujusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu turbabantur, nec evincere sive nos, sive ipse rogando, interdum etiam objurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur.
2.14.1.2
Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie tumultuantium sinebamur. Sed in ipso disputationis exordio, cum videremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur. Diu ab illo vel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt. Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. Consensum est. Coeperunt verba nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt. Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbulentiorem disputationem notarii non valentes sustinere, cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus. Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare nolui. Potestis enim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me scripsisse; vel ipse vobis, si quid melius recolit, incunctanter insinuet.
2.14.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore. CAPUT II.
2.14.2.1
Primo enim vitam nostram, quam vobis benevolentius fortasse quam verius narrantibus, se comperisse dicebat, praedicare dignatus est: adjungens se dixisse vobis, nos omnia, quae de nobis insinuaveratis, bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus. Deinde quaerere coepimus quaenam illa esset Ecclesia, ubi vivere sic oporteret; utrum illa quae, sicut sancta tanto ante Scriptura praedixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa quam pars exigua vel Afrorum vel Africae contineret. Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam. Quaerebam utrum epistolas communicatorias, quas formatas dicimus, posset quo vellem dare, et affirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo jam tempore fuisse fundatas.
2.14.2.2
Sed quia res aperte falsa erat, permixtis verbis cito inde discessum est; inter quae verba evangelicam illam Domini admonitionem commemoravit, qua dixit: Cavete a pseudoprophetis; multi ad vos venient in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quae verba Domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, ventum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem pertulisse dicebat; hinc volens ostendere suos esse christianos, quia persecutionem paterentur. Inter quae verba cum ego pararem ex Evangelio respondere, inde capitulum commemoravit prior, ubi Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quo loco ego gratulatus, subjeci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi persecutionem propter justitiam passi fuerint. In qua quaestione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate Ecclesiae constitutos, an schismate jam divisos Macariana tempora invenerint; ut qui videre vellent utrum propter justitiam persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a totius orbis unitate praeciderint. Quod si injuste fecisse invenirentur, manifestum esset eos propter injustitiam potius quam propter justitiam passos persecutionem; et ideo numero beatorum adjungi non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ibi commemorata est famosior quam certior Codicum illa traditio. Sed respondebatur a partibus nostris, principes illorum potius fuisse traditores: quod si de hac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi oportere ut litteris credamus ipsorum.
2.14.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore. CAPUT III.
2.14.3.1
Sed tamen sequestrata ista dubia quaestione, quaerebam quomodo se isti juste separassent ab innocentia caeterorum Christianorum, qui per orbem terrarum successionis ordinem custodientes, in antiquissimis Ecclesiis constituti, penitus ignorarent qui fuerint in Africa traditores; qui certe non possent communicare, nisi eis quos sedere in sedibus episcopalibus audiebant. Respondit, tamdiu transmarinarum partium Ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. Ubi ego possem quidem dicere, nec invidia Macariani temporis innocentiam transmarinarum Ecclesiarum contaminari potuisse; quandoquidem nullo modo probaretur illis auctoribus fecisse etiam quae fecerat. Sed de compendio quaerere malui, si Macarii saevitia, ex quo in eam consensisse dicebantur transmarinae Ecclesiae, suam innocentiam perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas cum orientalibus Ecclesiis caeterisque orbis partibus in unitate mansisse.
2.14.3.2
Tunc protulit quoddam volumen, ubi volebat ostendere Sardicense concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse litteras. Quod cum legeretur, audivimus Donati nomen inter caeteros episcopos, quibus illi scripserant. Itaque flagitare coepimus ut diceretur, utrum ipse esset Donatus de cujus parte isti cognominantur: fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africae mentio facta fuerit. Quomodo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse, quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum episcopos illae litterae missae fuerint. Quanquam enim Donati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a vero, ut vel partium illarum aliquis vocaretur nomine Afro, vel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus. Neque enim in eis vel diem vel consulem invenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret. Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. Tunc accepto ipso volumine, ejusdem concilii statuta considerans, legi Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cujus maxime adversus Arianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Julium Ecclesiae Romanae episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio Sardicensi fuisse improbatos. Unde apud nos constitit Arianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici vehementissime resistebant. Itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem voluimus ipsum volumen accipere atque auferre nobiscum. Qui noluit dare, dicens, ibi nos habere illud, quando aliquid in eo considerare vellemus. Rogavi etiam ut manu mea notari permitteret, fateor, timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum esset, pro illo aliud proferretur; neque hoc voluit.
2.14.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore. CAPUT IV.
2.14.4.1
Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breviter responderem, quaerens a me quem justum putarem, eum qui persequeretur, an eum qui persecutionem pateretur. Cui respondebam, non recte ita interrogari: fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse ut iniquiorem justior persequatur. Non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque justior, quia persecutionem patitur, quamvis id plerumque contingat. Deinde cum viderem in hoc eum multum immorari, ut justitiam suae partis ex eo certam vellet intelligi, quia persecutionem passa fuerit; quaesivi ab eo, utrum justum et christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium. Cogebatur utique negare quod ille vir christianus esset et justus; quia si fateretur, statim objiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus christianus et justus, commemoravi quantam persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis ecclesia. Quaesivi etiam utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et justum et christianum putaret. Non poterat nisi negare. Commemoravi ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia ejus usque ad fundamenta dirueretur. His igitur exemplis ei, si possem., persuadere moliebar ut jam desineret dicere persecutionis perpessionem, christianae justitiae certissimum esse documentum.
2.14.4.2
Narravit etiam in ipsa schismatis novitate majores suos, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle sopire, dedisse quemdam interventorem populo suae communionis apud Carthaginem constituto, antequam Majorinus adversus Caecilianum ordinaretur. Hunc ergo interventorem in suo conventiculo a nostris dicebat occisum. Quod fateor, nunquam antea prorsus audieram, cum tam multa ab eis objecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris, atque in eos plura et majora jacerentur. Sed tamen posteaquam hoc narravit, rursus a me instanter coepit quaerere quem justum putarem, eumne qui occidit, an eum qui occisus esset; quasi jam mihi probavisset, ita ut narraverat, esse commissum. Dicebam ergo, prius utrum verum esset esse quaerendum; non enim temere credi oportere quaecumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut vel ambo aeque mali essent, vel etiam pejorem quisquam malus occideret. Revera enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis, quam solius corporis interemptor.
2.14.4.3
Unde etiam illud quod a me postea quaesivit, jam quaerendum non erat. Ait enim etiam malum non debuisse occidi a christianis et justis; quasi nos eos qui haec in Catholica faciunt, justos vocemus: quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas violentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum, non catholicis tantum, sed nonnunquam etiam suis, ubi possunt, inferre non cessent. Quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus novit, urgebat ut dicerem, quis justorum vel malum aliquem occiderit. Quod etiamsi ad causam jam non pertinebat; fatebamur enim haec ubicumque sub nomine christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid esset quaerendum respondimus, quaerentes utrum Elias justus ei videretur fuisse: quod negare non potuit. Deinde subjecimus quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit. Hic revera vidit quod videndum erat, talia tum licuisse justis. Haec enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant, qui proculdubio Novit cui etiam prosit occidi. Exigebat ergo ut docerem jam novi Testamenti temporibus, quis justorum aliquem occiderit, etiam sceleratum et impium.
2.14.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore. CAPUT V.
2.14.5.1
Tunc reditum est ad superiorem tractatum, quo volebamus ostendere neque nos illis debere objicere suorum scelera, neque illos nobis si qua invenirentur talia facta nostrorum. De Novo enim Testamento ostendi quidem non posse, quod justus quisquam interfecerit aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini, sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. Traditorem enim suum, qui jam pretium ejus acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter innocentes secum esse perpessus est: quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem; et tamen primum Sacramentum corporis et sanguinis sui, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit. Quo exemplo cum prope omnes moverentur, tentavit dicere, ante passionem Domini communionem illam cum scelerato non obfuisse Apostolis, quia nondum habebant baptismum Christi, sed baptismum Joannis. Quod posteaquam dixit, coepi ab eo quaerere quemadmodum ergo scriptum esset quod Jesus baptizaverit plures quam Joannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli ejus, hoc est per suos discipulos baptizaret. Quomodo ergo dabant quod non acceperant? quod ipsi maxime solent dicere. An forte Christus baptismo Joannis baptizabat? Deinde in hac sententia multa quaesiturus eram, quomodo ab ipso Joanne tunc quaesitum sit de baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille esset sponsus. Numquid ergo fas erat ut baptismo Joannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici vel servi? Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati? aut quomodo Petro volenti ut totum se lavaret, responderit: Qui lotus est semel, non eum oportet iterum lavari, sed est mundus totus? Perfecta enim mundatio non in Joannis, sed in Domini baptismo est, si eo se dignum qui accipit praebeat; si autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem, permanebunt tamen. Cum ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse vidit de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quaerendum.
2.14.5.2
Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saevitiae, an nullum commodaturi consensum. Nos dicebamus Deum videre corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nollent pro ipsa unitate tolerare. Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione praedicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti charitate; et tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, divellere non tentassent.
2.14.5.3
Inde nescio quomodo ventum est ad commemorationem beatae memoriae Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi, quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, et effectum habere non siverit. Laudabant illum omnes, et benignissime praeferebant. Inter quas laudes a nobis subjectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset rebaptizandus censeretur. Et haec jam stantes loquebamur, quia discedendi tempus urgeret. Ibi plane ille senex dixit, jam formam esse factam, ut quisquis ad eos fidelium a nobis venerit, baptizetur, quod eum invitum et cum dolore animi dicere, quantum poterat, apparebat. Sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret, atque ostenderet, quod totius civitatis ejus testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis, et quae ipsis suis dicere soleat modesta conquestione proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi aperte scriptum est, nec filii culpam patri, nec patris culpam filio ejus imputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est, ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccaverit, sola morietur, placuit omnibus in talibus disputationibus violenta facta malorum hominum nobis ab invicem objici non debere. Remanebat ergo schismatis quaestio. Itaque hortati eum sumus ut etiam atque etiam placido atque pacato animo annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisitio terminum sumat. Ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri; ea facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei plures collegas nostros, certe vel decem, qui tanta benevolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri vellent, quantum in nobis eum jam animadvertisse atque approbare sentiebamus. Hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus est.
2.14.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore. CAPUT VI.
2.14.6.1
Unde vos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis, et gnaviter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem pervenisse jam cernitis. Quantum enim arbitror, difficillime potestis invenire in episcopis vestris tam utilem animum et voluntatem, quam in isto sene perspeximus. Postero enim die ipse ad nos venit, et haec iterum quaerere coeperamus. Sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde jamjamque rapiebat, diutius cum illo esse nequivimus. Jam enim miseramus ad Majorem Coelicolarum quem audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisse, et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. Quem posteaquam venturum comperit, videns nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio quae necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque discessit.
2.14.6.2
Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adjumentum afferentes omnino devitemus, et vere ex animo amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante peragamus, ad aliquam villam nos convenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia: quam tamen villam communiter possident homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est villa Titiana. Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi, talis locus, vel ille quem commemoravi, vel aliquis alius inventus fuerit, faciamus Codices canonicos praesto esse. Et si qua proferri potuerint ex utraque parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla, si Domino placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus ad hoc vacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes, adjuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus. Rescribite sane quid de hac re vel vobis vel illi videatur.
2.15.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLV. Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit.
2.15.1
Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo laudabilibus PAULINO et THERASIAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.15.1
Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatione videatur, in hac re contra est. Quo enim vos amamus ardentius, eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos in eo volumus imitari. Ecce igitur salutamus vos, si non respondentes epistolis vestris, quae nullae ad nos veniunt, saltem expostulantes, et non dolore mediocri, quamvis fortasse etiam Charitas vestra similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quae ad nos non pervenerunt, vicissimque a nobis quae emissae erant non sunt vobis datae. Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad Dominum, ne tanta solatia deneget nobis.
2.15.2
Scribere te audieramus adversum Paganos; quod si absolutum est, quaesumus ne differas mittere per latorem hujus epistolae. Charus nobis est, cujus aestimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne bona causa ejus opprimatur, timet. Quid in re agatur commodius ipse narrabit: quid etiam ad singula, quae forte animum moverint inter... gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimae vestrae benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani fratris securitate gaudeamus.
2.16.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLVI. Publicola Augustino proponit multas quaestiones.
2.16.1
Dilecto et venerabili patri AUGUSTINO episcopo, PUBLICOLA.
2.16.2
Scriptum est:« Interroga patrem tuum, et indicabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi». Unde et mihi exquirendam legem de ore sacerdotis judicavi in causa tali: quae qualis sit, per litteras expono; simul etiam ut et ego instruar in diversis causis. Singulas autem quaestiones et diversas, per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere.-- In Arzugibus, ut audivi, decurioni qui limiti praeest vel tribuno solent jurare barbari, jurantes per daemones suos, qui ad deducendas bastagas pacti fuerint, vel aliqui ad servandas fruges ipsas, singuli possessores vel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere, quasi jam fideles, epistolam decurione mittente, vel singuli transeuntes quibus necesse est per eos transire. Mihi autem disceptatio in corde nata est, si ille possessor qui susceperit barbarum, cujus fides per daemonum jurationem firma visa est, non coinquinatur vel ipse, vel illa quae custodit, vel ille qui deducitur a deductore barbaro. Sed hoc debes scire quia qui jurat barbarus a possessore pro servandis frugibus accipiat aurum, vel a viatore deductor; sed tamen cum hac veluti mercede quae solet dari a possessore, vel a viatore, juramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni vel tribuno: quod perturbat me ne polluat illum qui suscipit barbari juramentum, vel illa quae custodit barbarus. Quacumque enim conditione, etiam auro dato et obsidibus datis, ut audivi, tamen juramentum iniquum medium intercessit. Dignare autem mihi definitive rescribere, et non suspense. Quod si ipse scribas dubitanter, ego in majores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem.-- Hoc etiam audivi, quia ipsi homines conductores qui praesunt rei meae, juramentum per daemones suos jurantibus barbaris accipiunt pro servandis frugibus. Si ergo cum illi jurant per daemones suos ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut si inde manducaverit christianus sciens vel de pretio ipsarum rerum fuerit, coinquinetur, significare dignare.-- Item ab alio audivi quod conductori non juratur a barbaro, et alter dixit quia juratur conductori. Si etiam falsum mihi dixit ille, qui dixit jurari conductori, si jam pro hoc quod solum audivi, non debeo uti de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est:« Si autem quis dixerit: Hoc immolatitium est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit?» Si tamen etiam haec causa similis est causae de immolatitio. Quod si ita est, quid debeo de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum facere?-- Si debeo requirere de utroque, qui mihi dixit quia non juratur conductori, aut qui dixit quia juratur conductori; et dictum uniuscujusque probare per testes, qui verum dixit de illis duobus, et tandiu non contingere de ipsis frugibus, vel de pretio, quandiu mihi probatum fuerit si verum dixit ille qui dixit quia non juratur conductori?-- Si barbarus qui per juramentum suum jurat malum, fecerit illum christianum conductorem, vel tribunum qui limiti praeest, jurare sibi pro fide illi servanda pro custodiendis frugibus, per ipsum juramentum mortale per quod ipse jurat, si solus ille christianus coinquinatus sit? Si non et illa quorum causa jurat? Aut si paganus qui limiti praeest, juraverit barbaro pro fide illi servanda per mortale juramentum, si non coinquinat pro quibus jurat? Si quem misero ad Arzuges, si licet ei juramentum accipere a barbaro illud mortale; et si non coinquinatur, si susceperit tale juramentum christianus?-- Si de area trituratoria tritici vel cujuscumque leguminis, aut torculari, de quo daemoni oblatum est, si licet inde manducare christianum scientem?-- De luco si licet ad aliquem usum suum christianum scientem ligna tollere?-- Si quis vadens ad macellum emat carnem quae non sit immolatilia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit, et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem qua non immolatam cogitabit, si manducaverit an peccat?-- Si quis bonam rem, de qua dubitat an bona aut mala sit, si faciat putans bonam, cum tamen putasset et malam, si peccatum adscribatur ei?-- Si quis dixerit quod immolatitium est mentiens, et postea dixerit iterum quia mentitus est, et ad fidem vere mentitus est, si licet christianum inde manducare, aut vendere, et de pretio uti ex eo quod audivit?-- Si christianus aliquis ambulans, passus necessitatem, victus fame unius diei, vel bidui, vel multorum dierum, ut jam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi videt jam mortem proximare, invenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit invenire alium cibum, debet mori aut exinde cibari?-- Si christianus videat se a barbaro vel Romano velle interfici, debet eos ipse christianus interficere, ne ab illis interficiatur: vel si licet sine interfectione eos repellere vel impugnare, quia dictum est:« Non resistere malo?»-- Si murum possessioni debet christianus facere propter hostem, et si ille christianus qui fecerit murum, causa non existit homicidii, cum inde aliqui coeperint pugnare, et interficere hostes?-- Si licet de fonte bibere, vel de puteo ubi de sacrificio aliquid missum est? Si de puteo qui in templo est, et desertum factum est debet christianus bibere? Si in templo quo colitur idolum, puteus ibi sit vel fons, et nihil ibi factum sit in eodem puteo vel fonte, si debet haurire aquam inde christianus, et bibere?-- Si christianus debet in balneis lavare, vel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? Si christianus debet in balneis, quibus in die festo suo Pagani loti sunt, lavare, sive cum ipsis, sive sine ipsis?-- Si in solio ubi descenderunt Pagani ab idolis venientes in die festo suo, et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint, et scierit christianus, si debet in eodem solio descendere?-- Si christianus invitatus ab aliquo appositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi quia immolatitia est, et non manducaverit eam; postea autem ab aliquo translatum ipsam carnem aliquo casu invenerit venalem, et emerit eam, aut appositam habuerit ab aliquo alio invitatus, et non cognoverit eam, et manducaverit, si peccat?-- Si de horto vel de possessione idolorum vel sacerdotum eorum debet christianus sciens olus emere, vel aliquem fructum, et inde edere? Sane de juramento, vel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae Domino donante invenerimus, ante oculos tuos volui proponere: si quid autem aliud apertius aut melius in Scripturis inveneris, dignare mihi significare. Unde quae invenimus, haec sunt ubi Laban dixit ad Jacob,« Deus Abraham et Deus Nachor»; quem autem Deum, non significavit Scriptura. Et iterum,« Abimelech quando venit ad Isaac ubi juravit, vel qui cum illo erant»; sed quale juramentum, non significavit Scriptura. Iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a Domino in libro Judicum, ut de vitulo quem occiderat holocaustum faceret. Et in Jesu Nave de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauris Domini, et sanctum vocatum est de civitate, quae anathema est. Et quid est illud quod in Deuteronomio positum est:« Non inferes abominationem in domum tuam, et anathema eris, sicut hoc ipsum est?». Dominus te servet: saluto te; ora pro me.
2.17.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLVII. Augustinus Publicolae dissolvit aliquot ex propositis quaestionibus.
2.17.1
Honorabili et dilectissimo filio PUBLICOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.17.1
Aestus animi tui posteaquam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuavi; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in majores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. Hoc enim video non esse in mea potestate. Nam quomodolibet scripsero quae mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, proculdubio eris incertior. Non autem sicut mihi adjacet suadere, eo modo adjacet etiam persuadere cuilibet. Verumtamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi.
2.17.2
Movet te certe utrum ejus fide utendum sit, qui ut eam servet per daemonia juraverit. Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per deos falsos juraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse. Si enim tali juratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse judicaretur, quia per tales deos juravit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. Nunc vero, quia et juravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit; ac per hoc qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato ejus se sociat quo per daemonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit. Neque hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis est sanctum, tanto magis est poenale perjurium. Alia ergo quaestio est, utrum non peccet qui per falsos deos sibi jurari fecit, quia ille qui ei jurat, deos falsos colit. Cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos juravit, sicut Laban per Deum Nachor. Haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moveret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Jacob, et si qua alia possunt inveniri. Si tamen illud non adhuc movet quod in Novo Testamento dictum est, ne omnino juremus. Quod quidem mihi propterea dictum videtur, non quia verum jurare peccatum est, sed quia pejerare immane peccatum est; a quo nos longe esse voluit, qui omnimodo ne juremus admonuit. Sed tibi aliud videri scio; unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus unde me consulendum putasti. Proinde sicut non juras, ita nec alium, si hoc placet, jurare compellas: quamvis dictum sit ne juremus; nusquam autem in Scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio jurationem accipiamus. Alia vero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios invicem jurantes facta est. Quod si nolumus, ubi vivamus in terris, nescio utrum invenire possimus. Neque enim tantummodo limiti, sed universis provinciis pax conciliatur juratione barbarica. Unde et illud sequetur, ut non fruges tantum quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos juraverunt, sed ubique inquinata sint omnia quae ipsa pace muniuntur, quam juratio illa confirmat. Quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moveant quae movebant.
2.17.3
Item si de area vel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum sciente christiano, peccat si fieri permittit, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum comperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus unde illa sublata sunt; sicut fontibus utimur, de quibus hauriri aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus. Eadem est etiam ratio lavacrorum. Neque enim spiritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus ire fumum ex aris omnibus et incensis daemoniorum. Unde apparet illud esse prohibitum, ne in honorem alienorum deorum aliqua re utamur, aut uti existimemur, sic eam accipiendo, ut quamvis animo contemnamus, eos tamen qui nostrum animum ignorant, ad haec honoranda aedificemus. Et cum templa, idola, luci, et si quid hujusmodi, data potestate evertuntur, quamvis manifestum est cum id agimus, non ea nos honorare, sed potius detestari, ideo tamen in usus nostros privatos duntaxat et proprios non debemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos pietate ista destruere, non avaritia. Cum vero in usus communes, non proprios ac privatos, vel in honorem Dei veri convertuntur, hoc de illis fit quod de ipsis hominibus, cum ex sacrilegis et impiis in veram religionem mutantur. Hoc Deus intelligitur docuisse illis testimoniis quae ipse posuisti, cum de luco alienorum deorum jussit ligna ad holocaustum adhiberi; et de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauros Domini. Quapropter etiam illud quod in Deuteronomio scriptum est: Non concupisces argentum vel aurum illorum, nec accipies inde tibi, ne excedas propter illud: quoniam abominatio est Domino Deo tuo: et non conferes exsecramentum in domum tuam, et eris anathema, sicut et illud est, et offensione offendes, et coinquinatione inquinaberis abominatione illa, quia anathema est; satis apparet aut ipsos privatos usus in talibus esse prohibitos, aut ne sic inde aliquid inferatur in domum ut honoretur: tunc est enim abominatio et exsecratio; non cum talium sacrilegus honor apertissima destructione subvertitur.
2.17.4
De escis autem idolorum nihil amplius nos debere observare, quam quod praecepit Apostolus, certus esto. Et ideo de hac re verba ejus recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. Non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducaverit, quem prius tanquam idolothytum respuit. Olus vel quilibet fructus in quolibet agro natus, ejus est qui creavit; quia Domini est terra, et plenitudo ejus; et omnis creatura Dei bona est. Sed si illud quod in agris nascitur, consecratur idolo, vel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. Cavendum est enim, ne si putaverimus non vescendum olere quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit ut existimemus non debuisse Apostolum apud Athenas cibum sumere, quia civitas erat Minervae ejusque numini consecrata. Hoc et de puteo responderim vel fonte qui in templo est. Plus autem movet revera, si aliquid sacrificiorum in fontem vel puteum projiciatur. Sed eadem ratio est aeris, qui omnem eum fumum recipit, de quo supra diximus: aut si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri, sed idolo alicui vel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur; non ideo utique solis hujus luce non utimur, quia ei sacrilegi ubi possunt sacrificare non cessant. Sacrificatur etiam ventis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorumdem sacrificiorum fumum ipsi quodammodo haurire et vorare videantur. Si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolatitia sit, et non est immolatitia, si eam cognitionem tenuerit quod immolatitia non sit, et ea vescatur, non utique peccat; quia nec est, nec jam putatur immolatitia, etsi antea putabatur. Neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in veritatem. Si quis autem bonum putaverit esse quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. Et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit.
2.17.5
De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium; nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si ejus congruit personae. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. Hinc autem dictum est, non resistamus malo, ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit; non ut correctionem hominum negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui suae possessioni murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus intereat. Neque enim reus est christianus, si bos ejus aliquem feriendo, vel equus calcem jaciendo aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis; aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. Absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus, aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat; nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet. Quid plura commemorem, cum ea commemoranda finire non possim? Quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies irrogari?
2.17.6
Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo viatore christiano, quem commemorasti victum famis necessitate, si nihil uspiam invenerit nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere: in qua quaestione, quoniam non est consequens, ut cibus ille idolothytum sit; potuit enim vel ab eis qui ibi ab itinere divertentes corpus refecerant, oblivione seu voluntate dimitti, vel illic ob aliam causam quamlibet poni; breviter respondeo. Aut certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur: si ergo certum est esse, melius christiana virtute respuitur; si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur.
2.18.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLVIII. Augustinus Eudoxio abbati monachorum insulae Caprariae, exhortans ut otio ad pietatem, non ad ignaviam utantur, et sicubi Ecclesia requirat illorum operam, ne detrectent.
2.18.1
Domino dilecto et exoptatissimo fratri et compresbytero EUDOXIO et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
2.18.1
Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra charitate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus, quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus: nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum; quas etsi nostras non habemus, eorum tamen qui nos angariant mille passus, et jubemur ire cum eis alia duo, tantae nobis ingeruntur ut vix respirare possimus: credentes tamen quod ille in cujus conspectu intrat gemitus compeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo dignatus est collocare cum promissa mercede, adjuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.
2.18.2
Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis: ac si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in judicio, qui docet mansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur; sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Sunt enim qui dum nimis timent ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur. Et sunt rursus qui dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitie sorbeantur, ex altera parte jactantiae fastu corrupti atque consumpti, in favillam fumumque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis, et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere qui timet ne revolemus ad Deum; et inimicum omnium bonorum, cujus captivi fuimus judicemus, nullamque nobis esse perfectam requiem cogitemus, donec transeat iniquitas, et in judicium justitia convertatur.
2.18.3
Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et impigre operamini, sive in orationibus, sive in jejuniis, sive in eleemosynis; vel tribuentes aliquid indigentibus, vel donantes injurias, sicut et Deus in Christo donavit nobis; sive domantes perniciosas consuetudines, castigantesque corpus, et servituti subjicientes; sive sufferentes tribulationem, et ante omnia vos ipsos invicem in dilectione; quid enim sufferat qui fratrem non suffert? sive prospicientes astutiam atque insidias tentatoris, et scuto fidei jacula ejus ignita repellentes et exstinguentes; sive cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, vel vocibus a corde non dissonis, omnia in gloriam Dei facite, qui operatur omnia in omnibus; atque ita fervete spiritu, ut in Domino laudetur anima vestra. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes. Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida est otio, nec turbulenta, nec marcida est; nec audax, nec fugax; nec praeceps, nec jacens. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum.
2.18.4
Nec importunum me existimet Charitas vestra, quia vobis vel per epistolam loqui volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari Deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum allocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante jam fama, et nunc fratres qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas, bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos attulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio jam quaerit indui.
2.19.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XLIX. Augustinus Honorato Donatianae partis, ut per litteras placide reddat rationem quomodo nomen Ecclesiae, quae utique in toto orbe futura praedicta est in Scripturis, ad ipsos solos reciderit.
2.19.1
HONORATO episcopo partis Donati, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae.
2.19.1
Consilium tuum nobis multum placuit, quod per fratrem Herotem charissimum nobis, et in Christo laudabilem virum mandare dignatus es, ut litteris inter nos agamus, ubi nullus turbarum tumultus perturbare possit disputationem nostram, quae cum tota lenitate et pace animi suscipienda et agenda est, sicut dicit Apostolus: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes. Itaque breviter insinuamus, quid a te responderi desideremus.
2.19.2
Quoniam Ecclesiam Dei, quae catholica dicitur, sicut de illa prophetatum est, per orbem terrarum diffusam videmus, arbitramur nos non debere dubitare de tam evidentissima completione sanctae prophetiae, quam Dominus etiam in Evangelio confirmavit et Apostoli, per quos eadem Ecclesia dilatata est, sicut de illa praedictum erat. Nam et in capite sacrosancti Psalterii scriptum est de Filio Dei: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et ipse Dominus Jesus Christus dicit Evangelium suum in omnibus gentibus futurum. Et apostolus Paulus, antequam sermo Dei in Africam pervenisset, in ipso capite Epistolae quam scripsit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei, in omnibus gentibus pro nomine ejus. Deinde ipse a Jerusalem in circumitu per totam Asiam usque in Illyricum Evangelium praedicavit, Ecclesias constituit atque fundavit; non ipse, sed gratia Dei cum eo, sicut ipse testatur. Quid autem evidentius apparere potest, quam cum in ejus Epistolis nomina etiam regionum vel civitatum invenimus? Ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses scribit. Joannes etiam scribit ad septem Ecclesias, quas commemorat in illis partibus constitutas, in quibus etiam universam Ecclesiam septenario numero intelligimus commendari, Ephesum, Smyrnam, Sardos, Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thiatyram. Quibus omnibus Ecclesiis nos hodie communicare manifestum est, sicut manifestum est vos istis Ecclesiis non communicare
2.19.3
Quaerimus ergo ut nobis respondere non graveris, quam causam forte noveris, qua factum est ut Christus amitteret haereditatem suam per orbem terrarum diffusam, et subito in solis Afris, nec ipsis omnibus remaneret. Etenim Ecclesia catholica est etiam in Africa, quia per omnes terras eam Deus esse voluit et praedixit. Pars autem vestra, quae Donati dicitur, non est in omnibus illis locis, in quibus et Litterae et sermo et facta apostolica cucurrerunt. Sed ne dicatis, non vocari Ecclesiam nostram catholicam, sed Macarianam, sicuti eam vos appellatis; nosse debes, quod facillime potest, in illis omnibus partibus, unde istas terras Evangelium Christi perfudit, nec nomen Donati sciri, nec nomen Macarii. Vestra autem quia Donati pars dicitur, nec vos negare potestis, et omnibus notum est ubicumque est vestra communio. Dignare ergo rescribere nobis, ut sciamus quomodo fieri possit ut Ecclesiam suam Christus de toto orbe perdiderit, et in vobis solis habere coeperit: vestrum enim est haec ostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram quod compleri prophetiam et Scripturas sanctas per orbem terrarum videmus. Hoc autem ego Augustinus dictavi, quia olim volo loqui inde tecum. Videtur enim mihi, vel propter ipsam vicinitatem, posse nos per litteras de hac re colloqui sine aliquo tumultu, adjuvante Deo, quantum ipsa necessitas postulat.
2.20.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA L. Augustinus Suffectanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendum Herculem.
2.20.1
Auctoribus ac principibus vel senioribus Coloniae Suffectanae, AUGUSTINUS episcopus.
2.20.2
Immanitatis vestrae famosissimum scelus, et inopinata crudelitas terram concutit, et percutit coelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis, et resonet homicidium. Apud vos Romanae sepultae sunt leges, judiciorum rectorum calcatus est terror. Imperatorum certe nulla veneratio nec timor. Apud vos LX numero fratrum innocens effusus est sanguis, et si quis plures occidit, functus est laudibus, et in vestram curiam tenuit principatum. Age, nunc principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt marmorum genera, suppetit artificum copia. Caeterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur. Addimus et rubricam quae pingit ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, et sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.
2.21.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LI. Augustinus Crispinum Calamensem Donatianae partis episcopum urget propositis breviter aliquod argumentis, ad ea si potest respondeat per litteras.
2.21.1
Quia humilitatem nostram vestri reprehendunt, ideo sic epistolam praenotavi; quod in tuam contumeliam fecisse videar, si non ita mihi abs te ut rescribatur exspecto. De Carthaginensi promissione tua vel nostra instantia, quid multa commemorem? Quomodolibet ea gesserimus, transierint, ne quod restat impediant. Nunc excusatio, nisi fallor, nulla est adjuvante Domino; ambo in Numidia sumus, et nobis loco terrarum invicem propinquamus. Rumor ad me detulit, adhuc te velle mecum disputando experiri de quaestione, quae nostram dirimit communionem. Vide quam breviter omnes auferantur ambages, ad hanc epistolam responde, si placet, et fortasse sufficiet, non solum nobis, sed et eis qui nos audire desiderant; aut si non sufficiet, scripta atque rescripta, donec sufficiant, repetantur. Quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta vicinitas? Ego enim statui nihil de hac re agere vobiscum, nisi per litteras, vel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur elabatur, vel ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt. Soletis de praeteritis rebus gestis, quae vultis, falsa jactare, forte non mentiendi studio, sed errore. Proinde, si placet, de praesentibus illa metiamur. Procul dubio te non fugit prioris populi temporibus et idololatriae sacrilegium fuisse commissum, et a rege contemptore librum propheticum incensum; quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi gravius penderetur. Profecto enim recordaris quemadmodum schismatis auctores vivos dehiscens terra sorbuerit, et eos qui consenserant, coelo irruens ignis absumpserit. Sic nec fabricatum et adoratum idolum, nec sacer Liber exustus meruit vindicari.
2.21.2
Cur ergo, qui soletis nobis objicere, non solum in nostris non probata, sed potius in vestris probata crimina eorum qui formidine persecutionis impulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, vos eos quos pro scelere schismatis, plenarii concilii vestri veridico, sicut ibi scriptum est, ore damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis in quo damnastis; Felicianum dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum? Neque enim, sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus vestrum concilium diem prorogaverat et praefixerat, intra quem nisi ad vestram communionem remeavissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. Probabo, si negaveris: concilium vestrum loquitur; proconsularia Gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. Aliam ergo defensionem para, si potes, ne dum negas quod convincam, moras faciamus. Felicianus igitur et Praetextatus si innocentes erant, quare sic damnati sunt? Si scelerati, quare sic recepti sunt? Si probaveris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus majoribus vestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam pro magno scriptum est, plenarii concilii ore veridico, in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? Si autem probaveris recte fuisse damnatos, quae restat defensio cur in eodem episcopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis, ostendas etiam ista pro unitatis vinculo toleranda? Quod utinam non oris, sed cordis viribus ageres! profecto perspiceres quam nullis calumniis per orbem terrarum esset violanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos, in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati.
2.21.3
Item soletis nobis objicere quod vos per potestates terrenas persequamur. Qua in re non disputo, vel quid vos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini, vel quantum nos christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per judices ab eis imperatoribus missos, quos per Evangelium genuit nostra communio, graviter insectati, de basilicis quas tenebant, in quibus eos invenit ipsa conscissio, et controversiarum strepitu et jussionum potentatu et auxiliorum impetu perturbastis? In qua conflictatione quae passi sint per loca singula, recentia rerum vestigia contestantur; quae jussa sint chartae indicant, quae facta sint terrae clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria praedicatur.
2.21.4
Item dicere soletis quod nos Christi baptismum non habeamus, et praeter vestram communionem nusquam sit. Possem hinc uberius aliquanto disserere. Sed contra vos jam nihil opus est, qui cum Feliciano et Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. Quotquot enim baptizaverunt quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu judiciorum expellere conaremini; quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent, non solum per aegritudinum pericula, sed etiam per solemnitates Paschales in tot ecclesiis ad suas civitates pertinentibus, et in ipsis tam magnis civitatibus foris in scelere schismatis baptizatos, quorum nulli Baptisma repetitum est. Atque utinam probare possetis, eos quos foris in scelere schismatis Felicianus et Praetextatus tanquam inaniter baptizaverant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. Si enim rursus baptizandi erant isti, rursus ordinandi erant illi. Amiserant enim episcopatum recedentes a vobis, si extra communionem vestram baptizare non poterant. Nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare utique poterant. Si autem amiserant, ergo ut eis quod amiserant redderetur, redeuntes ordinari debebant. Sed noli timere: sicut certum est cum eodem illos episcopatu cum quo exierant remeasse, ita certum est omnes quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla Baptismi repetitione secum vestrae communioni reconciliasse.
2.21.5
Quibus igitur sufficimus lacrymis plangere recipi baptismum Maximianistarum, et exsufflari Baptismum orbis terrarum? Sive auditos sive inauditos, sive juste sive injuste damnastis Felicianum, damnastis Praetextatum; dic mihi: quem Corinthiorum episcopum audivit, aut damnavit aliquis vestrum? quem Galatarum, quem Ephesiorum, quem Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque omnium civitatum, de quibus dictum est: Adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium? Ergo istorum baptismus acceptatur, et illorum exsufflatur; qui nec istorum est nec illorum, sed illius de quo dictum est: Hic est qui baptizat. Sed non hinc ago; ad illa quae praesto sunt, adverte, ea quae oculos etiam caecos feriunt, intuere: damnati habent baptismum; et inauditi non habent! Nominatim in scelere schismatis expressi et ejecti habent; et ignoti, longe peregrini, nunquam accusati, nunquam judicati non habent! Qui de praecisa parte Africae rursus praecisi sunt, habent; et unde ipsum Evangelium in Africam venit non habent! Quid pluribus onero? ad ista responde. Attende sacrilegium schismatis vestro concilio Maximianistis exaggeratum; attende persecutiones per judiciarias potestates, quas eis irrogastis; attende baptismum eorum, quem cum eis quos damnastis recepistis; et responde, si potes, utrum habeatis aliquid unde injiciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe majore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis vos damnasse gloriamini. Pax Christi vincat in corde tuo. ΕΥΤΥΧΩΣ.
2.22.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LII. Augustinus Severino consanguineo suo donatistae, ut deserat schisma scelestum et impudens.
2.22.1
Domino multum desiderabili et valde charissimo fratri SEVERINO, AUGUSTINUS.
2.22.1
Litteras Fraternitatis tuae etsi valde sero, etsi praeter quod speraveram, tamen laetus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovissem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponem, ut ad me litteras tuae Fraternitatis afferret. Cogitavi enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo ut recoleres consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus, praesertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non possit. Ipsa est enim Ecclesia catholica: unde καθολικὴ graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Jesu Christi, abscondi non potest.
2.22.2
Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et charitatis noluit afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse praecisam, unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur, adorant; fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et rebaptizant. Hoc enim etiam praedixit Filius Dei, qui veritas est, se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem suum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut majorem fructum afferat. Non ergo mirum est, si de illa vite quae crevit et omnes terras implevit, praecisi sunt illi qui fructum charitatis afferre noluerunt.
2.22.3
Qui si vera crimina objecissent collegis suis, majores eorum quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes christianae fidei manavit auctoritas, ut illi essent foris quibus eadem crimina objiciebant. Nunc autem cum illi inveniantur intus communicare Ecclesiis apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sint, quis non intelligat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios judices obtinere potuerunt? Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos objectis criminibus convicti non erant, temere damnare non possent? Itaque innocentes rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur. Si autem iidem Donatistae Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et neglexerunt ea demonstrare et probare transmarinis Ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent quod excusent, et vos nostis; maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas objicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis.
2.22.4
Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus? Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna. Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc seculo comtempserit patrem, inveniet in futuro judicem.
2.23.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LIII. Confutatur epistola presbyteri cujusdam donatistae qui Generosum catholicum Constantinensem seducere moliebatur, simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret.
2.23.1
Dilectissimo et honorabili fratri GENEROSO, FORTUNATUS, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.23.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LIII. Confutatur epistola presbyteri cujusdam donatistae qui Generosum catholicum Constantinensem seducere moliebatur, simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret. CAPUT PRIMUM.
2.23.1.1
Quoniam nobis notam esse voluisti epistolam quam ad te Donatistarum presbyter dedit, quanquam eam tu quoque catholico animo deriseris: tamen ut ei potius si non desperate desipit, consulas, haec ad eum rescripta petimus perferas. Ille enim ordinem Christianitatis civitatis vestrae tibi ut insinuaret, jussisse sibi angelum scripsit, cum tu teneas Christianitatem, non civitatis tuae tantum, nec tantum Africae vel Afrorum, sed totius orbis terrae, quae annuntiata est et annuntiatur omnibus gentibus. Unde illis parum est, quod praecisos esse non pudet, nec sibi subveniunt, ut cum possunt, redeant ad radicem, nisi etiam secum alios praecidere, et sicut ligna arida in ignem destinare conentur. Quapropter si tibi ipsi angelus astitisset, quem sibi ille propter te astitisse, quantum arbitramur, astuta vanitate confingit, et haec ipsa tibi dixisset, quae iste mandato illius tibi se insinuare dicit, oporteret te apostolicae sententiae memorem fieri, qui ait: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis evangelizaverit, praeter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Evangelizatum est enim tibi per vocem ipsius Domini Jesu Christi, quod omnibus gentibus annuntiabitur Evangelium ejus, et tunc finis erit. Evangelizatum tibi est per propheticas et apostolicas Litteras, quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus quod est Christus, cum ei diceret Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Has ergo promissiones tenenti, si tibi angelus de coelo diceret, Dimitte Christianitatem orbis terrae, et tene partis Donati, cujus ordo tibi exponitur in epistola episcopi tuae civitatis, anathema esse deberet; quia te a toto praecidere, et in partem contrudere conaretur, et alienare a promissis Dei.
2.23.1.2
Si enim ordo episcoporum sibi succedentium considerandus est, quanto certius et vere salubriter ab ipso Petro numeramus, cui totius Ecclesiae figuram gerenti Dominus ait: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Petro enim successit Linus; Lino, Clemens; Clementi, Anacletus; Anacleto, Evaristus; Evaristo, Alexander; Alexandro, Sixtus; Sixto, Telesphorus; Telesphoro, Iginus; Igino, Anicetus; Aniceto, Pius; Pio, Soter, Soteri, Eleutherius; Eleutherio, Victor; Victori, Zephirinus; Zephirino, Calixtus: Calixto, Urbanus; Urbano, Pontianus; Pontiano, Antherus; Anthero, Fabianus; Fabiano, Cornelius; Cornelio, Lucius; Lucio, Stephanus; Stephano, Xystus; Xysto, Dionysius; Dionysio, Felix; Felici, Eutychianus; Eutychiano, Gaius; Gaio, Marcellinus; Marcellino, Marcellus; Marcello, Eusebius; Eusebio, Miltiades; Miltiadi, Sylvester; Sylvestro, Marcus; Marco, Julius; Julio, Liberius; Liberio, Damasus; Damaso, Siricius; Siricio, Anastasius. In hoc ordine successionis nullus donatista episcopus invenitur. Sed ex transverso ex Africa ordinatum miserunt, qui paucis praesidens Afris in urbe Roma Montensium vel Cutzupitarum vocabulum propagavit.
2.23.1.3
In illum autem ordinem episcoporum qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eamdem cathedram sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil praejudicaret Ecclesiae et innocentibus christianis, quibus Dominus providens, ait de praepositis malis: Quae dicunt, facite; quae autem faciant, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Ut certa sit spes fidelis, quae non in homine, sed in Domino collocata, nunquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur; sicut isti dissipati sunt, qui legunt in codicibus sanctis Ecclesias quibus Apostoli scripserunt, et nullum in eis habent episcopum. Quid autem perversius et insanius, quam lectoribus easdem Epistolas legentibus dicere, Pax tecum, et ab earum Ecclesiarum pace separari, quibus ipsae Epistolae scriptae sunt?
2.23.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LIII. Confutatur epistola presbyteri cujusdam donatistae qui Generosum catholicum Constantinensem seducere moliebatur, simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret. CAPUT II.
2.23.2.1
Tamen ne sibi etiam de Constantinensi, hoc est civitatis vestrae episcoporum ordine blandintur, recita illi Gesta apud Munatium Felicem Flaminem perpetuum curatorem tunc ejusdem civitatis vestrae, Diocletiano octavum, et Maximiano septimum consulibus, undecimo calendas junias, quibus liquido constitit ita Paulum episcopum tradidisse, ut Sylvanus tunc ejus subdiaconus fuerit, et cum illo tradiderit proferens instrumenta dominica, etiam quae diligenter fuerant occultata, capitulatam argenteam, et lucernam argenteam, ita ut ei diceret Victor quidam: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Hunc iste Sylvanum; manifestissimum traditorem, pro magno commemorat in epistola quam tibi scribit, a Secundo Tigisitano primae sedis episcopo episcopum tunc ordinatum. Quiescat ergo superba eorum lingua, et cognoscat crimina sua, ne delirans loquatur aliena. Recita illi etiam, si voluerit, Gesta ecclesiastica ejusdem Secundi Tigisitani in domo Urbani Donati habita, ubi confessos traditores judici Deo dimisit, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis Tibilitanis, Donatum Calamensem, cum quibus confessis traditoribus memoratum traditorem Silvanum eis ordinavit episcopum. Recita illi Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus iratus Silvano, quod ab eo fuerit excommunicatus, haec omnia judiciis prodidit, quae certis documentis et responsionibus testium, et recitatione Gestorum et multarum epistolarum, luce clarius constiterunt.
2.23.2.2
Multa sunt alia quae illi recites, si non contentiose agere, sed prudenter audire voluerit: preces Donatistarum ad Constantinum, ut propter ipsam causam inter Afros episcopos dirimendam judices ex Gallia episcopos mitteret. Litteras etiam ejusdem imperatoris, ubi episcopos misit ad urbem Romam. Gesta quoque in urbe Roma, ubi ab episcopis quos ille miserat, causa cognita atque discussa est. Itemque alias litteras, ubi declarat memoratus imperator eos apud se de collegarum suorum judicio, id est episcoporum quos ad urbem Romam miserat, fuisse conquestos; ubi etiam alios episcopos voluit apud Arelatum judicare; ubi isti et ab ipsorum judicio ad eumdem Imperatorem appellaverunt; ubi postremo causam inter partes ipse cognovit; ubi eos vehementissime detestatur innocentia Caeciliani fuisse superatos. Quae si voluerit, audiet, et tacebit, et desinet insidiari veritati.
2.23.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LIII. Confutatur epistola presbyteri cujusdam donatistae qui Generosum catholicum Constantinensem seducere moliebatur, simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret. CAPUT III.
2.23.3.1
Quanquam nos non tam de istis documentis praesumamus, quam de Scripturis sanctis, ubi haereditas Christi usque ad terminos terrae promissa est in omnibus gentibus: unde isti nefario schismate separati, jactant crimina in paleam messis dominicae; quae necesse est usque ad finem permixta toleretur, donec ultimo judicio tota area ventiletur. Unde manifestum est ista crimina seu vera seu falsa non pertinere ad frumenta dominica, quae per totum agrum, id est istum mundum usque in finem seculi oportet crescere, sicut non falsus angelus in hujus errore, sed Dominus in Evangelio loquitur. Ideoque in christianos innocentes, qui per totum orbem malis christianis tanquam paleae suae vel zizaniis permixti sunt, multa falsa crimina et vana jactantibus his miseris Donatistis merito Deus reddidit, ut Maximianistas apud Carthaginem schismaticos suos Primiani damnatores, extra Primianum baptizatores, post Primianum rebaptizatores universali concilio suo damnarent: ut ex eorum numero post non parvum tempus quosdam in honoribus episcopatus sui, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum cogente Optato Gildoniano susciperent, cum omnibus quos damnati extra baptizaverant. Quod si ab eis, quos ore proprio tanquam sceleratos et sacrilegos damnaverunt, et quos illis primis schismaticis, quos vivos terra obruit, compararunt, non maculantur, cum eis rursus in honore suo receptis communicant; evigilent aliquando, cogitent quanta caecitate et quanta insania dicant orbem terrarum ignotis Afrorum criminibus esse maculatum, et haereditatem Christi, quae promissa exhibita est in omnibus gentibus, peccatis Afrorum per contagionem communicationis fuisse deletam, quando se nolunt deletos et maculatos videri, dum eis communicant, quorum crimina cognita judicarunt.
2.23.3.2
Quapropter cum Paulus apostolus iterum dicat quia ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, unde non esse mirum si ministri ejus transfigurant se sicut ministros justitiae; si vere iste aliquem angelum vidit erroris nuntium, et de unitate catholica Christianos separare cupientem, ipse passus est angelum satanae transfigurantem se velut angelum lucis. Si autem mentitur, et nihil tale vidit, ipse est minister satanae, transfigurans se velut ministrum justitiae. Et tamen ista omnia considerans, si nimium perversus et pertinax esse noluerit, poterit ab omni vel aliena vel sua seductione liberari. Nos enim per occasionem tuam sine aliquo odio convenimus, hoc circa eum servantes quod Apostolus dicit: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem. Si ergo aliquid aspere diximus, non ad amaritudinem dissensionis, sed ad correctionem dilectionis valere cognoscat. Incolumis vivas in Christo, dilectissime et honorabilis frater.
2.24
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.)
2.24
Libri duo quorum est titulus« Ad inquisitiones Januarii,» multa de Sacramentis continent disputata, sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis observat Ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est: quorum librorum prior, epistola est, habet quippe in capite quis ad quem scribat; sed ideo inter libros annumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo igitur quod de manna dixi,« quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat,» non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae, quem Judaei non recipiunt in auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellen Hoc opus sic incipit:« Ad ea quae me interrogasti.»
2.25.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia.
2.25.1
Dilectissimo filio JANUARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.25.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT PRIMUM.
2.25.1.1
Ad ea quae me interrogasti, mallem prius nosse quid interrogatus ipse responderes; ita enim vel approbando vel emendando responsiones tuas multo brevius possem respondere, et te facillime aut confirmare, aut corrigere. Hoc quidem, ut dixi, mallem. Sed tamen ut nunc responderem, malui longiorem facere sermonem, quam dilationem. Primo itaque tenere te volo, quod est hujus disputationis caput, Dominum nostrum Jesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, leni jugo suo nos subdidisse et sarcinae levi: unde Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis, significatione praestantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus Trinitatis nomine consecratus, communicatio corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in Scripturis canonicis commendatur, exceptis iis quae servitutem populi veteris pro congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quae et in quinque libris Moysi leguntur. Illa autem quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe servantur, datur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicuti quod Domini passio et resurrectio et ascensio in coelum, et adventus de coelo Spiritus sancti, anniversaria solemnitate celebrantur, et si quid aliud tale occurrit quod servatur ab universa, quacumque se diffundit, Ecclesia.
2.25.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT II.
2.25.2.1
Alia vero quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii jejunant sabbato, alii non; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud hujusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano, quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte devenerit. Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est.
2.25.2.2
Credo te aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam sabbato non jejunantem; coeperat perturbari et fluctuare quid ageret: cum ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae virum Ambrosium; respondit mihi nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere ne sabbato jejunaremus, subsecutus est, et ait mihi: Cum Romam venio, jejuno sabbato; cum hic sum, non jejuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam coelesti oraculo acceperim. Sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentiosam obstinationem, vel superstitiosam timiditatem, qui in rebus hujusmodi, quae neque Scripturae sanctae auctoritate, neque universalis Ecclesiae traditione, neque vitae corrigendae utilitate, ad certum possunt terminum pervenire( tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis, aut quia in sua patria sic ipse consuevit, aut qui alibi vidit, peregrinatione sua quo remotiorem a suis, eo doctiorem se factum putans); tam litigiosas excitant quaestiones, ut nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment.
2.25.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT III.
2.25.3.1
Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam: quaesieris quare. Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum Sacramentum dignus accedat: Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Alius contra: Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam; non ut arbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni vel reddat. Caeterum peccata si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque judicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare. Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant: faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum, alter dixerit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum: ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, sic uniuscujusque in corde christiani Sacramentum illud, quo subjugatus est mundus. Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die praetermittere. Contemptum solum non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium. Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita: continuo quippe cum dixisset, Judicium sibi manducat et bibit, addidit ut diceret, non dijudicans corpus Domini; quod satis toto ipso loco in Epistola ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet.
2.25.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT IV.
2.25.4.1
Sit aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseverantes in observatione Quadragesimae, nec quinta sabbati lavant, relaxantve jejunium: Non, inquit, hodie jejunabo. Quaeritur causa: Quia non fit, inquit, in patria mea. Quid aliud ille, nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? Non enim mihi de Libro Dei hoc recitaturus est, aut universae quacumque dilatatur Ecclesiae plena voce certabit, aut ostendet istum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum violare, aut se custodire convincet. Violant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. Mallem tamen in rebus hujusmodi, ut et ille in hujus, et hic in illius patria, ab eo quod caeteri faciunt non abhorreret. Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi major et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi gratia, bis offerri quinta sabbati hebdomadae ultimae Quadragesimae, et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque illicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus, cavendus in nobis, tolerandus in aliis, corrigendus in nostris.
2.25.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT V.
2.25.5.1
Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, attende. Quaeris enim his verbis: Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis Quadragesimae fieri debeat? an offerendum sit mane, et rursus post coenam, propter illud quod dictum est,« Similiter postquam coenatum est?» an jejunandum, et post coenam tantummodo offerendum? an etiam jejunandum, et post oblationem, sicut facere solemus, coenandum? Ad haec itaque ita respondeo, ut quid horum sit faciendum, si divinae Scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum quin ita facere debeamus ut legimus, ut jam non quomodo faciendum, sed quomodo Sacramentum intelligendum sit, disputemus. Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesianam et hinc quin ita faciendum sit, disputare insolentissimae insaniae est. Sed neque hoc, neque illud inest in eo quod tu quaeris. Restat igitur ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque variatur. Faciat ergo quisque quod in ea Ecclesia in quam venit, invenerit. Non enim quidquam corum contra fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores. His enim causis, id est aut propter fidem, aut propter mores, vel emendari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate, novitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est.
2.25.5.2
Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die post refectionem offeratur, quia scriptum est: Identidem et calicem post coenam dicens, etc. Ipsam enim potuit appellare coenam, qua jam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Apostolus namque alibi dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam manducare, hanc ipsam acceptionem Eucharistiae dominicam coenam vocans.
2.25.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT VI.
2.25.6.1
Illud magis movere potuit homines, utrum jam refecti die illa vel offerrent vel sumerent Eucharistiam, quod in Evangelio dicitur, Cum autem illi manducarent, accepit Jesus panem et benedixit; cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim, et manducantibus eis dixit, Quoniam unus ex vobis tradet me. Postea enim tradidit Sacramentum. Et liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos.
2.25.6.1
Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae quod a jejunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi: nam ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent, aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit altius infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoc Sacramento loquens, Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non ad judicium conveniatis; statim subtexuit: Caetera autem cum venero, ordinabo. Unde intelligi datur( quia multum erat, ut in Epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod nulla morum diversitate variatur.
2.25.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV. Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. CAPUT VII.
2.25.7.1
Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectavit, ut uno certo die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem Domini. Honestius autem arbitror ea hora fieri, ut qui etiam jejunaverit, post refectionem quae hora nona fit, ad oblationem possit occurrere. Quapropter neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. Hoc tamen non arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis eo die lavare consueverunt. Et quia nonnulli etiam jejunium custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia jejunia simul et lavacra tolerare non possunt; ad vesperam vero propter jejunantes.
2.25.7.2
Si autem quaeris, cur etiam lavandi mos ortus sit: nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum corpora per observationem Quadragesimae sordidata, cum offensione sensus ad fontem tractarentur, nisi aliqua die lavarentur. Istum autem diem potius ad hoc electum, quo coena dominica anniversarie celebratur. Et quia concessum est hoc Baptismum accepturis, multi cum his lavare voluerunt, jejuniumque relaxare. His ut potui disputatis, moneo, ut ea quae praelocutus sum serves quantum potes, ut decet Ecclesiae prudentem ac pacificum filium. Alia quae interrogasti, si Dominus voluerit, alio tempore expediam.
2.26.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT PRIMUM.
2.26.1.1
Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti ut debitum redderem de residuis enodandis quaestionibus, quas jam longe ante quaesiveras, gratissimum mihi atque charissimum desiderium studii tui amplius differri, tolerare non potui; et quamvis in mediis acervis occupationum mearum, hanc feci praecipuam, ut ad ea quae interrogasti responderem tibi. Diutius autem de tua epistola disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat jam tandem neddere quod debeo.
2.26.1.2
Quaeris quae causa sit, cur anniversarius dies celebrandae dominicae passionis, non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua traditur natus: et deinde subjungis, si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi velit in hac re observatio sabbati et lunae. Hic primum oportet noveris diem Natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa devotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significari intelligatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum in memoriam quod gestum est revocemus, id est quod mortuus est Christus et resurrexit, sed etiam caetera quae circa ea attestantur, ad sacramenti significationem non omittamus. Quia enim, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram; transitus quidam de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam etiam vocabulum ipsum quod Pascha dicitur, non graecum, sicut vulgo videri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque noverunt. Neque enim a passione, quoniam graece πάσχειν dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, de morte ad vitam, hebraeo verbo res appellata est: in quo eloquio Pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt. Quod voluit et ipse Dominus tangere cum dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam. Et maxime idem evangelista hoc exprimere voluisse intelligitur, cum de celebraturo Domino Pascha cum discipulis suis, ubi coenam eis mysticam dedit, Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit ejus hora ut transiret de mundo ad Patrem. Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est enim de morte ad vitam, in passione et in resurrectione Domini commendatur.
2.26.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT II.
2.26.2.1
Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spem vitae aeternae, diligentibus Deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur, et justus ex fide vivit. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus: secundum hanc fidem, et spem, et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, jam commortui sumus cum Christo, et consepulti illi per baptismum in mortem, sicut dicit Apostolus: Quia et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo; et resurreximus cum illo: quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus. Unde est et illa exhortatio: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sed quod sequitur et dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria; satis indicat quid velit intelligi, quia nunc transitus noster de morte ad vitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemimus modo, induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Nunc enim quidem jam habemus primitias spiritus per fidem, sed adhuc in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus. In hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Sed vide quid sequitur: Si autem Spiritus ejus, inquit, qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Hoc igitur universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectat in fine saeculi quod in Domini nostri Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est ex mortuis primogenitus, quia et corpus ejus cui caput est ipse, non nisi Ecclesia est.
2.26.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT III.
2.26.3.1
Nonnulli enim attendentes verba quae assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intelligentes quatenus dicantur, arbitrati sunt jam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam: Ex quibus est, inquit, Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt. Idem apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. Unde, nisi quia hoc per fidem, et spem, et dilectionem factum esse dicit in nobis, secundum primitias Spiritus? Sed quia spes quae videtur non est spes, et ideo si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes in nobismetipsis ingemiscimus. Unde est et illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.
2.26.3.2
Haec igitur innovatio vitae nostrae est quidam transitus de morte ad vitam, qui primo fit per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Propter ipsum initium novae vitae, propter novum hominem quem jubemur induere, et exuere veterem; expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus: propter hanc ergo vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. Nam et ipse dicitur mensis novorum. Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia, ubi jam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. Hoc ergo et in lunari numero significatur; quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam.
2.26.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT IV.
2.26.4.1
Est illic et aliud Sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris; nec ideo me putes meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici: Qui enim gloriatur, in eo glorietur, inquit, scire et intelligere quoniam ego sum Dominus. Nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiverunt multa de numeris et motibus siderum. Et qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conversione globi ejus conjecerunt, non quod aliquid substantiae vel accedat ei cum augetur, vel decedat cum minuitur, quod delira imperitia Manichaei opinantes, repleri eam dixerunt, sicut repletur navis, ex fugitiva Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam, corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. Hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, redditur Deo lugenti dum redeat; repleri vero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. Nec tamen inter istas anathematizandas blasphemias aliquid unquam fingere potuerunt, cur vel incipiens lucere vel desinens, corniculato lumine fulgeat, aut cur a dimidio mense incipiat minui, et non ad refundendum plena perveniat.
2.26.4.2
Illi autem qui haec certis numeris indagarunt, ita ut et defectus solis et lunae non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essent longe ante praedicerent, et eos determinatis intervallis temporum canonica supputatione praefigerent, litterisque mandarent, quas modo qui legunt atque intelligunt, nihilominus eos praedicunt, nec aliter aut alias accidunt quam praedicunt. Tales ergo, ex ipsis cornibus lunae quae a sole aversa sunt, sive crescentis sive decrescentis, conjecerunt eam vel a sole illustrari, et quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte quae terris apparet, radios ejus excipere; quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte illustratam, ab ea parte quam terris adverteret non posse excipere radios, et propterea videri decrescere: vel si haberet suum lumen, id habere ex una parte in hemisphaerio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet, donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur quod deerat, sed prodatur quod inerat; ac rursus paulatim abscondere quod patebat, et ideo videri decrescere. Sed quodlibet horum sit duorum, illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando.
2.26.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT V.
2.26.5.1
Attende nunc quod in Proverbiis legitur: Sapiens sicut sol permanet; stultus autem sicut luna mutatur. Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille justitiae de quo dicitur, Ortus est mihi sol justitiae, et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii dicturi sunt: Et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis? Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super justos et injustos. Ducuntur autem saepe ex rebus visibilibus ad invisibilia congruae similitudines. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in externa convertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et vita ejus abscondatur cum Christo in Deo.
2.26.5.2
Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in vita sua projiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius videtur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. Mutatur autem in melius, cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim avertit, et ad superiora atque interiora convertit; et hoc terrae id est eis qui terrena sapiunt, deterius videtur. Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam, etiam hoc inter multa dicturi sunt: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam. Ac per hoc Spiritus sanctus de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta similitudinem ducens, transitum illum de alia vita in aliam vitam, quod Pascha nominatur, a quarta decima luna voluit observari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia; sed etiam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur: usque ad vicesimam vero et primam, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis.
2.26.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT VI.
2.26.6.1
Ideo Joannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis signatur. Unde est illud: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria, obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum quas nomine sagittarum intelligi voluit. Unde alio loco propter nuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur: Luna testis in coelo fidelis. Et cum de regno Domini Psalmista cantaret, Orietur, inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna: id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Unde et illius civitatis muri, quae Jericho appellatur, quae in hebraeo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca corruerunt. Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni coelorum, quam circumactio arcae significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitae, id est, omnis spes hujus saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario Spiritus sancti per liberum arbitrium destruatur? Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu violento illi muri ceciderunt, sed sponte. Sunt et alia testimonia Scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae Ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Jerusalem, cujus cives sancti Angeli sunt, in aerumnis et laboribus peregrinatur.
2.26.6.2
Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit Christus et agnus et vitulus; nec feram, quia dictus est leo de tribu Juda; nec lapidem, quia petra erat Christus; nec montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia: sic nec solem nec lunam, quamvis ex ea coelesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumantur.
2.26.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT VII.
2.26.7.1
Quapropter mathematicorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum objecerimus vana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi videntur, cum dicunt nobis: Cur et vos ad solis et lunae computationem Pascha celebratis? quasi nos ordines siderum, aut vicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum perversitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultissimas opiniones abutitur. Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus coeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis, Estote simplices ut columbae: contradicant et Marsi, ne dicatur nobis, Astuti sicut serpentes: contradicant histriones, ne in Psalmis citharam nominemus. Aut quia ex his rebus ad mysteria verbi Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, vel auspicia nos captare, vel venena conficere, vel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere.
2.26.7.2
Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa conjicimus, ne in vitae humanae periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miserae servitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero Sacramentorum jam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo. In servitute autem veteris populi etiam multa celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intelligenda traduntur. Non itaque dies observamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vos. Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur; vel, Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum: Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem; vel, Agam, quia suscepit mensem: Non plantem hoc anno vineam, quia bissextus est. Non autem quisquam sapiens arbitretur observatores temporum reprehendendos, qui dicunt, Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est; aut, Non navigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae; aut, Tempus seminandi est, quia imbribus autumnalibus terra satiata est; vel si qui forte alii naturales effectus circa motum aeris et humores ad variandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conversione notati sunt, de quibus dictum est cum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis. Si quae autem figurae similitudinum non tantum de coelo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris, movendo affectui discentium accomodata, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a temporalibus ad aeterna.
2.26.8.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT VIII.
2.26.8.1
Nec quisquam nostrum attendit quod eo tempore, quo Pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi revera mense novorum sol invenitur: sed sive illi arietem, sive aliquid aliud eamdem partem coeli vocare voluerint, nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis coelestibus quibus voluit, ordinavit; quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes dividant, quibuslibet vocabulis notent, ubicumque sol esset mense novorum, illic eum reperiret haec celebratio, propter similitudinem sacramenti renovandae vitae, de qua satis supra disseruimus. Quod si etiam locus ille siderum aries vocari posset, propter aliquam figurae congruentiam, neque de hujusmodi timeret sermo divinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum coelestibus, sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quae vocantur, Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso toties in sanctis mysteriis nominato fluvio Jordane, rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines adduxit.
2.26.8.2
Sed quantum intersit inter siderum observationes ad aerias qualitates accomodatas, sicut agricolae vel nautae observant; aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa vel recta gradiuntur; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates, et vanitates hominum ob hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritualium similitudines, sed quasi fatalia rerum jam eventa perquirant, quis non intelligat?
2.26.9.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT IX.
2.26.9.1
Sed jam deinceps videamus cur etiam id observetur, cum Pascha celebratur, ut sabbatum occurrat: hoc enim proprium christianae religionis est. Nam Judaei mensem novorum tantummodo et lunam observant a quartadecima usque ad vicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur; et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret, Nondum venit hora mea, in anniversaria passionis ejus celebratione a posteris servaretur.
2.26.9.2
Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Jesus Christus sua passione praemonstrare ac consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. Sic enim ab hujus vitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius vitae actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum; non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit, ut esse desinat quies: neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare. Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. Illa autem vita prima, quae de peregrinatione redeuntibus, et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. Quaere septem dies Genesim legens, invenies septimum sine vespera, quia requiem sine fine significat. Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octavus qui primus, ut prima vita non tollatur, sed reddatur aeterna.
2.26.10.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT X.
2.26.10.1
Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificavit Deus diem septimum. Amant enim requiem, sive piae animae, sive iniquae; sed qua perveniant ad illud quod amant, plurimae nesciunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animae amoribus suis. Nam sicut corpus tandiu nititur pondere, sive deorsum versus, sive sursum versus, donec ad locum quo nititur veniens conquiescat; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum; si autem sub aquis, sursum nititur: sic animae ad ea quae amant propterea nituntur, ut perveniendo requiescant. Et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis aeterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam, et aggravant potius, ut sincerum ejus pondus, quo in superna fertur, impediant. Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Nec in tali peccato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Cum autem Deo delectatur, ibi veram, certam, aeternam invenit requiem, quam in aliis quaerebat, nec inveniebat. Proinde admonetur in Psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
2.26.10.2
Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono ejus adjuti, sicut dicit Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate, nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quae in hac vita gerimus, nisi ejus dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera valde bona, septimo die requievit ab omnibus operibus suis quae fecit. Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cujus munere bene operamur: ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.
2.26.11.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XI.
2.26.11.1
Hinc est quod etiam in tribus primis praeceptis Decalogi quae ad Deum pertinent, tertium ibi de observatione sabbati positum est: ut in primo praecepto Patrem intelligamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quae hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo, sed cum illo. Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur omnis creatura vanitati subjecta, quoniam natura universi etiam in parte monstratur; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud praeceptum: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui. Spiritus autem sanctus, in quo nobis illa requies tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non invenimus, cum charitas ejus diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, quia sanctificavit Deus diem septimum in quo requievit, tertio praecepto legis insinuatur, quod scriptum est de observatione sabbati; non ut jam in ista vita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quae bene operamur non habeant intentionem, nisi in futuram requiem sempiternam. Memento enim maxime, quod jam supra commemoravi, quia spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes.
2.26.11.2
Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum quodammodo, quo tanquam pondere sursum vel introrsum referamur ad requiem, ista omnia pertinent quae nobis figurate insinuantur; plus enim movent et accendunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cujus rei causam difficile est dicere. Sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moveat, plus delectet, plus honoretur, quam si verbis propriis diceretur apertissime. Credo quod ipse animae motus quandiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si vero feratur ad similitudines corporales, et inde referatur ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiore dilectione rapitur ad quietem.
2.26.12.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XII.
2.26.12.1
Ideoque inter omnia illa decem praecepta solum ibi quod de sabbato positum est, figurate observandum praecipitur; quam figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim sabbato significetur spiritualis requies, de qua dictum est in Psalmo, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, et quo vocantur homines ab ipso Domino dicente, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; caetera tamen ibi praecepta proprie sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione observamus. Nam et idola non colere manifeste didicimus; et non accipere in vanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi, non figurate aliud praetendunt, et mystice aliud significant; sed sic observantur ut sonant. Observare tamen diem sabbati non ad litteram jubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut observant Judaei: et ipsa eorum observatio quae ita praecepta est, nisi aliam quamdam spiritualem requiem significet, ridenda judicatur. Unde non inconvenienter intelligimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, valere omnia quae figurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in Decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta invenitur.
2.26.13.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XIII.
2.26.13.1
Dies tamen dominicus non Judaeis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. Animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione qua corpora recepta vegetantur. Talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem. Quapropter ante resurrectionem Domini, quamvis sanctos patres plenos prophetico spiritu octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio; reservatum est tamen et occultatum, et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat, qui resurgens ex mortuis, jam non moreretur, et mors illi ultra non dominaretur; ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini( ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine), jam etiam dies dominicus, id est octavus, qui et primus, inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intelligitur, cur observandum Pascha, ubi ovem occidere et comedere jubentur, quod manifestissime passionem Domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum, et cum mense novorum ad tertiam lunae hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octavum, qui et primus est, declaraturus advenerat.
2.26.14.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XIV.
2.26.14.1
Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux, in praesenti agimus vita: quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra, quae sunt super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, et caetera hujusmodi, de quibus idem dicit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Hinc etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Et alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis.
2.26.14.2
Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram, cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem vero cui caput adjungitur, exspectationem retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris enim, nisi fallor, quae verba Apostoli in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In charitate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum. Ea vero quae nondum videmus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. Haec enim quae nunc agimus, tanquam clavis praeceptorum in Dei timore confixi, sicut scriptum est, Confige clavis a timore tuo carnes meas, in necessariis deputantur, non in eis quae per seipsa appetenda et concupiscenda sunt. Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos. Quod ergo inquit, dissolvi, et esse cum Christo, inde incipit requies, quae non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur; quae tamen nunc fide retinetur, quia justus ex fide vivit. An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem. Unde, nisi fide? Neque enim jam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus, redemptionem corporis nostri: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.
2.26.14.3
Quod memento quam saepe commemorem, ne jam nunc in ista vita nos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos; ac sic in angustiis rerum temporalium adversus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. Promisit quidem etiam huic vitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam. Non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur, Spe gaudentes; quia sequitur, in tribulatione patientes. Nova ergo vita in fide nunc inchoatur, et spe geritur: nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mortale a vita, cum absorbebitur mors in victoriam, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus; sed non omnes immutabimur. Et Dominus: Erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus in charitate per speciem. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. Ipse itaque Apostolus qui dicit, ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse. Sed tamen quia ipsa spes ex promissione veritatis certa nobis est, cum diceret, Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subjunxit et ait, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Ambulamus ergo in re laboris, sed in spe quietis; in carne vetustatis, sed in fide novitatis. Dicit enim, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
2.26.14.4
Haec et ex autoritate divinarum Scripturarum et universae Ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, consensione, per anniversarium Pascha celebrantur.
2.26.15.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XV.
2.26.15.1
In magno utique sicut jam intelligis, sacramento. Et in Scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est praeceptum tempus, nisi ex mense novorum, a luna quarta decima usque ad vicesimam primam: ex Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adjuncta est etiam ipsorum dierum observatio per patrum concilia, et orbi universo christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere.
2.26.15.1
Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus Libris ex jejunio Moysi et Eliae; et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a Lege et Prophetis. In persona quippe Moysi, Lex; in persona Eliae, Prophetae accipiuntur, inter quos et in monte gloriosus apparuit; ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur; quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque jactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi: quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiae. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum sanctum, completo die Pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octavus, qui et primus dies, quinquaginta complentur; qui celebrantur post Domini resurrectionem, jam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. Propter hoc et jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.
2.26.16.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XVI.
2.26.16.1
Sed dies quinquagesimus et in Scripturis commendatur; et non tantum in Evangelio, quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in veteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt, dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo Dei Moysi, digito Dei scripta: in libris autem Evangelii apertissime declaratur, digitum Dei significare Spiritum sanctum. Cum enim unus evangelista dixisset, In digito Dei ejicio daemonia; alius hoc idem ita dixit, In spiritu Dei ejicio daemonia. Quis hanc laetitiam divinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt, non praeferat universis mundi hujus imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis? Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth; ita duo Testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem? Occiditur ovis, celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorem scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur, celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quaerentibus, et ideo jugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis; quia charitas non quaerit quae sua sunt. Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit. Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic.
2.26.16.2
Exodum lege, et vide ubi Pascha celebraverunt, post quot dies data sit Lex. Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die primo mensis tertii. Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et vide quid dicat inter caetera: Descende, inquit, testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo: tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis. Numera itaque a quartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cujus resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu sancto charitas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus Unde prophetia illa cantata est: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Ubi requies, ibi sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad requiem alterius vitae, quo ab ista vita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
2.26.17.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAP. XVII.
2.26.17.1
Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus invenitur, quos jam Dominus post resurrectionem novam vitam demonstrans, a dextera parte levari imperavit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in animo et in corpore per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. Nec immerito etiam Psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur; quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est: In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, sonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Quando autem eruetur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors? Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens, omnes medios adde, et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum; adde ita caeteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta tria.
2.26.17.2
Haec de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur, Ecclesiae consuetudo roboravit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est, ut octavus primo concinat. Ut autem Alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur: nam et aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi; ipsis autem diebus ubique. Ut autem stantes in illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro: tamen quid in eo sequatur Ecclesia, dixi ut potui, et arbitror esse manifestum.
2.26.18.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAP. XVIII.
2.26.18.1
De lavandis vero pedibus, cum Dominus hoc propter formam humilitatis, propter quam docendam venerat, commendaverit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhaereret. Sed ne ad ipsum sacramentum Baptismi videretur pertinere, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitaverunt. Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi sacramento distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, vel etiam ipsum octavum ut hoc facerent elegerunt.
2.26.18.2
Miror sane quid ita volueris, ut de iis quae varie per diversa loca observantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quae non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitae melioris, ubicumque justini videmus, vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Si enim eo modo impediat ut majora studiosorum lucra speranda sint, quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus documenta et exempla et praecepta. De hac re tam utili ad movendum pie animum, et accendendum divinae dilectionis affectum, varia consuetudo est, et pleraque in Africa Ecclesiae membra pigriora sunt: ita ut Donatistae nos reprehendant, quod sobrie psallimus in ecclesia divina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment. Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara voce deprecatur, aut communis oratio voce diaconi indicitur?
2.26.19.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XIX.
2.26.19.1
Aliis vero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non video. Quod autem instituitur praeter consuetudinem, ut quasi observatio sacramenti sit, approbare non possum, etiamsi multa hujusmodi propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda, liberius improbare non audeo. Sed hoc nimis doleo, quod multa quae in divinis libris saluberrime praecepta sunt, minus curantur; et tam multis praesumptionibus sic plena sunt omnia, ut gravius corripiatur qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem vinolentia sepelierit. Omnia itaque talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universae Ecclesiae roborata sunt, sed pro diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix aut omnino nunquam inveniri possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint; ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subjiciuntur. Sed Ecclesia Dei inter multam paleam multaque zizania constituta, multa tolerat, et tamen quae sunt contra fidem vel bonam vitam non approbat, nec tacet, nec facit.
2.26.20.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XX.
2.26.20.1
Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum praecepisse; qui etiam inter multa quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Tu ipse, lege caetera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo jam nolint refrenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere.
2.26.20.2
Hi vero qui de paginis evangelicis sortes legunt, etsi optandum est ut hoc potius faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant; tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia, et ad vitae hujus vanitatem, propter aliam vitam loquentia oracula divina velle convertere.
2.26.21.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT XXI.
2.26.21.1
Haec tibi si satis esse ad ea quae requisisti non putaveris, nimis ignoras et vires et occupationes meas. Tantum enim absum ab eo quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciam plura quam sciam. Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere, sed etiam expertus sum, experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem praecepta reperiam: Finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta; et plenitudo legis charitas.
2.26.21.2
Itaque et tu, charissime, sive ista, sive alia, sic lege, sic disce, ut memineris verissime dictum: Scientia inflat, charitas aedificat. Charitas autem non aemulatur, non inflat. Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quaedam, per quam structura charitatis assurgat quae maneat in aeternum, etiam cum scientia destruetur; quae ad finem charitatis adhibita multum est utilis; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est. Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri. Sed ideo haec, etsi breviter, monui, quoniam novi eamdem ipsam charitatem tuam, quae non aemulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam.
2.27.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LVI. Augustinus ad Celerem, jubens eum Litterarum sacrarum studio incumbere, ut discat hanc vitam collatione aeternae esse fumum; et Donatistarum secta se abdicet.
2.27.1
Domino eximio meritoque honorabili et dilectissimo filio CELERI, AUGUSTINUS.
2.27.1
Promissi mei et tuae voluntatis immemor non sum. Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui: me tibi tamen diutius debere nolui, quod posset et me habente redhiberi. Proinde charissimo filio presbytero Optato delegavi, ut eis horis quas tibi opportuniores videris, tecum legat ea quae pollicitus sum: cum totum fieri posse persenserit, hoc etiam Eximietas tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter facere suadebit. Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri velim, credo quod optime intelligas.
2.27.2
Charitatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide christiana, et in moribus jam ita constitutae personae tuae congruis, tales te provectus habiturum, ut hujus fumi vel vaporis temporalis, quae vita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium evitare conceditur, vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus, non in vanitate erroris, sed in soliditate veritatis exspectes. Quam certum est enim tibi vivere te, tam sit certum doctrina salutari istam vitam quae in deliciis temporalibus agitur, in comparatione vitae aeternae quae nobis per Christum atque in Christo promittitur, non vitam sed mortem esse deputandam. Nullo modo autem dubitaverim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam christianam puritatem non parvipenderis. Quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille convincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, pervidere. Sed ad sectandam insolitam rectitudinem, usitatae et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, majorum virium est. Et nequaquam desperandum adjuvan te atque exhortante ipso Domino Deo nostro, de generosa libertate, atque plane virili pectore tuo. Incolumem te Domini Dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili.
2.28.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LVII. Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruxerat, mera levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse: cui, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit.
2.28.1
Domino dilectissimo meritoque honorabili ac suscipiendo filio CELERI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.28.1
Nullam fuisse justam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intelligit. De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. Quem si rei hujus cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant. Et si quid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
2.28.2
Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio. Vigilantiam cordis tui novi, nec opus est, arbitror, plura scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: jam enim mihi per quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed veram et rectam; nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est. Sicut autem constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit corrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda. Presbyter quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit. Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
2.29.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LVIII. Augustinus Pammachio viro senatori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam.
2.29.1
Domino eximio et merito suscipiendo, atque in Christi visceribus dilectissimo filio PAMMACHIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.29.1
Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris ejus honorandum, et plane notissimum dilectissimumque fecerunt. Neque enim si quotidie faciem tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore pulchrum ac veritatis luce radiantem, in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnovi, agnovi et amavi. Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. Verumtamen jam simul eramus, et conjuncti sub uno capite vivebamus, in cujus charitate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in ejus membris in aeternum tecum deputarentur, cujus praecepto tibi temporaliter serviunt.
2.29.2
In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, exsultavi ut gratularer tibi in Christo Jesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. Sed quaeso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris: perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum, et cerne quid illic de te agatur. Patebit enim oculo charitatis cubiculum charitatis, quod claudimus adversus nugas tumultuosas saeculi, cum illic Deum adoramus; et videbis ibi delicias laetitiae meae de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque flagrantes in sacrificio laudis ejus, quo inspirante hoc voluisti, et quo adjuvante potuisti. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
2.29.3
O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctae Ecclesiae filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur! Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim forte non facient, et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesiae, decipiendis insidiabuntur infirmis. Tu vero jam fecisti, unde inimici Ecclesiae liberatis confundantur infirmis. Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano jure potueris, amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt. Insidias autem quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur, quoniam risi eos arbitratos valere aliquid in possessione Christi, animo tuo, nec scribere volui. Audies tamen haec a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuae, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te Catholica mater exsultat, aspernere etiam superflua metuentes.
2.30.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LIX. Augustinus Victorino concilium convocanti, excusatoria, quare ad concilium non venturus sit: rogans ut prius cum Xantippo super jure primatus et concilii convocandi placide componat.
2.30.1
Domino beatissimo et venerabili patri et consacerdoti VICTORINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.30.1
Tractoria ad me quinto idus novembris venit, jam finito die, et me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem. Verumtamen sive imperitiam meam moverit, sive juste motus sim, tuae Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. Legi in eadem tractoria etiam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere primates. Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum esset concilium, oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non reperiens, multum miratus sum. Deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. Quae res et aliis injuriosa est satis, et mihi invidiosa. Praeterea venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis, dicit quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur, et tales mittit epistolas. Qui etiam error si facile inter vestram Sanctitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen in tractoria quam misit Venerabilitas tua, nomen ejus praetermitti. Quod si in mediis locis conscriberetur, et non in primo poneretur, multum mirarer; quanto magis mirandum est quod nulla ibi ejus admemoratio facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus ordine, coram omnium Numidarum episcopis Ecclesiarum primitus ageretur?
2.30.2
His de causis etiam venire dubitarem, ne forte falsa esset tractoria, qua tanta perversitas appareret; quanquam et angustia temporis et aliae graves necessitates me multipliciter impedirent. Unde peto Beatitudinem tuam ut mihi ignoscas, et primo instare digneris, ut inter tuam Sanctimoniam et senem Xantippum concorditer constet, quis vestrum debeat convocare concilium: aut certe, quod salubrius arbitror, sine cujusquam praejudicio ambo convocate collegas nostros, eos maxime qui vobis episcopatus aetate vicini sunt, qui facile quis vestrum verum dicat agnoscant, ut inter vos paucos eadem prae caeteris quaestio dirimatur, et errore sublato minores a caeteris convocentur, qui nec possunt nec debent, nisi vobis in hac re tanquam prioribus credere, et nunc ignorant cui vestrum potissimum credant. Hanc epistolam signatam misi annulo qui exprimit faciem hominis attendentis in latus.
2.31.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LX. Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fratrem se venitente recessisse de monasterio: porro et monachis facilem lapsum, et ordini clericorum injuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur.
2.31.1
Domino beatissimo et debita observantia venerabili, sinceriterque charissimo fratri et consacerdoti papae AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.31.1
Litteras nullas tuae Venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistolam Benignitatis tuae de Donato et fratre ejus, et quid responderem diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima injuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte, sicut vulgares dicunt, Malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis jocabuntur dicentes, Malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigamus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus; cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas.
2.31.2
Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus. Et de Donato quidem, quia jam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua. De fratre vero ejus, cujus vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intelligas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae, honori, charitatique tuae non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesiae salubre perspexeris.
2.32.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXI. Augustinus Theodoro ut prolata hac epistola fidem faciat clericos ex parte Donati venientes ad Ecclesiam catholicam, in suo ipsorum ordine esse recipiendos.
2.32.1
Dilectissimo et honorando fratri THEODORO, AUGUSTINUS Episcopus, in Domino salutem.
2.32.1
Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quomodo susciperemus clericos ex parte Donati, si voluerint esse catholici, placuit mihi illud quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea prolata, quid de hac re sentiamus vel faciamus, ostendas. Scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici vel haeretici facti sunt, quia Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non tenent, in eo quod pacem cum populo Dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in eo quod in hominibus Baptismum Christi non agnoscunt. Improbamus ergo malum errorem eorum, quem habent; bonum autem nomen Dei quod habent, et sacramentum ejus agnoscimus in eis, et veneramur, et amplectimur. Sed propterea dolemus errantes, et eos per charitatem Christi lucrari Deo cupimus, ut sanctum sacramentum quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem, in pace Ecclesiae habeant ad salutem. Si ergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in hominibus bona Dei; erit fraterna concordia, et amabilis pax, ut in cordibus hominum vineat persuasionem diaboli, charitas Christi.
2.32.2
Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de medio tanquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres nostros stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus, in vinculo pacis, et agnoscentes in eis bona Dei, sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive continentiae professionem, sive consignationem virginitatis, sive fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quae omnia etiamsi erant, nihil tamen proderant, quando charitas non erat. Quis autem vere dicit se habere Christi charitatem, quando ejus non amplectitur unitatem? Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic quod non habebant. Hic enim accipiunt radicem charitatis in vinculo pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad liberationem illis valeant omnia quae habent sacramenta veritatis. Non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed vitis. Si enim non in radice vixerint, cum tota specie sua in ignem mittentur. De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia potens est Deus iterum inserere illos. Et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant; quia testem Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem sanctimonii et continentiae.
2.33.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXII. Alypius, Augustinus et Samsucius Severo, excusantes quae in Timothei negotio gesta sunt.
2.33.1
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo et sincerissimo fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum, sunt fratribus, ALYPIUS, AUGUSTINUS et SAMSUCIUS, et qui nobiscum sunt fratres, in Domino salutem.
2.33.1
Cum Subsanam venissemus, et quae illic nobis absentibus contra nostram voluntatem gesta fuerant, quaereremus; quaedam sicut audieramus, quaedam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda, quantum Dominus adjuvit, partim objurgando, partim monendo, partim orando correximus. Illud sane quod post tuae Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod inde fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam malitiosius factum scias. Cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Charitatem tuam ad iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui, quem tecum futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. Sed tamen peccatum esse, quis dubitet? Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur, jam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum erat: non tamen a presbytero dictum; et haec omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent.
2.33.2
Sed quid pluribus immoremur? Memoratus filius noster Timotheus vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopinatam invitissimus senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam Deo serviret, erupit et juravit a te omnino non recessurum. Cumque ejus voluntatem requireremus, respondit se hac juratione impediri quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; cum jam praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit. Cumque illi aperuissemus non eum futurum perjurii reum, si non per ipsum, sed per te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset; quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua jurare potuerit, nec te sibi vicissim aliquid jurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod servum Dei, Ecclesiae filium, dicere oportebat, quidquid nobis cum tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. Proinde petimus, et per charitatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium quae locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos laetifices. Debemus enim nos firmiores( si tamen inter tanta tentationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus, infirmorum onera sustinere. Frater Timotheus ideo non scripsit Sanctitati tuae, quia omnia quae gesta sunt sanctus frater tuus significavit. Memor nostri, in Domino glorieris, domine beatissime et venerabiliter charissime et sincerissime frater.
2.34.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXIII. Rursum de Timotheo qui postquam jurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in dioecesi Hipponensi: hoc praeter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio jam ante praestitum ipsi juramentum, functum fuisse in ecclesiis dioeceseos Hipponensis, adeoque sibi remittendum.
2.34.1
Domino beatissimo, et venerabili, et sincerissima charitate amplectendo fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem.
2.34.1
Si dicam quae me ipsa causa cogit dicere, ubi erit sollicitudo charitatis? Si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere. Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset: quasi non sint dolenda quae male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. Desine itaque mirari, frater sincerissime. Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, praeter meum consilium et voluntatem; cum quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret. Ecce adhuc doleo, quamvis jam ad te redierit; in quo nos tuae voluntati paruisse non poenitet.
2.34.2
Audi etiam quid objurgando, quid monendo, quid orando correxerimus, et antequam hinc esset profectus; ne adhuc propterea videatur tibi nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad vos ipse redierat. Objurgando correximus, primo ipsum qui tibi non obtemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante profisceretur, unde origo hujus nostrae tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur factum esse comperimus. Cum enim omnes objurgantibus nobis haec omnia non recte facta esse confessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis superbe ageremus, si non crederemus esse correctos. Neque enim agere poterant ut facta non essent; sed nec nos aliud objurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. Monendo autem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram Dei experirentur: deinde praecipue Timotheum, qui sola juratione se cogi dicebat ad tuam pergere Charitatem; ut si Sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans quae simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est et propter Ecclesiae disciplinam, quam periculose negligunt, quoniam hic jam lector esse coeperat, nolles eum esse tecum; jam liber a vinculo jurationis, aequissimo animo Deo serviret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri, conservandae ecclesiasticae disciplinae provisio et necessitas cogeret Orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consiliorum misericordiae Dei commendaremus, et si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. Ecce quam multa, partim objurgando, partim monendo, partim orando correxeramus.
2.34.3
Et nunc considerantes vinculum charitatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes ejus, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare voluntati tuae, qui non putasti quod factum est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi injuriam factam esse conquereris, juri tuo redderetur? Hoc etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non post levem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans, aequanimiter fecit. Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem; veritus est ipse paternam commotionem tuam; et praecidit deliberationem meam, non solum sinens, sed etiam instans ut tibi Timotheus redderetur.
2.34.4
Ego autem, frater Severe, causam meam judicio tuo dimitto. Certus sum enim Christum habitare in corde tuo; per quem te obsecro ut ipsum consulas, tuae menti sibi subditae praesidentem, utrum homo, qui in ecclesia meae dispensationi credita jam legere coeperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiae comitatus, et apud Turres, et apud Cizan et apud Verbalis egerat, non fuisse lector possit aut debeat judicari. Et sicut nos, quod postea nobis invitis factum est, Deo jubente correximus; sic et tu quod prius te nesciente factum est, eodem jubente similiter corrige. Neque enim vereor ne tu parum intelligas quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem Ecclesiasticae disciplinae, si alterius Ecclesiae clericus cuicumque juraverit quod ab ipso non sit recessurus, eum secum esse permittat, ideo se facere affirmans, ne auctor sit ejus perjurii; cum profecto qui hoc non sinet, nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero jurare potuit, ipse pacificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat.
2.35.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXIV. Augustinus Quintiano, ipsum ad patientiam adhortans et Aurelio episcopo reconciliatum cupiens, agensque de Privatione quem ille suae Ecclesiae clericum querebatur in monasterium Augustini susceptum fuisse.
2.35.1
Domino dilectissimo fratri et compresbytero QUINTIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.35.1
Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, praesertim cum ipsae animae nostrae nondum pulchrae sint, sicut eas futuras speramus, cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non videntes credimus: tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias, nec eamdem pulchram esse praesumas, sed quemadmodum Apostolus praecipit, in spe gaudeas, et quod sequitur facias; sic enim dicit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes; spe enim salvi facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit, Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Haec patientia in te non deficiat, et in bona conscientia sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
2.35.2
Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea charitate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec ideo tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet aequo animo facere pro Ecclesiae disciplina, praesertim salva conscientia, quam tu nosti et Deus. Neque enim et ille si causam tuam discutiendam distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu si ita nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. Sunt autem majores nobis, et auctoritate digniores, et loco viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram pertinentis Ecclesiae causas exsequi. Nec ego tamen tacui apud venerabilem et debita mihi pro ejus meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolae tuae, innocentiam tuam ei perferre curavi. Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem conturbari atque corrumpi. Quapropter per litteras quidem alloqui plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent, possem: ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae commissa non est, unde possem?
2.35.3
Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim heretici, et maxime Manichaei, solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris ut jubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in concilio permaneret; et tu non memineris in concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae quae in populo Dei legi debeant. Recense ergo concilium, et omnia quae ibi legeris commenda memoriae; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse statutum, non etiam de laicis, ut undecumque venientes non recipiantur in monasterium. Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint, vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. Si ergo de Privatione te aliquid movit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam. Miror enim utrum jam potest lector deputari, qui nonnisi semel scripturas etiam non canonicas legit. Si enim propterea jam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est. Si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto adolescente, quod memorato antistiti visum fuerit, hoc oportet observem.
2.35.4
Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi charissima, si episcopum in plenario Africae concilio degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi. Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari. Fratres, cauti estote: multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapientia est.
2.36.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXV. Augustinus Xantippo Numidiae primati, rationem reddens cur Abundantio presbytero infami Ecclesiam committere noluerit.
2.36.1
Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti seni XANTIPPO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.36.1
Officio debito meritis tuis, salutans Dignationem tuam, tuisque me orationibus valde commendans, insinuo prudentiae tuae, Abundantium quemdam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere coeperat; qua ego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior factus, operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis ejus certa indicia pervenire. Ac primo comperi, eum pecuniam cujusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est, die jejunii Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia sicut caeterae jejunabant, cum tanquam perrecturus ad Ecclesiam suam valefecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse, et apud quamdam malae famae mulierem et prandisse et coenasse, et in una domo mansisse. In hujus autem hospitio jam quidem clericus noster Hipponensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit. Nam quae negavit, Deo dimisi, judicans quae occultare permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret ut ad presbyterum fundi Armemanensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa ejus insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.
2.36.2
Audivi autem causam ejus, cum centum dies essent ad Dominicum Paschae, qui futurus est octavo idus aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi Venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter quid institutum esset aperui: ut si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps ejus vocem nemo audiat. Nos autem, beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus eo modo vindicanda, quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere incognita praeterire. Ego certe presbyterum, et qui die jejunii, quo ejusdem loci etiam Ecclesia jejunabat, valefaciens collegae suo ejusdem loci presbytero, apud famosam mulierem, nullum secum clericum habens, remanere et prandere et coenare ausus est, et in una domo dormire, removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timens ei deinceps Ecclesiam Dei committere. Quod si forte judicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminari concilio statutum est, committat illi, qui vult, Ecclesiam suae curae commissam: ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.
2.37.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXVI. Expostulat cum Crispino Calamensi, qui Mappalienses metu subactos rebaptizarat.
2.37.1
Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat jussio regalis in provincia, si tantum valuit jussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator. Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria jussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas ut emas quos rebaptizes? Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavir de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano jure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino jure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?
2.37.2
Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes? Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo. Adjuro te per Christum, ut ad ista respondeas.
2.38.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXVII. Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset.
2.38.1
Domino charissimo et desideratissimo, et honorando in Christo fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.38.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXVII. Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset. CAPUT PRIMUM.
2.38.1.1
Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae: aliquid procul dubio impedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi jam dedit quia, cum volueris, facillime poteris.
2.38.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXVII. Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset. CAP. II.
2.38.2.1
Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc autem brevi suggestum esse Charitati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.
2.38.2.2
O si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici, et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine charissime et desideratissime, et honorande in Christo frater.
2.39.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXVIII. Hieronymus Augustino, jam accepta epistola quae continet quaestionem de mendacio officioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini, negat se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine.
2.39.1
Domino vere sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.
2.39.1
In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei, Beatitudinis tuae litterae supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram; sed epistolae cujusdam, quasi ad me scriptae, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut παλινῳδίαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem; ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor Dignationi tuae, licet stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte, me respondente laesus, juste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolae tuae, vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi:« Musica in luctu, importuna narratio». Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.
2.39.2
Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse jactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laederis. si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum juxta Persium, manticam consideremus. Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo juvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc, te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque( ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus. Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus!
2.39.3
Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli ejus vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte ac venerabilis papa. Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem. Frater Communis suppliciter te salutat.
2.40.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXIX. Alypius et Augustinus Castorio, ipsum hortantes ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae Maximiano fratri suo gloriose cedenti succedat.
2.40.1
Domino merito dilectissimo, digneque honorabili et suscipiendo filio CASTORIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS in Domino salutem.
2.40.1
Molitus est quidem adversarius Christianorum, per charissimum atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum, Catholicae matri, quae vos in haereditatem Christi ab exhaeredata praecisione fugientes pio sinu suscepit, periculosissimum scandalum commovere; cupiens videlicet serenitatem gaudii nostri, quae nobis de bono vestrae conversionis oborta est, foeda innubilare tristitia. Sed Dominus Deus noster misericors et miserator, consolans afflictos, nutriens parvulos, curans infirmos, ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam multo amplius laetaremur, quam dolebamus afflictam. Longe est quippe gloriosius episcopatus sarcinam propter Ecclesiae vitanda pericula deposuisse, quam propter regenda gubernacula suscepisse. Ille quippe se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. Voluit ergo Deus, etiam per fratrem tuum, filium nostrum Maximianum, ostendere inimicis Ecclesiae suae, esse in visceribus ejus, qui non sua quaerant, sed quae Jesu Christi. Neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei, victus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed pacifica permotus pietate deposuit, ne propter ejus honorem foeda et periculosa, aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio nasceretur. Quid enim esset caecius et omni exsecratione dignius, quam propter Ecclesiae catholicae pacem schisma deserere, et ipsam pacem catholicam honoris sui quaestione turbare? Quid enim laudabilius, et christianae charitati commodatius, quam derelicta Donatistarum vesana superbia, ita haereditati Christi cohaerere, ut testimonium humilitatis, amore probaretur unitatis? Itaque quantum ad ipsum attinet, sicut eum gaudemus talem inventum, ut quod in ejus corde divinus sermo aedificavit, nequaquam tempestas hujus tentationis everteret: sic optamus et deprecamur a Domino, ut consequenti vita et moribus suis magis magisque declaret, quam bene ge turus fuisset, quod profecto gereret si hoc oportuisset. Retribuatur ei pax aeterna quae promissa est Ecclesiae, qui intellexit sibi non expedire quod paci non expediebat Ecclesiae.
2.40.2
Tu vero, fili charissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare quod dedit. Ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, gravitas, sobrietas, et caetera quibus ornantur mores tui, dona sunt Dei. Cui melius serviunt, quam ei a quo tributa sunt, ut et custodiantur, et augeantur, et perficiantur, et remunerentur? Non serviant huic saeculo, ne vanescant cum illo atque dispereant. Non diu tecum in hoc agendum novimus, quanta facilitate consideres spes inanium hominum, et insatiabiles cupiditates, et incertam vitam. Abjice igitur ex animo quidquid terrenae atque falsae felicitatis exspectatione conceperat: operare in agro Dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante completa sunt promissa, ut ea quae restant insanissime desperentur. Obsecramus te per Christi divinitatem et humanitatem, per pacem coelestis illius civitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus, ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae fratri tuo, non ignominiose cadenti, sed gloriose cedenti succedas. Plebs illa cui per tuam mentem ac linguam donis Dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intelligat fratrem tuum non pro sua desidia, sed pro ejus pace fecisse quod fecit. Haec epistola mandavimus ut tibi non legeretur, nisi cum te jam tenerent quibus es necessarius. Nos enim te spiritualis amoris vinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius. Cur autem etiam corporalem praesentiam non exhibuerimus, postea scies.
2.41.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXX. Donatistarum Catholicos traditionis insimulantium temeritas prodit sese in causa Feliciani ab ipsis primum solemniter damnati, ac postea in honore suo recepti.
2.41.1
Domino dilectissimo et honorabili fratri NAUCELIONI, ALYPIUS et AUGUSTINUS.
2.41.1
Cum retulisses nobis quid a patre nostro Clarentio responsum fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit: hoc dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. Aut ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non debuit. Si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens damnatus est, nocens receptus est. Si nesciebant, qui illum damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt; et de praesenti facto intelligimus eadem temeritate illos damnasse etiam superiores quos traditionis crimine infamaverunt. Si enim potuit ab ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici qui non erant traditores.
2.41.2
Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicavit: si innocens erat quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizavit extra communionem ipsorum? Testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de Basilica excluderetur. Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. Vel tunc quando illum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas eum deputaverunt. Quando ergo ille baptizabat homines, Maximiano communicans, baptismum verum dabat an falsum? Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum? Si autem falsum baptismum dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum illo quos in schismate Maximiani baptizavit, et nemo eos in parte vestra rebaptizavit?
2.42.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXI. Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat.
2.42.1
Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero HIERONYMO AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.42.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXI. Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat. CAP. PRIMUM.
2.42.1.1
Ex quo coepi ad te scribere ac tua scripta desiderare, nunquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum ac ministrum fidelissimum, mihique charissimum mea tibi afferretur epistola, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit, nec gratia in promerendis, nec diligentia in custodiendis, nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis: tantum si aliquo modo merear, adjuvet Dominus, et adsit cordi tuo et desiderio meo, ut fraternam voluntatem nulla major voluntas impediat.
2.42.1.2
Quia ergo duas jam epistolas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere volui, credens eas non pervenisse. Quae etsi pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me pervenire minime potuerunt, ea ipsa scripta quae jam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt; sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne graveris, quod jam diu est ut exspecto. Primas etiam quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaveram mittendas per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus, jam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui; ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini membris honorande.
2.42.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXI. Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat. CAPUT II.
2.42.2.1
In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, Job ex hebraeo a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus interpretationem, tuam ejusdem prophetae ex graeco eloquio versam in latinum: ubi tamen asteriscis notasti quae in hebraeo sunt, et in graeco desunt; obeliscis autem quae in graeco inveniuntur, et in hebraeo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba singula, singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in hebraeo, in graeco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex hebraeo, non eadem verborum fides occurrit, nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus graecis, quae sunt in hebraeis; vel cur in hac altera quae ex hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut hae eaedem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde, exempli gratia, volui ponere; sed mihi ad horam codex defuit, qui ex hebraeo est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, satis, ut opinor, intelligis, ut, causa reddita, quod movet edisseras.
2.42.2.2
Ego sane te mallem graecas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quae Septuaginta interpretum perhibentur. Perdurum erit enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a graecis ecclesiis latinae ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur graeco prolato libro, id est linguae notissimae. Quisquis autem in eo quod ex hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, vix aut nunquam ad hebraea testimonia pervenietur, quibus defendatur objectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot latinas et graecas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere: ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere; sed tamen quo judice mirum si potueris invenire.
2.42.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXI. Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat. CAPUT III.
2.42.3.1
Nam quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Jonam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe maxime graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus( Oëa quippe civitas erat) Judaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur, aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.
2.42.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXI. Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat. CAPUT IV.
2.42.4.1
Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex graeco interpretatus es, quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam graecam contulerimus. Unde, si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat hebraeorum codicum auctoritas, aliter graecorum quae dicitur Septuaginta, vellem dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa quae sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum profueris, si eam graecam Scripturam, quam Septuaginta operati sunt, latinae veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix possit; et ita suspecta, ne in graeco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem putabam futuram hanc epistolam; sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.
2.43.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXII. Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas.
2.43.1
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Domino salutem.
2.43.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXII. Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas. CAP. PRIMUM.
2.43.1.1
Crebras ad me epistolas dirigis, et saepe compellis ut respondeam cuidam epistolae tuae, cujus ad me, ut ante jam scripsi, per fratrem Sysinnium diaconum exemplaria pervenerant, absque subscriptione tua, et quae primum per fratrem Profuturum, secundo per quemdam alium te misisse significas; et interim Profuturum retractum de itinere, et episcopum constitutum, veloci morte subtractum; illum cujus nomen retices, maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium. Quae cum ita sint, satis mirari nequeo quomodo ipsa epistola et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur, et ad me solum non pervenerit, cui soli missa est; praesertim cum idem frater Sysinnius inter caeteros tractatus tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in insula Adriae, ante hoc ferme quinquennium reperisse.
2.43.1.2
De amicitia omnis tollenda suspicio est, et sic eum amico, quasi cum altero se, est loquendum. Nonnulli familiares mei, et vasa Christi, quorum Jerosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres; ut multi cognoscerent te provocare, me timere; te scribere ut doctum, me tacere ut imperitum, et tandem reperisse, qui garrulitati meae modum imponeret. Ego autem, ut simpliciter fatear, Dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam, nec( ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium. Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meae viderer procaciter respondere, et aliqua in reprehendentis epistola reprehendere; praesertim cum quaedam in illa haeretica judicarem.
2.43.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXII. Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas. CAPUT II.
2.43.2.1
Ad extremum ne tu jure expostulares et diceres, Quid enim? epistolam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in meam verteres contumeliam? Igitur ut ante jam scripsi, aut mitte eamdem epistolam tua subscriptam manu; aut senem latitantem in cellula lacessere desine. Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare doctrinam, quaere juvenes, et disertos, et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et in disputatione sanctarum Scripturarum, jugum cum episcopo ducere. Ego quondam miles, nunc veteranus, et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare; ne, si me frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod Annibalem juveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua fregerit. Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim Jam fugit ipsa. Et, ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia omnesque delicias juveni delegans filio, ostendit senectutem haec appetere non debere, nec oblata suscipere.
2.43.2.2
Quod autem juras te adversum me librum non scripsisse, neque Romam misisse quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum quod tibi rectum videbatur: quaeso ut me patienter audias. Non scripsisti librum; et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? cur habet Italia quod tu non scripsisti? qua ratione poscis ut rescribam ad ea quae scripsisse te denegas? Nec tam hebes sum ut, si diversa senseris, me a te laesum putem. Sed si mea cominus dicta reprehendas, et rationem scriptorum expetas, et quae scripserim emendare compellas, et ad παλινῳδίαν provoces, et oculos mihi reddas; in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur. Ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi; haec scribo, quia te pure et christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis. Non enim convenit ut ab adolescentia usque ad hanc aetatem, in monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans, aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam, et eum episcopum quem ante coepi amare quam nosse, qui me prior ad amicitiam provocavit, quem post me orientem in Scripturarum eruditione laetatus sum. Igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea quae non scripsisti; aut si tuus est, ingenue confitere, ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in te culpa sit qui provocasti, non in me qui respondere compulsus sum.
2.43.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXII. Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas. CAPUT III.
2.43.3.1
Addis praeterea te paratum esse ut, si quid me in tuis scriptis moverit, aut corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea in te benevolentia gavisurum, sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris. Rursum dico quod sentio: provocas senem, tacentem stimulas, videris jactare doctrinam. Non est autem aetatis meae, putari malevolum erga eum cui magis favorem debeo. Et si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris, et maxime in Scripturarum expositione, quae vel obscurissimae sunt, quaedam a recti linea discrepare videantur? Et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda jam censeam. Neque enim lectioni eorum unquam operam dedi: nec horum exemplariorum apud nos copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam Commentarios in Psalmos; quos si vellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. Vale, mi amice, charissime, aetate fili, dignitate parens: et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris, ad me primum facias pervenire.
2.44.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXIII. Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse.
2.44.1
Domino venerando et desideratissimo fratri, compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.44.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXIII. Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse. CAP. PRIMUM.
2.44.1.1
Quamvis existimem, antequam istas sumeres, venisse in manus tua, litteras meas, quas per Dei servum, filium nostrum, Cyprianum diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cujus exemplaria illuc pervenisse commemorasti; unde jam me arbitror rescriptis tuis, velut Entellinis glandibus atque acribus caestibus, tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc 2tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuae benevolentissimae charitatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. Itaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar; hoc sane vel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus juste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea jubeas, si mea est epistola, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur. Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus juste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo laesisses, ego juste expostulare non possem. Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex Epistola Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus, aut emendante correctus.
2.44.1.2
Verumtamen, tu mihi frater charissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitraris laesum, si sic tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sexsisti. Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non immerito vidisti me juste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto justius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.
2.44.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXIII. Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse. CAPUT II.
2.44.2.1
Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres. Atque ita, quia non credo quod injuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque eonor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adjicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet: nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar.
2.44.2.2
Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam caestus Entelli, pertimescam? Caedebatur ille, non curabatur; et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, vel humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos jurgantes, quam amicos objurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent justitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae.
2.44.2.3
Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores! Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, juvenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce jam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolae meae pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistola me curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit, nec ad me retulerit. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiae Scripturarum divinarum est, aut esse jam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius quam quae populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.
2.44.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXIII. Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse. CAPUT III.
2.44.3.1
Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam charas familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae vinculo copulatas, tantum malum extitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent quae in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis. Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Quae sibi enim jam fida pectora tuto refundantur? in cujus sinum tota se projiciat secura dilectio? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri? O misera et miseranda conditio! O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat.
2.44.3.2
Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, verum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistola mea quam legis, ego essem, jam mihi diceres quod quaesivi: nunc vero quando rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus! Unde recurro ad illa verba epistolae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: Utinam mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! si tamen esse ullo modo posset quod ego te docerem.
2.44.3.3
In his autem verbis non jam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut conjunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo tempore, quo abjectis jam sarcinis saecularibus, jam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra vivebatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem meam, inquit, do vobis, pacem meam relinquo vobis, viris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram. Heu mihi, qui vos alicubi simul invenire non possum! forte, ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui vos tanquam in theatro vitae hujus cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea conscribendo spargatis, quae quandoque concordantes delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis.
2.44.3.4
Verum dico charitati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistola tua legerem tuae indignationis indicia; non tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter jocari quam iracunde minari visus es, quam illud quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: Ne forte laesus juste expostulares. Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat. Si autem non possum dicere quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiae, aut laesione amicitiae, quiescamus ab his, et nostrae vitae salutique parcamus. Minus certe assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat. Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi; quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum. Neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine tua injuria conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.
2.44.3.5
Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui; quia nec miror minus nos scire invicem, quam scimur a conjunctissimis et familiarissimis nostris. In quorum ego charitatem, fateor, facile me totum projicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem me securus projicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem christiana charitate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo: quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit. Quod misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non prodant; quae prodi timeant, ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra salute, sola fama vexatur. Cum autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod jactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur? Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse; laetum erit, et multo majus ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.
2.45.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXIV. Augustinus Praesidium rogat ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet.
2.45.1
Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRAESIDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.45.1
Sicut praesens rogavi Sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit Charitas tua quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum, et mearum ad ipsum, et ad me ipsius, quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas et modum meum, quem servandum putavi, et motum ejus, quem non frustra timui. Aut si ego quod non debui, vel quomodo non debui, aliquid scripsi; non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem, quo correctus petam ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.
2.46.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum.
2.46.1
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.
2.46.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT PRIMUM.
2.46.1.1
Tres simul epistolas, imo libellos breves, per diaconum Cyprianum, tuae Dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes: ad quas si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor, quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolae, et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur; ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.
2.46.1.2
Caeterum nostra armatura Christus est, et apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios:« Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo.» Et rursum:« State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei». His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter hujus saeculi turbines in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via; et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum, et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur; et sanctus gloriatur in Domino dicens:« Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine». Dicamus igitur et nos,« Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo»: ut in nobis possit impleri,« Aperi os tuum, et ego adimplebo illud»; et,« Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa». Te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi; cumque tu viceris, et ego vincam si meum errorem intellexero; et e contrario me vincente, tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant. Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint« mente pacifica», inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis, et cadavera prostratorum, non suam sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia, ac multiplices quaestiones, si Christus jusserit, brevi sermone solvamus. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari: ad ipsas causas veniam.
2.46.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT II.
2.46.2.1
Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores ecclesiasticos tam graecos quam latinos enumeraverim; cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse, appellari Epitaphium: et argumentaris quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui jam defuncti essent; cum vero multorum, et eo tempore quo scrib batur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et graecos et latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium huic operi scripserint, sed de illustribus viris, verbi gratia, ducibus, philosophicis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis. Epitaphium autem proprie scribitur mortuorunt: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber vel de illustribus viris, vel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est; licet a plerisque emendatoribus imperitis, de auctoribus, dicatur inscriptus.
2.46.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT III.
2.46.3.1
Secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis Epistolae ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat, nec in alio arguere simulationem cujus ipse tenebatur reus; et asseris, reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea:« Quid igitur? ego stultus ac temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione ejus sermone complevit; tractatus quoque varios, et excerpta, quae vesola possent sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentariolos reliquerunt. E quibus vel si pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memor. Jam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos.» Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus haberentur in graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares; praesertim cum libere in praefatione confessus sim, Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, et in fine ejusdem capituli quod reprehendis, scripserim:« Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem; debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit.» Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in graecis legeram, sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda.
2.46.3.2
Tu igitur, ne quod ego petieram faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres, Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Judaeis crederent. Legi esse subjectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi doctor Gentium; et Petrus jure reprehenderetur qui princeps circumcisionis id imperavit Gentibus, quod soli qui ex Judaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Judaeis debitores sint legis faciendae; tu ut episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam, et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriunculo, cum monachis, id est compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me majorum scripta legere, et in commentariis, secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse, et probasse.
2.46.3.3
Hanc autem explanationem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi Epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est, in eo errore fuerit, in quo fuit ipse qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Joanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistolae ad Galatas.
2.46.3.4
Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum, vox facta est ad Petrum dicens,« Surge, Petre, occide et manduca», id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terrae, et volatilium coeli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi Evangelium provocari. Ad quod respondit Petrus:« Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.» Ivit itaque Caesaream, et ingressus ad Cornelium,« aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi.» Denique« cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?» Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit:« Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt; et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit». Rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent« quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus Gentibus ostium fidei; quidam, descendentes de Judaea, docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere» et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant,« ad Apostolos et presbyteros Jerosolymam super hac quaestione. Cumque Jerosolymam perrexissent, exsurrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos, et praecipere illis ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio, Petrus» solita libertate:« Viri,» inquit,« fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo», et in sententiam ejus Jacobus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt.
2.46.3.5
Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, imo principem hujus fuisse decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit:« Deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim». Rursumque in consequentibus:« Post annos quatuordecim ascendi iterum Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium quod praedico inter Gentes:» ostendens se non habuisse securitatem Evangelii praedicandi, nisi Petri, et qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum. Statimque sequitur:« Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.» Quare separatim, et non in publico? Ne forte fidelibus ex numero Judaeorum, qui Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandulum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam( licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit), in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum Gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt cum illo caeteri Judaei, ita ut et Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem.« Sed cum vidissem,» inquit,« quod non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis; quomodo cogis Gentes judaizare?» et caetera. Nulli ergo dubium est quod Petrus apostolus sententiae hujus, cujus nunc praevaricator arguitur, primus auctor extiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Judaeorum. Dicit enim Scriptura quod primum edebat cum Gentibus; cum autem venissent quidam a Jacobo, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Timebat autem Judaeos quorum erat apostolus, ne per occasionem Gentilium a fide Christi recederent, et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.
2.46.3.6
Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae, sed ad simulationem observandae ejus timore compulsum; videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro:« Perambulabat autem Paulus Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: pervenitque in Derben, et Listram; et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre autem gentili. Huic testimonium reddebant qui Listris erant et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci; et assumens circumcidit eum propter Judaeos qui erant in illis locis: sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset». O beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, qua subtraxit se a Gentilibus propter metum Judaeorum qui a Jacobo venerant; cur Timotheum, filium hominis gentilis, utique et ipsum gentilem( neque enim Judaeus erat, qui non fuerat circumcisus), contra sententiam tuam circumcidere cogeris? Respondebis mihi: Propter Judaeos qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex Gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Judaeorum. Rursum scriptum est:« Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens, navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila: et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat». Esto, ut ibi timore Judaeorum compulsus sit facere quod nolebat; quare comam nutrivit ex voto, et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei qui se Deo voverint, juxta praeceptum Moysi facere consueverunt?
2.46.3.7
Verum haec ad comparationem ejus rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas, sacrae historiae scriptor:« Cum venissemus Jerosolymam, libenter susceperunt nos fratres;» et sequenti die Jacobus et omnes seniores qui cum eo erant,« Evangelio illius comprobato, dixerunt ei, Vides, frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quod discessionem doceas a Moyse eorum qui per Gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio». O Paule, et in hoc te rursus interrogo; cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de cerimoniis Judaeorum, cur obtuleris sacrificia, et secundum Legem hostiae pro te fuerint immolatae? Utique respondebis: Ne scandalizarentur qui ex Judaeis crediderant. Simulasti ergo Judaeum ut Judaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Jacobus et caeteri te docuere presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti, ne te Judaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent; atque unde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Judaeis et Gentibus praedicasti: et sententia tua Neronis gladio confirmata est.
2.46.3.8
Didicimus quod propter metum Judaeorum, et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem; ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Petrum et Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse jactanter quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres? Utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.
2.46.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT IV.
2.46.4.1
Scribis ad me in epistola tua« Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur quod idem Apostolus dicit, Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem. et caetera, quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent; non tamen in eis jam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Jesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.» Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est ut Petrus non erraverit in eo quod his qui ex Judaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam; sed in eo a recti linea deviarit, quod Gentes coegerit judoizare. Coegerit autem non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos qui ex Gentibus erant, judaizare compelleret.
2.46.4.2
Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant Judaei credentes, si Legis mandata custodiant; hoc est si sacrificia offerant quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christum, propter hoc solum a patribus anathematizati sunt, quod Legis cerimonias Christi Evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Judaeos haeresis est, quae dicitur Mineorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur, quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria; et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei sunt nec Christiani. Oro ergo te ut, qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, hujus sententiae medearis vulneri, quod lancea, et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. Neque enim ejusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas majorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Judaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in ecclesiis Christi quod exercuerunt in synagogis satanae, dicam quod sentio: non illi Christiani fient, sed nos Judaeos facient.
2.46.4.3
Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistola continetur:« Judaeus erat Paulus; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit celebranda ea cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire.» Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias. Judaeorum Paulus cerimonias observabat, cum jam Christi esset apostolus, et dicis« eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire.» Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntiem, cerimonias Judaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum.« Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti, Judaeo scilicet et Gentili»: neque enim omni credenti erit finis ad justitiam, si Judaeus excipitur. Et in Evangelio legimus:« Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam». Et in alio loco:« Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo». Et iterum:« De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia Lex per Moysen data est; Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est». Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Jesum Christum facta est. Jeremias quoque ex persona Dei vaticinatur:« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti». Observa quid dicat, quod non populo Gentilium, ei qui ante non receperat Testamentum, sed populo Judaeorum, qui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat; ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate spiritus. Paulus autem, super cujus nomine nunc quaestio ventilatur, crebras hujuscemodi ponit sententias; e quibus, brevitatis studio, pauca subnectam.« Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest.» Et iterum:« Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini; a gratia excidistis.» Et infra:« Si spiritu ducimini, jam non estis sub Lege». Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere majores, sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum sanctum non habere. Qualia sint autem praecepta legalia, Deo docente discamus.« Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivant in eis». Haec dicimus, non quod Legem juxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritualem juxta Apostolum novimus; sed quia postquam fides venit et temporum plenitudo, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto et Domino haerede vivamus.
2.46.4.4
Sequitur in epistola tua:« Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret.» Iterum dico: quando episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Judaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarto decimo die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris( scio enim te christianum, et rem sacrilegam non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres( frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprehenditur), inculcas et replicas:« Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Judaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda; quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabai martyres fierent: postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Judaei, tanquam hostes Legis, persequerentur. Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret.»
2.46.4.5
Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Judaeorum; rursum te docente discamus quae bona eorum tenuerit.« Observationes,» inquies,« Legis, quas more patrio celebrant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt, sine ulla salutis necessitate.» Id quid velis dicere,« sine ulla salutis necessitate,» non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt; maxime quae observata martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi salutem afferrent. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria; inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta projicere, sputis rheumata jacere: hoc nec bonum, nec malum est; sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam. Observare autem Legis cerimonias, non potest esse indifferens; sed aut malum est, aut bonum est. Tu dicis bonum; ego assero malum; et malum non solum his qui ex Gentibus, sed et his qui ex Judaico populo crediderunt. In hoc, nisi fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos: his qui credunt ex Judaeis, observandam Legem esse decernens. Et qui periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris:« Sine ulla salutis necessitate, sicut Judaei celebranda putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat Paulus.»
2.46.4.6
Petrus igitur simulavit Legis custodiam; iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistola tua:« Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Judaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret; nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus, et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu.» Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in errore; neque imitari voluerit Petrum mentientem, ut quod erat, metu Judaeorum dissimularet; sed tota libertate Judaeum se esse diceret. Novam clementiam Apostoli! dum Judaeos Christianos vult facere, ipse Judaeus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. Vere enim miselli, et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore Legis abolitae, apostolum Christi fecere Judaeum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum, timore fidelium Judaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata; tu autem asseris hoc eos fecisse clementer,« non mentientis astu, sed compatientis affectu:» dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. Illud autem argumentum, quo adversus nos uteris, quod et Gentilibus debuerit gentilis fieri, si Judaeis Judaeus factus est, magis pro nobis facit: sicut enim non fuit vere Judaeus, sic nec vere gentilis erat; et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Judaeus erat. In eo autem imitator Gentilium est, quia praeputium recipit in fide Christi, et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Judaei; non cultu, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Jesu nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei.
2.46.4.7
Quaeso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem:« Ego sum via, veritas et vita». Nec potest fieri ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdotii honore suspiciunt; me autem, aetatis ultimae, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta sectantem, parvipendunt; et quaeras tibi, quos doceas sive reprehendas. Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur.
2.46.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT V.
2.46.5.1
Quod autem in aliis quaeris epistolis, cur mea prior in Libris canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas praenotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim; pace tua dixerim, videris mihi non intelligere quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta interpretum est; et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint quam habetur in hebraeo: ubi autem asterisci, id est stellae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est; et ibi graeca transtulimus, hic de ipso hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensuum potius veritatem quam verborum interdum ordinem conservantes. Et miror quomodo Septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos, et christiani hominis interpretatiunculam non sequaris; praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Judaei atque blasphemi, post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt: imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.
2.46.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT VI.
2.46.6.1
Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo:« Aut obscura fuerunt quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta. Si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est: si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est:» tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino praecesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te voluisse disserere quod illos latere non potuit, maxime in explanatione Psalmorum quos apud Graecos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos psalmos opuscula; sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis et Eusebius Vercellensis episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt: quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris? Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse, credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua; et hac lege, post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit, alius de eo scribendi non habebit licentiam. Quin potius humanitatis tuae est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et caeteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de graeco in latinum transtuli, quam ea testimonia quae a Judaeis praetermissa sunt vel corrupta, proferre in medium, ut scirent nostri quid hebraea veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt, ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes praefatiunculae divinorum voluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis in Novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguae graecae habentes scientiam, de meo possint opere judicare: eamdem integritatem debueras etiam in Veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus, sed ut apud Hebraeos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Hebraeos interroga.
2.46.6.2
Sed forte dices: Quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Judaeorum in mea interpretatione reticebit, nullusque invenire poterit, qui hebraeae linguae habeat notionem; aut omnes imitabuntur illos Judaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam conspirasse calumniam? Hujuscemodi enim in epistola tua texis fabulam:« Quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positam apud Jonam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus,( Oëa quippe civitas erat), Judaeorum testimonium flugitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse.»
2.46.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXV. Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. CAPUT VII.
2.46.7.1
Dicis me in Jona propheta male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam, episcopum pene sacerdotium perdidisse. Et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae; ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in commentario Jonae prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi Septuaginta interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est κισσὸν, in hebraeo volumine ciceion scriptum habetur, quam vulgo Syri ciceiam vocant. Est autem genus virgulti lata habens folia, in modum pampini: cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam, absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si ciceion transferre voluissem, nullus intelligeret; si cucurbitam, id dicerem quod in hebraico non habetur: hederam posui, ut caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Judaei vestri, ut ipse asseris, malitia, vel imperitia hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in graecis et latinis codicibus continetur; manifestum est eos aut hebraeas ignorare litteras, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistolae, ut quiescentem senem, olimque veteranum, militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui juvenis es, et in pontificali culmine constitutus, doceto populos; et novis Africae frugibus Romana tecta locupleta. Mihi sufficit, cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.
2.47.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXVI. Sub persona Ecclesiae catholicae cohortatur omnes Donatistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem.
2.47.1
Vobis, Donatistae, catholica Ecclesia dicit: Filii hominum, usquequo graves corde? Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Utquid vos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio divisistis? Attenditis falsa quae vobis dicuntur ab hominibus, aut mentientibus, aut errantibus, de traditione Codicum divinorum, ut in haeretica separatione moriamini; et non attenditis quod vobis ipsi Codices dicunt, ut in catholica pace vivatis Quare aperitis sures ad sermonem hominum dicentium quod nunquam probare potuerunt, et surdi estis ad sermonem Dei dicentis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno; Et semini tuo, quod est Christus. In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. Erigite oculos cordis, et considerate totum orbem terrarum, quomodo in semine Abrahae benedicuntur omnes gentes. Tunc ab uno credebatur quod nondum videbatur; jam vos videtis, et adhuc invidetis. Passio Domini pretium est orbis terrarum; ille totum orbem redemit: et vos cum toto orbe ad lucrum vestrum non concordatis, sed potius in damnum vestrum in parte litigatis, ut totum perdatis. Audite in Psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis, et tunicam illam charitatis desuper textam, quam nec persecutores ejus diviserunt, tenere cum toto orbe non vultis? In Psalmo ipso legitur quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium. Aperite aures cordis et audite quia Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus. Si hoc non vultis intelligere, audite Evangelium, jam per os proprium loquente ipso Domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia quae de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, et praedicavi in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipiens ab Jerusalem. Quod in Psalmo dixit, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc in Evangelio, per omnes gentes: et quod in Psalmo dixit, ex Sion species decoris ejus; hoc in Evangelio dixit, incipiens ab Jerusalem.
2.47.2
Fingitis vos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia vos estis sola zizania. Nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis, et a segete Christi non vos divideretis. De zizaniis quidem dictum est, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: sed et de tritico dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quare creditis crevisse zizania et mundum replevisse, triticum autem decrevisse et in sola Africa mansisse? Christianos vos dicitis, et Christo contradicitis. Ipse dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem; non dixit, Crescant zizania, decrescant frumenta. Ipse dixit, Ager est hic mundus; non dixit, Ager est Africa. Ipse dixit, Messis est finis saeculi; non dixit, messis est tempus Donati. Ipse dixit, Messores Angeli sunt; non dixit, Messores principes Circumcellionum sunt. Sed quia pro zizaniis triticum accusastis, vos esse zizania demonstrastis, et quod est gravius, ante tempus vos a tritico separastis. Majores enim vestri in quorum sacrilega praecisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus Codices sanctos et instrumenta Ecclesiae persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicaverunt, et utrique Carthaginem furiosa factione convenerunt, de crimine traditionis de quo ipsi inter se jam consenserant, inauditos damnaverunt, episcopum contra episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt. Postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini judicarent, miserunt; datis judicibus quos postulaverant et Romae judicantibus non obtemperaverunt, episcopos apud Imperatorem tanquam male judicaverint arguerunt. Ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum Imperatorem appellaverunt; ab ipso auditi et calumniatores inventi, in eodem scelere permanserunt. Evigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. Haec vobis quemadmodum gesta sint, quando vultis, omnia recitamus.
2.47.3
Ille communicat malis, qui consentit factis malorum, non qui tolerat in agro dominico zizania usque ad messem, vel paleam usque ad ultimam ventilationem. Si malos odistis, vos ipsi mutamini ab scelere schismatis. Si malorum permixtionem timeretis, Optatum inter vos in apertissima iniquitate viventem per tot annos non teneretis. Quem cum modo martyrem dicitis, superest ut eum, propter quem mortuus est, Christum dicatis. Postremo quid vos offendit orbis christianus, a quo vos nefario furore praecidistis? et quid vos promeruerunt Maximianistae, quos a vobis damnatos et per judicia publica de basilicis proturbatos, in suo rursus honore recepistis? Quid vos offendit pax Christi, contra quam vos dividitis ab eis quos infamatis? et quid vos promeruit pax Donati, pro qua suscipitis quos damnatis? Felicianus Mustitanus modo vobiscum est. Legimus eum prius in vestro concilio damnatum, et a vobis postea in judicio proconsulis accusatum, et in Mustitana civitate Gestis municipalibus oppugnatum.
2.47.4
Si traditio Codicum scelerata est, quam Deus in regem qui Jeremiae librum incendit, morte bellica vindicavit, quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cujus auctores, quibus Maximianistas comparastis, aperta terra vivos absorbuit( Num. XVI, 31- 33)! Quomodo ergo crimen traditionis nobis objicitis, quod non probatis, et schismaticos vestros et damnatis et acceptatis? Si propterea justi estis, quia persecutionem per Imperatores passi estis, justiores vobis sunt ipsi Maximianistae, quos per judices ab Imperatoribus catholicis missos vos ipsi persecuti estis. Si Baptismum vos soli habetis, quid apud vos facit baptismus Maximianistarum in eis quos baptizavit Felicianus damnatus, cum quibus est ad vos postea revocatus? Vel vobis laicis ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt; et cogitate pro salute vestra, quale sit hoc ipsum quod nobiscum loqui nolunt. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves concilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant?
2.48.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXVII. Augustinus Felici et Hilarino, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis. Porro de Bonifacio, qui in nullo apud se crimine deprehensus fuerit, statuere non posse ut ejus nomen de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei judicium transmiserit.
2.48.1
Dominis dilectissimis meritoque honorandis fratribus FELICI et HILARINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.48.1
Non miror satanam fidelium animos perturbantem: cui resistite, permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non solum nobis in se credentibus, et sperantibus, et in ejus charitate usque in finem perseverantibus polliceri praemia aeterna dignatus est, verum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret: ait enim, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; sed continuo subjecit, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quid ergo mirum, si homines servis Dei detrahunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum voluntatem justo et occulto judicio facit? Unde exhortor prudentiam vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut Scripturam Dei, quae nobis haec omnia futura praenuntiavit, et adversus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica vaniloquia suspicionesque temerarias corde christianissimo cogitetis.
2.48.2
Breviter itaque dico Charitati vestrae, Bonifacium presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere. Quomodo ergo juberem de numero presbyterorum nomen ejus auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo judicio judicaveritis, judicabimini? Cum enim causa quae inter illum et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei praevenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui, nec dilucide judicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis saecularibus, quando ad majorem potestatem refertur arbitrium judicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde jam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat injuria, si ejus pendente judicio aliquid fuerit commutatum? Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres.
2.49.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXVIII. Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in Bonifacium ipsum transtulit. Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani, ut miraculo transigeretur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus: verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes ne temere judicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, ve de omnibus male suspicentur; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis flagitiosus extiterit.
2.49.1
Dilectissimis fratribus, clero, senioribus, et universae plebi Ecclesiae Hipponensis, cui servio in dilectione Christi, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.49.1
Utinam Scripturae Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adjutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius consolaretur, qui consolatur et nos: qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curavit, ut bona post saeculi finem secutura certiores exspectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Quid autem opus erat ut ipse Dominus Jesus non solum diceret, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui, quod post saeculi finem futurum est; verum etiam exclamaret, Vae mundo ab scandalis: nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus? Quid opus fuit ut diceret, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; nisi ut illi de quibus continuo locutus adjunxit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non perturbarentur, non expavescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent; sed potius videntes accidere, quae futura praedicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quae non habet finem.
2.49.2
Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis: qui enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione judicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia. Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra charitas a bene vivendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter vester, quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio proprio repraesentet: si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, voluit alterius existimationem laedere, cum ejus pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non possunt, de quolibet eorum divino judicio propaletur.
2.49.3
Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unus e duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem; cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine justa et manifesta causa de nostro habitaculo projiceretur. Sed cum promoveri in clericatum sive illic per me, sive alibi per litteras meas vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere coepit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua ejus provocatione cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suae vitae dubitatione scandalum fieri, paratumque esse honoris sui apud homines damnum perpeti, potius quam in ea contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus vel ad male suspicandum proclivioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad Ecclesiae perturbationem inaniter progredi; elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos, ubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscientiam multo facilius aperirent, et ad confessionem vel poena vel timore compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel includitur loco qui condidit omnia, et eum a veris adoratoribus in spiritu et veritate oportet adorari, ut in occulto exaudiens, in occulto etiam justificet et coronet. Verumtamen ad ista quae hominibus visibiliter nota sunt, quis potest ejus consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. Nam et nos novimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere: numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes habent dijudicationem spirituum; ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique prout vult.
2.49.4
Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum dolorem cordis mei vobis perferri in notitiam, ne vos atrociter et inaniter contristando turbarem; fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur. Nomen autem presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum ejus vel supprimere vel delere, ne divinae potestati, sub cujus examine causa adhuc pendet, facere viderer injuriam, si illius judicium meo vellem praejudicio praevenire: quod nec in negotiis saecularibus judices faciunt, quando causae dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare. Et in episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum qui nondum convictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit. Bonifacius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quaereret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas servaretur. Et nunc si vobis placet ut nomen ejus non recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem quaerentibus occasionem; non erit nostrum hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid enim obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?
2.49.5
Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait Apostolus Petrus: Quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit quaerens quem devoret. Quem non potest devorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut si fieri potest opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat, et sic in ejus fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat, ut per malevolas suspiciones de fratre suo judicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. Et quis omnes ejus captiones et circumventiones vel comprehendere vel enumerare sufficiat? Adversus tamen haec tria quae ad causam praesentem pertinent propius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus: Ne sitis jugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Item alio loco: Nolite, inquit, seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote, justi, et nolite peccare. Ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per Prophetam dicit: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; justitia autem mea in aeternum manet. Jam vero ne malevolo animo de servis Dei falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et item illud quod scriptum est: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta, Domino Deo vestro.
2.49.6
Manifestum est quidem, quia ista in Ecclesia non accidunt sine gravi tristitia sanctorum atque fidelium; verumtamen consoletur nos qui cuncta praedixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, sed usque in finem perseveremus, ut salvi esse possimus, admonuit. Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque charitas Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Nolite itaque augere cruciatus meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel in peccatis alienis. Nolite, obsecro vos, ne dicam de vobis: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Nam illi qui gaudent de istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto ante praedictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum, valde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis velle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, jactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen etiam ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec projiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suae malae linguae captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi sunt, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante januam divitis jacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahae, laboriosa et indigna omnia tolerabat.
2.49.7
Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum: vos nolite ipsa vulnera quae illi lingunt, multiplicare; vos pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores, periculum in civitate, periculum in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus. Scio quia doletis; sed numquid acrius quam ego? Scio quia conturbati estis, et timeo ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. Non ex vobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est vester. Nam hoc est quod praecavere conatus sum, ut si fieri posset, hoc malum nec vitandum negligeretur, nec in vestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi. Sed qui hoc cognito permisit vos tentari, det vobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua; doceat vos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.
2.49.8
Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam disciplinae Proculeiani insultaverint, velut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod quicumque fecistis, fateor vobis, non bene fecistis. Ecce docuit vos Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur: nec objiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suae divisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime jactant: ut quia ipsam divinae Scripturae veritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines per quos praedicatur adducant in odium; de quibus et fingere quidquid in mentem venerit, possunt. Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis, et in illo docti estis. Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona ejus loquentibus, ubi ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar; verumtamen cum gloriamini, non in me, sed in Domino gloriamini. Quantumlibet enim vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo, nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est: aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est, Ejice ancillam et filium ejus: aut melior sit quam domus Isaac, cujus de duobus geminis dictum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: aut melior sit quam domus ipsius Jacob, ubi lectum patris filius incestavit: aut melior sit quam domus David, cujus filius cum sorore concubuit; cujus alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit: aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi, foris pugnae, intus timores; nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi: aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt: aut melior sit postremo quam coelum, unde Angeli ceciderunt.
2.49.9
Simpliciter autem fateor Charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres.
2.50
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXIX. Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichaeum, denuntians ut solvat quaestionem in qua praecessor ejus Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat.
2.50
Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecum locuti fuerint fratres, indicaverunt mihi. Bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de Deo blasphemando. Et quod intelligis mortem istam visibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intelligere. Sed quod adjungis de vestro, separationem esse boni a malo: si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit non est bonus; dicitis autem quia Deus bonus ista commiscuit: ergo aut malus est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non times hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum? Noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus, quos canes appellat magnos facit, cum dicit, Cavete canes; aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum. Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, solve quaestionem in qua defecit praecessor tuus Fortunatus. Et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut venenis inficere animas infirmas, ne adjuvante dextera Domini nostri, quomodo non putaveras erubescas.
2.51.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXX. Cupit explicari liquidius a Paulino, quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae praeferenda est, nosse possimus.
2.51.1
Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et multum desiderabilibus fratribus PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.51.1
Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi. Cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii, mihi pridianam suam profectionem jam nocte suggessit. Quid facerem cum eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca illico haec arripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistolae me confitens debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasii et Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero. Uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus vos esse venturos jamjamque, in Christi nomine atque adjutorio speramus. Cum haec scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiae presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis ante diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis faciatis. Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.
2.51.2
Colloqui autem vobiscum talia cupio, si dignemini, litteris; qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus. Ecce illam quaestiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si praesens praesenti inter dulces loquelas obderem, plane christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis cursim et breviter; posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si cum dixisses ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, ejus voluntatem praeferas tuae, idipsum aliquanto apertius explicares. Quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae voluntati praeponenda est, noverimus: utrum tantum in ea re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti cogeremur. Ibi enim fit quidem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam fas est recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerat, verumtamen quo nollet iit, et volens mortem subegit asperam. An et ibi ubi est potestas, non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocaremur. Neque enim malum fuit Abrahae nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitae suae; sed repente jussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam, sed quae mala esset, si post jussum mutata non esset: hinc quoque non dubito nihil aliud videri tibi.
2.51.3
Sed plerumque non voce de coelo, non per prophetam, non per revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra: tanquam si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret proficisci. De hoc tertio genere causarum mutandae sententiae, quid tibi videatur peto mecum plenius et enodatius colloquaris. Saepe nos quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum erat omittere, dum illud mutare nolumus in quo prius permanere statueramus, non quidem malum verum, jam ideo malum quia id quod potius agendum est occurrens deseritur; quod si non occurreret, non solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore perduraretur. Hic non falli difficile est; hic omnino vox prophetica praevalet: Delicta quis intelligit? Hinc oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus vel facere solcas, vel faciendum esse reperias.
2.52.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXI. Hieronymus Augustino, excusans quod ipsius litteris responderit liberius Epistola 75, rogansque ut, omissis contentiosis quaestionibus, deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum.
2.52.1
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem.
2.52.2
Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quaererem quid ageres, sospitem te laetus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem; nesciente te, de Africa se profectum esse dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur: simulque obsecro ut ignoscas pudori meo, quod diu praecipienti ut rescriberem, negare non potui. Nec ego tibi, sed causae causa respondit. Et si culpa est respondisse, quaeso ut patienter audias, multo major est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas; et deinceps non quaestionum, sed charitatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres, qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt jugum, praecipue sanctum et suscipiendum papam Alypium, ut meo obsequio solutes, precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum Explanationum in Jonam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Si autem amicus, qui me primus gladio petiit, stilo repulsus est; sit humanitatis tuae atque justitiae, accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum campo, si placet, sine nostro invicem dolore ludamus.
2.53.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat.
2.53.1
Domino dilectissimo, et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.53.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat. CAPUT PRIMUM.
2.53.1.1
Jam pridem tuae Charitati prolixam epistolam misi, respondens illi tuae quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc jam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio; nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque justitiae accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque conjicio legisse te illam epistolam meam. In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cujus in ea re aliquam culpam me cognovisse non ausim dicere; sed dolendo humanam miseriam, cujus in amicitiis mutua charitate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam quam poposceram dederis: quod apertius mihi intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.
2.53.1.2
Petis, vel potius fiducia charitatis jubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit; ego fateor, majus aliquid expeto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adjuves. Si autem propter hilaritatem quam esse inter charissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, Ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus, non probatum est, et quid nobis videatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis jactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando, quaeramus: si autem aliquid asperum, refellendi necessitate, depromptum fuerit; quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere judicemur. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare, nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.
2.53.1.3
Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor Charitati tuae, solis eis Scripturarum libris qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero Litteris, quod videatur contrarium veritati; nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum, vel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione; qua nisi esses praeditus, non utique diceres: Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.
2.53.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat. CAPUT II.
2.53.2.1
Quod si teipsum, consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse credo; quanto magis aequum est me credere; apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quomodo Gentes cogis judaizare? De quo enim certus sim quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est veritas, formaretur? Quibus cum praemisisset dicens. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior: non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod Gentes cogeret judaizare!
2.53.2.2
At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum; et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito ejus necando tam horrendum homicidium. Imo vero sanctam Scripturam, in summo et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate ejus certus ac securus legam, et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potiusquam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta.
2.53.2.3
Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse, dicamus?
2.53.2.4
Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit; quid scripserit quaero: hoc ad quaestionem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse jam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet: quanto magis in illa, in qua praelocutus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior?
2.53.2.5
Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut Gentes cogeret judaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. Et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant: contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit, vel Cenchreis votum persolvit, vel Jerosolymis a Jacobo admonitus, cum eis qui noverant, legitima illa celebranda suscepit, ut putari videretur, per ea sacramenta etiam christianam salutem dari; sed ne illa quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum Deus fieri jusserat, tanquam idololatriam Gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Jacobus ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat a Moyse. Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi, tanquam ejus doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit.
2.53.2.6
Attende enim, obsecro, ipsa verba Jacobi: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum; et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judaeorum; dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctificate cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. De Gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, judicantes nihil ejusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione. Non opinor, obscurum est, et Jacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant hi, qui cum in Christum ex Judaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur quae per Moysen patribus fuerant ministrata. Hoc enim de Paulo jactaverant, non illi qui intelligebant quo animo a Judaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae jam in Christo revelabatur, et per Baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime adversum, docentem non per illa hominem justificari, sed per gratiam Jesu Christi, cujus praenuntiandae causa illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo illi invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum Legis mandatorumque divinorum criminabantur: cujus falsae criminationis invidiam congruentius devitare non posset, quam ut ea ipse celebraret quae damnare tanquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet, nec Judaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec Gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.
2.53.2.7
Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Jacobus, Et scient omnes; sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt: praesertim quia in ipsis Jerosolymis Apostoli jam decreverant, ne quisquam Gentes cogeret judaizare; non autem decreverant, ne quisquam tunc Judaeos judaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos jam doctrina christiana non cogeret. Proinde si post Apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua Gentes cogeret judaizare, quod jam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei quae Judaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Jerosolymis decrevisse meminerat?
2.53.2.8
Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Jerosolymitanum concilium Petrus fecit; nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere quod eum pariter sentire jam noverat: sive quod cum eo contulerat Evangelium; sive quod in Cornelii centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat; sive quod antequam illi, quod timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse jam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esse docebat: sed ejus simulationem, qua Gentes judaizare cogebantur, arguebat; non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus quae erant umbrae futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.
2.53.2.9
Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Judaeis, et maxime cognationi ejus maternae sic viderentur qui ex Gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est; cum illam Deus fieri praeceperit, hanc satanas persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine illa circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem Gentium hoc etiam Paulum sentire jactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat ad vos. Hic apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.
2.53.2.10
Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo si in ipsa expositione Epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt?
2.53.2.11
Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines justificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua justificamur; nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, tempori personisque congruentia: cum me adjuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona? Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam venerit, jejunet sabbato, excepto illo die paschalis vigiliae: quod si malum esse dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus; tot ecclesias Orientis, et multo majorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris praeceptum esse Christianis. Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa christiana fide negare non possum, qua didici non eo me justificari, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum?
2.53.2.12
Dico ergo circumcisionem praeputii et caetera hujusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum, ad intelligentiam praemissae prophetiae; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset, ut veniret fidei revelatio quae his significabatur esse ventura. Sed quamvis Gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Judaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se justificari, salvosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc jam venientium atque praesentium, ut in illorum Judaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini, et apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum: hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda, et similis idololatriae vitaretur; ultra vero non haberet progressum, ne putaretur necessaria tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es. In cujus sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet, quod eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod Gentes judaizare cogebat. Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret; praedicans tamen instanter non eis, sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic antem credo apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Judaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare; sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum, vel sinis talia simulare.
2.53.2.13
An vis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae; ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Judaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est; non jam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem, sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi qui ex Judaeis multi crediderant, et ea respuenda nondum intelligebant; nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, insanire: cur mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios recte fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae, tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Jam enim cum venisset fides quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus projicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel bajulus corporis, sed impius sepulturae violator.
2.53.2.14
Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Judaeorum Paulus celebranda susceperat, cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse, Illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea, quia hoc non addidi, quam objurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum manichaeum quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a charissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, jure charitatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Judaeis factos, sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi Litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur, hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.
2.53.2.15
Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, cerimonias Judaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab hujus temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab hujus temporis, quamvis minime simulata, cerimoniarum Judaicarum observatione secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus, Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam; et quia propterea quaerebant Judaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo; et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est; et per Jeremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Juda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum: non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat; nec illud arbitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis. Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter.
2.53.2.16
At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum. An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit, nec ait, Si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter; ita non imprudenter flagito ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum, Si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat: Sicut alibi aperte dicit, Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Evacuati estis a Christo qui in Lege justificamini; a gratia excidistis. Illos itaque arguit, qui se justificari in Lege credebant, non qui legitima illa in ejus honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait, Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege: unde, velut colligis, apparet qui sub Lege est non dispensative ut nostros putas voluisse majores, sed vere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere.
2.53.2.17
Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere, aut illa sacrificia quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera hujusmodi: sed hoc ipsum etiam quod Lex dicit, Non concupisces, quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari, Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum, et justum et bonum; deinde subjungit: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum, per mandatum. Quod autem hic dicit, Peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait, Lex subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa justificet, velut interrogans ait, Quid ergo Lex? atque huic interrogationi continuo respondit, Praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est. Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis charitas. Charitas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud quod Lex ait, Non concupisces, si humana infirmitas gratia Dei adjuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem; quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente necesse fuerat aboleri, justificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica Gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia jam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.
2.53.2.18
Hoc autem, quod dicis, Non dispensative, ut nostri voluere majores; quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, imo viri christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis; et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
2.53.2.19
Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est; eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium; ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur, tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem; quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret judaizare. Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda evangelica veritate, salva fraterna charitate resistere. Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque justae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta portare.
2.53.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat. CAPUT III.
2.53.3.1
Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cujus in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis praecesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Joannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.
2.53.3.2
Porro, si quaeras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus; invenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur. Quanquam, sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem; verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. Ad ipsum confugio: ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum ejus tractatoribus provoco; ipsum interrogans interpello et requiro in eo quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione Gentes judaizare cogebat, utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo superius in ejusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
2.53.3.3
Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis, et pro suis Litteris juranti, quam cuiquam doctissimo de alienis litteris disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea, non satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta: nec vere fuerat in errore Judaeorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant Gentibus imponenda, vel justificationi quorumcumque fidelium necessaria.
2.53.3.4
Quod autem dixi eum factum Judaeis tanquam Judaeum et tanquam gentilem Gentilibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu: quemadmodum dixerim parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic non ea simulavit quae faciebat similia Judaeis, quemadmodum nec illa quae faciebat similia Gentibus, quae tu quoque commemorasti; atque in eo me, quod non ingrate fateor, adjuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistola mea, quomodo putetur ideo factus Judaeis tanquam Judaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Judaeorum, cum et Gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia Gentium; tu respondisti, in eo factum Gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit, quod indifferenter permiserit vesci cibis quos damnant Judaei: ubi ego quaero utrum et hoc simulate fecerit: quod si absurdissimum atque falsissimum est; sic ergo et illa in quibus Judaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.
2.53.3.5
Fidelibus enim, et iis qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur. Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum cerimoniarumque Gentilium, sed de cibis et praeputio verum sentiendo ac docendo, tamen tanquam gentilis factus est Gentibus, et non potuit fieri tanquam Judaeus Judaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Judaeorum? Cur oleastro inserto servavit dispensationis veracem fidem; et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae simulationis velamen obtendit? Cur factus tanquam gentilis Gentibus, quod sentit docet, quod ait sentit; factus autem tanquam Judaeus Judaeis, aliud in pectore claudit, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat charitatem de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.
2.53.3.6
Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem jussa esse commendans, a sacrilegis sacris Gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Judaeis tanquam Judaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua cerimoniarumque observationes, se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur; diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset: quod cum Dominus monuisset, adjunxit, Haec est enim Lex et Prophetae.
2.53.3.7
Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Vide si non dixit: Fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique ut ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis affectu. Sic Judaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore vel peccato aliquo constituto, non simulando quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.
2.53.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat. CAPUT IV.
2.53.4.1
Teipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuere; teipsum, inquam, erga memetipsum, et recole, vel, si habes conscripta, relege verba tua in illa Epistola quam mihi per fratrem nostrum jam collegam meum Cyprianum, breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno charitatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter, subjunxisti: In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur, ne videamur certare pueriliter, et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. Haec abs te verba non solum ex animo dicta sentio, verum etiam benigno animo ad consulendum mihi. Denique addis, quod etiamsi non adderes, appareret, et dicis: Haec scribo, quia pure et christiane diligere te cupio, nec quidquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. O vir sancte, mihique, ut Deus videt animam meam, veraci, corde dilecte, hoc ipsum quod posuisti in litteris tuis, quod te mihi exhibuisse non dubito, hoc ipsum omnino apostolum Paulum credo exhibuisse in Litteris suis, non unicuilibet homini, sed Judaeis, et Graecis, et omnibus Gentibus filiis suis, quos in Evangelio genuerat, et quos pariendos parturiebat; et deinde posterorum tot millibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur Epistola, ut nihil in sua mente retineret quod distaret a labiis.
2.53.4.2
Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si eo modo prolapsus esses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco, ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari volens, quod erga te ipse servavi, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis jura violari. Nescio enim, utrum christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit, quam ecclesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.
2.53.4.3
Proinde charissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse ut inter charissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen charitas ipsa minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente quod distet a labiis. Credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt, quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est narrare, et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod teste Deo loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit ut eos credam haec tuae Sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. Hoc me enim de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo, in opus bonum. Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit, facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides.
2.53.4.4
Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistola discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistolam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae sive ad admonendum, sive ad te vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae tibi bonitate Domini concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. Nec illud quod de nescio cujus poetae facto ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subjecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres quos sanos ac vigiles haberes. Propter solam ergo παλινῳδίαν, si aliquid scripserimus quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attingendum illud existimavi; atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim secundum honorum vocabula quae jam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio major sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est; licet etiam a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio.
2.53.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXII. Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat. CAPUT V.
2.53.5.1
De interpretatione tua jam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Judaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium. Sed insinuare digneris peto, a quibus Judaeis, utrum ab eis ipsis qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus vel quonam eorum: an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de christiana fide convincerentur. Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cujus mentionem fecisti, de Optimo genere interpretandi, cupio legere, et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, conjecturis eorum qui Scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab ejusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc ejus obscuritas patitur.
2.53.5.2
Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Jonam virgultum, si in hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem jam in omnibus latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.
2.53.5.3
Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistolis tuis, respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem, quantum me adjuvat Dominus, ut litterae quas ad te scribo, prius ad te perveniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum justissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum charitas, verum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet, eo scilicet animo qui oculis Dei in fraterna dilectione non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim charitas quam tecum habere vellem, profecto major est; sed melius haec minor quam nulla est.
2.54.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXIII Augustinus Alypio significans aliam se de bonis, quae fuerunt Honorati ex Thagastensi monacho presbyteri Thiavensis, iniisse sententiam, sibique demum satius videri ut ea omnia haereditario veluti jure cedant, non monasterio Thagastensi, sed Thiavensi Ecclesiae.
2.54.1
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo ac desiderantissimo fratri et coepiscopo ALYPIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
2.54.1
Tristitia Thiavensis Ecclesiae cor meum conquiescere non permittit, donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos; quod cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit Apostolus dicens, Ne majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est; ubi etiam ait, Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes ejus: quanto magis nos oportet vigilanter agere, ne hoc in toto grege plangamus, et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt, et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia, ut simul nobis inde diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam; quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat Sanctitas tua: et si tibi quoque placet, jam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur.
2.54.2
Dixisti ut dimidium habeant, et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. Ego autem puto quia si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos, sed de justitia tantopere laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus, et eo modo cum eis quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse; et vides quae pernicies consequatur. Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse; et illi videbuntur nobis inhoneste et inique se passos fuisse, ut adjuvarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti, Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, majora vulnera faciamus, tantumdem valebit, si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium, illi quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur.
2.54.3
Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat, maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est, et sua quaerit, non quae Jesu Christi, non habet utique charitatem. Et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus, et tradiderit corpus suum ut ardeat? Huc accedit, quia illud, sicut jam collocuti sumus, deinceps vitari potest, et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit, et ex otio tendatur cum ejus res jam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum, et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertissime intelligant, nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis. Quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus; quia etsi ejus non erat, hoc ab initio scire debuerant.
2.54.4
Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus hujuscemodi retinenda, ut quidquid eo jure quo talia possidentur, ejus fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat Ecclesiam in qua ordinatur. Usque adeo autem eodem jure presbyteri Honorati est illud unde agitur, ut non solum alibi ordinatus, sed adhuc in Thagastensi monasterio constitutus, si re sua non vendita, nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, nonnisi haeredes ejus in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt: si autem praecauta non fuerint, ea jura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta; ut ab omni non solum re, sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus, et bonam famam custodiamus, dispensationi nostrae multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua. Excepta illorum tristitia quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adjungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus: vehementer exhorruit, et nobis hoc visum esse miratus est; nulla re alia permotus, nisi ipsa specie foeda non nostra, sed cujuslibet vita, ac moribus indignissima.
2.54.5
Proinde obsecro te ut epistolam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud justum apertissime pervides, non cogantur infirmi modo discere quod ego nondum intelligo, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod Dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Tali quippe infirmitati parcens, etiam illud de tributo solvendo, ait, Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos, et caetera, quando Petrum misit, ut didrachmas quae tunc exigebantur solverent. Noverat enim aliud jus, quo nihil tale debebat; sed eo jure tributum ei ille solvebat, quo jure diximus haeredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si antequam rem suam vel donaret, vel venderet, moreretur. Quanquam in ipso Ecclesiae jure Paulus apostolus parcit infirmis, et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret; sed nihil aliud quam suspicionem devitans, bonum Christi odorem turbantem, et ab illa maligna specie sese abstinens, in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos tardiores, vel experti corrigamus, quod praevidere debuimus.
2.54.6
Postremo quia omnia timeo, et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Thagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii; si hoc justum esse liquido perspicis, ea duntaxat conditione non abnuo, ut cum habuero reddam, id est, cum aliquid tantum obvenerit Hipponensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit: ut tanta ibi summa detracta, non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.
2.55.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXIV. Novato episcopo Augustinus, excusans quod ad ipsum non mittat germanum ipsius Lucillum diaconum, quo latinae linguae perito carere non possent Ecclesiae dioecesis Hipponensis.
2.55.1
Domino beatissimo et venerabili ac desiderabili fratri et consacerdoti NOVATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
2.55.1
Et ego sentio quam durus videar, et meipsum vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum Sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos, ex tuis nutrimentis valde charissimos atque dulcissimos, necessitatibus Ecclesiarum longe positarum abs te, concedere coeperis; tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate conjuncti, non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cogitationem tuam; quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus: et tamen nosti quam raro cum mihi videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius; sed dum matris Ecclesiae necessitates, propter futurum saeculum, quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet, pro utilitate ipsius matris Ecclesiae ejus fratris absentiam, cum quo non tamdiu cibum dominicum ruminas, quamdiu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix, et interdum per exiguas chartulas loquitur, et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas, quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum?
2.55.2
Hic forsitan dicas: Quid enim? et apud nos germanus meus Ecclesiae non erit utilis, aut propter aliud eum mecum habere desidero? Plane si tantum tibi quantum hic mihi, ejus praesentia lucrandis vel regendis ovibus Domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non jure culparet. Sed cum latina lingua, cujus inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem ejusdem linguae usus omnino sit; itane censes nos saluti plebium Domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus, et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam, quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere, sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi Dominus, in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti, diaconum Lucillum tu potius concessisti. Neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis; ne nihil aliud quam durior appaream, venerabili mihi et sanctae Benevolentiae tuae.
2.56.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXV. Augustinus Paulum quemdam episcopum objurgat, qui Ecclesiam levitate sua graviter offendebat, ut ad frugem et episcopo dignam vitam redeat.
2.56.1
Domino sinceriter dilectissimo et votis omnibus beatificando fratri et consacerdoti PAULO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.56.1
Tam inexorabilem me non vocares, nisi etiam mendacem putares. Quid enim aliud de animo meo credis, quando mihi talia scribis, nisi me tenere adversus te naevum discordiae et odium detestandum: quasi in re manifesta non caveam, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar; aut ita velim ejicere stipulam de oculo tuo, ut in meo trabem nutriam? Non est quod putas. Ecce iterum dico et testor Deum, quia si tu tibi ea velles quae tibi ego volo, jam olim securus in Christo viveres, et in nominis ejus gloria totam ejus Ecclesiam laetificares. Ecce jam scripsi non tantum te esse fratrem meum, sed etiam collegam meum. Neque enim fieri potest, ut non sit collega meus quilibet episcopus Ecclesiae catholicae, qualiscumque sit, nullo ecclesiastico judicio damnatus. Sed ut tibi non communicem, nulla causa est, nisi quia tibi adulari non possum. Tibi enim maxime debeo, quia in Christo Jesu per Evangelium ego te genui, salubrem mordacitatem charitatis veraciter objurgando. Nec ita gaudeo multos in Ecclesiam catholicam adjuvante Domino per te esse collectos, ut non debeam plangere plures inde dispergi. Sic enim vulnerasti Ecclesiam Hipponensem, ut nisi te Dominus omnibus curis et sarcinis saecularibus expeditum, ad veram episcopalem vitam victumque revocaverit, tale vulnus sanari non possit.
2.56.2
Cum autem tu magis magisque implicare te non cesses, ut etiam rebus quibus renuntiasti, te post renuntiationem inserueris, quod nec apud humanas ipsas leges ullo modo defendi potest; et in ea professione vivere dicaris, cui frugalitas Ecclesiae tuae sufficere non possit: utquid quaeris communionem meam, cum audire nunquam volueris admonitionem meam? An ut quidquid facis mihi imputent homines, quorum querelas sustinere non possum? Frustra autem suspicaris eos esse obtrectatores tuos, qui tibi semper et in vita priore adversati sunt. Non est ita; nec mirum quod multa te latent. Sed etiamsi hoc verum esset, nihil in tuis moribus invenire debuerunt, quod recte reprehenderent, et unde Ecclesiam blasphemarent. Adhuc me putas fortasse ideo ista dicere, quia non accepi satisfactionem tuam. Imo propterea dico, ne ipse non possim satis Deo facere de peccatis meis, si haec tibi tacuero. Novi quia cor habes, sed et tardum securum est, quando in coelo est; et acutum cor nihil est, quando in terra est. Non est episcopatus artificium transigendae vitae fallacis. Docebit te quod dico Dominus Deus, qui tibi interclusit omnes vias, ad quas illo uti voluisti, ut dirigat te, si intelligas, in illam viam, propter quam ambulandam tibi tam sancta sarcina imposita est.
2.57.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXVI. Augustinus Caeciliano praesidi, ut suo edicto Donatistas in regione Hipponensi et in vicinis locis coerceat.
2.57.1
Domino eximio, et in Christi charitate vere meritoque honorabili ac suspiciendo filio CAECILIANO, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.
2.57.2
Administrationis tuae claritas et fama virtutum, pietatis quoque christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora, excitaverunt me, ut hoc epistolari alloquio aestus causarum mearum cum Excellentia partirer tua. Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponensium- Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae, praesidiali edicti tui vigore nondum adjuvari meruisse, domine eximie, et in Christe charitate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. Quod ne meae potius negligentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae Magnificentiae non tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae Sublimitati narrare poterunt, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adjuvante Domino Deo nostro, procul dubio providebis ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur.
2.58.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXVII. Augustinus Emerito donatistae, adhortans ut attendat et respondeat, qua justa causa schisma moverint.
2.58.1
Desiderabili et dilecto fratri EMERITO, AUGUSTINUS.
2.58.1
Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum, doctrinisque liberalibus eruditum, quanquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima, sentire aliud quam veritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem, et cum eo colloqui: vel si id non possim, saltem litteris quae longissime volant, attingere mentem ejus, atque ab eo vicissim attingi desidero. Sicut te esse audio talem virum, et ab Ecclesia catholica, quae sicut sancto Spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum; quam ob causam nescio. Nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat Apostolus, quorum christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati; nec eos omnino scire vel quando vel quibus causis exorta sit ista dissensio. Quos utique omnes Christianos ab eis criminibus quae Afris objicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere, omnium malis factis obnoxios, cum apud vos perditi, ut mitius dixerim, latent, vos omnes esse pollutos. Non enim neminem de vestra communione pellitis; aut tunc primum pellitis, cum primum illud, unde pellendus est, fecerit. An non aliquanto tempore latentem, et postea proditum convictumque damnatis? Quaero igitur utrum vos contaminaverit eo tempore quo latebat? Respondebis: Nullo modo. Nullo ergo tempore contaminaret, etiamsi semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur, nec fraudi est Christianis, qui eis communicavere viventibus. Cur ergo vos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione innumerabilium Ecclesiarum Orientalium, quas semper latuit, et adhuc latet quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?
2.58.2
Alia enim quaestio est, utrum illa vera dicatis, quae quidem nos multo probabilioribus documentis falsa esse convincimus, et in vestris magis ea ipsa quae objicitis, tunc probata declaramus. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, tunc aggredienda et discutienda, cum opus fuerit. Illud nunc attendat vigilantia mentis tuae, neminem contaminari posse ignotorum ignotis criminibus. Unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina quae Afris intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego schismate vos esse separatos: quanquam et illud non est tacendum, etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservandae pacis impediat. Qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem, et ante vastationem perditorum signari meruerunt, et cum illi vastarentur evadere illaesi, nisi, ut ibi manifestissime ostenditur, qui moerent et gemunt peccata et iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum? quis autem quod ignorat, gemit et moeret? Ex eadem ratione etiam Paulus Apostolus falsos fratres tolerat. Non enim de incognitis ait: Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi; quos tamen secum fuisse manifestat. Ex quo autem genere sunt, qui vel thurificare idolis, vel Codices divinos tradere, quam mori maluerunt, nisi ex eorum qui sua quaerunt, non Jesu Christi?
2.58.3
Multa testimonia Scripturarum praetereo, ne longiorem quam necesse est epistolam faciam, et eruditioni tuae plura per teipsum consideranda permitto. Quod tamen satis est, vide obsecro: si tam multi iniqui in uno populo Dei, eos qui secum versabantur non fecerunt tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum apostolum Paulum, in una cum eis Ecclesia constitutum, non fecit sua quaerentem, non quae Jesu Christi; manifestum est non hoc effici hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi acceditur, etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur, et a bona conscientia displicendo separetur. Manifestum est igitur non esse aliud cum fure concurrere, nisi vel furari cum eo, vel furtum ejus cordis placito accipere. Hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil impediunt, auferamus.
2.58.4
Sed et vos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in vestra communione vobis non ignorantibus fuit: quod absit ab Emeriti moribus, aliorumque talium, quales apud vos esse non dubito longe a factis illius alienos. Neque enim vobis objicimus, nisi schismatis crimen, quam etiam haeresim male perseverando fecistis. Quanti autem divino judicio pendatur hoc facinus, lege quod te legisse non ambigo. Invenies Dathan et Abiron hiatu terrae devoratos, caeterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos. Illud ergo scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio denotavit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo judicio reservet, ostenderet. Neque enim reprehendimus rationes vestras, si eo tempore quo vesana potentia furere jactabatur Optatus, cum ejus accusator esset totius Africae gemitus congemiscentibus vobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit Deus me et credere et velle: non ergo reprehendimus si eo tempore, ne multos secum excommunicatus traheret, et communionem vestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis. Sed hoc ipsum est quod vos arguit in judicio Dei, frater Emerite, quod cum videretis tam magnum malum esse, dividi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur; permanetis in eo malo, quod in dividenda Ecclesia Christi a vestris majoribus perpetratum est.
2.58.5
Hic fortasse respondendi angustia tentabis defendere Optatum. Noli, frater, noli obsecro; non te decet, et si aliquem alium forte deceat, si tamen quidquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum. Sed fortasse nec accusare Ita sit sane. Utere voce media, et dic: Unusquisque sarcinam suam portat. Tu quis es, qui judicas servum alienum? Si ergo ad testimonium totius Africae, imo vero terrarum omnium quaquaversum Gildonis fama fervebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis unquam de Optato judicare, ne temere de incognitis judicaretis; nos tandem possumus aut debemus de iis qui ante nos vixerunt, ad vestrum tantummodo testimonium, temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit quod vos ignota criminamini, nisi et nos ignota judicemus? Non enim Optatum, etiamsi forte falsa periclitatur invidia, sed te defendis, cum dicis: Ignoro qualis iste fuerit. Quanto magis ergo quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, Orientalis orbis ignorat? a quibus tamen Ecclesiis, quarum nomina habes in Libris et recitas, nefaria dissensione disjungeris. Si Thamugadensem episcopum vestrum famosissimum et pessime diffamatum, non dico Caesariensis, sed Sitifensis collega ejus ejusdemque temporis ignorabat, quomodo traditores Afros, quicumque illi fuerint, Ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae, caeterarumque orbis partium ab Apostolis in Christo aedificatarum, aut nosse potuit, aut damnari a vobis meruit, quia non potuit? et tamen eis non communicatis, et dicitis non esse Christianos, et eos rebaptizare conamini. Quid dicam? quid querar? aut quid exciamem? Si cum homine cordato loquor, indignationis hujus aculeos tecum participo. Nam vides profecto quae dicerem, si vellem dicere.
2.58.6
An forte fecerunt inter se majores vestri concilium, et damnaverunt praeter se totum orbem christianum? Itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes haereditatem Christi, et possessionem ejus terminos terrae? Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit. Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem. Jam etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio. Nunc interim peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur. Sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit.
2.58.7
Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur, ea regula se defendunt, qua dicit Apostolus: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time: non enim frustra gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Tota igitur quaestio est, utrum nihil mali sit schisma, aut utrum schisma non feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo, unde vobis acquiratis judicium. Propterea providentissime Dominus non ait: Beati qui persecutionem patiuntur tantum; sed addidit, propter justitiam. Si ergo justitia est quam operati estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea quae supra dixi, nosse abs te cupio. Si autem iniquitas est orbem christianum damnare inauditum, vel quia non audivit quae vos audistis, vel quia non ei probatum est quod temere credidistis, aut sine certo documento accusastis, et ideo rebaptizare velle tot Ecclesias ipsius Domini, cum hic adhuc esset in carne, et Apostolorum ejus praedicatione ac labore fundatas: quia vobis licet, aut nescire Afros collegas vestros malos simul viventes, simul Sacramenta tractantes; aut etiam scire, sed tolerare, ne pars Donati dividatur; illis autem in orbe remotissimo constitutis, non licet nescire quod vos de Afris aut nostis, aut creditis, aut audistis, aut fingitis? Quae tanta est perversitas amplecti suam iniquitatem, et potestatum accusare severitatem?
2.58.8
At enim et malos Christianis non licet persequi. Esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est objicere? An Apostolum delebimus? aut non habent codices vestri quae paulo ante commemoravi? Sed vos, inquies, talibus communicare non debetis. Quid ergo? Vos Flaviano quondam vicario, partis vestrae homini, quia legibus serviens, nocentes quos invenerat occidebat, non communicastis? Sed a vobis, inquies, Romani principes adversum nos provocantur. Imo a vobis adversum vos ipsos, qui Ecclesiam, cujus illic, sicut tanto ante praedictum est, jam membra sunt( de Christo enim dictum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae,, et praecisione laniare ausi estis, et rebaptizare pertinaciter audetis. Nostri autem adversus illicitas et privatas vestrorum violentias, quas et vos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos persequantur, sed qua se defendant; sicut apostolus Paulus adversus Judaeos conjurantes ut eum necarent, antequam esset Romanum imperium christianum, egit ut sibi tuitio etiam armatorum daretur. Sed illi principes qualibet occasione cognoscentes vestri schismatis nefas, constituunt adversus vos pro sua sollicitudine ac potestate quod volunt. Non enim frustra gladium portant; Dei enim ministri sunt, vindices in iram in eos qui male agunt. Postremo etiam si aliqui nostrorum non christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam Ecclesiam, si eam ante ultimum tempus ventilationis a palea purgare non possumus, quando et vos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis.
2.58.9
At enim dicitis: Quare nos adjungi vobis vultis, si scelerati sumus? Quia vivitis adhuc, et corrigi potestis si velitis. Cum enim nobis conjungimini, hoc est Ecclesiae Dei, haereditati Christi, cujus possessio sunt termini terrae, vos corrigimini ut in radice vivatis. De ramis enim fractis sic ait Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos. Vos ergo mutamini ex ea parte qua dissentiebatis; quamvis Sacramenta quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, id est, ut denuo radicetur vestra praecisio. Nam Sacramenta quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis; ne forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus injuriam. Neque enim et Saül depravaverat unctionem quam acceperat; cui unctioni tantum honorem rex David pius Dei servus exhibuit. Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis reddere cupimus; formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, approbamus: quae tamen quamvis integra, nullo modo est, sine radice fructuosa. Alia quaestio est de persecutionibus, quas vos dicitis pati in tanta mansuetudine et Ienitate nostrorum, cum vere illicite ac privatim vestri faciant graviora; alia de Baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. Nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. Itaque privatam hominum impietatem detestamur in schismate; baptismum vero Christi ubique veneramur: quia si desertores secum Imperatoris signa traducant, illis vel damnatione punitis, vel indulgentia correctis, salva signa recipiuntur, si salva manserunt. Et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. Hoc enim observandum est in his rebus, quod observat Ecclesia Dei.
2.58.10
Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei. Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. Si non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. Tu videris quid illi respondeas, cujus nunc laudanda patientia, in fine vero timenda sententia est. Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit, et amore pacis et ratione veritatis intereat. Memento quod de Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis. Neque de Rucatensi episcopo vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia innumerabilia. Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum, vel audita, vel cognita. Vides enim quae de vestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. Dominus Deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater.
2.59.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXVIII. Clerici Hipponenses catholici ad Januarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola.
2.59.1
JANUARIO Clerici catholici regionis Hipponensium- Regiorum.
2.59.1
Clerici et Circumcelliones vestri novi generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeviunt. Qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi. Nunc vero, consideratis omnibus factis nostris et vestris, invenimur hoc pati quod scriptum est, Retribuebant mihi mala pro bonis; et in alio psalmo: Cum his qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis. Nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Majorini dicebatur, ultro accusavit Caecilianum, tunc episcopum Ecclesiae Carthaginensis, apud imperatorem illum antiquum Constantinum. Sed ne forte aut oblita hoc sit gravitas tua, aut te nosse dissimules, aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Majorini tunc interpellavit, ut ea crimina quae objiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inserimus.
2.59.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXVIII. Clerici Hipponenses catholici ad Januarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola. A. GGG. NNN. ANULINUS VC, proconsul Africae.
2.59.2.1
Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est ut, unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum Numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita:« Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini;» item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae. Datum die decimo septimo calend. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium Cos.
2.59.2.2
Post hanc relationem ad se missam jussit Imperator venire partes ad episcopale judicium in urbe Roma faciendum; ubi quemadmodum causa dicta atque finita sit, et Caecilianus innocens judicatus sit, indicant Gesta ecclesiastica. Jam utique post pacificum moderamen judicii episcopalis, omnis contentiosnis et animositatis pertinacia debebat exstingui. Sed rursus majores vestri ad Imperatorem redierunt, et non recte judicatum, neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. Unde ille alterum episcopale judicium dedit habendum in Arelatensi Galliae civitate, ubi multi vestri, vana et diabolica dissensione damnata, cum Caeciliano in concordiam redierunt; alii vero pertinacissimi et litigiosissimi ad eumdem imperatorem appellaverunt. Postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminavit, et primus contra vestram partem legem constituit, ut loca congregationum vestrarum fisco vindicarentur: quarum omnium rerum documenta si vellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. Illud tamen nullo modo praetermittendum est, quomodo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginensi, ab Secundo Tigisitano primate, patres vestri fuisse dixerunt, urgentibus apud Imperatorem vestris, publico judicio causa discussa atque finita sit. Nam memoratus Imperator in hac ipsa causa vestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus.
2.59.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXVIII. Clerici Hipponenses catholici ad Januarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola. Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS MAXIMUS, et VALERIUS LICINIUS, ad PROBIANUM, proconsulem Africae.
2.59.3.1
Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum, tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium juniorem, ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquentium civitatis, epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum Actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicut opertet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.
2.59.3.2
Haec cum videas ita se habere, quid est quod nobis de imperatorum jussionibus, quae contra vos constituuntur, invidiam concitatis, cum hoc totum vos potius antea feceritis? Si nihil debent in his causis imperatores jubere, si ad imperatores christianos haec cura pertinere non debet, quis urgebat majores vestros causam Caeciliani ad Imperatorem per proconsulem mittere, et episcopum contra quem absentem jam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud Imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato, ordinatori ejus Felici alias apud eumdem imperatorem calumnias machinari? Et nunc quid aliud quam ipsius majoris Constantini judicium contra vestram partem vivit, quod majores vestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali judicio praetulerunt? Si displicent imperialia judicia; qui primitus imperatores ad ea vobis excitanda coegerunt? Sic enim modo contra Catholicam clamatis, in his quae contra vos ab imperatoribus decernuntur, quemadmodum si vellent adversus Danielem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi voluerunt: scriptum est enim, Nihil interest inter minas regis et iram leonis. Danielem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt: vicit innocentia ejus illorum malitiam; illaesus inde levatus est; ipsi illuc missi perierunt. Similiter majores vestri Caecilianum et ejus societatem regiae irae consumendam objecerunt, cujus innocentia liberata, ab eisdem regibus eadem vos patimini, quae illos vestri pati voluerunt; quoniam scriptum est: Qui parat proximo foveam, ipse incidet in eam.
2.59.3.3
De nobis ergo quod queramini non habetis; et tamen Ecclesiae catholicae mansuetudo, etiam ab his imperatorum jussionibus omnino conquieverat, nisi vestri clerici et Circumcelliones, per suas immanissimas improbitates furiosasque violentias quietem nostram perturbantes atque vastantes, haec in vos recoli et renovari coegissent. Nam priusquam recentiores leges istae de quibus modo querimini, venissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassaverunt, laicis quoque et plagas gravissimas inflixerunt, et intulerunt eorum aedificiis incendia. Presbyterum etiam quemdam quia propria et libera voluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum, et pro arbitrio immaniter caesum in gurgite etiam coenoso volutatum, buda vestitum, cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde quo voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. Unde conventus municipalibus Gestis a nostro episcopo Proculeianus, cum ab inquirenda causa dissimulasset, et iterum continuo conventus esset, nihil se dicturum amplius Gestis expressit. Et hodie illi qui hoc fecerunt, presbyteri vestri sunt, adhuc nos insuper territantes, et sicut potuerint persequentes.
2.59.3.4
Nec tamen de his injuriis et persecutionibus quas Ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus conquestus est episcopus noster. Sed facto concilio placuit ut pacifice conveniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter vos collationem, et errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo laetaretur. Et in ipsa conventione quid Proculeianus primo responderit, quod concilium facturi essetis, et illic visuri quid respondere deberetis; deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conventus esset, Actis expresserit, recusans pacificam collationem, ipsa Gesta instruant Gravitatem tuam. Deinde cum vestrorum clericorum et circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est, cum Crispinus judicatus haereticus, nec poena decem librarum auri quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est, et tamen ad imperatores appellandum putavit. Cujus appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum praecedens improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsit ut fieret? nec tamen etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris episcopis, eadem auri condemnatione multatus est. Ex concilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non omnes episcopi et clerici partis vestrae, ad eamdem condemnationem decem librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias Ecclesia catholica pateretur. Sed cum legati Romam venerunt, jam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt. Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret?
2.59.3.5
Non solum autem non fecistis, sed pejora mala nobis vestri nunc faciunt. Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittunt. Domus insuper nostras compilantes, arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa discurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret Gravitas vestra quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securi sedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. Vos dicitis pati persecutionem; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro concidimur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostrae domus ab armatis vestris compilando vastantur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur. Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas, vobis gloriosas. Quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. Vivunt ut latrones, moriuntur ut circumcelliones, honorantur ut martyres; et tamen nec latrones aliquando audivimus eos quos depraedati sunt, excaecasse. Occisos auferunt luci, non vivis auferunt lucem.
2.59.3.6
Nos interim si quando vestros tenemus, cum magna dilectione servamus illaesos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus quod Dominus per Isaiam prophetam praecepit, dicens: Audite qui pavetis verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate; ipsi autem erubescant. Ac sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem pacis, non Baptismo quem jam sicut regalem characterem tanquam desertores acceperant, sed fidei quae illis defuit, et Spiritus sancti charitati et Christi corpori sociamus. Scriptum est enim, Fide mundans corda eorum; itemque scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum. Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa jactabant et tam multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea faciebant, talia nobiscum jam patiantur, unitati Christi consentire noluerint, sicut illaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur illaesi: hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos illaesos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant. Sed aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiuntur. Aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur: aliqui apprehensos judicibus offerunt, nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et honorem sibi exigunt martyrum.
2.59.3.7
Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae Gravitati per has litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. Primum si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis, quia eorum conventionem antea contempsistis. Quanto melius enim hoc inter vos facitis, ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi jam datis contra vos legibus inservire? Vestri enim collegae qui navigaverant, apud praefectos dixerunt se audiri venisse. Et nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis non poterat judex concedere, qui jam secundum leges, quae contra vos constitutae sunt, judicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. Quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei collatio vestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit judicare, quamvis jam olim dicta fuerit terminata? Sed ideo vos conferre volumus, non ut causa iterum finiatur; sed ut eis qui nesciunt jam finita monstretur. Quod si hoc facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est; quod cum Paulo apostolo non solum Judaei, sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium contulerunt? an forte istae leges Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos convenire? Ecce interim episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a vestris tanta mala patimur, convenite. Quanto enim licentius et liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma perveniunt?
2.59.3.8
Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus, talia rescribite. Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a quibus talia patimur nos audite. Ostendite nobis veritatem, pro qua vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam crudelitatem. Si enim nos esse in errore conviceritis, forte concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, justum existimantes ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo judicio damnastis, quod praestitistis eis quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizaverant, quando eos per judicum jussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. Quae omnia Gestis judicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis, dum vultis judicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis pelleretis. Et tamen qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur, schisma fecistis, de basilicis pelli non vultis, non per judices, sicut schismaticis vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes victi recessistis.
2.59.3.9
Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut jam ista non faciant, ut jam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. Nolumus dicere: Damnate illos. Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam potuistis ostendere traditores. Ex his omnibus eligite quod volueritis. Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime poenitebit ordine pacifico agere voluisse. Aderit Dominus Ecclesiae suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat.
2.60.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA LXXXIX. Augustinus Festo, docens recte legibus reprimi Donatistas; et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari.
2.60.1
Domino dilectissimo et honorabili ac suscipiendo filio FESTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.60.1
Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti catholicae Ecclesiae tam audacter insidiari minarique non cessent; quanto magis aequum est, et oportet eos qui pacis et unitatis christianae asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum pro eorum munimine qui jam catholici sunt, verum etiam pro eorum correctione qui nondum sunt? Nam si pertinacia insuperabiles vires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono quod perseveranter atque infatigabiliter agit, et Deo placere se novit, et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere?
2.60.2
Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatistae faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione iniquitatis suae non solum nescire confundi, sed etiam velle laudari; ignorantes caecitate mirabili, vel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres veros non faciat poena, sed causa? Et hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris involveret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam violenta insania laedere auderent. Adversus autem istos quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore coercetur, vel docetur exsilio quam ubique diffusa sit Ecclesia, sicut futura praedicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere? Et si ea quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis quae furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis persecutores vocandi sunt? Quanquam filii mali eo tantum quo perdite vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione compellunt.
2.60.3
Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod majores eorum qui primi se ab Ecclesiae pace diviserunt, ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Caecilianum. In quo utique judicio si vicissent, quid erat Caecilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam victi sunt pronuntiavit? Sed videlicet si eis accusantibus atque superantibus Caecilianus ejusque collegae pellerentur sedibus, quas tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes gravius punirentur( neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere); tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam praedicandam laudibus ventilarent. Nunc autem quia ipsi superati sunt, quia ea quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quaerunt: quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini judicium, apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cujus auctoritatem omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos, sed ad illum Ecclesiae causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma episcopale judicium, in quo primum victi sunt, rursus apud illum accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali judicio ad illum appellarent: apud quem tamen novissime superati, in sua perversitate permanserunt. Puto quod ipse diabolus, si auctoritate judicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens ut in ea causa persisteret.
2.60.4
Sed haec humana judicia deputentur, et circumveniri ac falli, vel etiam corrumpi potuisse dicantur. Cur ergo adhuc accusatur christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis judicibus potius quam victis litigatoribus credere? Habent apud Deum illi judices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua quid veri esset judicare non potuit, eis potius qui judicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt, credendum putavit? O magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit Deus, et sicut promisit exhibuit! quae cum una voce dixerint, Quare nos vultis rebaptizare, respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis, judicibus magis quam accusatoribus credere voluistis. Si crimen alienum non gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa quisque commisit? Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen judicum vel reorum? Judicate qui cor habetis. Haec est haeretica justitia, ut quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum. Sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones Dei, et in se videre compleri quod Prophetae tanto ante cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex ejus Christus agnoscitur. Ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in Evangelio legimus, illic praedicta sunt de Ecclesia, qualia compleri toto orbe jam cernimus.
2.60.5
Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo solent dicere, tunc esse verum baptismum Christi, cum ab homine justo datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam veritatem, ubi Joannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Unde secura Ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine; sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi, ut non amitteret formam Dei, de quo dictum est, Ipse est qui baptizat. Proinde homo quilibet minister baptismi ejus, qualemcumque sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est qui baptizat. Illos autem vana sentientes, tanta absurditas sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. Cum enim fateantur ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cujus crimina latent; dicimus eis, Quis tunc baptizat? nec habent quid respondeant nisi, Deus: neque enim possunt dicere quod homo adulter quemquam sanctificet. Quibus respondemus, Si ergo cum baptizat homo justus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse, sed Deus sanctificat; optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari, quam a manifestis bonis: multo enim eos melius Deus, quam quilibet homo justus sanctificat. Quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit columba, ipse bapizat.
2.60.6
Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint. Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo. Quid igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna charitate conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? numquid contemnere, numquid desistere vel debet vel potest? Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur.
2.60.7
Denique non sicut putant, et sicut jactant, tales eos suscipimus quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint. Neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt quae cum illis nobis sunt communia; quia non humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab haeresi ad Ecclesiae pacem transeunt quam non habebant, sine qua illis perniciosum fuerat quod habebant. Sed si cum transeunt, ficti sunt, non est hoc jam nostrum, sed Dei judicium. Et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam jussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam veteribus catholicis praeferrentur. Non ergo nihil agitur, cum instanter agitur. Neque enim solis humanis terroribus murus durae consuetudinis expugnatur; sed etiam divinis auctoritatibus atque rationibus fides et intelligentia mentis instruitur.
2.60.8
Quae cum ita sint, noverit Benignitas tua homines vestros qui in regione Hipponensi sunt, adhuc esse donatistas, nec apud eos quidquam valuisse tuas litteras. Cur autem non valuerint, non opus est scribere; sed mitte aliquem tuorum, vel domesticorum, vel amicorum, cujus hoc fidei possis injungere, qui non ad ea loca, sed ad nos primitus veniat illis omnino nescientibus, et nobiscum primitus consilio pertractato, quod agendum Domino adjuvante visum fuerit, agat. Neque enim tantum pro eis agimus cum hoc agimus, sed etiam pro nostris jam factis catholicis, quibus illorum vicinitas sic infesta est, ut contemni a nobis nullo modo possit. Et hoc quidem breviter scribere poteram; sed volui te habere aliquid litterarum nostrarum, quo rationem curae meae non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque dissuadenti ne tuorum correctioni operam instanter impendas, nobisque detrahenti quod talia velimus, habeas quod respondeas. Quod si superfluo feci, quod jam ista vel didiceras, vel ipse cogitaveras, aut onerosus fui quod curis publicis tam occupato prolixam epistolam ingessi, peto des veniam, dum tamen quod suggessi et rogavi non spernas: sic te tueatur misericordia Dei.
2.61.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XC. Augustino Nectarius paganus, agens ut suis civibus coloniae Calamensis condonentur quae expetendae erant ab ipsis poenae, non modo violati Caesaris edicti recentissimi prohibentis ne sacra solemnia idolis fierent, sed etiam injuriarum quibus ipsi, sacrorum suorum occasione, Christianos affecerant.
2.61.1
Domino insigni et merito suscipiendo fratri, AUGUSTINO episcopo, NECTARIUS.
2.61.2
Quanta sit charitas patriae, quoniam nosti, praetereo. Sola est enim quae parentum jure vincat affectum. Cui si ullus esset consulendi modus aut finis bonis, digne jam ab ejus muneribus meruimus excusari. Sed quoniam crescit in dies singulos dilectio et gratia civitatis, quantumque aetas fini proxima est, tantum incolumem ac florentem relinquere patriam cupit: idcirco gaudeo primum quod apud instructum disciplinis omnibus virum mihi hic est sermo institutus. In Calamensi colonia multa sunt quae merito diligamus; vel quod in ea geniti sumus, vel quod eidem magna contulisse videmur officia. Haec ergo, domine praestantissime et merito suscipiende, non levi populi sui erratu prolapsa est. Quod quidem si juris publici rigore metiamur, debet plecti severiori censura. Sed episcopum fas non est, nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Quamobrem quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Praesta hoc quod secundum naturam tuam pervides postulari. De damnis facilis potest haberi taxatio; tantum supplicia deprecamur. Acceptior Deo vivas, domine insignis et merito suscipiende frater.
2.62.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCI. Invehitur Augustinus in Paganorum sacra, et injurias Christianis recens illatas a Calamensibus enumerat; ostendens ipsorum saluti benignius longe consultum iri, si non impunito eo scelere ad audenda similia provocentur.
2.62.1
Domino eximio meritoque honorabili fratri NECTARIO AUGUSTINUS.
2.62.1
Jam senio frigescentibus membris, fervere animum tuum patriae charitate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter, verum etiam vita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus, imo etiam libens accipio. Unde supernae cujusdam patriae, in cujus sancto amore pro nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum civem habere vellemus, ut ejus portiunculae in hac terra peregrinanti, nullum consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in ejus aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cujus ad tempus laboribus nullum tibi finem statueres consulendi.
2.62.2
Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est, illam te patriam posse acquirere, vel jam acquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram quam cupimus nunquam relinquere, contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere. De cujus quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur, aut vero etiam non facile occurrat quemadmodum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in vestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis: imo vero non armis, sed flammis; nec arserit, sed incenderit. Quod tantum scelus si fuerit impunitum, nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum, sed spinarum! Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate, correctis moribus, an securis ausibus. Compara ista, et vide utrum in patriae tuae amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam nos.
2.62.3
Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus, aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur, et erga conjugale vinculum fides, castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est. Hi autem mores in Ecclesiis toto orbe crescentibus, tanquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur Deus, qui haec omnia, quibus animus numanus divinae societati ad inhabitandam aeternam coelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum jubet aggredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra, et praedixit eversum iri, et praecepit everti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.
2.62.4
Denique illi doctissimi viri, qui rempublicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant, vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoti juventutis. Et revera Terentianus ille adolescens, qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur, vel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Jovem: sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Jovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia, quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent: ita clarissimorum virorum in republica excellentium, et de republica disputantium auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione pejores, non sane verorum, sed falsorum atque fictorum.
2.62.5
At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intelligenda atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari hujuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus. Quaeso te, siccine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Jupiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus, sed illa dea Flora digna mater inventa est, cujus ludi scenici tam effusiore et licentiore turpitudine celebrantur, ut quivis intelligat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tanquam immolatus intereat.
2.62.6
Haec dixi propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum Dei cultum moresque castos et pios, tunc patriam tuam florentem videbis, non opinione stultorum, sed veritate sapientium; cum haec patria carnalis generationis tuae, portio fuerit illius patriae, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles Dei post labores velut hiemales vitae hujus, intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est, neque christianam amittere mansuetudinem, neque perniciosum caeteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere. Quomodo id agamus, aderit Deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si Deo aliud in occulto placet, sive judicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum, sive etiam vehementius irascenti, si non correctis nec ad se conversis, ad tempus esse voluerit impunitum.
2.62.7
Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali, et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem si juris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; Sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adjungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur.
2.62.8
Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges, calendis juniis festo Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut quod nec Juliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem illicitissimam atque indignissimam clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae jussa sunt, velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod videbatur apud Acta dicere volentibus publica jura negata sunt. Eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt; unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, caeteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo subvenire tentavit illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi Dei de manibus interficere conantium liberati sunt, et multa extorta praedantibus; per quem clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel coepta desisterent, si cives, maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.
2.62.9
Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus, sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in parvo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse, et inimicos Ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt: scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui immiserunt. Sed de immissione suspicionem putemus esse non veritatem, nec ea discutiamus quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum qui potius Deum pro episcopo et servis ejus deprecandum, quam potentes inimicos Ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina coercendos, et proponendum existimas impunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali, ubi et per christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero, si Deus voluerit, tanquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet. Si autem vel amplius voluerit, vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto justioris consilii ratio penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et Ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.
2.62.10
Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti, vel sedarentur accensi, quantum potuimus quod in tempore oportuisse existimavimus, cum Christianis egimus. Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine, verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae, ad hoc esse nitendum servata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut caeteros deterreamus eorum imitari perversitatem, aut caeteros optemus eorum imitari correctionem. Damna quae illata sunt, vel tolerantur a Christianis, vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire, et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.
2.63.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCII. Augustinus Italicae viduae, consolans illam super obitu mariti, ac refellens eorum opinionem qui dicebant Deum videri oculis corporeis.
2.63.1
Dominae eximiae et merito praestantissimae, atque in Christi charitate honorandae filiae ITALICAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.
2.63.1
Non solum litteris tuis, verum etiam ipso referente qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas, credentem quod ex eis consolationem habere plurimam possis. Tu itaque videris quid exinde capias, ego tamen eas negare vel differre non debui. Consoletur autem te fides et spes tua, et ipsa charitas quae diffunditur in cordibus piorum per Spiritum sanctum, cujus nunc aliquid pro pignore accepimus, ut ipsam plenitudinem desiderare noverimus. Non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo; aut sic te contristari oportet, quemadmodum gentes quae spem non habent, cum veracissima promissione speremus nos de hac vita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad eam vitam esse venturos, ubi nobis erunt quanto notiores, tanto utique chariores, et sine timore ullius discessionis amabiles.
2.63.2
Hic autem etsi conjux tuus, cujus abscessu vidua diceris, tibi notissimus erat, sibi tamen notior erat quam tibi. Et unde hoc, cum tu ejus corporalem faciem videres, quam ipse utique non videbat, nisi quia notitia nostri certior intus est, ubi nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est: sed cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, tunc nihil latebit proximum in proximo, nec erit quod suis quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. Lux vero ipsa, qua illuminabuntur haec omnia quae modo in cordibus reconduntur, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat, quis saltem infirma mente contingat? Profecto lux illa Deus ipse est, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum. Erit ergo tunc mens idonea quae illam lucem videat, quod nunc nondum est.
2.63.3
Hoc autem oculus videre corporis neque nunc potest, neque tunc poterit. Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem locum occupet, et majore majorem. Non ita est Deus invisibilis et incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest. Per hoc enim videri ab homine non potest, per quod videt homo corpore corpora. Nam et si mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur, Accedite ad eum, et illuminamini; et si mentibus piorum esset invisibilis, non diceretur, Videbimus eum sicuti est. Nam perspice totam ipsam in Epistola Joannis sententiam: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. In tantum ergo videbimus, in quantum similes ei erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus. Inde igitur videbimus, unde similes erimus. Quis autem dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum. Et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in ejus cognitione et charitate proficimus; quia etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum Deum, sicut dicit Apostolus, facie ad faciem. In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus accipere, consequens erit ut etiam Deus talem habeat faciem, et sit aliquod intervallum inter nostram et ipsius, cum eum videbimus facie ad faciem. Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus terminatus, et caetera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo, non percipiens quae sunt spiritus Dei, fallacissimis vanitatibus luditur.
2.63.4
Dicunt enim quidam eorum qui talia garriunt, sicut ad me potuit pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam impios eum pari modo asseverent esse visuros. Vide quantum in pejus profecerint, dum sine limite timoris vel pudoris, hac atque illac vagabunda fertur impunita loquacitas. Antea dicebant, carni suae tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum; deinde addiderunt etiam, omnes sanctos, receptis in resurrectione corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc jam istam possibilitatem etiam impiis donaverunt. Donent sane quantum volunt, et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo donantibus? Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, intellige impios non visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. Item cum legis, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; intellige inde nos tunc visuros facie ad faciem, unde videmus nunc per speculum in aenigmate. Hoc autem utrumque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, sive in illa patria cum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum est, facie ad faciem.
2.63.5
Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare. Si adorare, quanto magis videre? Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum eam noluerit corporaliter adorari? Sed argute sibi videntur dicere, et quasi interrogando premere: Potuit Christus carni suae praestare ut oculis corporeis videret Patrem, an non potuit? ut si non potuisse responderimus, omnipotentiae Dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. Quanto jam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est, ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate dissimilem. Quam vanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur, possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum ejus potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint? Quomodo ergo exirent de hoc laqueo alieno, sic exeant de suo. Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributum esse contendunt, non etiam caeteris sensibus? Sonus ergo erit Deus, ut possit etiam auribus percipi? et halitus erit, ut sentiri possit olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et moles erit, ut possit et tangi? Non, inquiunt. Quid ergo? an illud potest Deus, et hoc non potest? Si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae Dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis favent, invident autem caeteris sensibus corporis Christi? An quousque volunt, desipiunt? Quanto nos melius, qui non eorum insipientiae terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, nolumus!
2.63.6
Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. Sed si aliquando irruerint auribus tuis, haec interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes. Ad hoc enim fide corda nostra mundantur, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur. Quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est. Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse praesumit? Quod certe quantum malum sit, intelligentiae potius dimitto tuae, quam longo sermone molior explicare. In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito praestantissima, atque Christi charitate honoranda filia. Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta.
2.64.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum.
2.64.1
Dilectissimo fratri VINCENTIO, AUGUSTINUS.
2.64.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT PRIMUM.
2.64.1.1
Accepi epistolam, quam tuam esse mihi non incredibile visum est: attulit enim eam, quem catholicum christianum esse constaret, qui, ut opinor, mihi mentiri non auderet. Sed etsi forte non sunt litterae tuae, ego ei qui scripsit rescribendum putavi. Nunc me potius quietis esse avidum et petentem, quam tunc cum me adolescentem, vivo adhuc Rogato cui successisti, apud Carthaginem noveras. Sed Donatistae nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile. Nam de multorum jam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt, et a pristino errore se liberatos esse laetantur, ut eos cum magna gratulatione miremur. Qui tamen nescio qua vi consuetudinis, nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi, sollicitam mentem ad considerationem veritatis intenderent; ne forte si non pro justitia, sed pro perversitate et praesumptione hominum ipsas temporales molestias, infructuosa et vana tolerantia paterentur, apud Deum postea non invenirent nisi debitas poenas impiorum, qui ejus tam lenem admonitionem, et paterna flagella contempserint: ac sic ista cogitatione dociles facti, non in calumniis et fabulis humanis, sed in divinis Libris promissam per omnes gentes invenirent Ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum praenuntiatum, etiam non visum super coelos esse minime dubitarent. Numquidnam ego istorum saluti invidere debebam, ut collegas meos ab hujusmodi paterna diligentia revocarem, per quam factum est ut multos videamus accusare suam pristinam caecitatem? qui cum super coelos exaltatum Christum, etiam non videntes credebant; gloriam tamen ejus super omnem terram, etiam videntes negabant, cum Propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit, dicens: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
2.64.1.2
Istos ergo atroces quondam inimicos nostros, pacem et quietem nostram variis violentiarum et insidiarum generibus gravibus graviter infestantes, si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino quod ad eos terrendos ac corrigendos valere posset, excogitaretur et ageretur a nobis, vere malum pro malo redderemus. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum, currere videret in praeceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? Et tamen tunc ei molestissimus et adversissimus videretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset: sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. O si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos jam catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam, et miserabilem errorem quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere quidquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum quae tibi displicent, vinculis tanquam phrenetici ligarentur. Quid illud alterum genus morbi gravissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam vetusta socordia premebantur, dicentes nobis, Verum quidem dicitis, non est quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere: nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tanquam de somno lethargico emergerent, et in salutem unitatis evigilarent? Quam multi ex ipsis nunc nobiscum gaudentes, pristinum pondus perniciosi sui operis accusant, et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tanquam mortifero somno, ita morbo veternosae consuetudinis interirent.
2.64.1.3
At enim quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Tu non attendis nisi eos qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam. De talibus enim scriptum est: Frustra flagellavi filios vestros; disciplinam non receperunt. Puto tamen quia dilectione, non odio flagellati sunt Sed debes etiam tam multos attendere, de quorum salute gaudemus. Si enim terrerentur, et non docerentur, improba quasi dominatio videretur. Rursus si docerentur et non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurati ad capessendam viam salutis pigrius moverentur; quandoquidem multi, quos bene novimus, reddita sibi ratione et manifestata divinis testimoniis veritate, respondebant nobis, cupere se in Ecclesiae catholicae communionem transire, sed violentas perditorum hominum inimicitias formidare: quas quidem pro justitia et pro aeterna vita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas, donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda. Nec obliviscendum quod ipse Dominus adhuc infirmo Petro ait: Non potes me modo sequi; sequeris autem postea( Joan. XIII, 36). Cum vero terrori utili doctrina salutaris adjungitur, ut non solum tenebras erroris lux veritatis expellat, verum etiam malae consuetudinis vincula vis timoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute laetamur, benedicentium nobiscum, et gratias agentium Deo quod sua pollicitatione completa, qua reges terrae Christo servituros esse promisit, sic curavit morbidos, sic sanavit infirmos.
2.64.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT II.
2.64.2.1
Non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus. Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici. Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiae seductus acquiescat. Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat. Quis nos potest amplius amare, quam Deus? Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus quibus consolatur, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungens, exercet fame Patriarchas etiam pios et religiosos, populum contumacem poenis gravioribus agitat, non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate perficiat. Diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc justum est, et hoc praecipit Deus, ut simus filii Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Sed sicut ista dona ejus laudamus, ita etiam flagella ejus in eos quos diligit, cogitemus.
2.64.2.2
Putas neminem debere cogi ad justitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis, Quoscumque inveneritis cogite intrare; cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem, magna violentia Christi cogentis esse compulsum: nisi forte chariorem putas hominibus esse pecuniam, vel qualemlibet possessionem, quam lucem istam, quae oculis carpitur. Hanc ille coelesti prostratus voce subito amissam non recuperavit, nisi cum sanctae incorporaretur Ecclesiae. Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur; cum ipsum Deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit, quod fit in cordibus omnium qui se ad eum divinae iracundiae timore convertunt; et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare!
2.64.2.3
Nonne contumacem ancillam data sibi potestate, Sara potius affligebat? Et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat; sed in ea superbiam salubriter edomabat. Non autem ignoras, quod istae duae mulieres Sara et Agar, et duo filii earum Isaac et Ismael, pro spiritualibus et carnalibus figurentur. Et cum legamus ancillam et filium ejus a Sara passos graves molestias, Paulus tamen apostolus dicit quod ab Ismaele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille qui erat secundum carnem, persequebatur eum qui erat secundum spiritum, ita et nunc, ut qui possunt, intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. Quidquid ergo facit vera et legitima mater, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit; sed bonum disciplinae, expellendo malum iniquitatis, apponit, non odio nocendi, sed dilectione sanandi. Cum boni et mali eadem faciunt, eademque patiuntur, non factis et poenis, sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum Dei duris laboribus atterebat; Moyses eumdem populum impie agentem duris coercitionibus affligebat: similia fecerunt, sed non similiter prodesse voluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est. Jezabel occidit Prophetas; Elias occidit pseudoprophetas: puto quod diversa sint merita facientium, diversa passorum.
2.64.2.4
Aspice etiam tempora Novi Testamenti, quando jam ipsa mansuetudo charitatis non solum in corde erat servanda, verum etiam in luce monstranda; quando Petri gladius in vaginam revocatur a Christo, et ostenditur non debuisse de vagina eximi nec pro Christo. Legimus tamen non solum, quod caeciderunt Judaei Paulum apostolum, verum etiam quod caeciderunt et Graeci pro Paulo apostolo Sosthenem Judaeum: nonne similitudo facti quasi utrosque conjungit, et tamen eos causae dissimilitudo discernit? Nempe Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: nempe de Filio ipso dicitur, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me: nempe et de Juda dicitur quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum. Cum ergo et Pater tradiderit Filium suum, et ipse Christus corpus suum, et Judas Dominum suum, cur in hac traditione Deus est pius, et homo reus, nisi quia in re una quam fecerunt, causa non una est ob quam fecerunt? Tres cruces in loco uno erant; in una, latro liberandus; in alia, latro damnandus; in media, Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus: quid similius istis crucibus? quid dissimilius istis pendentibus? Traditus est Paulus includendus et colligandus, sed quolibet custode carceris pejor est utique satanas; cui tamen ipse Paulus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu. Et hic quid dicimus? Ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. Discamus, frater, in similitudine operum discernere animos operantium, nec clausis oculis calumniemur, et benevolos pro nocentibus accusemus. Item cum ait idem Apostolus tradidisse se quosdam satanae, ut discerent non blasphemare, malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare, bonum opus esse judicavit?
2.64.2.5
Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret Domino dicere, Beati qui persecutionem patiuntur; nec adderet, propter justitiam. Item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Aliquando ergo et qui eam patitur, injustus est, et qui eam facit, justus est. Sed plane semper, et mali persecuti sunt bonos, et boni persecuti sunt malos: illi nocendo per injustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi servientes cupiditati, illi charitati. Nam qui trucidat, non considerat quemadmodum laniet; qui autem curat, considerat quemadmodum secet: ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt impii Prophetas, occiderunt impios et Prophetae. Flagellaverunt Judaei Christum, Judaeos flagellavit et Christus. Traditi sunt Apostoli ab hominibus potestati humanae, tradiderunt et Apostoli homines potestati satanae. In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?
2.64.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT III.
2.64.3.1
Non invenitur exemplum in evangelicis et apostolicis Litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro Ecclesia, contra inimicos Ecclesiae. Quis negat non inveniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram; servite Domino in timore. Adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Verumtamen si facta praeterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet Ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur quod figuratum est, quando rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammam mittebat. Nunc autem illud impletur quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum, decrevit in regno suo ut quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, poenis debitis subjaceret. Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum jam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.
2.64.3.2
Sed plane in eis qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, et ad gregem taliter revocandae sint, temperata severitas et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum, admoneantur considerare quid et quare patiantur, et discant praeponere rumoribus et calumniis hominum Scripturas quas legunt. Quis enim nostrum, quis vestrum non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia Paganorum? Et certe longe ibi poena severior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, quo potius admoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini. Potest enim fortasse etiam de vobis dici quod ait Apostolus de Judaeis: Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Quid enim aliud et vos quam vestram justitiam vultis constituere, quando non dicitis justificari nisi eos qui a vobis potuerint baptizari? In hac ergo apostolica sententia quam de Judaeis protulit, hoc distatis a Judaeis, quod vos habetis Sacramenta christiana, quibus illi adhuc carent. Caeterum ad hoc quod ait, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, et quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, pares estis omnino, exceptis duntaxat illis, quicumque in vobis sunt scientes quid verum sit, et pro animositate suae perversitatis, contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes. Horum quippe impietas, etiam idololatriam forsitan superat. Sed quia non facile convinci possunt( in animo namque latet hoc malum), omnes tanquam a nobis minus alieni, leniori severitate coercemini. Et hoc quidem, vel de omnibus haereticis, qui christianis Sacramentis imbuuntur, et a Christi veritate sive unitate dissentiunt, vel Donatistis omnibus dixerim.
2.64.3.3
Quod autem ad vos attinet, qui non solum cum illis communiter Donatistae a Donato, verum etiam proprie Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse videmini, quia cum Circumcellionum immanissimis gregibus non saevitis; sed nulla bestia, si neminem vulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet. Saevire vos nolle dicitis; ego non posse arbitror. Ita enim estis numero exigui, ut movere vos contra adversarias vobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis. Sed ponamus vos etiam nolle quod non valetis; ponamus vos evangelicam sententiam qua scriptum est, Si quis tibi voluerit tunicam tollere et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium, sic intelligere, sic tenere, ut persequentibus vos non solum nulla injuria, verum etiam nullo jure resistendum putetis; hunc certe intellectum Rogatus auctor vester, aut non habuit, aut non implevit, qui de nescio quibus rebus, ut dicitis vestris, acerrima perseverantia, etiam forensi disceptatione conflixit. Cui si diceretur, Quis unquam Apostolorum in causa fidei, res suas judicio publico defendit? sicut tu in epistola tua posuisti, Quis unquam Apostolorum in causa fidei res alienas invasit? nullum quidem in divinis Litteris hujus facti reperiret exemplum; sed tamen forte inveniret aliquam veram defensionem, si veram Ecclesiam retineret, et non sub Ecclesiae verae nomine impudenter aliquid possideret.
2.64.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT IV.
2.64.4.1
Quod autem pertinet ad terrenarum potestatum jussa, contra schismaticos aut haereticos vel impetranda vel exserenda, illi quidem a quibus vos separastis acerrimi fuerunt, et contra vos, quantum audire potuimus; et contra Maximianistas, quod Gestorum etiam certis documentis probamus: sed tamen nondum ab eis separati eratis, quando Juliano imperatori in sua petitione dixerunt, quod apud eum sola justitia locum haberet; quem certe apostatam noverant, et idololatriis deditum sic videbant, ut aut justitiam esse idololatriam faterentur, aut se scelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent solam locum habere justitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idololatriam. Sed fuerit error in verbo, de facto ipso quid dicis? Si nihil justum ab imperatore petendum est, cur a Juliano petitum est quod justum putatum est?
2.64.4.2
An hoc petendum est, ut sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coerceatur, accuset? Interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo invenitur illorum. Sed tamen cum majores vestri ipsum Caecilianum tunc Ecclesiae Carthaginensis episcopum, cui tanquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusaverunt; non res suas amissas repetiverunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse judiciorum exitus docuit, calumniose appetiverunt: quo quid sceleratius ab eis fieri potuit? Si autem, sicut falso arbitramini, vere criminosum judicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis objicitis quod vestrorum praesumptio primitus fecit? quod eos non argueremus quia fecerunt, si non animo invido et noxio, sed emendandi et corrigendi voluntate fecissent. Vos autem indubitanter arguimus, quibus crimen videtur de inimicis communionis nostrae christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a majoribus vestris Anulino proconsuli datus, et Constantino imperatori mittendus, ita suprascriptus sit: Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini. Illos autem magis hinc arguimus, quia cum apud Imperatorem ultro Caecilianum accusassent, quem primo utique apud collegas transmarinos convincere debuerunt, ipso Imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam, ad episcopos mitteret, nec victi pacem cum fratribus habere voluerunt: sed rursus ad eumdem imperatorem venerunt; rursus non Caecilianum tantum, verum etiam datos sibi episcopos judices, apud terrenum regem accusaverunt; rursus ab alio episcopali judicio ad eumdem imperatorem appellaverunt. Nec eo ipso inter partes cognoscente atque judicante, vel veritati vel paci cedendum esse duxerunt.
2.64.4.3
Quid autem aliud statueret Constantinus adversus Caecilianum et socios ejus, si essent vestris majoribus accusantibus victi, quam quod statuit in eos ipsos, qui cum ultro accusassent, nec ea quae intendebant probare potuissent, noluerunt veritati consentire, nec victi? Ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res convictorum, et unitati pervicaciter resistentium, fisco vindicarentur. Sed videlicet si vestris majoribus accusantibus atque superantibus, contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decrevisset, provisores Ecclesiae, defensores pacis et unitatis nominari velletis. Cum vero in eos qui ultro accusantes nihil probare potuerunt, nec oblato sibi gremio pacis quo correcti exciperentur, consentire voluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur; neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo reddendum nemini esse contenditur. Quid est aliud quam id quod de vobis quidam scripsit: Quod volumus sanctum est. Et nunc non erat magnum neque difficile considerare atque cogitare Constantini judicium atque sententiam contra vos vigere, quae vestris majoribus Caecilianum apud Imperatorem toties accusantibus, et non convincentibus, adversus vos promulgata est; eamque necessario sequi caeteros imperatores, maxime catholicos christianos, quoties de vobis aliquid agere vestrae obstinationis necessitas cogit.
2.64.4.4
Facile erat ista cogitare, ut vobis ipsis aliquando diceretis: Si Caecilianus vel innocens fuit, vel nocens convinci non potuit, quid in hoc negotio tam longe lateque diffusa societas christiana peccavit? cur orbi christiano non licuit ignorare quod non potuerunt, qui accusaverant, demonstrare? cur illi quos Christus in agro suo, id est in hoc mundo, seminavit, et inter zizania crescere usque ad messem praecepit; cur tot millia fidelium in omnibus gentibus, quorum multitudinem stellis coeli et arenae maris Dominus comparavit, quos in semine Abrahae benedicendos promisit et reddidit, propterea negantur esse christiani, quia in hac causa in qua discutienda non interfuerunt, judicibus potius suo periculo judicantibus, quam victis litigatoribus credere maluerunt? Certe nullius crimen maculat nescientem. Quomodo fideles toto orbe diffusi, crimen traditorum cognoscere poterant, quod accusatores etiamsi noverant, tamen eis ostendere non valebant? Hos ergo ab hoc crimine innocentes esse, nempe ipsa ignorantia facillime ostendit. Cur ergo innocentes falsis criminibus accusantur, quia crimina aliena seu falsa seu vera nescierunt? Quis locus innocentiae reservatur, si crimen est proprium, nescire crimen alienum? Porro si tot gentium populos ipsa ignorantia, sicut dictum est, innocentes ostendit, quam magnum crimen est ab istorum innocentium communione separari? Nam et facta nocentium quae innocentibus demonstrari, vel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt: sicut toleraverunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Judam usque ad condignum ejus exitum toleravit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit; sicut tolerarunt Apostoli eos qui per invidiam, quod ipsius diaboli vitium est, Christum annuntiabant; sicut toleravit Cyprianus collegarum avaritiam, quam secundum Apostolum appellat idololatriam Postremo quidquid tunc inter illos episcopos gestum est, etiamsi forte ab aliquibus eorum sciebatur, si non sit acceptio personarum nunc ab omnibus ignoratur. Cur ergo non ab omnibus pax amatur? Haec facillime cogitare possetis, aut fortasse etiam cogitatis. Sed melius erat ut amaretis possessiones terrenas, quas timendo perdere cognitae veritati consentiretis, quam ut amaretis vanissimam hominum gloriam, quam vos putatis perdere, si cognitae veritati consenseritis.
2.64.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT V.
2.64.5.1
Vides itaque jam, ut opinor, non esse considerandum quod quisque cogitur, sed quale sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum: non quo quisque bonus possit esse invitus; sed timendo quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem, vel ignoratam compellitur cognoscere veritatem, ut timens vel respuat falsum de quo contendebat, vel quaerat verum quod nesciebat, et volens teneat jam quod nolebat. Superfluo hoc fortasse diceretur quibuslibet verbis, si non tam multis ostenderetur exemplis. Non illos aut illos homines, sed multas civitates videmus fuisse donatistas, nunc esse catholicas, detestari vehementer diabolicam separationem, diligere ardenter unitatem: quae tamen timoris hujus qui tibi displicet occasionibus, catholicae factae sunt per leges imperatorum, a Constantino apud quem primum vestri ultro Caecilianum accusaverunt, usque ad praesentes imperatores, qui judicium illius quem vestri elegerunt, quem judicibus episcopis praetulerunt, justissime contra vos custodiendum esse decernunt.
2.64.5.2
His ergo exemplis a collegis meis mihi propositis cessi. Nam mea primitus sententia non erat, nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum; verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus, quos apertos haereticos noveramus. Sed haec opinio mea, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo mihi opponebatur civitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catholicam timore legum imperialium conversa est; quam nunc videmus ita hujus vestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse credatur. Ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: Da sapienti occasionem, et sapientior erit. Quam multi enim, quod certo scimus, jam volebant esse catholici, manifestissima veritate commoti, et offensionem suorum reverendo, quotidie differebant! Quam multos non veritas, in qua nunquam praesumpsistis, sed obduratae consuetudinis grave vinculum colligabat, ut in eis compleretur divina illa sententia: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet! Quam multi propterea putabant veram Ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam catholicam veritatem securitas torpidos, fastidiosos, pigrosque faciebat! Quam multis aditum intrandi obserabant rumores maledicorum, qui nescio quid aliud nos in altare Dei ponere jactitabant! Quam multi nihil interesse credentes in qua quisque parte christianus sit, ideo permanebant in parte Donati, quia ibi nati erant, et eos inde discedere atque ad Catholicam nemo transire cogebat!
2.64.5.3
His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges serviunt Domino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: Jam hoc volebamus; sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit jamjamque faciendi, et dilationum morulas amputavit. Alii dicant: Hoc esse verum jam sciebamus; sed nescio qua consuetudine tenebamur: gratias Domino, qui vincula nostra disrupit, et nos ad pacis vinculum transtulit. Alii dicant: Nesciebamus hic esse veritatem, nec eam discere volebamus; sed nos ad eam cognoscendam metus fecit intentos, quo timuimus ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris damno rerum temporalium feriremur: gratias Domino, qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit, ut saltem solliciti quaereremus quod securi nunquam nosse curavimus. Alii dicant: Nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus, si non intraremus; nec intraremus, nisi cogeremur: gratias Domino, qui trepidationem nostram flagello abstulit, expertos docuit quam vana et inania de Ecclesia sua mendax fama jactaverit; hinc jam credimus et illa falsa esse, quae auctores hujus haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa et pejora finxerunt. Alii dicant: Putabamus quidem nihil interesse ubi fidem Christi teneremus; sed gratias Domino, qui nos a divisione collegit, et hoc uni Deo congruere, ut in unitate colatur, ostendit.
2.64.5.4
His ergo dominicis lucris impediendis, ad contradicendum me opponerem collegis meis, ne in montibus et collibus vestris, id est in tumoribus superbiae vestrae, Christi oves errantes in pacis ovile colligerentur, ubi est unus grex et unus pastor? Ita sane huic provisioni contradicere debui, ne res quas dicitis vestras perderetis, et securi Christum proscriberetis: ut jure Romano testamenta conderetis, et jure divino patribus conditum Testamentum, ubi scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes, calumniosis criminationibus rumperetis: ut in emptionibus et venditionibus liberos contractus haberetis, et vobis dividere quod Christus emit venditus auderetis: ut quod quisque vestrum cuiquam donasset, valeret, et quod donavit Deus deorum, a solis ortu usque ad occasum vocatis filiis non valeret: ut de terra corporis vestri in exsilium non mitteremini, et de regno sanguinis sui, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae Christum exsulem facere conaremini? imo vero serviant reges terrae Christo, etiam leges ferendo pro Christo. Majores vestri Caecilianum et socios ejus regibus terrae puniendos falsis criminibus objecerunt; convertantur leones ad comminuenda ossa calumniantium, nec Daniel ipse intercedat, innocens comprobatus, et de lacu quo illi pereunt liberatus: qui enim parat proximo suo foveam, ipse justius cadet in eam.
2.64.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT VI.
2.64.6.1
Eripe te, frater, dum in hac carne vivis, ab ira quae ventura est pertinacibus et superbis. Terror temporalium potestatum, quando veritatem oppugnat, justis fortibus gloriosa probatio est, infirmis periculosa tentatio: quando autem veritatem praedicat, errantibus cordatis utilis admonitio est, et insensa is inutilis afflictio. Non est tamen potestas nisi a Deo; qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit: principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Sive enim potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem habet ex illa qui fuerit emendatus; sive inimica veritati in aliquem saeviat, laudem habet ex illa qui victor fuerit coronatus. Tu autem non bonum facis, ut timere non debeas potestatem: nisi forte bonum est sedere, et non adversus fratrem detrahere, sed adversus fratres omnes in omnibus gentibus constitutos, quibus testimonium perhibent Prophetae, Christus, Apostoli, cum legitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes; cum legitur, Ab ortu solis usque ad occasum sucrificium mundum offertur nomini meo; quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus; audi, dicit Dominus; non, dicit Donatus, aut Rogatus, aut Vincentius, aut Hilarius, aut Ambrosius, aut Augustinus; sed, dicit Dominus: cum legitur, Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt cum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus; et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum, et in saeculum saeculi: et replebitur gloria ejus omnis terra; fiat, fiat. Et tu sedes Cartennis, et cum decem Rogatistis, qui remansistis, dicis: Non fiat, non fiat.
2.64.6.2
Audis loqui Evangelium: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Legis etiam Actus Apostolorum, quemadmodum hoc Evangelium coeperit ab Jerusalem, ubi primo illos centum viginti Spiritus sanctus implevit, atque inde in Judaeam atque Samariam, et in omnes gentes exierit, sicut eis dixerat ascensurus in coelum, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae: quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Et tu contradicis divinis testimoniis tanta firmitate roboratis, tanta luce manifestatis, et ad istam proscriptionem Christi haereditatem perducere conaris, ut cum in ejus nomine, sicut dixit, praedicetur poenitentia in omnibus gentibus, quisquis hac fuerit praedicatione commotus, in qualibet parte orbis terrarum, nisi quaesierit et invenerit latentem in Mauritania Caesariensi Cartennensem Vincentium, aut aliquem ex ejus novem aut decem consortibus, dimitti ei peccata non possint. Quid non audeat typhus morticinae pelliculae? quo non se praecipitet praesumptio carnis et sanguinis? Hoccine est bonum opus tuum, propter quod non timeas potestatem? Tantum scandalum ponis adversus filium matris tuae, parvulum scilicet et infirmum, propter quem Christus est mortuus, nondum cibo paterno idoneum, sed adhuc materno lacte nutriendum: et Hilarii libros mihi opponis, uti neges Ecclesiam crescentem in omnibus gentibus usque in finem saeculi, quam Deus contra incredulitatem vestram cum juratione promisit! Et cum essetis infelicissimi, si tunc quando promittebatur resisteretis, nunc etiam cum redditur contradicitis.
2.64.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT VII.
2.64.7.1
Sed historicus doctus magnum aliquid invenisti, quod contra Dei testimonia proferendum putares. Dicis enim, Quantum ad totius mundi pertinet partes, modica pars est in compensatione totius mundi, in qua fides christiana nominatur: nec vis attendere, aut te nosse dissimulas, in quam multas jam barbaras nationes tam parvo tempore venerit Evangelium, ut nec inimici Christi dubitare jam possint brevi tempore futurum, quod Discipulis respondit de saeculi fine quaerentibus, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis. In hoc et clama et contende, quantum potes, etiamsi apud Persas et Indos Evangelium praedicetur, ubi quidem jam diu praedicatur, nisi quisquis hoc audierit, Cartennas venerit, vel in viciniam Cartennensium, mundari omnino a delictis suis non poterit. Itane si carueris ista voce, rideri te metuis; et cum ea non careas, fleri te non vis?
2.64.7.2
Acutum autem aliquid tibi videris dicere, cum Catholicae nomen non ex totius orbis communione interpretaris, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum, atque omnium Sacramentorum: quasi nos, etiamsi forte hinc sit appellata Catholica, quod totum veraciter teneat, cujus veritatis nonnullae particulae etiam in diversis inveniuntur haeresibus, hujus nominis testimonio nitamur ad demonstrandum Ecclesiam in omnibus gentibus, et non promissis Dei et tam multis tamque manifestis oraculis ipsius veritatis. Sed nempe hoc est totum quod nobis persuadere conaris, solos remansisse Rogatistas, qui catholici recte appellandi sint, ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum; et vos esse solos, in quibus inveniat fidem cum venerit Filius hominis. Da veniam, non credimus. Licet enim et hoc audeas forsitan dicere, ut in vobis possit inveniri fides, quam se in terra non inventurum Dominus dixit, non vos in terra, sed in coelo esse deputandos: nos tamen Apostolus ita cautos reddidit, ut etiam Angelum de coelo nobis aliud evangelizantem, praeterquam quod accepimus, anathema debere esse praeceperit. Quomodo autem confidimus ex divinis Litteris accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? Quaslibet quisque ansas et uncos adversus simplicitatem veritatis intexat, quaslibet nebulas callidae falsitatis offundat, sicut anathema erit, qui annuntiaverit Christum neque passum esse, neque tertia die resurrexisse; quoniam in veritate evangelica accepimus, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: sic erit anathema quisquis annuntiaverit Ecclesiam praeter communionem omnium gentium; quia eadem veritate consequenter accepimus, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, et inconcusse tenere debemus quisquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
2.64.8.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT VIII.
2.64.8.1
Si autem universos Donatistas non audimus se pro Ecclesia Christi supponentes, quia nullum pro se testimonium de divinis Libris proferunt quo id doceant, quanto minus, rogo te, Rogatistas audire debemus, qui nec illud pro se interpretari conabuntur quod scriptum est: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Si enim hoc loco Scripturarum meridies Africa intelligenda est in parte Donati, quod sub coeli ferventiori plaga est, omnes vos Maximianistae superabunt, quorum schisma in Byzantio et in Tripolio exarsit. Sed confligant cum eis Arzuges, et hoc magis ad se pertinere contendant: Mauritania tamen Caesariensis, occidentali quam meridianae parti vicinior, quando nec Africam se vult dici, quomodo de meridie gloriabitur, non dico adversus orbem terrarum, sed adversus ipsam partem Donati, unde pars Rogati, brevissimum frustum do frusto majore praecisum est? Quis autem non impudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?
2.64.8.2
Quod autem omnibus Donatistis dicere solemus, quanto vobis fortius dicimus: Si possunt, quod fieri non potest, aliqui habere causam justam, qua communionem suam separent a communione orbis terrarum, eamque appellent Ecclesiam Christi, quod se juste ab omnium gentium communione separaverint; unde scitis in christiana societate, tam longe lateque diffusa, ne forte antequam vos separaretis, jam se aliqui justa causa separaverant in longinquissimis terris, unde ad vos eorum justitiae fama non potuerit pervenire? Quomodo in vobis potest esse Ecclesia, potius quam in illis qui se priores forte separaverunt? Ita fit ut cum hoc nescitis, incerti vobismetipsis sitis: quod necesse est contingat omnibus qui pro sua societate utuntur testimonio non divino, sed suo. Neque enim potestis dicere, Si hoc contigisset, nos latere non posset, cum in Africa ipsa, quot jam partes factae sint ex parte Donati, si interrogemini, non dicatis: praesertim quia tanto sibi videntur qui hoc faciunt justiores, quanto fuerint pauciores; et utique tanto sunt latentiores. Ac per hoc incerti estis, ne forte aliqui pauci justi, et ideo minime noti, alicubi longe contra Africae meridiem, antequam pars Donati justitiam suam a caeterorum hominum iniquitate secerneret, se primitus causa aequissima separaverint in latere aquilonis, et ipsa sit potius Ecclesia Dei tanquam Sion spiritualis, quae vos omnes justa separatione praevenit, multoque praesumptius oro se interpretetur, quod scriptum est, Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni, quam pro se interpretatur pars Donati, Ubi pascis, ubi cubas in meridie.
2.64.8.3
Et tamen vereris ne, cum imperialibus legibus ad unitatem cogimini, nomen Dei a Judaeis et Paganis diutius blasphemetur: quasi nesciant Judaei quemadmodum primus populus Israel etiam bello delere voluerit duas illas tribus et dimidiam, quae ultra Jordanem terras acceperant, quando eas putaverunt se ab unitate sui populi separasse. Pagani vero magis nos blasphemare possunt de legibus quas contra idolorum cultores christiani imperatores tulerunt; et tamen ex eis multi correcti, et ad Deum vivum verumque conversi sunt, et quotidie convertuntur. Sed plane et Judaei et Pagani, si tam paucos putarent esse Christianos, quam pauci vos estis, qui solos vos Christianos esse perhibetis, nec blasphemare nos dignarentur, sed nunquam ridere cessarent. Non timetis ne vobis dicant Judaei: Ubi est quod Paulus vester Ecclesiam vestram intelligit, ubi dictum est, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, praeponens multitudinem Christianorum multitudini Judaeorum, si Christi Ecclesia est paucitas vestra? Hoccine illis dicturi estis, Ideo magis justi sumus, quia pauci sumus; nec attenditis eos responsuros, Quotlibet vos esse dicatis, non tamen estis illi de quibus dictum est, Multi filii desertae, si tam exigui numero remansistis?
2.64.8.4
Hic tu oppositurus es exemplum justi illius in diluvio, qui cum domo sua solus liberari dignus inventus est. Vides ergo quam longe sis adhuc a justitia? Prorsus donec ad septem remaneas, quibus tu sis octavus, justum te esse non dicimus; si tamen non istam justitiam, sicut dicebam, praeripuit aliquis ante partem Donati, et cum suis septem justa aliqua causa commotus, se longe alibi separavit, et a mundi hujus diluvio liberavit. Quod cum ignoretis an factum sit, atque ita vobis inauditum, sicut multis populis Christianorum in longinquis terris constitutorum nomen Donati inauditum est, incerti estis ubi sit Ecclesia. Ibi enim erit, ubi primum forsitan factum est quod postea vos fecistis, si potuit esse ulla justa causa, qua vos a communione omnium gentium separare possetis.
2.64.9.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT IX.
2.64.9.1
Nos autem ideo certi sumus, neminem se a communione omnium gentium juste separare potuisse, quia non quisque nostrum in justitia sua, sed in Scripturis divinis quaerit Ecclesiam, et ut promissa est, reddi conspicit. Ipsa est enim de qua dicitur, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum: quae nec spinae dici possunt, nisi malignitate morum; nec filiae, nisi communione Sacramentorum. Ipsa est enim quae dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum anxiaretur cor meum. Quae in alio psalmo dicit, Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam; et, Vidi insensatos, et tabescebam. Ipsa est quae dicit sponso suo: Ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Id est quod alibi dicitur, Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia: in quibus luce fulgentibus et charitate ferventibus quasi in meridie requiescis; ne forte velut operta, id est occulta et ignota, irruam non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum, id est haereticorum. Quos ita sodales dicit, sicut spinas illas filias, propter communionem Sacramentorum. De quibus alibi dicitur, Tu vero unanimis meus, et dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Domini ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, sicut Dathan et Abiron, impiae separationis auctores.
2.64.9.2
Ipsa est cui continuo respondetur: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. O responsio dulcissimi sponsi! Nisi cognoveris temetipsam, inquit: quia utique non potest civitas abscondi supra montem constituta; et ideo non es operta, ut incurras in greges sodalium meorum. Ego enim sum mons paratus in cacumine montium, ad quem venient universae gentes: Nisi ergo cognoveris temetipsam, non in verbis calumniosorum, sed in testimoniis Librorum meorum. Nisi cognoveris temetipsam, quia de te dictum est: Porrige longius funiculos, et palos validos confirma: etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur. Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; quia de te dictum est, Concupivit rex speciem tuam; quia de te dictum est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu; non ego te ejicio, sed exi tu, ut dicatur de te: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Exi tu in vestigiis gregum, non in vestigiis meis, sed in vestigiis gregum; nec unius gregis, sed gregum divisorum et errantium. Et pasce haedos tuos: non sicut Petrus, cui dicitur, Pasce oves meas; sed pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor. Cognoscit enim semetipsam, ne hoc ei contingat, quia hoc contigit eis qui se in illa non cognoverunt.
2.64.9.3
Ipsa est de cujus paucitate dicitur in comparatione plurimorum malorum, quia angusta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant in ea. Et rursus ipsa est de cujus multitudine dicitur: Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris. Iidem quippe fideles sancti et boni, et in comparatione plurium malorum pauci sunt, et per se ipsi multi sunt: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; et multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum; et quia exhibet sibi Deus populum abundantem, aemulatorem bonorum operum; et multa millia quae numerare nemo potest, videntur in Apocalypsi, ex omni tribu et lingua, in stolis albis palmisque victricibus. Ipsa est quae aliquando obscuratur, et tanquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. Et si aliqua in his verbis divinis distributio facienda est, fortasse non frustra dictum sit de semine Abrahae, Sicut stellae coeli, et sicut arena, quae est ad oram maris: ut in stellis coeli pauciores, firmiores, clarioresque intelligantur; in arena autem maritimi littoris magna multitudo infirmorum atque carnalium, quae aliquando tranquillitate temporis quieta et libera apparet, aliquando autem tribulationum et tentationum fluctibus operitur atque turbatur.
2.64.9.4
Tale tunc erat tempus de quo scripsit Hilarius, unde putasti insidiandum contra testimonia tot divina, tanquam perierit Ecclesia de orbe terrarum. Potes hoc modo dicere nec tot Ecclesias Galatiae tunc fuisse, quando dicebat Apostolus: O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Sic enim calumniaris docto viro, qui tardicordes et timidos graviter increpabat, quos iterum parturiebat, donec Christus formaretur in eis. Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parvi sensus fuisse delusos, ut putarent hoc credi ab Arianis, quod etiam ipsi credebant: alios autem timore cessisse et simulate consensisse, non recte ingredientes ad veritatem Evangelii, quibus tu postea correctis, sic quemadmodum ignotum est, nolles ignosci? Prorsus non nosti Litteras Dei. Lege enim quid de Petro scripserit Paulus, et quid inde etiam senserit Cyprianus; et non tibi displiceat Ecclesiae mansuetudo, quae membra Christi dispersa colligit, non collecta dispergit: quanquam et illi, qui tunc firmissimi fuerunt, et verba haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione caeterorum, sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exsulabant, quidam toto orbe latitabant. Ac sic Ecclesia quae per omnes gentes crescit, in frumentis dominicis conservata est, et usque in finem, donec omnino gentes omnes, etiam barbaras teneat, conservabitur. Ipsa est enim Ecclesia in bono semine quod seminavit Filius hominis, et usque ad messem crescere inter zizania, praenuntiavit. Ager autem mundus est, messis finis est saeculi.
2.64.9.5
Hilarius ergo decem provinciarum Asianarum aut zizania non triticum arguebat, aut ipsum etiam triticum quod defectu quodam periclitabatur, quanto vehementius, tanto utilius arguendum putabat. Habent enim etiam Scripturae canonicae hunc arguendi morem, ut tanquam omnibus dicatur, et ad quosdam verbum perveniat. Quod enim Apostolus dicit ad Corinthios: Quomodo dicunt quidam in vobis, quia resurrectio mortuorum non est? manifestat utique non omnes esse tales, verumtamen et tales non extra, sed in eis fuisse testatur: a quibus ne illi seducerentur, qui non ita sentiebant, paulo post monuit dicens, Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor. Quod autem dicit, Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne estis carnales, et secundum hominem ambulatis? tanquam omnibus dicit; et vides quam sit grave quod dicit. Proinde nisi in ipsa Epistola legeremus, Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus ditati estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia, putaremus omnes Corinthios carnales et animales, non percipientes quae sunt spiritus Dei, contentiosos, aemulos, secundum hominem ambulantes. Itaque et totus mundus in maligno positus est, propter zizania quae sunt per totum mundum; et Christus propitiator est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum, sed et totius mundi, propter triticum quod est per totum mundum.
2.64.9.6
Refrigescit autem charitas multorum propter scandalorum abunduntiam, quanto magis magisque glorificato Christi nomine congregantur in communionem Sacramentorum ejus etiam maligni, et perseveranter omnino perversi, sed tamen tanquam palea de arca dominica nonnisi ultima ventilatione separandi. Non exstinguunt isti frumenta dominica, in eorum quidem comparatione pauca, sed multa per seipsa; non exstinguunt electos Dei congregandos in fine saeculi, sicut Evangelium loquitur, a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ipsorum enim vox est: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum: de quibus et Dominus dicit, inter abundantiam iniquitatis, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Denique non unum hominem, sed plures in eodem psalmo loqui consequentia docent, ubi dicitur: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Propter hanc enim abundantiam iniquitatis, quam Dominus futuram esse praedixit, etiam illud positum est: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? Dubitatio enim cuncta scientis nostram in illo dubitationem praefiguravit, quando Ecclesia ex multis de quibus multum speravit, saepe decepta, quod aliter quam credebantur inventi sunt, sic perturbatur in suis, ut de nullo facile boni aliquid velit credere. Ipsos tamen quorum inventurus est fidem in terra, per totum agrum cum zizaniis crescere, dubitare fas non est.
2.64.9.7
Ipsa est ergo Ecclesia, quae intra sagenam dominicam cum malis piscibus natat, a quibus corde semper et moribus separatur atque discedit, ut exhibeatur viro suo gloriosa, non habens maculam neque rugam. Corporalem autem separationem in littore maris, hoc est, in fine saeculi exspectat, corrigens quos potest, tolerans quos corrigere non potest: non tamen propter eorum quos non corrigit iniquitatem, ipsa bonorum deserit mitatem.
2.64.10.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT X.
2.64.10.1
Noli ergo, frater, contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia, colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii; sive antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini: primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerunt quam veritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere, Et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus; in illa via scilicet, quae est Christus: de qua via ita Psalmus loquitur Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
2.64.10.2
Deinde si sancti Cypriani episcopi et gloriosi martyris te delectat auctoritas, quam quidem sicut dixi, a canonica auctoritate distinguimus; cur in eo te non delectat, quod unitatem orbis terrae atque omnium gentium, et diligendo tenuit, et disputando defendit: quod eos qui se tanquam justos ab ea separare voluissent, arrogantissimos et superbissimos judicavit, irridens eos hoc sibi assumere, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut ante tempus zizania colligerent, aut tanquam ipsis paleam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conarentur a tritico separare: quod unumquemque peccatis alienis maculari non posse monstravit, quam sibi omnes impiae seditionis auctores solam causam separationis assumunt: quod in eo ipso, in quo aliter sapuit, collegas diversa sentientes, nec judicandos, nec a jure communionis amovendos esse decrevit: quod in ea ipsa epistola ad Jubaianum, quae in concilio, cujus auctoritatem ad rebaptizandum sequi vos dicitis, primitus recitata est, cum fateatur in praeteritum sic esse admissos in Ecclesiam qui fuerant alibi baptizati, ut denuo non baptizarentur, unde illos sine Baptismo fuisse arbitratur; tantum tamen ponit utilitatis et salubritatis in pace Ecclesiae, ut propter illam non eos credat ab Ecclesiae muneribus separari?
2.64.10.3
Qua in re, sicut ingenium tuum novi, facillime perspicis totam causam vestram penitus eversam et exstinctam. Si enim Sacramenta cum peccatoribus communicando, sicut putatis, periit Ecclesia quae fuerat in orbe terrarum( nam vos ideo separastis), jam prius tota perierat, cum, sicut dicit Cyprianus, in eam sine Baptismo admittebantur: ac sic nec ipse Cyprianus habebat in qua Ecclesia nasceretur; quanto magis multo posterior vester auctor paterque Donatus? Si autem illo tempore, cum in eam sine Baptismo admittebantur, erat tamen Ecclesia, quae pareret Cyprianum, pareret et Donatum, manifestum est non contaminari justos alienis peccatis, quando cum eis Sacramenta communicant. Ac per hoc separationem qua existis ab unitate, qua excusatione possitis abluere non habetis, impleturque in vobis sanctae Scripturae illud oraculum: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit.
2.64.10.4
Meritis autem Cypriani sic non aequatur, qui propter paria Sacramenta nec ipsos haereticos audet rebaptizare, sicut non aequatur meritis Petri, quisquis non cogit gentes judaizare. Sed illa Petri non tantum claudicatio, verum etiam correctio Scripturis canonicis continetur: Cyprianus autem sensisse aliter de Baptismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae, non in canonicis, sed in suis et in concilii litteris invenitur; correxisse autem istam sententiam non invenitur, non incongruenter tamen de tali viro existimandum est quod correxerit, et fortasse suppressum sit ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, et tanto velut patrocinio carere noluerunt. Quanquam non desint qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse contendant, sed sub ejus nomine a praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Neque enim sic potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet illustris episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarum litteris, et ordine, et successione celebrationis ecclesiasticae custoditur, contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus Apostolorum multa confingerent: frustra quidem, quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est; verum quid possit adversus litteras, non canonica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiae conatus audaciae, quod et adversus eas quae tanta notitiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit.
2.64.10.5
Nos tamen duas ob res, non negamus illud sensisse Cyprianum: quod et stilus ejus habet quamdam propriam faciem qua possit agnosci; et quod ibi magis contra vos nostra causa demonstratur invictior, vestraeque separationis praesumptio, videlicet ne macularemini peccatis alienis, tota facilitate subvertitur, cum apparet in Litteris Cypriani, communicata esse cum peccatoribus Sacramenta, cum admissi sunt in Ecclesiam, qui secundum vestram, et sicut vultis, illius sententiam, Baptismum non habebant, et tamen Ecclesiam non perisse, sed in sui generis dignitate per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse. Ac per hoc si perturbati tanquam ad aliquem portum sic ad auctoritatem Cypriani confugitis, videtis quem illic scopulum vester error offendat; si autem jam nec illuc confugere audetis, sine ullo luctamine naufragatis.
2.64.10.6
Porro autem Cyprianus, aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit in regula veritatis; aut hunc quasi naevum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem Ecclesiae toto orbe crescentis, et copiosissime defendit, et perseverantissime tenuit vinculum pacis: scriptum est enim, Charitas cooperit multitudinem peccatorum. Accessit huc etiam, quod tanquam sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat emendandum, purgavit Pater falce passionis: Sarmentum enim, ait Dominus, quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut majorem fructum afferat. Unde, nisi quia haerens in diffusione vitis, radicem non deseruit unitatis? Nam etsi traderet corpus suum ut arderet, charitatem autem non haberet, nihil ei prodesset.
2.64.10.7
Attende adhuc paululum in Litteras Cypriani, ut advertas quam inexcusabilem ostenderit, qui se voluerit ab unitate Ecclesiae( quam Deus in omnibus gentibus promisit et reddidit), quasi justitiae suae causa separare, magisque intelligas quam sit vera sententia paulo ante a me commemorata: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Ponit in quadam epistola sua quam scripsit ad Antonianum, rem quamdam satis rei de qua nunc agimus necessariam; sed melius ejus verba inserimus. Antecessores, inquit, nostri quidam de episcopis isthic in provincia nostra, dandam pacem moechis non putaverunt, et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt: non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritie vel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat, de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo, et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus, rationem propositi sui Domino redditurus. Quid ad haec dicis, frater Vincenti? Nempe intueris hunc tantum virum, pacificum episcopum, et fortissimum martyrem nihil vehementius sategisse, quam ne unitatis vinculum rumperetur. Vides eum parturientem, non solum ut parvuli in Christo concepti nascantur, verum etiam ne jam nati, de sinu matris excussi, moriantur.
2.64.10.8
Porro autem ipsam rem quam contra impios separatores commemoravit, attende. Si adulteris communicabant, qui poenitentibus adulteris pacem dabant, numquid illi hoc non faciebant, collegio maculabantur istorum? si autem, quod veritas habet, et quod Ecclesia merito tenet, recte poenitentibus adulteris pax dabatur, illi qui in totum locum poenitentiae contra adulteros claudebant, impie utique agebant, qui membris Christi sanitatem negabant, et claves Ecclesiae pulsantibus subtrahebant, et misericordissimae patientiae Dei, quae illos propterea sinebat vivere, ut poenitendo sanarentur sacrificio contriti spiritus et contribulati cordis oblato, dura crudelitate contradicebant. Nec tamen istos misericordes et pacificos, cum eis christiana Sacramenta communicantes, et eos intra unitatis retia tolerantes, donec ad littus perducti separarentur, tam immanis eorum error et impietas inquinabat; aut si inquinabat, jam tunc Ecclesia malorum communione deleta est, nec erat quae pareret ipsum Cyprianum. Si autem, quod certum est, permansit Ecclesia, certum est etiam peccatis alienis, in unitate Christi neminem posse maculari, non malorum factis consentientem, ne ipsis peccatis communicando polluatur, sed propter societatem bonorum, malos tanquam paleas usque ad ultimam ventilationem in area dominica tolerantem. Quae cum ita sint, ubi est praesumptio separationis vestrae? Nonne filii mali estis; ipsi vos justos dicitis, exitum autem vestrum non abluitis?
2.64.10.9
Jam si velim et illa commemorare quae Tychonius, homo communionis vestrae, scriptis suis inserit, qui magis contra vos pro Ecclesia catholica scripsit, frustra se ab Afrorum, quasi traditorum communione secernens, quo uno eum Parmenianus suffocat; quid respondere poteritis, nisi quod de vobis idem Tychonius dixit, et ego paulo ante recolui: Quod volumus sanctum est? Scribit enim ille Tychonius, homo, ut dixi, vestrae communionis, a ducentis et septuaginta episcopis vestris concilium Carthagini celebratum: in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis, limatam esse sententiam atque decretam, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrianensem episcopum communionis vestrae, dicit traditorum plebem congregatam Ecclesiae miscuisse, et secundum statuta illius concilii a ducentis et septuaginta episcopis vestris facti, fecisse cum traditoribus unitatem eique Deuterio post hoc factum jugiter communicasse Donatum; nec solum huic Deuterio, sed etiam universis Maurorum episcopis per quadraginta annos, quos dicit usque ad persecutionem per Macarium factam traditoribus sine Baptismo communicasse.
2.64.10.10
Sed dicis: Quis mihi est iste Tychonius? Ille est Tychonius, quem Parmenianus rescribendo compescit, et eum deterret ne talia scribat: non tamen refellit ea ipsa quae scribit; sed uno, sicut supra dixi, eum premit, quod cum talia diceret de Ecclesia toto orbe diffusa, et quod neminem in ejus unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen quasi traditorum contagione removebat, et erat in parte Donati. Posset autem dicere Parmenianus, ista eum omnia esse mentitum; sed, sicut idem Tychonius commemorat, adhuc vivebant multi, per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur.
2.64.10.11
Sed de his tacco: contende Tychonium esse mentitum; ad Cyprianum te revoco, cujus mentionem ipse fecisti. Prorsus secundum scripta Cypriani, si peccatis alienis in unitate quisque maculatur, jam ante Cyprianum periit Ecclesia, nec erat unde existeret ipse Cyprianus. Si autem hoc sentire sacrilegum est, et certum est Ecclesiam permanere; nemo alienis peccatis in ejus unitate maculatur; frustra filii mali justos vos dicitis, exitum vestrum non abluitis, non purgatis.
2.64.11.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT XI.
2.64.11.1
Cur ergo, inquis, nos quaeritis? cur sic suscipitis quos haereticos dicitis? Vide quam facile breviterque respondeam. Quaerimus vos quia peristis, ut de inventis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus. Haereticos autem vos esse dicimus; sed antequam ad pacem catholicam convertamini, antequam errore, quo irretiti estis, exuamini. Cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. Baptiza ergo me, inquis. Facerem, si baptizatus non esses, aut si Donati vel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. Non Sacramenta christiana faciunt te haereticum, sed prava dissensio. Non propter malum quod processit ex te, negandum est bonum quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes unde est bonum quod habes. Ex catholica enim Ecclesia sunt omnia dominica Sacramenta, quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur, etiam priusquam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt quae habetis. Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est, Quoniam in multis erant mecum: sed ea corrigimus in quibus nobiscum non estis, et ea vos hic accipere volumus quae non habetis illic ubi estis. Nobiscum autem estis in Baptismo, in symbolo, in caeteris dominicis Sacramentis. In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica Ecclesia, nobiscum non estis. Haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt quae habetis. Non ergo sicut putatis suscipimus vestros, sed suscipiendo efficimus nostros qui recedunt a vobis, ut suscipiantur a nobis; et ut incipiant esse nostri, prius desinunt esse vestri. Nec nobis conjungi compellimus operarios erroris quem detestamur; sed ideo nobis illos homines conjungi volumus, ne hoc sint quod detestamur.
2.64.11.2
Sed baptizavit, inquis, post Joannem Paulus apostolus. Numquid post haereticum? Aut si forte audes illum amicum sponsi haereticum dicere, et in unitate Ecclesiae non fuisse, volo et hoc scribas. Si autem hoc dementissimum est vel sentire, vel dicere, jam tuae prudentiae est considerare quare post Joannem Paulus apostolus baptizaverit. Si enim post aequalem, omnes post vos baptizare debetis. Si post majorem, debes et tu post Rogatum. Si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. Si autem baptismus qui nunc datur, ideo pariter valet in eis quibus datur, quamvis sint imparis meriti per quos datur, quia Christi est, non eorum a quibus ministratur; puto quod jam intelligas ideo Paulum dedisse quibusdam baptismum Christi, quia Joannis baptismo fuerant baptizati, non Christi; Joannis quippe baptismus ille dictus est, sicut multis locis divina Scriptura testatur, quod et ipse Dominus dicit: Baptismus Joannis unde erat? de coelo, an ex hominibus( Matth. XXI, 25)? Baptismus autem quem dedit Petrus, non erat Petri, sed Christi; et quem dedit Paulus non erat Pauli, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Apostolorum non caste, sed per invidiam Christum annuntiabant, non erat eorum, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Cypriani fundos insidiosis fraudibus rapiebant, usuris multiplicantibus fenus augebant, non erat eorum, sed Christi. Et quia Christi erat, ideo quamvis non per aequales daretur eis, tamen quibus dabatur aequaliter proderat. Nam si tanto melius quisque baptizatur, quanto a meliore fuerit baptizatus, non recte gratias agit Apostolus, quod neminem Corinthiorum baptizaverit, nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum: tanto enim melius baptizarentur quanto erat Paulus melior, si ab ipso baptizarentur. Denique cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit,, videtur significare se evangelizasse, illum baptizasse. Numquid melior Apollo, quam Joannes? Cur ergo post istum non baptizavit, qui post Joannem baptizaverat, nisi quia iste baptismus, per quemlibet datus, Christi erat; ille autem, per quemlibet datus, quamvis Christo viam praepararet, tamen Joannis erat?
2.64.11.3
Invidiose dici videtur, Post Joannem baptizatum est, et post haereticos non baptizatur: sed potest et hoc invidiose dici, Post Joannem baptizatum est, et post ebriosos non baptizatur. Melius enim hoc vitium commemoro, quod nec occultare possunt in quibus regnat; et quam multi ubique sint, quis vel caecus ignorat? Et tamen inter opera carnis, quae qui agunt, regnum Dei non possidebunt, etiam hoc ponit Apostolus, ubi etiam haereses enumerat: Manifesta autem, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Hac ergo ratione, quamvis baptizatum sit post Joannem, non baptizatur post haereticum, qua ratione quamvis baptizatum sit post Joannem, non baptizatur post ebriosum; quoniam et haereses et ebrietates in eis operibus sunt, quae opera qui agunt, regnum Dei non possidebunt. Nonne tibi videtur quasi intolerabiliter indignum, ut cum baptizatum fuerit post eum qui non sobrie vinum bibens, sed vinum omnino non bibens, regno Dei viam paravit, non baptizetur post ebriosum, qui regnum Dei non possidebit? Quid hic respondetur, nisi quia ille baptismus erat Joannis, post quem Christi baptismo baptizavit Apostolus; iste autem baptismus Christi est, quo baptizavit ebriosus? Inter Joannem et ebriosum a contrario multum interest: inter baptismum Christi et baptismum Joannis non a contrario, sed tamen multum interest. Inter Apostolum et ebriosum multum interest: inter baptismum Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dedit ebriosus, nihil interest. Sic inter Joannem et haereticum, a contrario multum interest; et inter baptismum Joannis, et inter baptismum Christi quem dat haereticus, non a contrario, sed multum interest. Inter baptismum autem Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dat haereticus, nihil interest. Agnoscitur enim Sacramentorum species aequalis, etiam cum magna differentia est in hominum meritis.
2.64.11.4
Sed da veniam, erravi, quando te volui de ebrioso baptizante convincere; exciderat mihi cum rogatista me rem habere, non cum qualicumque donatista. Potes enim tu in tam paucis collegis tuis, et in omnibus clericis vestris nullum invenire forsitan ebriosum. Vos enim estis, qui non ex totius orbis communione, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum tenetis catholicam fidem: in quibus eam solis inventurus est, cum venerit Filius hominis, quando non inveniet fidem in terra; quia nec terra estis, nec in terra, sed coelestes in coelo habitatis! Nec timetis, nec attenditis quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? Nec vos Evangelii locus ipse compungit, ubi Dominus ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? Continuo quippe tanquam praesciens nonnullos sibi superbe arrogaturos hanc fidem, dixit ad quosdam, qui sibi justi videbantur et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo quidam ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus et alter publicanus, et caetera. Jam tibi quae sequuntur, ipse responde. Inspice tamen diligentius ipsos paucos vestros, utrum nullus illic baptizet ebriosus. Tam enim late vastat haec pestilentia animas, et tanta libertate dominatur, ut multum mirer si non etiam vestrum gregiculum penetravit; quamvis ante ipsum adventum Filii hominis, unius boni pastoris, jam vos oves ab haedis separasse jactetis.
2.64.12.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT XII.
2.64.12.1
Audi sane per me vocem dominicorum frumentorum, in area dominica usque ad ultimam ventilationem inter paleam laborantium, per totum scilicet mundum, quia Deus vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ubi etiam pueri laudant Dominum: Quicumque vos ex occasione legis hujus imperialis, non dilectione corrigendi, sed inimicandi odio persequitur, displicet nobis. Et quamvis res quaeque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi vel jure divino, quo cuncta justorum sunt, vel jure humano, quod in potestate regum est terrae; ideoque res vestras falso appelletis, quas nec justi possidetis, et secundum leges regum terrenorum amittere jussi estis, frustraque dicatis, Nos eis congregandis laboravimus, cum scriptum legatis, Labores impiorum justi edent: sed tamen quisquis ex occasione hujus legis, quam reges terrae Christo servientes, ad emendandam vestram impietatem promulgaverunt, res proprias vestras cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum, vel basilicas congregationum, quas sub nomine Ecclesiae tenebatis, quae omnino non debentur nisi ei Ecclesiae quae vera Christi Ecclesia est, non per justitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore projectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui, excepto errore quo a nobis separamini, sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis; et si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter haedos in fine segregandos, deserimus gregem Domini, neque propter vasa facta in contumeliam, migramus de domo Domini.
2.64.13.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIII. Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. CAPUT XIII.
2.64.13.1
Tu autem, frater, quantum mihi videtur, si vanam gloriam hominum non attendas, et insensatorum contemnas opprobrium, qui dicturi sunt, Quare modo destruis quae prius aedificabas; sine dubio transies ad Ecclesiam, quam veram sentire te intelligo: nec hujus sententiae tuae testimonia longe peto. Tu quippe in ejusdem tuae epistolae principio, cui nunc respondeo, haec verba posuisti: Cum optime, inquis, noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem; cumque postea conversus ad christianam fidem ut ex multorum relatione cognovi, disputationibus legalibus operam dares. Certe si tu ad me illam epistolam misisti, haec verba tua sunt. Cum ergo fatearis me conversum ad christianam fidem; cum ego nec ad Donatistas, nec ad Rogatistas conversus sim, sine ulla dubitatione confirmas, et praeter Rogatistas, et praeter Donatistas esse christianam fidem. Haec ergo fides, sicut dicimus, in omnibus gentibus dilatatur, quae secundum Dei testimonium in semine Abrahae benedicuntur. Quid igitur adhuc dubitas tenere quod sentis, nisi quia id quod nunc sentis, vel aliquando non sensisse, vel aliud defendisse confunderis; et dum erubescis corrigere errorem, non erubescis permanere in errore, quod utique potius erubescendum fuit?
2.64.13.2
Hoc est illud quod Scriptura non tacuit: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. Confusio adducit peccatum, cum erubescit quisque pravam mutare sententiam ne aut inconstans putetur, aut diu errasse seipso judice teneatur: ita descendunt in infernum viventes, id est, suam perditionem sentientes; quos Dathan et Abiron et Core hiatu terrae absorpti, tanto ante futuros figuraverunt. Confusio autem adducit gratiam et gloriam, cum erubescit quisque de propria iniquitate, et poenitendo in melius commutatur; quod te facere piget illa perniciosa confusione superatum; ne tibi ab hominibus nescientibus quid loquantur, objiciatur illa apostolica sententia: Si enim quae destruxi, eadem iterum aedifico, praevaricatorem meipsum constituo. Quae si dici posset etiam in eos qui veritatem correcti praedicant, quam perversi oppugnabant, in ipsum Paulum primitus diceretur, in quo Ecclesiae Christi magnificabant Deum, audientes quod evangelizaret fidem quam aliquando vastabat.
2.64.13.3
Nec quemquam putes ab errore ad veritatem, vel a quocumque seu magno seu parvo peccato ad correctionem sine poenitentia posse transire. Sed nimis impudens error est, hinc velle calumniari Ecclesiam, quam tot divinis testimoniis constat esse Ecclesiam Christi, quod aliter tractat illos qui eam deserunt, si hoc ipsum poenitendo corrigant, aliter illos qui in ea nondum fuerunt, et tunc primum ejus pacem accipiunt; illos amplius humiliando, istos lenius suscipiendo, utrosque diligendo, utrisque sanandis materna charitate serviendo. Habes epistolam prolixiorem fortasse quam velles. Esset autem multo brevior, si te tantum in respondendo cogitarem: nunc vero etiamsi tibi nihil prosit, non puto nihil eis profuturam, qui eam legere cum Dei timore, et sine personarum acceptione curaverint. Amen.
2.65.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIV. Paulinus Augustino gratias agens pro libro vel epistola ab ipso recepta, prosequitur laudes Melaniae senioris, et unici ejus filii Publicolae nuper defuncti: nonnulla de futura in coelis actione beatorum post resurrectionem.
2.65.1
Sancto Domini beatissimo et unice nobis unanimo, ac venerabili patri, fratri, magistro AUGUSTINO episcopo, PAULINUS et THERASIA peccatores.
2.65.1
Lucerna semper est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ita quotiescumque litteras beatissimae Sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae, purius video, ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. Quod cum saepe alias per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cujus mihi tam gratus quam dignus portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus diaconus: qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo juxta solemnem meum morem post Pascha Domini, pro Apostolorum et martyrum veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis; verumtamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat, tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam et cum mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. Fateor tamen venerandae Unanimitati tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere. Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere, et eo ut cupiebam perfrui; scilicet ut perlegerem jugiter, si legere coepissem. Itaque ut fieri solet secura exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem refrenavi, et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et in ore et in ventre dulcissimum fuit, inhiantem in favos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae spiritualibus ab omni faece curarem et suffocatione turbarum liber epularer.
2.65.2
Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam quae data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit, nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens? Itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones tuos, et non timebo a timore nocturno. Quia docuisti me in spiritu veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum unici filii, taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis lacrymis dolore vidisti. Cujus quidem modestas et graves lacrymas, sicut propior vel aequalior animae ejus spiritus altius intellexisti, et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore compunctam flevisse perspiceres, non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari vanitate praeventum( quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio), non juxta sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumptum ut de conversionis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem, coronamque capturus, si in hujus saeculi vita matris exemplo saccum togae et monasterium Senatui praetulisset.
2.65.3
Verumtamen idem vir, ut et antea retulisse me puto Sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit. Ita enim secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde, ut non immerito credatur introisse in requiem Domini. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico, et mansueti possidebunt terram, placentes Deo in regione vivorum. Nam certe et illud Apostoli, non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum hujus saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret, et tota etiam die misereri et commodare persisteret. Unde et semen ejus potens in terra factum est, inter eos qui dii fortes terrae nimium elevati sunt; ut etiam de beatissima familiae ac domus ejus visitatione sanctum hominis meritum reveletur.« Generatio,» inquit,« rectorum benedicetur. Gloria,» non caduca,« et divitiae,» non labentes,« in domo ejus»: domo quae aedificatur in coelis, non labore manuum, sed operum sanctitate. Sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me reputem, et nihil possim de beata hujus filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melania melius aut sanctius praedicare, quam Sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei ejus animaeque virtutibus, tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem ejus divina virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam cum virtute pietatem eloquio digniore laudares.
2.65.4
Quae vero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. At ego de praesenti vitae meae statu ut magis rum et medicum spiritualem consulo, ut doceas me facere voluntates Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum, et morte ista evangelica prius emori, qua carnalem resolutionem voluntario praevenimus excessu; non obitu, sed sententia recedentes ab hujus saeculi vita, quae tota tentationum, vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. Utinam ergo sic dirigantur viae meae post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendum viam, quo possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut vivas Deo in Christo vivente in te, cujus et mors et vita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur! quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo, et spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans civitatem Dei.
2.65.5
Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi charitas, quae fortis est ut mors? Sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conversi avertimur ab hoc mundo, et cui viventes morimur ab elementis hujus mundi. Nec tanquam viventes in eorum conspectu visuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est: cujus a mortuis resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem ejus in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut jam non nostra voluntate vivamus, sed illius, cujus voluntas sanctificatio nostra est, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut jam non nobis, sed illi vivamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus vitae nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis nostri. Unde nunc exspectatio nostra Dominus est et substantia, quae ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae, et secum in coelestibus collocaret. Propterea et qui digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni ejus, ut cum ipso sint, sicut Apostolus ait, et cum ipso maneant sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit:« Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum».
2.65.6
Sine dubio hoc illud est quod in Psalmis habes:« Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te». Puto autem hanc laudationem vocibus concinentium esse promendam: etsi immutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit; in qua utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit, ut Dominus ipse, qui in corpore ipso quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. Qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collatus exhibuit. Quod si etiam Angeli, quorum simpliciter spiritualis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino creatori cantant et gratias referre non desinunt, quanto magis hominum, etsi spiritualia jam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis effantibus dabunt voces, quibus divinas laudes vel sensuum suorum gaudiorumque affectus per verba depromant. Forte etiam hoc gratiae gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus jam spiritualibus constituti, jam forsitan non humanis, sed illis angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso sermonibus eloquantur. Et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis, inter alias praemiorum species, jam novae linguae parantur. Quibus idcirco hominibus hujus saeculi adhuc uti non licet. ut jam his gloriae suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est,« Etenim clamabunt et hymnum dicent»; procul dubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur in abundantia pacis, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum, aggregati choris Angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum, ut et ipsi cum Cherubim atque Seraphim, et quatuor illis animalibus, voce perpetua concinentes dicant,« Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth», et reliqua quae nosti.
2.65.7
Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel opinionem super hoc tuam doceas( quia scio te illuminatum spiritu revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes); quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in conspectu Altissimi agentium vocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. Quamvis enim Apostolus dicendo,« Si linguis Angelorum loquar», proprium quemdam illos suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa Angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas Angelorum pro generibus vocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum, utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit posse loquelam esse sine lingua. Siquidem lingua corporis membrum sit pusillum, et magnum. Sed forte ex hoc ipso quia in hoc membro vocis officium Deus posuit, etiam incorporeae Angelorum creaturae sermones et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura solet Deo quoque secundum species operationum, nomina assignare membrorum. Ora pro nobis, et doce nos.
2.65.8
Frater noster charissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero ejus in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit. Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. Videte ergo utrum eum commendaverim, vel accusaverim hujusmodi testimonio. Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis judicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, justissime refestinavit ad lucem suam.»
2.66.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCV. Augustinus superiori epistolae respondens agit de praesentis vitae statu, necnon de qualitate corporis beatorum, deque membrorum officiis post resurrectionem.
2.66.1
Dominis charissimis et sincerissimis, sanctis et desiderabilibus et venerabilibus fratribus, sub magistro Domino Jesu condiscipulis, PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.66.1
Cum vos fratres nostri conjunctissimi nobis, quos nobiscum desiderati desiderare, et salutati resalutare consuestis, assidue vident, non tam augentur bona nostra, quam consolantur mala. Nam ipsas causas et necessitates, et quantum valemus, devitare conamur, et tamen, nescio quomodo, credo pro meritis nostris, deesse non possunt: sed cum ad nos veniunt, et vident nos, fit quod scriptum est, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam. Proinde ad istam laetitiam qua vobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere cognoscetis: et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans mare, ut vestra praesentia frueretur, quid hac causa justius, quid posset dignius inveniri? Sed id vincula nostra non ferrent, quibus religati sumus infirmorum servire languoribus, nec eos praesentia corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius, quanto periculosius aegrotando. Utrum exerceamur his, an potius plectamur, nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, qui tanta solatia doloribus miscet, agitque mirabili medicina, ne amemus mundum, ne deficiamus in mundo.
2.66.2
Quaesivi abs te prioribus litteris, qualisnam tibi videatur futura aeterna vita sanctorum; sed bene mihi respondisti, etiam de praesentis vitae statu adhuc esse utique consulendum: nisi quod me consulere voluisti, quod aut mecum nescis, aut mecum scis, aut magis quam ego forsitan scis; quippe qui etiam verissime dixeris evangelicam mortem prius emoriendum, quam carnalem resolutionem voluntario praeveniamus excessu, non obitu, sed sententia recedentes ab hujus saeculi vita. Simplex haec actio, et nullo dubitationis aestu fluctuat, quod ita nos vivere oportere censemus in hac vita mortali, ut vitae immortali quodammodo coaptemur. Verum omnis quaestio, quae agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, quonam modo vivendum sit, vel inter eos, vel propter eos qui nondum vivere moriendo noverunt, non resolutione corporis, sed quodam se a corporalibus illecebris avertentes mentis affectu. Plerumque enim videtur nobis quod nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa unde illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. Quod cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui vana delectet, auremque praebere loquentibus, nec arridere tantum, sed etiam risu vinci ac solvi: ita pulvereis quibusdam, vel etiam luteis affectibus nostras animas aggravantes, laboriosius et pigrius levamus ad Deum, ut vivamus evangelicam vitam, moriendo evangelicam mortem. Quod si aliquando successerit, statim subjicietur, Euge, Euge; non ab hominibus; neque enim quisquam hominum sentit in alio talem mentis agnitionem; sed in quodam intus silentio, nescio unde clamatur, Euge, Euge. Propter hoc genus tentationis ab angelo colaphizatum se tantus Apostolus confitetur. Ecce unde vita humana super terram tota tentatio est; quando et ibi homo tentatur, ubi quantum potest vitae coelestis similitudini coaptatur.
2.66.3
Quid dicam de vindicando, vel non vindicando? quandoquidem hoc totum ad eorum salutem proficere volumus, in quos vindicandum aut non vindicandum esse arbitramur. Quis etiam sit vindicandi modus, non solum pro qualitate vel quantitate culparum, verum etiam pro quibusdam viribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum non proficiat, sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est! impendentem quoque vindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. Quid, cum saepe accidat, ut si in quemquam vindicaveris, ipse pereat; si inultum reliqueris, alter pereat? Ego in his quotidie peccare me fateor, et ignorare quando, quove modo custodiam id quod scriptum est, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant; et quod scriptum est, Corripe eum inter te et ipsum solum; et quod scriptum est, Nolite ante tempus judicare, ut non judicemini, neque enim hic addidit ante tempus; et quod scriptum est, Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum; unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt: et rursus eos judicari jubet, cum dicit, Quid enim mihi de his, qui foris sunt judicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis. Quod cum etiam faciendum videtur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est? ne forte contingat quod de illo ipso intelligitur in secunda ad eosdem Epistola cavendum admonere, ne majore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi ait, Ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes ejus. Quis in his omnibus tremor, mi Pauline, sancte homo Dei! quis tremor, quae tenebrae! Nonne putamus de his esse dictum: Timor et tremor venerunt supra me, et contexerunt me tenebrae; et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Verumtamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit quod adjungit: Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Nempe ergo tentatio est vita humana super terram.
2.66.4
Quid, ipsa divina eloquia nonne palpantur potius quam tractantur a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius quid sentiendum sit, quam definitum aliquid fixumque sentimus? Et ea cautio cum sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen, quam temeritas affirmandi. Nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat, quam mortem dicit esse Apostolus, magno scandalo erit ei qui adhuc secundum carnem sapit? ubi et dicere quid sentias periculosissimum, et non dicere laboriosissimum, et aliud quam sentis dicere perniciosissimum est. Quid? cum ea quae non approbamus in eorum, qui intus sunt, sermone vel scriptis, putantesque id ad fraternae charitatis libertatem pertinere, judicium nostrum non occultamus, et hoc non benevolentia, sed invidia facere credimur, quantum peccatur in nos! et cum similiter eos qui nostras sententias reprehendunt, laedere potius velle quam corrigere suspicamur, quantum peccamus in alios! Certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam inter charissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam scriptum est, unus pro altero inflatur adversus alterum, et dum mordent et comedunt invicem, timendum est ne consumantur ab invicem. Quis ergo dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Sive enim quia pericula, in quibus quisque versatur, graviora sunt quam inexperta, sive quia revera ita est, quaelibet pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi videtur molesta, quam ea quae vel patimur, vel timemus in turbis.
2.66.5
Proinde multum approbo sententiam tuam, de hujus vitae statu esse agendum, vel potius cursu quam statu. Addo aliud, quia prius hoc requirendum atque tenendum est, quam illud, quale futurum sit, quo iste fert cursus. Inde ergo interrogavi quid sentias, quasi hujus vitae recta regula retenta atque servata jam securi simus, cum in tam multis, maximeque in his quae breviter, ut potui, commemoravi, periculosissime laborare me sentiam. Sed quia omnis haec ignorantia et difficultas hinc mihi videtur existere, quod in magna varietate morum, et animarum occultissimas voluntates atque infirmitates habentium, rem populi gerimus, non terreni atque Romani, sed Jerosolymitani coelestis, magis me libuit loqui tecum ex illo quod erimus, quam ex isto quod sumus. Ibi enim etsi nescimus quae bona futura sunt, non tamen de parva re certi sumus, quod ista mala ibi non erunt.
2.66.6
De agenda ergo ista temporali vita, eo modo, per quem veniendum est ad aeternam, novi concupiscentias carnales esse frenandas; tantumque remittendum in delectationes sensuum corporalium, quantum sustentandae hujusmodi agendaeque vitae satis est, omnesque molestias temporales, pro veritate Dei, et salute aeterna nostra et proximi, patienter fortiterque tolerandas. Novi etiam proximo ad hoc consulendum omni studio charitatis, ut istam vitam recte gerat propter aeternam. Praeponenda etiam nobis spiritualia carnalibus, incommutabilia mutabilibus, et haec omnia tanto magis minusve posse hominem, quanto magis minusve adjuvatur gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Cur autem ille sic, ille autem sic adjuvetur, vel non adjuvetur, nescio: id tamen Deum summa sibique nota aequitate facere scio. Propter illa vero quae supra commemoravi, quemadmodum vivendum sit cum hominibus, si quid tibi exploratum liquet, edoce me, obsecro. Sin et te ita ut me movent ista, confer ea cum aliquo mansueto cordis medico, sive illic inveneris abi degitis, sive cum Romam toto anniversarie pergitis, et quod per illum tibi loquentem, seu vobis colloquentibus Dominus aperuerit, scribe mihi.
2.66.7
De resurrectione autem corporum, membrorumque in illa incorruptione atque immortalitate futuris officiis, quoniam vicissim me interrogasti quid sentiam, audi breviter quod, si non satis erit, poterit, si Dominus adjuverit, latius disputari. Firmissime tenendum est, unde Scripturae sanctae verax et clara sententia est, visibilia ista corpora atque terrena quae nunc animalia dicuntur, spiritualia futura in resurrectione fidelium atque justorum. Porro spiritua is corporis qualitas inexperta nobis, quemadmodum vel comprehendi, vel insinuari possit, ignoro. Corruptio ibi certe nulla erit, ac per hoc nec isto quo nunc indigent corruptibili cibo, tunc indigebunt; nec tamen eum capere non poterunt, veraciterque consumere potestate, non necessitate. Alioquin nec Dominus eum post resurrectionem accepisset, qui nobis ita praebuit corporalis resurrectionis exemplum, ut hinc Apostolus dicat: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit Qui cum membris omnibus appareret, eorumque officiis uteretur, loca etiam vulnerum demonstravit. Quas ego cicatrices, non ipsa vulnera semper accepi, et eas ipsas potestate, non necessitate. Cujus potestatis facilitatem tunc maxime ostendit, cum vel in alia forma se demonstravit, vel in domo discipulis constitutis, cum ostia clausa essent, verus apparuit.
2.66.8
Hinc oritur de Angelis quaestio, utrum habeant corpora suis officiis et concursationibus congrua, an tantummodo spiritus sint? si enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit Angelos suos spiritus. Si autem non habere dixerimus, plus habet scrupuli, quomodo scriptum sit eos corporeis hominum sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis lotos, edentibus et bibentibus ministratum. Facilius enim videri potest sic esse spiritus Angelos dictos, ut homines animas, sicut scriptum est cum Jacob in Aegyptum tot animas descendisse[ neque enim corpora non habebant], quam ut illa omnia sine corporibus gesta credantur. Deinde certa quaedam in Apocalypsi Angeli statura definitur, in ea mensura quae nisi corporum esse non possit, ut quod hominibus apparuerit, non ad falsitatem, sed ad illam potestatem ac facilitatem spiritualium corporum referatur. Sed sive habeant Angeli corpora, sive quisquam possit ostendere quemadmodum corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen civitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione hac, in aeternum conjungentur millibus Angelorum, voces corporales non latentes animos indicabunt; quia in illa societate divina nihil cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in Dei laude concordia, non solum spiritu, verum etiam spirituali corpore expressa: hoc mihi videtur.
2.66.9
Interim si quid congruentius veritati vel jam tenes, vel a doctoribus audire potueris, per te nosse studiosissime exspecto. Recense sanc epistolam meam, cui quoniam festinantissime te respondisse de diaconi festinatione causatus es, ideo non conqueror, sed potius commemoro, ut quod tunc omissum est, nunc reddatur Et de otio quippe christiano ad percipiendam vel disserendam christianam sapientiam quid sentias, et de otio quod putabam tuo, cujus mihi occupationes incredibiles nuntiatae sunt, require et vide quid a te scire quaesierim. Memores nostri, felices vivite, magna gaudia et solatia nostra sancti Dei.
2.67.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCVI. Augustinus Olympio, quem audierat provectum recens ad novam dignitatem (scilicet Magistri officiorum, quod ipsi munus post Stilichonis necem an. 408 collatum fuit), commendat impense causam Bonifacii Cataquensis episcopi, super possessione quadam Ecclesiae ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata.
2.67.1
Domino dilectissimo, et in Christi membris honorabiliter amplectendo filio OLYMPIO, AUGUSTINUS.
2.67.1
Quidquid sis secundum saeculi hujus cursum, nos tamen charissimo et sincerissimo conservo nostro Olympio christiano fidissime scribimus. Hoc enim tibi esse scimus omnigloria gloriosius, et omni sublimitate sublimius. Fama quippe ad nos pertulit, honorem te adeptum esse celsiorem; quae utrum vera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi provenit occasio. Sed quoniam novimus te a Domino didicisse non alta sapere, sed humilibus consentire, quolibet culmine provectus esses, non aliter quam soles litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime, et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. Temporali vero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut quanto plus potes in hac terrena republica, tanto plus impendas coelesti illi, quae te in Christo peperit, civitati, quod tibi uberius rependatur in regione viventium, et in vera pace securorum ac sine fine manentium gaudiorum.
2.67.2
Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifacii petitionem tuae rursus charitati commendo, ne forte nunc fieri possit quod ante non potuit. Cum enim posset sine ulla forsitan quaestione quod praecessor ejus, quamvis sub alieno nomine, comparaverat, et sub Ecclesiae nomine possidere jam coeperat, consequenter etiam ipse retinere; nolumus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde victum sustentaret, tanquam Ecclesiae comparavit, sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. Iste autem qui eidem Ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium po tulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat. Quod si fieri non potest, melius inopiae laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant.
2.67.3
Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adjuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem? Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.
2.68.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCVII. Augustinus Olympio, ut tueatur leges de confringendis idolis et haereticis corrigendis, quae vivo Stilichone missae sunt in Africam; faciatque pro auctoritate et industria sua ut eas ex Imperatoris voluntate constitutas esse, adeoque post Stilichonis necem nihilominus vigore intelligant Ecclesiae inimici.
2.68.1
Domino eximio et merito praestantissimo, multumque in Christi charitate honorando filio OLYMPIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.68.1
Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum nobis certissima esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga Ecclesiam Dei, cujus te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti; tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiamsi pigri et cunctantes essemus, exhortationem benevolentissimam mittere ut instruente humilitate nostra, per religiosam obedientiam tuam, Dominus, cujus munere talis es, Ecclesiae suae jamjamque subveniat, majore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime, multumque in Christi charitate honorande fili.
2.68.2
Et fratres quidem multi sancti collegae mei, graviter Ecclesia perturbata profecti sunt pene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive jam videris, sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitatis cujusquam occasione acceperis: ego tamen licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et compresbyterum meum, qui urgente necessitate pro salute civis sui, etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere charitatem tuam quam habes in Christo Jesu Domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici Ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose jactant, sive libenter putant, atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, nobisque periculose ac vehementer infestos.
2.68.3
Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate; arbitrorque quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, leges quae pro Christi Ecclesia missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam Dilectionem multum salutat, per Hipponem- Regium, ubi ego sum, transire jussus est; quia cum forte simul essemus in magnis Ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad Eximietatem tuam, et non inveniebamus. Jam quidem unam epistolam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifacii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerant graviora, quae nos vehementius agitarent: quibus comprimendis vel corrigendis quemadmodum meliore secundum Christi viam consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga Ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quamprimum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium Dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando jam de tuis multis ac magnis operibus bonis gaudebamus.
2.68.4
Multum sane de quorumdam, neque paucorum fide firma et stabili gratulamur qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt; pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium dureque perversis, nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent: sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adjuvante misericordissima gratia Domini, saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab Eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut, adjuvante Domino Deo nostro, non solum impertitorem auxilii te velimus, verum etiam consilii participem.
2.69.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCVIII. Augustinus Bonifacio episcopo, respondens qui fiat ut infantibus in Baptismo prosit parentum fides, cum post Baptismum non noceat illis parentum impietas; deinde quomodo susceptores in Baptismo respondeant illos credere, cum parvuli revera non credant, et incertum sit an sint credituri.
2.69.1
BONIFACIO coepiscopo, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.69.1
Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritualem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur: non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Jam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente jam est unde dicatur, Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
2.69.2
Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto. Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. Quando autem in parvulum majores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et hujus et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.
2.69.3
Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque majores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritualiter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus, Spiritum nolite exstinguere; non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum velint. Isto sensu recte intelligi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolaverant arguens: Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt. Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subjiceret, dicens: Nonne illi, cum judicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis jungimur, aliena fraude caperemur? Hanc defensionem non subnecteret, nisi justissimam crederet et in Dei judicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos nihil lecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei justo judicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt.
2.69.4
Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur divinitus factum, ne majores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intelligerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabibter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent. Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum est. Neque enim quia cujusdam prophetae dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere, ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis ejus ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent. Caeterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam, Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
2.69.5
Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest. Spiritus autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, verum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus( quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque individua charitate ad communicationem sancti Spiritus adjuvantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Nam si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur?
2.69.6
Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem justificentur: cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur. Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis hujusmodi misericordiam praebere potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset; responsum est enim, Qui in illum fecit misericordiam.
2.69.7
Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse visus es, in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione qua soles vehementer cavere mendacium. Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in eadem parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus ejus futuris nihil audes certi promittere, et de ejus praesenti cogitatione; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur. Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subjiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et quod se convertat ad Deum. Deinde scripta tua concludens, adjungis et dicis: Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas.
2.69.8
His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quaestione magna responsionem brevem. Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque, si ejus persona pateretur, vultu indignabundus et voce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere me jubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adjuvet ut quod postulas possim.
2.69.9
Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem. Non ait, Sepulturam significavimus; sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei nonnisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit.
2.69.10
Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelliget, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quandiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae charitate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum, christiano adjutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum ejus salubriter percipit. Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intelligentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad excusationem meam objeci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi quam potui rationem.
2.70.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA XCIX. Ex Romanorum calamitate susceptum animo dolore commiserationemque significat.
2.70.1
Religiosissimae atque in Christi membris merito sancteque laudabili famulae Dei ITALICAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.70.1
Tres epistolas tuae Benignitatis acceperam, cum ista rescripsi. Unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te jam pervenisse indicabat, tertiam quae benevolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii juvenis Juliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta continuo respondere non distuli, quia procurator Eximietatis tuae cito se Romam posse mittere, scripsit: cujus litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in Urbe vel circa Urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta et dura, multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint, nec epistola tua quidquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit; quae utique per viscera charitatis et nostrae sunt; nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti, aut nos tuis litteris moestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere. Primo, quia injustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non velle cum flentibus: deinde, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
2.70.2
Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga charissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra. Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio, spiritusque communis est. Omnes autem nos Dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit, et post haec bona aeterna promisit: nec debet cum praeliatur infringi, qui vult post praelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus.
2.70.3
Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non improbabili defensione lenistri. Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere optamus, qui jam in hac aetate cernunt quam sit amor hujus saeculi periculosus et noxius; atque utinam cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam, quam dare possumus, nolunt; quam volunt autem, dare non possumus. Neque enim sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiae, sed inter antiqua ejus praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret, quemadmodum ista de qua agitur, alteri.
2.71.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA C. Augustinus Donato proconsuli Africae, ut Donatistas coerceat, non occidat.
2.71.1
Domino eximio meritoque honorabili insigniterque laudabili filio DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.71.1
Nollem quidem in his afflictationibus esse Africanam Ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo; procul dubio, cum per vos sincerissimos Catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine Domini est, qui fecit coelum et terram. Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus, proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos Ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua justitia pertimescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis christianae consideratione censeas coercendum; quod te per Jesum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus, aut vero ad eas angustias animi nos debent coarctare quae patimur, ut obliviscamur quid nobis praeceperit, pro cujus veritate ac nomine patimur: diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium judicum ac legum, ne in aeterni judicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus, nec suppliciis quibus digni sunt exerceri. Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos poeniteat peccasse.
2.71.2
Quaesumus igitur ut cum Ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis injuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, et petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit, neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum; illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde, si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum judicium aliquid tale perveniat: quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris judiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere, magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum etiamsi episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edictum Excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae, manere leges contra errorem suum latas, quas jam nihil valere arbitrantur et jactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adjuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque justitia sustinere: sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud Acta vel Praestantiae tuae vel minorum judicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te jubente attinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem, et ea caeteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum, et magnum teneatur bonum, cogi tantum homines, non doceri.
2.72.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CI. Augustinus Memorio episcopo libros ipsius de Musica flagitanti, sextum librum mittit, et caeteros si repererit, mittendos pollicetur; eaque occasione agit de disciplinis, quas falso liberales dici ostendit, nisi adsit studium christianae pietatis.
2.72.1
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo, et sinceriter desiderantissimo fratri et coepiscopo MEMORIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.72.1
Nullas jam reddere debui litteras sanctae Charitati tuae sine his libris, quos a me sancti amoris jure violentissimo flagitasti, ut hac saltem obedientia responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quanquam ubi succumbo, quia oneror; ibi etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram: et ideo non misi, quia non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret, vel sine litteris nostris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.
2.72.2
Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur ut ipse etiam, quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse Filius, Et veritas, inquit, liberabit vos. Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati; non oratorum inflata et expolita mendacia; non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel Deum prorsus non cognoverunt vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque quadrupedum et serpentium; vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti, coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam Creatori. Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error, recte liberales litterae nominentur, hominum scilicet infelicium, qui Dei gratiam per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis hujus, non cognoverunt, nec in eis ipsis quae vera senserunt. historia sane, cujus scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum, tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis, qui Spiritu sancto non adjuti sunt, rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis conditione compulsi sunt, quemadmodum non fallerentur in plurimis, omnino non video: est tamen in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent, nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.
2.72.3
Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus: initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista, quae a nobis desiderasti, scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem sed jussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse poenitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.
2.72.4
Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus caeterorum, non distuli mittere Charitati tuae: fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur. Quem quidem non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te. Mirum videri potest quemadmodum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos te jubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis majoribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio. Neque enim ex hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos constare numeris, credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adjutorio Altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque fratres filiorum, et cuncti unius Patris filii, memores nostri.
2.73
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)
2.73
Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum, cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus:« Sex quaestiones contra Paganos expositae.» Earum autem prima est de Resurrectione, secunda de tempore christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est,« In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis», quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi,« Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit,» non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus,« Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori»: quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit:« Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam». Unde item dicit:« Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti». De qua vocatione ait:« Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta». Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit:« Movet quosdam, et requirunt.»
2.74.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII .
2.74.1
Augustinus Deogratias presbytero mittens solutionem quaestionum sex propositarum a pagano quodam quas ipse Augustino exsolvendas transmiserat.
2.74.2
Sincerissimo fratri et compresbytero DEOGRATIAS, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.74.1
Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut opinior, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc conjici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos verecundatur sequi: viderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum christianus est; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, atque inter meas arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique charissimam voluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris, quod et ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis convenire. Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te, inter quos et ipse sum. Vivas semper in Christo nostri memor.
2.74.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione.
2.74.2.1
Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni natorum ex semine, ejus qui nulla seminis conditione natus est? Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis injuria, nulla necessitate famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera monstravisse? Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera.
2.74.2.2
Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur. Quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum. Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis Christi et nostrae, quod ille sine virili semine, nos autem ex viro et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam. Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra( quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas.
2.74.2.3
Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles homines nolint credere, quaerant vel animadvertant, si vel hoc possunt, quam muliorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui simile, nec propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta sunt. Similiter enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. Hujusmodi autem homines non valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum, et ad quam non intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequent a distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliva est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit.
2.74.2.4
Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est, divinae autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi, sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur. Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quae facta sunt intelligere moliuntur, aut non minus aut amplius admiramur, in uno seminis tam parvulo grano, omnia quae laudamus in arbore tanquam liciata latuisse, quam mundi hujus tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum.
2.74.2.5
Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus ejusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima veritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de praepotenti valentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit.
2.74.2.6
Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla vulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. Voluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse monstraret. Quid est ergo quod dicitur. Si propter incredulum fecit, finxit? quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans, multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita curare valeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum, tanquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae convincerentur, si nulla vulnera sanarentur.
2.74.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis.
2.74.3.1
Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tanquam validiora decerpta. Si Christus se, inquiunt, salutis viam dicit, gratiam, et veritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum; quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? Ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba aeque religiones ritusque valuere templorum. Non paucioribus saeculis ipsa Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus commodarat? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. Quare, inquit, Salvator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? Sed ne, inquit, dicant lege Judaica vetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Judaeorum apparuit ac viguit angusta Syriae regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos; sed post Caesarem Caium, aut certe ipso imperante. Quid igitur actum de Romanis animabus vel Latinis, quae gratia nondum advenientis Christi viduatae sunt, usque in Caesarum tempus?
2.74.3.2
Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros? quid opus erat instituere novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt?
2.74.3.3
Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter abique valuisse, sed pro varietate rerum temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quaestionem christianae religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque congruentia, quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque congruentia, quam diversis sonis dicatur, si quod dicitur verum est: dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt. Quae omnino nunquam defuit ad salutem justitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis populis, una eademque religione sociatis varie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur infirmitas, et divina non oppugnetur auctoritas.
2.74.3.4
Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cujus regimine universa creatura spiritualis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui adventus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps usque nunc, cum implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et cujus participatione omnis rationalis anima fit beata.
2.74.3.5
Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum ejus praecepta pie et juste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salvi facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne jam venerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne venturum. Nec quia pro temporum varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel praedicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res vel alias atque alias salutes oportet intelligi. Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus et signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio vera significatur et observatur.
2.74.3.6
Nec nos eis objicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter ab eis vel Italis antea colebantur, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea vel omnino non erat, vel in paucissimis eadem sentientibus, non tamen eodem ritu viventibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii, veri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem vocamus, hoc disputando convellimus. Desinant igitur objicere nobis quod omni sectae, et omni nomini religionis objici potest. Cum enim non fortuito labi, sed divina providentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa providentia rebus consulit.
2.74.3.7
Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso tempore quando fuit, et in his terrarum locis ubi illa philosophia viguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique voluisse? Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi vellet, et quando vellet, sua dogmata praedicaret, etsi haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et nunquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret. Proinde, cum Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel philosophorum sapientiae, vel etiam numini deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus investigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in hujus quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est praedicatum, tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales non quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt: quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati. Quandiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae debet cedere veritati. Quid ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere, vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur.
2.74.3.8
Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris jam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum Angelorum societati praeparantur.
2.74.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . QUAESTIO TERTIA. De sacrificiorum distinctione.
2.74.4.1
Jam videamus eam, quae sequitur, quaestionem. Accusant, inquit, ritus sacrorum, hostias, thura, et caetera, quae templorum cultus exercuit; cum idem cultus ab ipsis, inquit, vel a Deo quem colunt exorsus est temporibus priscis, cum inducitur Deus primitiis eguisse.
2.74.4.2
Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae. Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo, hinc potius esse intelligendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum, Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; sed quod etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. Significativa sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, sive scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. De qua re, quantum satis est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis nostris, de hac re multa jam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia tractaverunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tanquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.
2.74.4.3
Hoc sane nec in ista brevitate praetereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praevaricatores angeli, nunquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. Verum haec cum exhibentur Deo, secundum ejus inspirationem atque doctrinam, vera religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur.
2.74.4.4
Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura divina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens, Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt, et caetera talia. Haec enim verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore cultum exhibent, eaque viventibus similia venerantes adorantesque contuentur, eisque velut praesentibus preces allegant, victimas immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. Ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros Libros velle sonare, quod hujuscemodi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est, Quoniam omnes dii gentium daemonia. Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Joannem legitur, Fratres, cavete a simulacris; verum etiam quod apud Paulum: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant: nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Unde satis intelligi potest, non tam ipsam immolationem( nam vero Deo prisci sancti immolaverunt), sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a vera religione in superstitionibus gentium. Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum.
2.74.4.5
Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur servitus religionis illa, quae uno nomine λατρεία graece appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritualem vocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae creatura spiritualis est, et omni corporali praeponenda. Unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. Restat spiritualis, quae vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis justis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec spirituali, quamvis justae creaturae sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spirituali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tanquam in aerio carcere suo, prae destinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina verae sapientiae, veraeque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate deserviunt. Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel jubet vel cupit; ita pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. Cujus rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur.
2.74.4.6
Dispertita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti, quod ex ipsa vera ut unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui jam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur. Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc videretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio vespere salutat: ita in universo tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana praesumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur.
2.74.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2).
2.74.5.1
Jam nunc deinde videamus quale sit quod de mensura peccati atque supplicii proposuit, sic Evangelio calumniatus: Minatur, inquit, Christus sibi non credentibus, aeterna suplicia; et alibi ait:« In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.» Satis, inquit, ridicule atque contrarie: nam si ad mensuram redditurus est poenam, et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi volunt minae infiniti supplicii?
2.74.5.2
Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse objectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait, Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura, sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod sive possint, sive non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram ejus comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram ejus utique non comprehendunt: nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
2.74.5.3
Si enim dixisset, Quod mensi fueritis, hoc metietur vobis; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris, hoc decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Item si dixisset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales peccatis poenas intelligere deberemus. Neque enim aequalia sunt, verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici, tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur, Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora major, vi par. Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est.
2.74.5.4
Cum vero dixerit, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; jam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Numquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed ita dictum est, In quo judicio judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam diceretur: In qua voluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excaecari juberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti. Judicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel ad peccandum. Unde non iniquum est ut in quo judicat in eo judicetur, hoc est, ut in ipso animi sui judicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male judicantem animum consequuntur.
2.74.5.5
Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae voluntatis cardine attracta: in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque major non sentientis caecitate graviore. Ideo cum dixisset, In quo judicio judicaveritis, judicabimini, secutus adjunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in voluntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus cum male vult. Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metimur. Alioquin majus peccatum haberetur, arborem dejicere quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo poenae cum brevitate facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, vel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis alia mitiora, vel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in voluntate peccantum?
2.74.5.6
Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis, et ut qui judicat sine misericordia, sine misericordia judicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse judicatur aeternum erit, quamvis quod judicavit, aeternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur; ut quia aeternam voluit habere peccati perfructionem, aeternam vindictae inveniat severitatem. Non autem sinit proposita brevitas responsionis meae, ut colligum omnia, vel certe quamplurima quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.
2.74.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . QUAESTIO QUINTA. De Filio Dei secundum Salomonem.
2.74.6.1
Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc adjunxit: Sane etiam de illo, inquit, me dignaberis instruere, si vere dixit Salomon, Filium Deus non habet.
2.74.6.2
Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, verum etiam dixit quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me. Et quid est Christus, nisi Dei Sapientia? Item quodam loco Proverbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognovi. Quis ascendit in coelum, et descendit? quis collegit ventos in sinum? quis convertit aquam in vestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii ejus? Horum duorum quae in extremo commemoravi, unum retulit ad Patrem, id est, Quod nomen est ei, propter quod dixerat, Deus docuit me sapientiam: et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii ejus, propter caetera, quae de Filio magis intelliguntur, hoc est, Quis ascendit in coelum, et descendit; quod Paulus ita commemorat, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos: Quis collegit ventos in sinum? id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: Quis convertit aquam in vestimento? ut dici posset, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis: Quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in fines terrae.
2.74.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . QUAESTIO SEXTA. De Jona propheta.
2.74.7.1
Postrema quaestio proposita est de Jona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tanquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est: Deinde quid sentire, inquit, debemus de Jona, qui dicitur in ventre ceti triduo fuisse; quod ἀπιθανὸν est et incredibile, transvoratum cum veste hominem, fuisse in corde piscis. Aut si figura est, hanc dignaberis pandere. Deinde quid sibi etiam illud vult supra evomitum Jonam cucurbitam natam( Jonae II, 1, et IV, 6): quid causae fuit, ut haec nasceretur? Hoc enim genus quaestionis, multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti.
2.74.7.2
Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit. In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Jona, eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam vivum in tam vasto ventre belluae potuisse servari. Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; venter quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere posset, quis non conjiciat, quanto hiatu patebat os illud, quod velut janua speluncae illius fuit? Nisi forte, ut posuit, vestis esset impedimento ne Jonas vorari posset illaesus, quasi per angusta sese coarctaverit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiae quam dente laceraretur. Quanquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud antrum dejectum esse dixerit, ut possit intelligi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tanquam ovo corium, ita illi vestem detrahi, quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetae hujus veste solliciti, quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum, vix molestum esset, non tamen mirum.
2.74.7.3
Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem ventris quo cibi malescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis conservaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros, ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos? Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alia disputatione refellendi sunt. Neque enim debent unum aliquid tanquam incredibile proponere, et in quaestionem vocare, sed omnia quae vel talia, vel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Jona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore jactitant, quamvis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non jam in buccis creparet risus, sed typhus. Ita rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, verum experienda promiserunt.
2.74.7.4
Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo non dubitet Jonam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. Si enim movent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt? Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia.
2.74.7.5
Proinde quid praefiguraverit quod prophetam bellumilla devoratum, tertio die vivum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat? Generatio, inquit, prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae: sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. De ipso autem triduo mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum intelligitur, in die primo et novissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus jam saepissime dictum est. Sicut ergo Jonas ex navi in alvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant. Et sicut primo jussum est ut praedicaretur Ninivitis a Jona, sed non ad eos pervenit praedicatio Jonae, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non pervenit ad Gentes.
2.74.7.6
Jamvero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex adverso civitatis Ninive, quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat. Praefigurabat enim carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde venit Christus vocare, non justos, sed peccatores in poenitentiam. Umbraculum ergo cucurbitae super caput ejus, promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa jam munera, in quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum, tanquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. Vermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cujus ore Evangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata marcescunt. Et nunc ille populus amisso Jerosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiva dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Jonas, quod scriptum est, a solis ardore, et dolet graviter; et tamen dolori ejus atque umbrae quam diligebat, salus gentium poenitentiumque praeponitur.
2.74.7.7
Adhuc cachinnent Pagani, et jam vermem Christum, et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; justitia autem mea in aeternum manes. Nos ergo agnoscamus vermem matutinum, quia et in illo psalmo cujus titulus inscribitur, Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Hoc opprobrium de illis opprobriis est quae jubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere. Ab isto verme tanquam a tinea comeduntur, qui sub ejus dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis; fortassis etiam propter virginis partum. Nam hoc animal plerumque de carne, vel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur. Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa cucurbita et sine ullo vermiculo arescere. Postremo si habebat Deus ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum vermis, et non homo?
2.74.7.8
Quid ista prophetia jam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est, Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum, cum completa sunt quae ibi praedixit, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste vermis irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Sic commemorati sunt Ninivitae, et conversi sunt ad Dominum. Hanc salutem poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Jona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia quae de Jona propheta mysteriis operta sunt, aperire. Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter intelligere, quam ab ipso coelesti magistro in Evangelio commemoravimus revelatum.
2.74.7.9
Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, jam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat vitam istam, quam transeat a morte ad vitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam fortassis quod de Christo quaesivit, cur tanto post venerit, vel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera inserviunt. Si autem qualis est illa, In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis, vel qualis ista de Jona, etiam omnes tales antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat vel conditionem humanam, vel aetatem jam suam. Sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide. Sed plane retenta jam fide, ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum.
2.75.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIII. Nectario petenti veniam tribui civibus suis rescripserat Augustinus in Epist. 97, non decere christianam benevolentiam, ut insigne illud Calamensium scelus impunitum omnino dimittatur. Huic rursum scribit Nectarius, blandiens ac suppliciter suadens ut iis parcatur sine ulla exceptione.
2.75.1
Domino recte ac merito suscipiendo et omnibus modis honorando fratri AUGUSTINO, NECTARIUS, in Domino salutem.
2.75.1
Sumptis litteris Eximietatis tuae, quibus idolorum cultum, et templorum cerimonias destruxisti, audire mihi visus sum philosophi vocem, non illius quem in Academiae Licaeo memorant, tenebrosis humo angulis residentem, ex profunda quadam cogitatione demersum, reductis ad frontem caput implicuisse genibus, ut aliorum praeclara inventa doctrinae egenus quidam calumniator oppugnet, assertaque praeclare, cum suum nihil defendat, accuset: sed plane excitatus oratione tua ante oculos stetit M. Tullius consularis, qui innumeris civium capitibus conservatis, forensis campi signa victricia stupentibus Graeciae scholis laureatus inferret, tubamque illam canorae vocis et linguae, quam in criminum reos et reipublicae parricidas, spiritu justae indignationis inflaverat, anhelus inverteret, togamque ipsam rugarum paginis resolutis, palliorum imitatus speciem, retorqueret.
2.75.2
Ergo cum nos ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compelleres, libenter audivi; cum coelestem patriam intuendam esse suaderes, gratanter accepi. Non enim illam mihi civitatem dicere videbare, quam muralis aliquis gyrus coercet, nec illam quam philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur; sed quam magnus Deus, et bene meritae de eo animae habitant atque incolunt, quam omnes leges diversis viis et tramitibus appetunt, quam loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan invenire possemus. Haec ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen illam non arbitror deserendam, in qua nati et gemti sumus: quae prima nobis usum lucis hujus infudit, quae aluit, quae educavit, et, ut quod ad causam proprie pertinet dicam, de qua bene meritis viris, doctissimi homines ferunt, post obitum corporis in coelo domicilium praeparari, ut promotio quaedam ad supernam praestetur, his hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt; et hi magis cum Deo habitent, qui salutem dedisse, aut consiliis, aut operibus patriae doceantur. Jam illud quod joculariter dignatus es dicere, urbem nostram non armis, sed flammis incendiisque flagrare, et spinas magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus flores ex spinis plerumque generari. Nam et rosas ex spinis gigni quis dubitat, et fruges ipsas aristarum vallo sepiri, ita ut asperis suavia plerumque misceantur.
2.75.3
Postremum fuit in litteris Praestantiae tuae non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed quibus rebus maxime metuunt spoliandos. Ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror, gravius esse spoliari facultalibus quam occidi. Siquidem quod frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium aufert sensum, egestosa vita aeternam parit calamitatem: gravius est enim male vivere, quam mala morte finire. Hoc etiam operae vestrae indicat ratio, in quibus pauperes sustinetis, morbidos curatione relevatis, medicinam afflictis corporibus adhibetis; id postremo modis omnibus agitis, ut diuturnitatem calamitatis afflicti non sentiant. Quod autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest quale videatur esse peccatum cui indulgentia postulatur. Primum enim si poenitentia et veniam tribuit et purgat admissum, poenitet utique illum qui rogat, qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit; aliena quisquam diripuit, inter delicta numeratur; loca profana sacrave violavit, non est ab indulgentia secernendus. Postremo nullus esset veniae locus, nisi peccata praecederent.
2.75.4
Nunc quoniam non quantum debui, sed quantum potui, majus ut dicitur, minusve respondi, oro atque obsecro, utinam praesentem possem, ut etiam lacrymas meas pervideres, ut qui sis, quid profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites; intendas quae sit illius species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovat dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Et his omnibus pertractatis, Deum primo consideres, hominumque cogites famam, bonitatem amicam potius, familiaremque conjunctionem, et ignoscendo potius laudem, quam vindicando conquiras. Atque haec de his dicta sint, quos verus confessionis suae reatus astringit. Quibus quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, veniam tribuistis. Jam illud explicari vix potest quantum crudelitatis sit, innocentes appetere, et eos, quos a crimine constat esse discretos, in judicium capitis devocare. Quos si purgari contigerit, cogites, quaeso, quanta accusatorum liberabuntur invidia, cum reos sponte dimiserint victi, reliquerint innocentes. Deus summus te custodiat, et legis suae te conservet praesidium atque ornamentum nostrum.
2.76.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria.
2.76.1
Domino eximio meritoque honorabili ac suscipiendo fratri NECTARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.76.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria. CAP. PRIMUM.
2.76.1.1
Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. His autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI cal. april., post menses ferme octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. Hoc sita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos( quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur severius impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Absit ut ista cuiquam inimicorum nostrorum vel per nos, vel per quemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid haec credentibus respondere debeamus.
2.76.1.2
Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adjungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem. Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire.
2.76.1.3
Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam vellem, nec in vestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa vita aeternam pariat calamitatem. Nam nec unquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non est metuendum ne cuiquam post hanc brevem vitam, hoc ad aeternam valeat animae calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem vita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque pervenerit Hoc enim potius in illis litteris legi, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris jam mones, aeternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem vestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat. quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque ejus asserunt seu bona, seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere. Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanitatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur. ipsa voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur.
2.76.1.4
Haec ergo cum et vestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam vitam time civibus tuis, non egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone devitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum verbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae cives tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quanquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim.
2.76.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria. CAPUT II.
2.76.2.1
Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi jubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: Non praeterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero si Dominus voluerit, tanquam putre noxiumque resecare, valde misericorditer puniet. Haec verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus agis, nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt. Nec egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum et illud secundum dixi velle nos salvum, quod habent unde vivunt. Tertium vero quod habent unde male vivunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabrica vere simulacra, pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impenitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo accusatione obliqua objicere videaris.
2.76.2.2
Sint honesti cives tui, probis moribus, non superfluis facultatibus: non eos volumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanae reipublicae principes non solum non viluerunt civibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue chariores, et patriae gubernandis opibus aptiores. Ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae divitibus illius Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant; quod tunc laudabiliter severa censura adhuc resecandum tanquam vitium judicavit. Tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini christianae, quod illis censoribus justum visum est, nimium videatur: et vides quam multum intersit, utrum jam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias gravissimas culpas, ut tantum quis habeat permittere; quod tunc jam fuit peccatum, nunc volumus sit saltem poena peccati. Sed est quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur severitas, nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas, et imitationis exemplum ad gravissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac vastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim haec dicenda est vindicta peccati, sed tutela consilii; non est hoc irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire.
2.76.2.3
Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat, ne supervacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos vellit, ne serpentibus plaudat; atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et vita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud proverbium: Nec puero gladium. Tu vero, inquit Tullius, ne unico quidem filio. Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de divitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur. Proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. Medici cum vident secandam urendamque putredinem, saepe adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus crevisset? quis aliquid utile didicisset? providenter ista, non crudeliter fiunt. Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero diligenter considera. Si praeterita negligis, quae fieri jam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende. Non sane fideliter eos amare convincimur, si hoc solum intuemur, ne, non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate magis consulat quam voluntati?
2.76.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria. CAPUT III.
2.76.3.1
Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum indulgentia postulatur. Recte hoc diceres si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cujusque rapiatur. Absit ut in dimittendo cuique peccatum, aut non praeveniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. Fieri enim potest ut vehementius adversando, emendationem quisque negligat hominis quem gravius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit.
2.76.3.2
Nam et poenitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat admissum: sed illa quae in vera religione agitur, quae futurum judicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae vita cito peritura liberetur. Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati, vel non succurrendo arsurae ecclesiae, vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid de divino judicio formidare deberent. Quae autem poenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere negligunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cujus et in praesenti et in futura vita et timemus judicium, et speramus auxilium. Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda eorum, veracem ac salubrem agere poenitentiam doceat.
2.76.3.3
Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad evitanda tanto majora mala, et ad consequenda tanto majora bona, deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex hujus etiam, quae te carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris; vere consulens tuis non ad vanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis.
2.76.3.4
Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est justius, atque sapienties, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. Verum est quippe quod legitur in Libris nostris, Multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum. Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum praesentium, vel correctione, vel spe, subito possit existere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis severiusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer judicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam veraci conversione quidquid terroris praeparabatur, avertat et convertat in gaudium, jam novit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus? Seponamus paululum curam cujus hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus; quod in hac vita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest, aut forte difficilimum est: unde praecisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo, tanquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac via ad coelestem patriam pervenitur, cujus habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es.
2.76.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria. CAPUT IV.
2.76.4.1
Sed quia dixisti quod omnes eam leges diversis viis et tramitibus appetant; vereor ne forte, cum putas etiam illam viam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae illuc sola perducit. Sed rursus verbum quod posuisti diligenter attendens, videor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque enim dixisti, quam omnes leges diversis viis et tramitibus assequuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingrediuntur, aut obtinent, aut aliquid ejusmodi, sed dicendo, appetunt, librato verbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi cupiditatem. Ita nec illam quae vera est, exclusisti, nec alias quae falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est. Beati autem omnes esse volumus, hoc est, appetimus, nec tamen omnes qui volumus possumus, hoc est, quod apperimus adipiscimur. Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum qua id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec si appetita veritas teneretur. Si vero diversas vias ita dixisti, ut non intelligamus adversas, sicut dicimus diversa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent vitam, alia de castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et si quae sunt caetera; non solum appetitur viis et tramitibus ita diversis illa patria, verum etiam reperitur. Nam et in Scripturis sanctis et viae leguntur, et via: viae, sicut illud est, Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur; via, sicut illud, Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua. Non aliae, illae, alia ista; sed omnes una, de quibus alio loco eadam sancta Scriptura dicit, Universae viae Domini misericordia et veritas: quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem, intellectumque suavissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam.
2.76.4.2
Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum via. in illo quaerenda est misericordia et veritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem viam, sed non etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tenere vellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; nonne ab illa patria veritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse judicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saevientium ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti convicio appeteremur.
2.76.4.3
Sed quemadmodum id adstruxeris vide: Et si ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subjungis et dicis: Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit. Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documentorum a tructione proponere. Ad hoc enim quod dicis, aeque peccavit, cito respondetur, non aeque peccavit. Exigis fortassis ut probem: quid enim tu quod aeque peccaverit, jam probasti? An illud quod jungis audiendum est? Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur. Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere quod peccavit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur. Non autem ibi quaestio est utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate jungatur. Aut si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque volatilia.
2.76.4.4
Adhuc etiam progrederis et conjectas: Loca profana sacraque violavit, non est ab indulgentia secernendus. Hic sane de violatis sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem. Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini misericordia et veritas. Consequentur itaque misericordiam, si non oderint veritatem. Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano jure debetur. Tu vero, vir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate grandescere. Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum jaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium coaequaverit?
2.76.4.5
Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis agis, ingerendo nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, verum etiam multum adversatur. Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem volunt. Melius itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de virtutibus tuis admirabilior, vel gratior misericordia est. Quanto magis debet ea in Ecclesiis praevalere, quando eum sequuntur qui dixit, Ego sum via; et legunt, Universae viae Domini misericordia et veritas. Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum veritate diligimus. Sed qui vitiis nutriendis parcit et fovet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. Serva ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione( da veniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut gradiaris instamus.
2.76.4.6
Cives autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea debes advertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem te cupere patriam relinquere, jocari me putasti. Hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus. Fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae, et in ea causa nos jocamur! Et ego quidem quamvis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel auctori ate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi voluerunt: aliam corum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam vituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remove ergo illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius ut tanquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. Deus misericors et verax et felicitate vera donare dignetur.
2.77.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere.
2.77.1
AUGUSTINUS episcopus catholicus, Donatistis.
2.77.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere. CAPUT PRIMUM.
2.77.1.1
1 Charitas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet voluntatem, lucrari volumus, tacere nobis non permittit. Si propterea nos odistis, quia pacem vobis catholicam praedicamus, nos Domino servimus dicenti, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur; et in Psalmo scriptum est: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis. Propterea mandaverunt nobis quidam presbyteri partis vestrae, dicentes: Recedite a plebibus nostris, si non vultis ut interficiamus vos. Quanto justius eis nos dicimus: Imo vos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras, sed illius cujus omnes sumus; aut si non vultis et impacati estis, vos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit: quas ideo vultis vestras facere ne Christi sint, quamvis eas sub ejus nomine possidere conemini; tanquam si servus furetur oves de grege domini sui, et quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum ejus possit agnosci. Sic enim fecerunt majores vestri; separaverunt ab Ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi, et quicumque illis accreverunt, baptismo Christi eos baptizaverunt. Sed Dominus et fieres punit, si non se correxerint, et oves ab errore revocat ad gregem, nec in eis suum exterminat characterem.
2.77.1.1
Dicitis nos traditores; quod nec majores vestri in majores nostros potuerunt, nec vos in nos probare ullo modo poteritis. Quid vobis vultis faciamus, qui quando vobis dicimus ut causam nostram et vestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? Nam utique ostenderemus vobis, quia potius illi traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios ejus quasi traditionis crimine damnaverunt. Et dicitis, recedite a plebibus nostris; quas docetis ut vobis credant, et Christo non credant. Vos enim eis dicitis, propter traditores, quos non ostenditis, remansisse Ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati: quod non de Lege, non de Propheta, non de Psalmo, non de Apostolo, non de Evangelio, sed de corde vestro, et de parentum vestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem: cui Ecclesiae ex ore Christi manifestatae vos non communicatis, et alios in vestram perditionem trahentes, liberari non vultis.
2.77.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere. CAPUT II.
2.77.2.1
Si autem ideo vobis displicemus, quia per Imperatorum jussiones ad unitatem cogimini, hoc vos fecistis, qui ubicumque vellemus praedicare veritatem, ut eam quisque secunus audiret et volens eligeret, nunquam permisistis per violentias et terrores vestros. Nolite stridere, et perturbare animas vestras; patienter, si fieri potest, considerate quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum vestrorum, et clericorum qui duces eorum semper fuerunt, et videbitis quae causa vobis hoc excitaverit. Unde injuste querimini, quia vobis omnia ista ut juberentur coegistis. Nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta vestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus, propria voluntate catholicus factus est. Quare illum vestri persecuti sunt, et pene occidissent, nisi Dei manus per homines supervenientes violentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit. Quare raptus est de domo sua, caesus, in aqua volutatus, buda vestitus, et nescio quot dies in captivitate retentus est, nec libertati proprie fortasse restitutus esset, nisi jam pene propter ipsam causam Proculeianus sibi exhibitionem videret imminere. Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria voluntate delegit. Quare subdiaconum ejus, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum, clerici vestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere eversae sunt.
2.77.2.2
Quid amplius dicamus? Modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti, Quisquis Maximino communicaverit, incendetur domus ejus: qui antequam ipse ad Catholicam conversus esset, et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros visitaret, et in domo juris sui positus, pacem catholicam volentibus praedicaret? quem vos inde cum gravi injuria projecistis. Quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem, nisi ut nostri, quamvis pauci qui illic erant, visitarentur, et audito verbo Dei ad unitatem Christi qui vellent converterentur? Cui ambulanti viam suam, latronum more insidiati sunt, et quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta violentia in fundo Livetensi pene vivum cum domo quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni ejusdem fundi propter periculum suae salutis exstinguerent: et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari judicio convinceretur haereticus, ejusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. Cui benevolentiae et mansuetudini ingratus, ad imperatores catholicos ausus est appellare. Unde hanc in vos iram Dei, de qua murmuratis, multo importunius et vehementius provocavit.
2.77.2.3
Videtis quia vos contra pacem Christi violenter insurgitis, et patimini non pro ipso, sed pro iniquitatibus vestris. Quae est ista dementia, ut cum male vivitis, latronum facta faciatis; et cum jure punimini, gloriam martyrum requiratis? Si ergo vos privata vestra audacia tam violenter cogitis homines aut ire in errorem, aut permanere in errore; quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas Deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus vestris, ut miserae animae de vestra dominatione liberatae, eruantur de vetustissima falsitate, et assuescant in apertissima veritate? Nam quod a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam se cogi volunt; quod nobis antea et postea confitentur, ut vel sic evadant oppressiones vestras.
2.77.2.4
Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate: quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? In quo facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem, omni vento jactari et circumferri, sicut scriptum est, Qui fidit in falsis, hic pascit ventos. Sicut enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Caeciliani, et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiae Christi infelices separetis, et infeliciter separemini. De nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamvis utique multo sit honestius praesumere de Imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus. Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Unde ergo praesumimus, si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta praenuatiavit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes servient illi. Et ideo hac Ecclesiae potestate utimur, quam ei Dominus et promisit et dedit.
2.77.2.5
Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem leges darent, per quas justi et probarentur et coronarentur, non faciendo quod illi juberent, quia Deus prohiberet. Sicut jusserat Nabuchodonosor ut aurea statua adoraretur; quod qui facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem Imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem jubent, quod quisquis contempserit, ipse sibi judicium acquirit. Nam et inter homines poenas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas jussit. Sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus, pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem: et non vultis ut tale aliquid contra vos jubeant imperatores Christiani, cum sciant a vobis, in eis quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Si jussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edietum regis talia jubentis etiam ipsi vos signatis? An ignoratis verba regis esse: Signa et ostenta quae fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum ejus, regnum sempiternum et potestas ejus in saecula saeculorum? An cum hoc audieritis, non respondetis, Amen; et hoc dicto clara voce ad edictum regis, vos in sancta solemnitate signatis? Sed modo quia nihil apud Imperatores potestis, nobis inde vultis facere invidiam. Si autem aliquid possetis, quanta faceretis; quando nihil potestis, et non cessatis!
2.77.2.6
Scitote quod primi majores vestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. Exigite hoc a nobis, probemus vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis. Sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi judicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegavit. Quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius Ecclesiae cum multis collegis suis. Qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent, et Donatum qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum vestri ad Imperatorem venerunt, de judicio episcoporum, in quo victi fuerant, murmurarunt. Quomodo enim potest malus litigator laudare judices, quibus judicantibus victus est? Iterum tamen clementissimus Imperator alios judices episcopos dedit apud Arelatum galliae civitatem, et ab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem appellarunt, donec etiam ipse causam cognosceret, et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. Nec sic toties victi quieverunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, quotidianis interpellationibus ipsi Imperatori taedium fecerunt, dicentes eum esse traditorem: et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus; donec et ipse Felix jussu Imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur.
2.77.2.7
Tunc Constantinus prior contra partem Donati severissimam legem dedit. Hunc imitati filii ejus, talia praeceperunt. Quibus succedens Julianus desertor Christi et inimicus, supplicantibus vestris Rogatiano et Pontio, libertatem perditionis parti Donati permisit: denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis, eo modo putans christianum nomen posse perire de terris, si unitati Ecclesiae de qua lapsus fuerat, invideret, et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. Haec erat ejus praedicanda justitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudaverunt, dicentes homini apostatae, quod apud eum sola justitia haberet locum. Huic successit Jovianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus jussit. Deinde Valentinianus; legite quae contra vos jusserit. Inde Gratianus et Theodosius; legite quando vultis, quae de vobis constituerint. Quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerint, quam Constantini judicium per tot christianos imperatores firmissime custoditum?
2.77.2.8
Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut vobis quando vultis, si tamen ignoratis, ostendimus, majores vestri causam Caeciliani ultro detulerunt. Defunctus est Constantinus, sed judicium Constantini contra vos vivit, quo vestri causam miserunt, apud quem judices episcopos reprehenderunt, ad quem a judicibus episcopis appellaverunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellaverunt, a quo toties convicti et confusi redierunt, et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt; eamque vobis post. eris suis haereditariam reliquerunt, ut tam impudenter de jussionibus christianorum imperatorum faciatis invidiam, cum si vobis liceret, non quidem jam Constantinum christianum, quia veritati favit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Julianum ab inferis excitaretis; quasi vero si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi vobis. Quae est enim pejor mors animae, quam libertas erroris?
2.77.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere. CAPUT III.
2.77.3.1
Sed jam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intelligit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. Hoc jubent imperatores, quod jubet et Christus; quia cum bonum jubent, per illos non jubet nisi Christus. Et nos etiam per Apostolum obsecrat, ut idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, neque dicamus, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec divisus est Christus, nec Paulus crucifixus est pro nobis; quanto minus Donatus? nec in nomine Pauli baptizati sumus; quanto minus in Donati? Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt, non idolorum servi, sicut vester Julianus; non haeretici, sicut quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri christiani non pro haeretico errore poenas justissimas sicut vos, sed pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt.
2.77.3.2
Attendite quam manifestissima veritate per cor regis, quod in manu Dei est, ipse Deus dixerit in ista ipsa lege quam contra vos prolatam dicitis; est autem, si intelligatis, prolata pro vobis. Attendite quid habeant verba principis: Nam si in eis qui primo initiati sunt, idcirco religio Baptismatis judicatur infirma, quod ii a quibus accipitur peccatores putentur, toties renovari necesse erit traditum Sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati Baptismatis administrator, et fides nostra non ex nostrae voluntatis arbitrio, neque ex divini muneris gratia, sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit. Faciant mille concilia episcopi vestri, huic uni sententiae respondeant, et ad quod volueritis consentimus vobis. Videte enim quam perverse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum quem baptizat; si autem malus sit, et nesciat ille qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. Hoc si verum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur, potius quam a notis bonis, ut magis a Deo quam ab homine possint sanctificari: sed absit a nobis ista dementia. Quare ergo non verum dicimus, et recte sapimus, quia semper Dei est illa gratia et Dei Sacramentum, hominis autem solum ministerium; qui si bonus est, adhaeret Deo, et operatur cum Deo; si autem malus est, operatur per illum Deus visibilem Sacramenti formam, ipse autem donat invisibilem gratiam. Hoc sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata.
2.77.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere. CAPUT IV.
2.77.4.1
Concordate nobiscum, fratres; diligimus vos, hoc vobis volumus quod et nobis. Si propterea nos gravius odistis, quia errare vos et perire non permittimus, hoc Deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus, et dicentem: Quod erraverat, non revocastis, et quod perierat, non inquisistis. Hoc vobis per nos Deus ipse facit, sive obsecrando, sive minando, sive corripiendo, sive damnis, sive laboribus, sive per suas occultas admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges. Intelligite quid vobiscum agatur; perire vos non vult Deus in sacrilega discordia alienatos a matre vestra Catholica. Nihil in nos aliquando probare potuistis; vestri episcopi conventi a nobis, nunquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui. Quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum valde sacrilegis: legite Actus Apostolorum, et videte. Quasi ipse Dominus non cum Judaeis, a quibus crucifixus est, sermones de Lege habuerit, eisque congruenter responderit. Postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui converti ad justitiam nunquam poterit, et tamen nec ipse Dominus de Lege dedignatus est ei respondere; ut intelligatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.
2.77.4.2
Nos ignoramus quid adversus seipsos homines jactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. In Scripturis discimus Christum, in Scripturis discimus Ecclesiam. Has Scripturas communiter habemus, quare non in eis et Christum et Ecclesiam communiter retinemus? Nos ubi agnovimus eum de quo dicit Apostolus, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus; ibi agnovimus Ecclesiam, de qua dicit Deus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ubi agnovimus Christum in Psalmo de se prophetantem, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te; ibi agnovimus Ecclesiam, in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus deorum Dominus locutus est; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, Et vocavi, terram a solis ortu usque ad occasum. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo superius dicitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum. Ipsa est Ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad terminos terrae. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas, et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et aspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo post in psalmo ipso dicitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, et super omnem terram gloria tua. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod de illo in psalmo ipso dicitur, Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi.
2.77.4.3
Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, lapidem de monte sine manibus praecisum, fregisse omnia regna terrarum, utique illa quae de culturis daemonum praesumebant; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod dictum est, lapidem ipsum crevisse, et factum montem magnum, et replevisse omnem terram. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic sequitur, Et adorabunt in conspectu ejus unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; operiet coelos virtus ejus; ibi agnovimus Ecclesiam in eo quod sequitur, Et laudis ejus plena est terra. Ab Africo enim posita est Jerusalem, sicut legitur in libro Jesu Nave( Josuae XV, 8), unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons Oliveti, unde ascendit in coelum ut cooperiret coelos virtus ejus, et impleretur Ecclesia per omnem terram laudis ejus. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum, et caetera quae illic de ejus passione dicuntur; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic dicitur, Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeas tuas confige, non est quod parcas. Porrige longius funiculos, et palos validos confirma; etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates, quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor; quoniam ego sum Dominus, qui feci te, Dominus nomen ei: et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur.
2.77.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CV. Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere. CAPUT V.
2.77.5.1
Non novimus quid de traditoribus dicatis, quos nunquam convincere, nunquam ostendere potuistis. Non dico quia vestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur: quid ad nos pertinet de sarcinis alienis? nisi ut quos possumus corrigamus, vel correptione vel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia charitatis; quos autem corrigere non valemus, etiamsi necessitas cogit pro salute caeterorum ut Dei Sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et favendo. Sic enim eos in isto mundo, in quo Ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum Dominus dicit, tanquam zizania inter triticum, vel in hac unitatis area tanquam paleam permixtam frumento, vel intra retia verbi et Sacramenti tanquam malos pisces cum bonis inclusos, usque ad tempus messis, aut ventilationis aut littoris( Id. XIII, 47- 50, toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum, aut grana nuda ante tempus de area separata, non in horreum mittenda purgemus, sed volatilibus colligenda projiciamus; aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cavemus, in mare perniciosae libertatis exeamus. Propter hoc enim his atque aliis similitudinibus Dominus servorum suorum tolerantiam confirmavit, ne dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut parvulos perdant, aut parvuli pereant. Quod usque adeo coelestis magister cavendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt quae dicunt, sed Dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis. Proinde ille verax et ipsa veritas, de praepositis sua mala facientibus, et Dei bena dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Non utique diceret, Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala quae faciunt.
2.77.5.2
Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis vestros majores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium fuisse, si velitis possimus ostendere. Sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. Ecce Scripturae communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam. Si Christum ipsum tenetis, ipsam Ecclesiam quare non tenetis? Si in ipsum Christum quem legitis, et non videtis, tamen propter veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis, quam et legitis et videtis? Haec vobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et charitatis vos compellendo, inimici vobis facti sumus; et mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore vos perire quantum possumus non permittimus. Vindicet nos Deus de vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis. Amen.
2.78.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVI. Augustinus Macrobio donatianae partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet.
2.78.1
Domino fratri dilecto MACROBIO, AUGUSTINUS.
2.78.1
Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans. Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae. Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe si non probavero, tunc fac quod putas. Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuae. Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.
2.79.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVII. Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras.
2.79.1
Domino beatissimo et venerabili multumque desiderabili patri AUGUSTINO MAXIMUS et THEODORUS, in Domino salutem.
2.79.1
Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait:« Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare.» Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui judicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.
2.80.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse.
2.80.1
Domino dilecto fratri MACROBIO, AUGUSTINUS.
2.80.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT PRIMUM.
2.80.1.1
Charissimifilii mei, honorabiles viri, cum ad tuam Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem quam postulaverint dare: et tamen si ad te venerit in vestra communione baptizatus, qui diu a vobis separatus fuit, et per ignorantiam se putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quaesieris et cognoveris ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit, nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis. Male ergo dantem quod jam dandum non est, et Sacramentum quod datum est violantem suus error accusat, non petentis excusat. Dic itaque mihi, obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te, quod jam acceperat per me? Si propter alienam aquam, et alienum fontem, quod solent dicere qui non intelligunt, quia scriptum est, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis; Felicianus quando separatus est a vobis in parte Maximiani, veritatis adulter, catena sacrilegii, sicut concilii vestri verba indicant, trahebatur. Si secum abstulerat fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros baptizatis? Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo.
2.80.1.2
Sed sicut mihi suis litteris intimarunt nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quaererent quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum, factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere. Hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis juvenem. Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malae causae necessitas cogit? Sed si attendas, mi frater, si recte cogites, si Deum timeas, in mala causa perseverare nulla necessitas cogit. Haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestrae causationis absolvit. Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere. Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab Jerusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem a Domino Christo per Apostolos accepimus, permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quae ante pene centum annos admissa dicuntur, modo judicamur? Si enim tu de patre tuo, adhuc in hac vita constituto, non audes judicare, quem potes interrogare; mihi quare dicitur ut judicem de mortuo longe antequam natus sum? et christianis gentibus quare dicitur ut judicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire vel nosse potuerunt? Qui manentem notum non audes judicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum judicandum vis imponere Caecilianum? Si patres tuos non judicas de factis suis, quare fratres tuos judicas de factis alienis?
2.80.1.3
An forte fratres nos negas? Sed melius audimus sanctum Spiritum per prophetam praecipientem, Audite qui pavetis verbum Domini: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate, ipsi autem erubescant. Revera enim si hominibus nomen Domini jucundius esset, quam nomina hominum, numquid Christus clamans, Pacem meam do vobis, divideretur in membris suis per eos qui dicunt, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est, Hic est qui baptizat; de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo? numquid ergo in ipso suo lavacro exsufflaretur, si nomen Domini esset jucundius, cujus est ipse baptismus, quam nomen hominum, de quibus dicitis: Sanctum est quod ille dat, non quod ille?
2.80.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT II.
2.80.2.1
Et tamen collegae tui ubi voluerunt, veritatem potius attenderunt, et non solum baptismum quem Primianus in vestra communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris Domini jucunditatem sanctum esse senserunt; et characterem, non solum quem ipse apud vos acceperat, sed et quem aliis extra nos desertor infixerat, ipso correcto violare non ausi sunt, quia regium cognoverunt. De hoc eorum facto tam bono judicare non vis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris judicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. Times de Primiano judicare, ne cogaris audire quod culpes: imo vero judica, et illic magis poteris invenire quod laudes. Non enim quod male fecit Primianus te volumus memorare, sed quod optime fecit: qui in suscipiendis quos ejus damnator in separatione sceleratissima baptizaverat, errorem hominum correxit, non Dei Sacramenta destruxit. Bonum Christi et in hominibus malignis agnovit; malum autem hominum, non violato Christi bono, emendavit. Aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem attende, illud pro bono tuo ingenio prudenter adverte, quia unum Primianum non judicas de factis ipsius Primiani, et orbem christianum judicas de factis Caeciliani. Times ne te polluat, si noveris quod vindicare non audeas: absolve ergo gentes, quae nec nosse poterant quod accusas.
2.80.2.2
Nec tamen illud unius Primiani factum est: scis, in quantum opinor, et tu, centum ferme episcopi vestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes, ausi sunt damnare Primianum; et trecentorum decem Vagaiensi concilio, sicut decreti ejus verba personant: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Hinc alii duodecim, qui ejus ordinationi, quando contra Primianum levatus est, interfuerant, non dilata damnatione conjuncti sunt: caeteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die, redeundi est concessa dilatio, salvis suis honoribus, si intra terminum temporis remeassent. Nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium revocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos, intuentes forte quod scriptum est: Charitas cooperit multitudinem peccatorum. Quibus autem est permissum tempus dilationis, foris a vestra communione baptizaverunt, quoscumque baptizare potuerunt. Neque enim nisi foris fuissent, dilatione concessa invitari poterant ut redirent. Deinde et antequam dilatio finiretur, et posteaquam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati, apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis judiciario vigore pellerentur: inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo non ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cujus damnati loco alter jam fuerat ordinatus. Quos duos non unus Primianus, sed multi coepiscopi vestri, cum frequentissima numerositate Thamugadensis Optati natalitia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam quae caeteris data fuerat dilationem, post divulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem, in honoribus integris susceperunt, et post eos nullum baptizaverunt. Si huic assertioni resistitur, vel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare quod loquor.
2.80.2.3
Finita est causa, frater Macrobi: Deus hoc egit, Deus hoc voluit; occultae illius providentiae fuit ut in causa Maximiani speculum vobis correctionis proponeretur, ut omnis adversum nos, imo adversus Christi Ecclesiam toto orbe crescentem, non dico vestra, ne in tevidear contumeliosus, sed certe vestrorum criminosa calumnia finiretur. Nihil enim remansit omnino eorum quae contra nos, tanquam de Scripturis ab hominibus non intelligentibus proferri solent. Nam haec habere in ore consueverunt: Ab aqua aliena abstine te. Sed respondetur: Non est aqua aliena, quamvis sit in alienis; sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde vos non abstinuistis. Item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax, non habens fidem. Sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus, non pertinentibus ad Dei Sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. Nam utique mendaces fuerunt qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnaverunt; nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a vobis, quos potuerunt, baptizaverunt. Nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizaverunt, suscepistis, et in mendacibus veracem fuisse sensistis. Proponitur nobis, Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavacrum ejus? Respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi quos tanquam mortuos ejecit Ecclesia, non dixit hoc lavacrum non esse, sed nihil prodesse; quod et nos dicimus. Verumtamen quando cum illo ad Ecclesiam venerit, quod foris oberat, intus proderit; non cum ipse repetitur Baptismus, sed cum corrigitur baptizatus. Sicut Maximianum et socios ejus, unquam mortuos a vestra congregatione, communionis lectos loquitur Vagaiense concilium: Veridica, inquit, unda, in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra. Aegyptiorum quodammodo exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam. Ex hac turba mortuorum, quasi reviviscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis, et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis; quia baptismum Christi foris datum per mortuos, mortuis non prodesse, eumdem tamen ipsum prodesse intus reviviscentibus agnovistis. Proponitur nobis: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Respondetur, hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intelligi, qua ungitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae, et qui iniqua egerint, benedicuntur. Quod ex priore versu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Malle se dixit veraci misericordis austeritate conteri, quam deceptoria laude fallentis extolli. Sed quomodolibet intelligatis, certe in eis quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizaverunt, aut peccatorum oleum suscepistis, aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognovistis. Neque enim non erant peccatores, quando de illis in Vagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis, vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite.
2.80.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT III.
2.80.3.1
Ista de Baptismo dixisse suffecerit. Causa vero separationis vestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. Scriptum est: Ne communices peccatis alienis. Sed respondetur, eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis; non eum, qui cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quamdiu area retrituratur, divinis communicat Sacramentis. Scriptum est enim, Exite inde, et immundum ne tetigeritis; et, Qui tetigerit pollutum, pollutus est; sed consensione voluntatis, qua deceptus est homo primus, non conversatione corporis, qua et Judas osculatus est Christum. Pisces quippe illi, de quibus in Evangelio Dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem, usque ad finem saeculi, quod littoris nomine praefiguratur pariter natant corporibus mixti, sed moribus separati. Scriptum est enim, Modicum fermentum totam massam corrumpit(, sed eorum qui consentiunt mala facientibus, non eorum qui secundum prophetam Ezechielem, gemunt, et moerent ob iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum.
2.80.3.2
Istam malorum permixtionem gemit et Daniel: tres quoque viri gemuerunt; ille hoc in oratione, illi in fornace testantur: nec tamen se ab unitate populi, cujus peccata confitebantur, corporali disjunctione separaverunt. Prophetae omnes in eumdem populum in quo erant, quae et quanta dixerunt! nec sibi tamen alterum populum in quo essent, discessione corporali vel segregatione quaesierunt. Ipsi Apostoli permixtum sibi diabolum Judam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis Dominus, propter illius inter eos praesentiam: Et vos mundi estis, sed non omnes. Nec ob illius immunditiam, tanquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. Nec recte affirmari potest quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam Dominum traditurus: nam ipsi de illo scripserunt quod fur erat, et omnia quae mittebantur de dominicis loculis auferebat. Non eis quisquam calumniabatur illo testimonio, Videbatis furem, et concurrebatis cum eo: et factis enim malorum, non Sacramentorum communione, sed eorumdem factorum consensione concurritur. Apostolus Paulus quantum de falsis fratribus conqueritur! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur, cordis puri diversitate sejunctus. Nam a quibusdam quos invidos noverat, gaudet Christum pariter praedicari; et utique invidia diabolicum vitium est.
2.80.3.3
Postremo episcopus Cyprianus, jam Ecclesia copiosius dilatata, vicinior temporibus nostris, cujus auctoritate aliquando repetitionem Baptismi confirmare conamini, cum illud concilium, vel illa scripta, si vere ipsius sunt, et non, sicut aliqui putant, sub ejus nomine conscripta atque conficta, contineant quantum dilexerit unitatem, quomodo in ea tolerandos, etiam contra quos ipse sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit, ne pacis vinculum rumperetur: id potissimum attendens, quia si quis alterutris, quibus aliud videtur quam veritas habet, humanus error irrepserit, fraterna concordia custodita charitas etiam cooperit multitudinem peccatorum. Hanc ille sic tenuit, sic amavit, ut si quid aliter quam res est, de Baptismi sacramento sapuerat, id quoque Deus illi revelaret, sicut Apostolus fratribus in charitate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. Huc accedit quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est: non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. Nam ipse scripsit, et fidentissime asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, occidi posse, non posse coronari. Tantum valet sive ad delenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita, vel violata charitas unitatis.
2.80.3.4
Ipse ergo ille Cyprianus, cum per impiorum Gentilium persecutionem vastata Ecclesia multos plangeret lapsos, malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa Ecclesia damnabili conversatione vivebant, de collegarum suorum moribus gemit, nec suum gemitum silentio tegit; sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut esurientibus, etiam in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent. Puto istorum avaritia, fundis, et fenore Cyprianum non fuisse maculatum; nec tamen ab eis se corporali segregatione, sed vitae dissimilitudine fuisse disjunctum. Cum eis altare tetigit; sed immundam illorum vitam ille non tetigit, quando sic culpavit atque redarguit. Placentia quippe ista attinguntur, displicentia repelluntur. Ideoque illi optimo episcopo, nec censura, qua peccata coerceret, nec cautela defuit, qua unitatis vinculum custodiret. Legitur ejus in quadam epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit, propheticam regulam tenens, nullo modo Ecclesiae deseri debere unitatem, propter malorum permixtionem. Nam etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, nos de Ecclesia recedamus. Tantummodo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus.
2.80.3.5
Istam charitatis legem ex ore Christi Domini promulgatam; ipsius enim sunt istae similitudines, et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum, et de malis piscibus usque ad tempus littoris intra eadem retia tolerandis; hanc ergo charitatis legem si majores vestri mente retinerent, si cum Dei timore cogitarent, non propter Caecilianum, et nescio quos Afros, sive, ut putatis, revera criminosos, sive, quod magis credendum est, calumniis appetitos, se ab Ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus, per omnes gentes radios suos porrigente, et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendente, non, inquam, se a tot gentibus christianis, quae omnino nescierunt qui, vel quid, vel quibus objiciebant, nefaria separatione discinderent; quod non fit, nisi aut simultate privata potius quam utilitate communi, aut illo vitio quod consequenter Cyprianus ipse connumerat, vitandumque commemorat. Nam cum praecepisset propter zizania quae in Ecclesia cernuntur, non esse Ecclesiam deserendam, sequitur et adjungit: Nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere et labore nostro capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit,« In domo autem magna non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata»: nos operam demus, et quantum possumus laboremus ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam et ventilabrum jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista praesumptio, et sacrilega obstinatio, quam sibi furor pravus assumit, et dum sibi semper amplius aliquid quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.
2.80.3.6
Quid hac Cypriani attestatione clarius; quid veracius? Vides quanta evangelica et apostolica luce praefulgeat; vides eos, qui velut offensi pro sua justitia iniquitatibus alienis, Ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos. Vides foris esse zizania, eos qui noluerunt in unitate agri Domini zizania tolerare. Vides foris esse paleam, eos qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare. Vides quam veraciter scriptum est, Filius malus ipse se justum dicit; exitum autem suum non abluit: exitum scilicet quo exit de Ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim, non abluit; quia si non seipsum justum diceret, sed vere ac legitime justus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse Dominus, sive per se, sive per Angelos suos, a tritico zizania, a frumentis paleas, a vasis misericordiae vasa irae, et haedos ab ovibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret.
2.80.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT IV.
2.80.4.1
Sed si testimonia illa Scripturarum, quae majores vestri ad dividendum populum Dei, vel intelligenda, vel proferenda crediderunt, aliter quam divinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, jam desinite: attendite illud speculum quod ad vos admonendos, Deus misericordissima, si sapitis, provisione constituit. Causam dico Feliciani, Fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris, sicut in Vagaiensi concilio conclamatum est, inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum; de quo amplius addiderunt quod eum aperta terra non absorbuit, sed ad majus supplicium superis reservasse. Raptus enim, inquiunt, poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit funeris, cum mortuis interest vivus. Quaero enim utrum istum tunc immundum mortuum tetigerunt illi qui cum eo conspirantes, Primiani innocentiam damnaverunt. Si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. Cur ergo in ejusdem communione, atque a vestra separatis, tanquam innocentibus dilatio redeundi conceditur, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta, et qui tanquam ordinationi Maximiani non interfuerint, mereantur audire quod eos sacrilegi surculi non polluerunt plantaria, in eadem parte positos, in eodem schismate colligatos, a vobis divisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, conjunctissimos, qui etsi non praesentes eum ordinaverunt, propter eum tamen et absentem Primianum damnaverunt; et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos christianos numerosissimos, remotissimos, ignotissimos, cujus non dico causam, sed multi nec nomen nosse potuerunt? Non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed et contra Primianum levando erexerunt: et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum, aut in longinquis gentibus nescierunt, aut in propinquioribus tantummodo audierunt, aut in ipsa Africa factum simpliciter, et pacifice cognoverunt, aut in ipsa Carthagine contra neminem levaverunt! Nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei de quo dicit Nummasius advocatus, loquens pro praesente Restituto episcopo vestro, quod per occultum sacrilegii propemodum furtum, episcopalis nominis invaserit principatum; nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant veritatis adultero; nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei faverent, cum in ejus parte, non quasi nescientes, a vobis praecisi, remanerent, sed a vobis contra praecidendam erigendamque curarent; deinde vos ipsi, qui eos ad redeundum sic invitastis, ut Maximiano tanta societate conjunctos, impollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum salvis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordetis( quod hodieque Felicianum vobiscum consedentem videtis) nulla communione peccatorum alienorum maculati, nullo contactu immunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti: et orbi christiano per haec testimonia alienum crimen objicitur, unitatis divisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo, tanquam immundus ramus, qui in verae matris radice manserit, accusatur!
2.80.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT V.
2.80.5.1
Quid illud, quod soletis de sustentatis persecutionibus gloriari? Si martyres non facit causa, sed poena; cum diceretur, Beati qui persecutionem patiuntur, frustra est additum, propter justitiam. Nonne vos etiam in hujus tituli gloria Maximianistae facillime vincunt, qui persecutionem non solum postea vobiscum, sed prius et a vobis pertulerunt? Advocati accusantis Maximianum, vestro collega praesente Restituto, qui in locum Salvii Membressitani, cum caeteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, jam fuerat ordinatus, verba sunt quae jam paulo ante commemoravi. Titianus etiam die ipso dilationis transacto, Felicianum et Praetextatum de tota ipsa contra Primianum conspiratione verbis gravissimis accusavit. Concilium etiam Vagaiense non semel Gestis proconsularibus, ac deinde municipalibus allegatum est, excitata judicia, impetratae minacissimae jussiones, postulatum atque praeceptum est, ad coercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia civitatum, per quae id quod judicatum est, impleretur. Quid ergo nobiscum de imperata persecutione confligitis, qui vobiscum ista non aequo jure divisimus? Cum enim non semper qui persecutionem sustinet, perveniat ad passionem; sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones vestri, ut vos persecutionem, nos passionem sustineremus. Sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra vos recitant Gesta forensia, ubi eos per judices persecutionibus agitastis: sed plane cum quibusdam eorum tali coercitione correctis postea concordastis; unde nec nostra est desperanda concordia, si Deus adjuvare, et vobis pacificam mentem inspirare dignetur. Nam et illud, quod contra nos a vestra parte magis ore maledico quam veridico solet dici, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum, clericorumque vestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis, tot loca nostrorum sanguine cruentarunt: quorum duces, quando te ingrediente in hanc patriam, cum suis cuneis deduxerunt, Deo laudes inter cantica conclamantes, quasi voces, velut tuba praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt. Alio tamen die concussi ac stimulati aculeis verborum tuorum, quae in eos per punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione jaculatus es, factis eorum irritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis qui aderant narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt, nec post eorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, ulla aqua pavimenta salsavistis- quod post nostros clerici tui putaverunt esse faciendum.
2.80.5.2
Sed, ut dicere coeperam, hoc de Scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conviciando quam probando jactare, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, etiam in Felicianum et Praetextatum impetu vehementi, grandiloqua illa sententia concilii Vagaiensis evomuit. Nam cum de Maximiano, quae visa sunt dicenda, dixissent: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit et ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est:« Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,» etc. Quibus dictis, ut deinde ostenderent qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili severitate damnarent: Famosi ergo, inquiunt, criminis reos Victorianum Carcavianensem, ad quem adjungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum. Post haec in eos dicta, facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus; nullus ab eis ablutus, post abluentium pedes veloces ad effundendum sanguinem, rursus abluendus judicaretur. Cur ergo de nostra concordia desperandum est? Deus diaboli averterit invidiam, et pax Christi vincat in cordibus nostris: ac, sicut idem Apostolus dicit, donemus nobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis, ut, quod jam dixi et saepe dicendum est, charitas cooperiat multitudinem peccatorum.
2.80.6.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT VI.
2.80.6.1
Verum tu, frater, cum quo nunc ago, et de quo in Christo, sicut ipse novit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa velis per ingenii tui et eloquii facultatem suscipere, nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsius, hominibus in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus Gestis, ubi adversus vos semper catholica Ecclesia commonita est: ut nec illud de aqua aliena, et de aqua mendacii, et lavacro mortui, et si qua alia sunt hujusmodi, sicut soletis, intelligenda fatearis; sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus Ecclesiae, nec extra Ecclesiam judicetur extraneus, nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis valeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem; atque in illis, cum ad pacem Ecclesiae convertuntur, error emendetur, non Sacramentum errorem puniendo destruatur, utque id quod oberat foris perverso, intus incipiat prodesse correcto: nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo immundo atque polluto, de cavenda modici fermenti corruptione, et caetera talia, sicut soletis accepturus es, ne vos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis. Sed ita sapiens hoc asseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod vera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat, malos esse potius tolerandos, ne deserantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali. Tantum ut ab imitatione, a consensione, a vitae ac morum similitudine reprobi sejungantur, simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, ventilationis, et littoris. De persecutione autem, quidquid ad expellendos et sedibus perturbandos Maximianistas a vestris per judices actum est, quomodo defensurus es, nisi hoc prudentiores vestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse: si qui autem humanum modum excesserunt, sicut in his quae Salvium Membressitanum esse perpessum civitas ipsa testatur, non praescribere caeteris, tanquam palea cum frumentis in una Sacramentorum communione constitutis, vitae autem dissimilitudine separatis?
2.80.6.2
Quae cum ita sint, amplector istam defensionem tuam. Ista quippe erit, si verax erit; et veritate vincetur, si ista non erit. Amplector, inquam, defensionem tuam; sed hanc esse cernis et meam. Cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem, dic mihi? Fugitur unitas, ut Agni unici sanguine populi comparati, adversus invicem studiis contrariis inflammentur, et dividantur oves, quasi nostrae inter nos, patrisfamilias illius qui servo dixit, Pasce oves meas, non, Pasce oves tuas; et de quibus dictum est, Ut sit unus grex, et unus pastor: qui clamat in Evangelio, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si veram dilectionem habueritis in vobis; et, Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Fugitur unitas, ut huc maritus, illuc uxor conveniat: dicat ille, Mecum tene unitatem, quia ego sum vir tuus; respondeat illa, Ibi morior, ubi est pater meus: ut in uno lecto dividant Christum, quos detestamur si dividant lectum. Fugitur unitas, ut propinqui, et cives, et amici, et hospites, et quicumque sibi humana necessitudine colligati, utrique Christiani, in conviviis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac vendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in collocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint, et ad Dei altare discordes. Qui enim quantamlibet aliunde conceptam, illic deberent finire discordiam, et secundum praeceptum Domini, prius reconciliari fratribus suis, et tunc offerre munus altaris, alibi concordes, ibi discordant.
2.80.6.3
Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum( nolo enim vestras dicere) improbitates quaeramus publicas leges, et adversus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos cas cum furerent excitarunt. Fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia, et fugitivi servi contra apostolicam disciplinam, non solum a dominis alienentur, verum etiam dominis comminentur; nec solum comminentur, sed et violentissimis aggressionibus depraedentur, auctoribus et ducibus, et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus vestris, qui ad Dei laudes ornant honorem vestrum, qui ad Dei laudes fundunt sanguinem alienum, ut vos propter hominum invidiam collectis vestris, atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros. Nec tamen et hoc velitis, ut valeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putaverunt vestri presbyteri necessariam nimium cogamini offendere. Jactant enim praecedentia circa vos merita sua, demonstrantes, et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis vobis redditam libertatem, quod loca et basilicas per eos presbyteri vestri vastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut si in eos volueritis esse severi, beneficiis eorum appareatis ingrati.
2.80.6.4
Fugitur unitas, ut quicumque apud nos ferre detrectaverint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut vobis offerantur rebaptizandi. Sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus, cujus causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et perversos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus, et contra ecclesiasticum vigorem, et contra creditores suos, aliud praesidium non quaesivit, nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. Jam talem diaconum nostrum, et ipsum a suo presbytero excommunicatum, decessor tuus rebaptizavit, et vestrum diaconum fecit, qui non post multos dies, eorumdem perditorum sicut desideravit commixtus audaciae, et in nocturna aggressione, in medio latrocinio atque incendio suo, subvenientis multitudinis concursu, peremptus est. Hi sunt fructus divisionis hujus quam sanare non vultis, sic fugiendo unitatem, quemadmodum fuerat ipsa divisio fugienda; quae per seipsam foeda est, et damnabilis Deo, etsi propter ipsam haec et alia tam horrenda et nefanda non fierent.
2.80.7.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT VII.
2.80.7.1
Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi, pariterque teneamus, et quantum Deus donat, simul boni esse studeamus, et simul malos salva unitate, quanta possumus disciplina emendemus, et propter ipsam unitatem, quanta possumus patientia toleremus: ne, sicut Christus admonuit, cum volumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra, sed in Ecclesia videri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. Neque enim revera vos habetis propria quaedam privilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri, et vos non polluant mali vestri; ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum, et vos non contaminet praesens, quam videtis, audacia perditorum. Agnoscamus arcam illam quae praefiguravit Ecclesiam: simul illic munda animalia simus; nec in ea nobiscum etiam immunda portari usque in finem diluvii recusemus. Simul in arca fuerunt, sed non simul Domino in odorem sacrificii de immundis obtulit Noe. Nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter immunda deserta est. Corvus tantum deseruit, et se ante tempus ab illius arcae communione separavit; sed de binis immundis, non de septenis mundis fuit: hujus separationis immunditiam detestemur. Nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles: quia filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit; quamvis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod Propheta praevidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. Quisquis ergo ante tempus velut propter quorumdam immunditiam, congregationem hujus deserit unitatis, tanquam arcam in diluvio, munda atque immunda portantem, ostendit se potius hoc esse quod fugit. Hoc voluit Dominus, ut et in hac civitate plebs tua per os cujusdam......
2.80.7.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. CAPUT VII.
2.80.7.1.1
.
2.81.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CIX. Severus, Milevitanus antistes, maximam delectationem fructumque ex Augustini lectione capere se profitetur, summis laudibus ipsum efferens, ac demum provocans ad rescribendum.
2.81.1
Venerabili ac desiderabili et toto sinu charitatis amplectando episcopo AUGUSTINO, SEVERUS.
2.81.1
Deo gratias, frater Augustine, cujus donum est quidquid in nobis bonorum gaudiorum est. Fateor, bene mihi tecum est; multum te lego: mirum dicam, sed verum plane, quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui. Nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. Ago quantum possum, etsi non tantum possum quantum volo: quid ego dicam, quantum volo? Nosti optime quam avarus sim tui: nec tamen murmuro, quia non tantum ago quantum volo, quoniam rursus non minus ago quantum possum. Deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum arctius conjunctus; et ut ita dicam, unissime quantum potest adhaerens tibi, redundantiam uberum tuorum suscipiens vires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut quidquid secretius et interius, clausum custodiunt remotis pellibus quas adhuc lactenti sugendas inserunt, ipsa mihi viscera si possibile est, dignentur effundere. Viscera, inquam, mihi ut refundantur cupio: viscera tua, viscera pinguia sagina coelesti, et condita omni dulcedine spirituali; viscera tua, viscera pura, viscera simplicia, nisi quod duplici sunt vinculo redimita geminae charitatis; viscera tua, viscera perfusa lumine veritatis, et refulgentia veritatem. Horum me manationi vel resultationi subjicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. O vere artificiosa apis Dei, construens favos divini nectaris plenos, manantes misericordiam et veritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea, et vitali pastu quidquid in se minus invenit, aut imbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.
2.81.2
Benedicitur Dominus per praeconium oris tui, et fidele ministerium: quod sic concinere et respondere facis canenti tibi Domino, ut quidquid de ejus plenitudine ad nos usque redundat, jucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum, et succinctam munditiam, et fidele ac castum simplexque ministerium: quod ita resplendere facis per argutias tuas et vigilantiam tuam, ut perstringat oculos, et in se rapiat; nisi tu idem innuas Dominum, ut quidquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum, ipsius esse agnoscamus de cujus bonitate tam bonus es, et de cujus puritate et simplicitate ac pulchritudine purus, simplex et pulcher es; et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adjungere, vel quoquo modo subjungere, ut plenius subjiciamur illi, cujus te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis: quod non diffido ore, si tuis me orationibus adjuves, cujus imitatione nonnihil jam profeci, ut talis esse desiderem. Vides quid facias, quod sic bonus es, quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem Dei et ultimus gradus est, et quasi limes quo sibi uterque annectitur Dei et proximi; in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur, et amborum flagramus amore. Sed quantum nos iste ignis exusserit et purgaverit proximi, tantum nos in illum puriorem Dei ire compellit. In quo jam nullus nobis amandi modus imponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. Non ergo verendum est ne plus amemus Dominum nostrum, sed ne minus, timendum.
2.81.3
Haec epistola superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia felicitate actionum, de liberali otio quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito( nam ita licere potuit) laetiorem offert, antequam sane venerabilis episcopus nos visitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est, et quod vere mirer, eodem die venit quo scripta est. Quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat; tamen etsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? Interim licet universo hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus, nobis etimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc verbum, aptare moliamur. Habes epistolam non pro tua magnitudine, sed pro mea parvitate longiorem, qua te provocaverim, ut jam non pro mea parvitate, sed pro tua magnitudine mihi epistola mittatur. Quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breve est ad te legendum. Rescribe mihi quando, aut ubi occurrere debeam, propter illam causam qua me jussisti occurrere. Quod si est integra, et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu revoces meo: illa enim sola visa est, quam praeponerem mihi. Fratres omnes qui nobis in Domino conservi sunt, et desidero multum, et saluto.
2.82.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CX. Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola.
2.82.1
Domino beatissimo atque dulcissimo, venerabili nimiumque desiderabili fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
2.82.1
Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus noster Timotheus, jam parata erat profecturo, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos immoratus est, et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc quod videor respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus quanto amplius impenderimus, cujus nos perpetuos debitores ostendit Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis; sed ipsius epistolae tuae: quando enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit; verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.
2.82.2
Miraris fortasse cur me hujus debiti persolutorem imparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver.
2.82.3
Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui. quem nosti. Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facilè tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere.
2.82.4
Sed nolo te vel benevolentia sic falli; cui benevolentiae debitor sum, quia et tam fideliter, et tam benevole ea quae vera sunt, possum de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, velut a meipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam vera si dicantur. Quanto potius quia etiam cum sis altera anima mea, imo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quomodo et de se ipse unus homo falli potest? Quod non tantum ideo nolo, ne quem diligo tu fallaris, verum etiam ne minus ores ut sim quod jam me esse credis: nec in eo sum tibi debitor, ut eadem progressu benevolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benevolo ea tantum dicam bona tua, dona Dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo non facio ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus, ipse te laudasse videaris; et propter illam justitiae regulam, qua mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quamdiu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum.
2.82.5
Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem, etiam te nolente, flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro justitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus; tum deinde cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. Quanquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quidquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae charitati servientes, eum qui se adjuvari recte velit, in quo possumus, adjuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus ob diversas curas quas nostrae servitutis necessitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si impendero, contra officium meum mihi facere videor.
2.82.6
Quod enim vis, ut ad te prolixam epistolam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae voluntati tuae. Sed quia bonus es amator justitiae, inde te admoneo ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis, quam quod tibi tantummodo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes charissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum alia mihi scribenda ipsi non imponant, verum etiam caeteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant; ne videar ego durus cum a singulis petita non dedero, dum ea volo magis reddere quae omnibus debeo. Denique cum sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit Venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes injungere, a me demoliaris. Dominus Deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum quem ipse fecit, domine beatissime.
2.83.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXI. Augustinus Victoriano presbytero, consolans eum ad toleranter accipienda mala quae barbari, in Italiam et Hispaniam incursionem facientes, inferebant sanctis viris et sacris virginibus.
2.83.1
Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero VICTORIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.83.1
Litterae tuae impleverunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur. Totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam ante parvum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delogerant, a barbaris interfecti sunt fratres. Jamvero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam vos latere non arbitron; de Hispanis quoque tot provinciis, quae ab his malis diu videbantur intactae, coeperunt jam talia nuntiari. Sed quid longe imus? Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic vastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera plagis horrendis vulneribusque sauciarunt? Depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt. Pridie quam ista ad te dictavi, ex uno loco per hujusmodi terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt.
2.83.2
Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut non secundum merita nostra. sed secundum misericordiam suam a tantis malis liberet nos. Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in Prophetis et in Evangelio tanto aute praedicta sint? Non itaque debemus tam nobisipsis esse contrarii, ut credamus quando leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent vel audirent, nunc saltem credere debent cum compleri jam vident; ut de his tum magnis pressuris tanquam in torculari Domini Dei nostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias jactare non quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex Evangelio respondere; Dominus enim dicit: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucas; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multas. Quid ergo mirum, si christianis temporibus iste mundus, tanquam servus jam sciens voluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, vapulat multas? Attendunt quanta celeritate Evangelium praedicatur, et non attendunt quanta perversitate contemnitur. Servi autem Dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri seculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
2.83.3
Proinde, charissime, etiam illis quorum verba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt, Si nos peccatores ista meruimus, quare et servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae ductae sunt? humiliter et veraciter et pie responde: Quantamlibet enim justitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in caminum ignis ardentis pro conservanda lege Dei projecti sunt? Et tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam justus es in omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua vera, et rectae viae tuae, et omnia judicia tua veritas, et judicia veritatis fecisti per omnia quae intulisti nobis, et civitati sanctae patrum nostrorum Jerusalem; quoniam in veritate et judicio intulisti nobis omnia haec, propter peccata nostra; quoniam peccavimus, et Legi tuae non paruimus, et mandatis tuis non obandivimus, ut bene nobis esset; et omnia quae intulisti nobis, in judicio vero intulisti. Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi injusto et pessimo ultra universam terram. Et nunc non est ut possimus aperire os: vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, et eis qui te colunt. Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris: quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra. Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et juste humiliari noverant, nec tacebant.
2.83.4
Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel? Et qui ponitur unus in tribus justis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens utique in illis tres quasdam formas justorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent. sed ipsi soli liberentur, Noe. Daniel, et Job? Lege tamen etiam precem Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per justitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et opprobria pervenisse. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in jejunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui servas testamentum tuum, et misericordiam diligentibus te et servantibus praecepta tua, peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a praeceptis tuis, et a judiciis tuis, et non exaudivimus servos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omnem populum terrae. Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic viro Juda, et habitantibus Jerusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter contumaciam eorum, quia improbaverunt te, Domine. Nobis autem confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus nostris, qui peccavimus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiationes, quoniam recessimus, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis hujus quam dedit in conspectu nostro in manu servorum ejus Prophetarum. Et omnis Israel peccaverunt adversus legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et supervenit nobis maledictio et jusjurandum, quod scriptum est in lege Moysi servi Dei, quoniam peccavimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad judices nostros, qui judicabunt nos, superducere in nos mala magna, quae nunquam facta sunt sub omni coelo secundum ea quae facta sunt in Jerusalem. Sicut scriptum est in Lege Moysi, omnia mala haec venerunt ad nos, et non rogavimus Dominum Deum nostrum, ut averteret a nobis delicta nostra, et ut intelligeremus omnem veritatem tuam. Et vigilavit Dominus Deus ad omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam justus Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audivimus vocem ejus. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic, delicta adversus legem tuam fecimus. Domine, in omni misericordia tua avertatur impetus tuus, et ira tua a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus qui circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, preces servi tui et orationem ejus, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam quae deserta est. Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et civitatis tuae Jerusalem, super quam invocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra justitia jactavimus precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est. Exaudi Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaveris propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate tua, super civitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei. Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui. Et hanc Dei commendat justitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non injuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque justitiam servare videamur?
2.83.5
Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto judicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori severitate punivit. Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. Tu autem noli te putare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem ejus legibus tuis pugnare voluisti. Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est, Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit: unde et Apostolus, Si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique judicaremur. Cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.
2.83.6
Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod majorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Job ille, cujus certe justitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium.
2.83.7
Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quae conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quae vestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate jactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima infirmitate laborarent. Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et credidit quod ejus orationibus sui filii possent ab imminentis jam mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. Jejunavit illa et oravit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleverunt.
2.83.8
Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, vel ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et invenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terrae.
2.83.9
Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur. Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cujus membra potuerint superari. Haec epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati tuae. Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas ejus intentissime legeritis.
2.84.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXII. Donatum exproconsulem hortatur ut abjecto omni fastu sectetur Christum, atque ad Ecclesiae catholicae communionem suos alliciat.
2.84.1
Domino eximio, et sincerissima dilectione honorabili fratri DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.84.1
Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte aetate indolis tuae, abundanter idoneum tuum pectus existimo cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas aeterna et coelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.
2.84.2
A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem virtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus, et sine ullo scrupulo dissonae varietatis accepi, et eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel tenuiter nossem penitus nesciebant praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse, quam vera de te spargere crederem. Ibi enim est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione secura est. Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse laetabilem, sed in rebus ipsis: quae etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosae sunt; magisque miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur judicandus miser. Cum vero placent, et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, nec sic quidem ipsae majores melioresque fiunt alieno judicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius conscientiae robore solidantur. Unde magis hominibus recte existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo felicitatis accidit.
2.84.3
Quae cum optime noveris, vir bone, intuere, ut coepisti, fortissima cordis acie Dominum nostrum Jesum Christum, et ab omni inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque ascendentes collocat in sempiterno fastigio coelestis atque angelicae dignitatis. Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicae Ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. In cujus gremio etiam patrem tuum laudabilem et egregium virum abs te genitum esse cognovi; quem ut debito meritis ejus a me officio salutes peto, et nos visere non graveris. Quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud Deum faciendam, non impudenter exposco. Dei misericordia te circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet.
2.85.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXIII. Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio petitionis adjutor sit.
2.85.1
Domino dilectissimo, meritoque honorabili et suscipiendo fratri CRESCONIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.85.2
Si ab ista causa dissimulavero, de qua tuae religioni ecce iterum scribo; non solum Eximietas tua, sed etiam ipse, quisquis ille est, in cujus causa Faventius sic raptus est, merito me culpabit, et recte reprehendet: judicans utique, si etiam ipse ad auxilium Ecclesiae confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab ejus necessitate et tribulatione dissimulaturum. Deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi Domino Deo nostro quid dicam, et quam rationem reddam, si quantum possum non egero pro ejus salute, qui se Ecclesiae, cui servio, tuendum adjuvandumque commisit, domine dilectissime et venerabilis fili? Rogo itaque Benignitatem tuam, quoniam difficile et incredibile est, ut non jam vel noveris vel nosse possis in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem qui eum tenet, petitionem meam adjuvare digneris, ut faciat quod Imperatoris leget praecipitur: ut eum apud Acta municipalia interrogari faciat, utrum sibi velit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata custodia in ea civitate in qua detentus est, ut sua ordinet, sumptusque provideat. Quorum dierum spatio, tua nobis annuente benevolentia, si ejus causam amica disceptatione finire potuerimus, gratulabimur: si autem non potuerimus, inveniet eum exitus judiciorum qui placuerit Deo, secundum causae ipsius meritum vel Domini omnipotentissimi voluntatem.
2.86.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXIV. Ad Florentinum super eadem causa Faventii.
2.86.1
Domino dilectissimo filio FLORENTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.86.2
Cujus potestatis jussione Faventium rapueris, ipse videris: hoc autem scio, quod omnis potestas sub imperio constituta, imperatoris sui legibus servit. Quamvis ergo jam per fratrem et compresbyterum meum Coelestinum miserim legem, quam quidem et antequam mitterem, ignorare utique non deberes, qua concessum est eis qui praecipiuntur ab aliqua potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta municipalia perducantur, atque illic interrogentur utrum velint triginta dies in ea civitate ubi tenentur, agere sub moderata custodia, ad parandos sibi fructus, vel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam; quae lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiavit, tuae religioni recitata est: tamen etiam nunc eam cum his litteris identidem misi; non terrens, sed rogans, et pro homine humane, et episcopali misericordia, quantum ipsa permittit humanitas et pietas, intercedens, domine fili, ut et hoc existimationi tuae et petitioni meae praestare digneris, et quod lex Imperatoris jubet, cujus reipublicae militas, meo quoque interventu et deprecatione accedente facere non graveris.
2.87.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXV. Ad Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re.
2.87.1
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti FORTUNATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.87.2
Faventium bene novit Sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. Is, cum ab ejusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponensem confugit ecclesiam; et ibi erat, ut confugientes solent, exspectans quomodo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus, et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de coena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, Comitis Officiali, per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiatum, et adhuc a quo vel a quibus raptus fuerit ignoraretur, suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur; continuo misi ad tribunum, qui custodiendo littori constitutus est. Misit militares: nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus et in qua domo fuerit, et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. Etiam illuc misi quo dicebatur abductus: ubi memoratus Officialis inventus, concedere presbytero quem miseram, noluit ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod jussit in causis talibus Imperator, id est ut Actis municipalibus interrogarentur qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus: id utique existimans quod per dies ipsos possemus fortasse causam ejus amica disceptatione finire. Jam vero cum illo Officiali profectus ductus est: sed metus est ne forte ad Consularis perductus officium, mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis judicis integritas fama clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud Officium pecunia praevaleat, peto Sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque charissimo Consulari digneris tradere litteras meas, et has ei legere; quia bis eamdem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum; et ejus causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit. Et quod circa eumdem leges non servatae sunt, ut sic raperetur, neque ut ab Imperatore praeceptum est, ad Acta municipalia perduceretur interrogandus, utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat; ut per hoc possimus cum ejus adversario rem finire.
2.88.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVI. Generoso Numidiae Consulari Augustinus commendans causam Faventii.
2.88.1
Domino eximio et merito insigni, honorabiliterque charissimo filio GENEROSO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.88.2
Laus et praedicatio administrationis tuae et fama praeclara cum me pro dilectione quam tuis meritis benevolentiaeque debemus, plurimum delectaret, nunquam adhuc in aliquo beneficio postulando Eximietati tuae mea intercessio extitit onerosa, domine dilectissime et venerabilis fili. Sed nunc quid in civitate in qua Ecclesiae Dei servio, factum sit, cum ex litteris quas ad venerabilem fratrem et coepiscopum meum Fortunatum dedi, cognoverit Praestantia tua qua fuerim necessitate compulsus ut petitionem meam ingererem occupationibus tuis, tua benignitas pervidebit. Et profecto facies quod non solum integrum, verum etiam christianum judicem decet, eo circa nos animo, de quo in nomine Christi utique fuerat praesumendum.
2.89
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVII. Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat.
2.89
Prooemiari apud te non solum superfluum est, sed etiam molestum, qui rem, non verba desideras. Ideoque simpliciter audi. Senex Alypius rogatus a me, saepius pollicitus erat, tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo, sine dubio facturus eras. Non est pecunia, non est aurum, quod pro quovis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc vero sine labore loqueris quod requiro. Possem te plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Nosti quam mihi molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuae, sed cuipiam. Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus hoc feci. Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum: et mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur vides. Ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me tristem dimittas. Sic videam parentes meos; quia propter hoc solum Cerdonem misi, et ipsum exspecto solum. Frater Zenobius, Magister memoriae factus est, et misit nobis evectionem cum annonis. Si ego dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. Incolumem te summa Divinitas longa nobis tueatur aetate. Papas plurimum Dignationem tuam salutat.
2.90.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis. CAPUT PRIMUM.
2.90.1.1
Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumvallandum, vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis, jam pene proficiscenti possem dissolvere? Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad solvendum forent. Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis, quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur vanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cavendae sunt, quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine velatae atque palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, vehementius excitentur?
2.90.1.2
Ecce enim tot dialogi lecti, si ad videndum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adjuverunt, quid prosunt, dic mihi? Nam ubi finem constitueris totius hujus flagrantissimi studii tui, et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum enim de solvendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. In his verbis epistolae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur. Non enim decora facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere. Quod quantum dedeceat, quanquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adjunxisti: Tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Hoc enim sonat videri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere te ut praestem navigaturo. Sed quid est, quaeso te, quod addidisti, navigaturo? An ego, nisi navigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum, inexpiatum remaneret.
2.90.1.3
Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis adverti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et dicis: Mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur. Hoc loco vero exarsi ad rescribendum tibi: hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adjuvaret, mederi tibi; non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussae stabilique religarem. Tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto versiculo, sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? Tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama vulgi, aut in lingua hominum vel bonorum atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, jam navigaturus, satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines proclives ad vituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! O rem dignam vigiliis et lucubrationibus episcoporum!
2.90.1.4
Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse judicavi, nunc tamen in te maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus. Quam enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus; tam perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moveri. Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime movereris, cum tibi nos indicaremus, non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moveri! Mores hominum, inquis, proclives sunt ad vituperandum. Quid deinde? Si interrogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur. Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cujus sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia verborum tuorum. Quaero enim cur non dixeris, Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris, Indoctus et hebes putabitur; nisi quia satis etiam ipse intelligis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tanquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci.
2.90.1.5
Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo vel putari. Recte; sed quo fine nolis, id quaero. Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad vituperandum proclivibus, hebes indoctusque puteris. Ego autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam vehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. Hunc enim finem jam certe sentis esse nugatorium, inanem, ventosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur. Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa voluntate, et in ipsa, cujus umbra averteris, dignitate veritatis. Unde enim tibi, nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio. Non enim vides eam, aut ullo modo quandiu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam videre.
2.90.1.6
Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari; quaero quid illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales divitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et caetera hujusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo decet etiam hinc te amovere. Non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tanquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa aviditas referre in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluvius ducat in fluvium, ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur. In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere volumus constantissimae intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. An forte istam ipsam terrenam felicitatem quam commemoravi, si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire, hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? At mihi non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, vel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perveniri.
2.90.1.7
An ipsa humana laude, tanquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi vera atque salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint, indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam praebeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam atque nequitiam peccantis objurges? Hunc tu finem justitiae ac beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae vanae cupiditati, non solum servire, verum etiam non resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio jactantiori quam prudentiori didiceris, doctum atque intelligentem te esse arbitreris; quod jam non existimo tibi videri. Non enim frustra tam diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur.
2.90.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis. CAPUT II.
2.90.2.1
Quapropter jam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem judices, sed ipsius potius veritatis, ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quae jam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo haec ita sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamen putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine jam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem, vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putaverint, indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita est, mihi crede.
2.90.2.2
Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus videri times, qui te de istis quaestionibus quidquam interrogent, omnino non video: quandoquidem hic, quo ad ea discenda venisti, et Romae expertus es quam negligenter habeantur, et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum qui patiatur invenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curae majores gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid, volens videre quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper veniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus invenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte jam recolunt, non Romanorum fororum, sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu vero cum et in gymnasia cogitationem injecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris vendidit. Sed nec te volo esse adhuc puerum; et me jam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec largitorem decet. Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri te, tam boni ingenii juvenem, ne in Graecis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus vocis.
2.90.2.3
Deinde si fallor, et quisquam ibi forte hujusmodi quaestionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te graeci homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? Quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse voluisse? Qua responsione primo Graeciae facies injuriam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. Deinde jam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non vis, et habetem judicabunt, qui graecorum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, jam graeca quaerere? Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse, nunc velle discere graeca barbarum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus?
2.90.2.4
Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. Ecce jam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce jam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum memento gravitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine volueris, ut scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque avidissime jam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaveris; et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. Sed si hoc te scire jam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere novimus, et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. Moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut vera doceas.
2.90.2.5
Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adjuvat insinuatorem christianae veritatis, ut noverit quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc duntaxat, ne quis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero sedulo occultet. Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et dijudicare et subvertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando jam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque conventicula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel Maximianensium, vel Manichaeorum, vel etiam ad quorum greges turbamque venturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari voluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque praeterea, jam dissensiones quaestionesque sileantur? Tamen si opus est, ut dixi, veritati adversantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit.
2.90.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis. CAPUT III.
2.90.3.1
Ille autem quisquis abs te quaesiverit quae tu a nobis quaeris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit, Rempublicam ex parva magnam facere: dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, praesertim jam in hac aetate, vel discendi ordine praeferenda est. Vide autem quam facile posses hoc scire, si velles. Qui enim quaerit quomodo ad beatam vitam perveniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit, non prava opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa veritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum vel in uno vel in ambobus sit. Si autem adjeceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud jam nisi Deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod caetera vult habere, cum illud jam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur. Et ideo finis ibi dicitur, quia jam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur. Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae voluntatis.
2.90.3.2
Da igitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur jam ab inquirendo utrum summum illud bonum, vel aliqua ejus pars sit in corpore. Quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore. Item stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam beatae vitae, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni. Hoc qui non vident caecati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia sanitatis venire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor. Quod qui non vident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, varie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt.
2.90.3.3
Da item qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin nunquam esset miser; et recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars ejus. Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum vero perspicit se esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, ejusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens a jactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse jam capit non solum omnem speciem rerum omnium, sive quae sensu corporis, sive quae intelligentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur, quod formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam vero commutationem quae in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum ad interitum vergere, quo utrum aliqua res perveniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et manent, et pro defectibus etiam suis ad universitatis complexum ordinantur, ad ejus bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid, sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique major est. Hoc non videntes, et potentias intuentes animi humani, magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praevaluerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere potuerunt.
2.90.3.4
Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato. Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remove personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se adversa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum. Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intelligitur, utrique resistere, sed non prius docentem vera quam prava dedocentem. Idipsum rursum adjunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum vero litem conantes dijudicare Platonicos, occultantes sententiam veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et redarguentes.
2.90.3.5
Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici verae rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit divinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Jesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cujusvis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad invisibilium fidem ducere, cum eas viderent Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui adversus hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant judicare, procederent: simul videbant si eis conarentur insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quae nullo attingeretur corporis sensu, sed sola mente intelligeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repugnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut vera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione sordesceret: et hoc in moralibus.
2.90.3.6
In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praevaleret, principia rerum darent; quis non videret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam valeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur?
2.90.3.7
Restabat pars rationalium quaestionum. Nosti enim quidquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de natura, aut de ratione quaestionem habere. Cum ergo Epicurei nunquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos? Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, neque his auribus aut oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum vere esse, atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est; percipi autem sola intelligentia, qua una veritas, quomodo attingi potest, attingitur?
2.90.3.8
Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere, qui verum se invenisse jactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent. Et eorum quidem consilium quale fuerit quid attinet quaerere? divinum certe vel divina aliqua auctoritate praeditum non fuit. Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente veritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse devolutam, ut christianae jam aetatis exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur.
2.90.3.9
Qua in re satis mihi videtur demonstratum esse errores Gentium, sive de moribus, sive de natura rerum, sive de ratione investigandae veritatis, qui quamvis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subvertentibus, durasse tamen usque in tempora christiana. Quos jam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut vix jam in scholis rhetorum commemoretur tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra veritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnandum prosilire non audeat. Ex quo intelligitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere submittere, et intelligere Verbum Dei homine indutum, qui jussit, et creditum est quod illi vel proferre metuebant.
2.90.3.10
Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas: et quoties interrogares hoc dicerem; non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, jam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe caetera in peccatis, superbia vero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, Pronuntiationem dicitur respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: ita si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret.
2.90.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis. CAPUT IV.
2.90.4.1
Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Jesus Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserint, et caetera hujusmodi, ut docti eruditique videamur, cum hoc a vera doctrina et eruditione longe absit. Qui enim didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte major sit, in aliqua minor, sed totum ubique esse praesentem, sicut veritatem cujus nemo sobrie dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam veritas utique Deus est; nequaquam eum movebit quod de infinito aere sensit, quicumque sensit quod ipse Deus esset. Quid ad illum, si nesciat quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita sit: et utrum refellendi causa tanquam Academicus, Anaximeni Cicero objecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere, quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem incorpoream veritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia sapientis facta pulchra esse judicamus, ut non tantum refellendi gratia, sed etiam verissime dixerit quod Deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intelligibili atque incommutabili veritate? Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen Deum esse censebat, nullo modo movet hunc virum qui intelligit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit, intelligit. Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non videat, cum aerem gigni dicat, et Deum velit; eum autem a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? Cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum Deum putet, qui novit omnis corporis motum inferiorem esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis Sapientiae.
2.90.4.2
Item Anaxagoras, sive quilibet, si mentem dicit ipsam veritatem atque sapientiam, quid mihi est de verbo cum homine contendere? Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum videtur, propter adversarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid jungi posse, quia ex ea parte qua quidquam adjungitur, necesse esse in corporibus aliquem finem. Ideo ait non eum vidisse, neque motum sensui junctum et continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret, quibus nihil jungi nisi per fines locorum potest. Sic autem addidit: Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. Nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non latet, quidquid illud est quod sentitur. Ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam. Quomodo enim tota sentit, si infinita est? Sensus enim corporis ab aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cujus finem pervenerit; quod in infinito dici non potest. Sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat. Et aliter dicitur totum quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intelligitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum finibus non ambitur.
2.90.4.3
Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse voluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur. Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent videri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos disserit: et tamen dixit rem quae illos, si evigilare possent, satis admoneret, omne quod sicut corpus vivum animo occurrit, magis animam habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. Hoc est enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur. Sed adjungit: Quid autem interius mente? Non ergo potest mens habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. Ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. Hoc est enim quod ait, Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicujus esset, mentem esse non posse. Si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frui valentibus veritas communiter praesto est. Et ideo vide quam urbane concludat: Quod quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, aperta simplexque mens nulla re adjuncta qua sentire possit, id est nullo corpore adjuncto per quod sentire possit, fugere intelligentiae nostrae vim et notionem videtur.
2.90.4.4
Nihil verius quam fugere hoc vim et notionem intelligentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. Quod autem ait, nostrae, humanae intelligi voluit; et bene non ait, Fugit; sed, Fugere videtur. Hoc enim illis videtur, neminem hoc posse intelligere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam intelligentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque veritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et verax efficitur. Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse vidit, mentemque appellavit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam vetustatem, omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed ne ipsa quidem ejus cognitio, qua id verum esse cognovit. Non enim mihi propterea veritas chara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etiamsi nullus eam cognovisset illorum.
2.90.4.5
Si igitur nec ejus hominis qui verum forsitan vidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse videamur, sed nec ipsius veri solida res, qua vere docti esse possumus; quanto minus eorum hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adjuvare doctrinam, et latentia cognita facere? cum si homines simus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos qui illa nesciunt, jactatione inanissima ventilemur. Quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo in animos hominum facere ut vis divina cogitetur; cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius quoque esse judicetur? Ideoque fluctuavit ejus, sicut isti dicunt, nutavitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc divinam putat, quasi vaporis similitudine continua velut emanatione ferrentur, et venirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum vel deos cogitare possemus. Nullam enim aliam causam cujuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intelligibiliter ab eis qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas. Quam si isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem cogitant, vellem mihi dicerent, vel de quo corpore, vel qualis in eorum animos veniat imago veritatis.
2.90.4.6
Quanquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum vim quamdam animalem et spirabilem: qua vi eum credo et imagines ipsas divinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum, sed deorum, et principia mentis esse in universis, quibus divinitatem tribuit, et animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel nocere. Epicurus vero neque aliquid in principiis rerum penit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut jam dividi nequeant, neque sentiri, aut visu, aut tactu possint; quorum corpusculorum concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed extra mundos, atque inter mundos constituit: et non vult omnino aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos veniunt. Nam et videndi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus. Intelligis autem jam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.
2.90.4.7
Miror non admonuisse Democritum vel hoc ipso falsa esse quae dicit, quia venientes tam magnae imagines in tam brevem animum nostrum, si corporeus, ut illi volunt, tam parvo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. A magno enim corpore cum parvum corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum venientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare possunt per tam parvum corpus, nec totae tam parvum animum attingere? Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non vidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus adventu atque contactu corporearum imaginum cogitet? De visu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breves oculos, tam grandia imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt.
2.90.4.8
Cum autem quaeritur ab eis quare una imago videatur corporis alicujus, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitare fieri ut ex multis una videatur. Quam vanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula de divino corpore ut alia succedant, et dissolvi illam naturam eadem successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. Deinde quomodo non vereatur iste deus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione sempiterna? pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de quibus jam satis dictum est, semper affluant, quomodo potest de immortalitate confidere?
2.90.4.9
In cuibus omnibus deliramentis haec opinantium, illud praecipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cujusquam disputatione adversante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abjicique debuerunt. Si enim concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore illustrent, anima vegetent? quae omnia nullo modo nisi arte divinae providentiae fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat videre, idque ab eo expetit a quo factus est. Nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de divisione corporum a doctis traditur, vide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum cum videmus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. Nam ita censent, ut exire a corpore et venire ad oculos, vel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse corporeum. Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? Si affluunt, quomodo jam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod vehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? Sed jam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire. Cum vero ausi sint etiam defendere, non jam eorum, sed ipsius generis humani me pudet, cujus aures haec ferre potuerunt.
2.90.5.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis. CAPUT V.
2.90.5.1
Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuviem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, vel quisquam vigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam veritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, et divina faciendo, salubriter credi persuaderet quod nondum prudenter posset intelligi? Hujus nos gloriae servimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista dijudicare ratione, fide credant, donec salutaribus praeceptis adminiculati, evadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae veritatis. Cujus auctoritati tanto devotius obtemperari oportet, quanto videmus nullum jam errorem se audere extollere, ad congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis velamenta conquirat: eos autem solos ex veteribus, praeter christianum nomen in conventiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Jesum Christum, se intelligere et videre dissimulant. Porro illi qui cum in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine gloriantur, coguntur adversari credentibus, et audent imperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus venerit, ut fidem populis imperaret. Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia jacere se abjectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conventus celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce auctoritatis munivit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et vere spirituales viros, copiosissimis apparatibus etiam invictissimae rationis armavit. Verum illa rectissima disciplina est, in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis jam tutissime positis, fortissima ratione pugnetur.
2.90.5.2
Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum jam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset. Tunc Plotini schola Romae floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos viros. Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate depravati sunt, aliqui Dominum Jesum Christum ipsius veritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare personam, in ejus militiam transierunt. Itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una ejus Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum est.
2.90.5.3
Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet. Probabis enim haec magis, quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. Quanquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis. non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim. In quibus si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi. Nescio quis enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer. Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissolvendasque proferret. In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab Hippone removissem. Quibus item diebus perturbatione valetudinis febribusque repetitus sum. Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur. Quae quomodo acceperis, rescripta flagito.
2.91.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXIX. Consentius Augustino proponit quaestiones de Trinitate.
2.91.1
Domino sancto ac beatissimo papae AUGUSTINO, CONSENTIUS.
2.91.1
Jam quidem sancto, mihique cunctis animi virtutibus admirando, fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae brevi sermone suggesseram, sperans precum mearum ut apud te esse adjutor dignaretur. Sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad villam ire compulit, causa fraudavit, malui litteris precem inserere, quam exspectationem animi fluctuare; maxime cum id quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris, adjuvare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem, loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, valeat solitudo. Ego igitur cum apud memetipsum prorsus definierim, veritatem rei divinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit Deo, qui infirma mundi hujus elegit ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis salvare credentes, non tam ratio requirenda de Deo, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Nam profecto neque Ariani, qui Filium, quem genitum confitemur, minorem putant, in hac impietate persisterent, neque Macedoniani Spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est a divinitatis arce detruderent, si Scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent.
2.91.2
Tamen tu, vir admirabilis, si tibi ille Pater noster, solus conscius secretorum, qui habet clavem David, serenissimi cordis obtutu coelorum machinam penetrare concessit, et revelata, ut scriptum est, facie gloriam Domini speculari, in quantum tibi ille qui hujusmodi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem, et imaginem similitudinis ejus ipso adjuvante exprimere, in quantum potes, verbis enitere; quoniam nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, velut lippientibus oculis prospicere in eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. Intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum Dei obscurissimam nubem; quaestiunculas in quibus absolvendis me errare cognosco, qui auctoritatem Sanctitatis tuae fide magis sequi volo, quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari, primum in memetipso, dehinc in libris corrige.
2.91.3
Ego siquidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque Dominum Jesum Christum lumen esse de lumine, sicut scriptum est,« Bene nuntiate diem de die, salutare ejus»; et in Sapientia Solomonis,« Candor est enim lucis aeternae»; credebam Deum, quod licet credere ut dignum est non valebam, tamen esse inaestimabilis cujusdam lucis infinitam magnitudinem, cujus nec qualitatem aestimare, nec quantitatem metiri, nec speciem fingere, quanquam sublime cogitans mens humana sufficeret; tamen esse illud quiddam, quidquid est, cui adsit incomparabilis forma, inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat. Cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare Dominum Jesum Christum, id est hominem assumptum, ita divinam possidere potentiam, ut materia carnis humanae quam susceperat, permaneret, quam in illis visceribus nisi aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis objectus est. Si, inquit, homo ille quem assumpsit Christus, in Deum versus est, ergo localis esse non debuit: cur ergo post resurrectionem dixit,« Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum»?
2.91.4
Ego igitur elaborans approbare ubique esse Christum virtute, non opere; divinitate, non carne; de unitate Dei et personarum trinitate hujusmodi verba conscripsi: Deus, inquam, unus est, et personae tres sunt. Deus indiscretus est, personae discretae sunt. Deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra universa et per universa diffunditur: personae autem sibi constantes, proprietate secernuntur, non confusione miscentur. Deus ergo unus est, et ubique est; quia et alius praeter illum non est, et locus non est vacuus ubi esse alius possit. Plena sunt Deo omnia, et praeter Deum nihil est. Ipse est in Patre, ipse in Filio, ipse in Spiritu sancto: ac per hoc, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non plures dii, sed ipse unus est Deus; et non est ipse Pater qui est Filius, nec Filius qui est Spiritus sanctus. Pater in Filio est, Filius in Patre, in utroque Spiritus sanctus; quia in tribus numero, non ordine, id est personis, non virtute discretis, unus atque indivisibilis habitat Deus. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt; et quae Filii sunt, Patris sunt; et quae utriusque sunt, Spiritus sancti sunt: quia non quasi aequalem, sed eamdem, id est unicam, non separatam possident substantiam Deitatis; et ideo vel majestate, vel aetate, alter alterum non praecedit, quia dividi quod plenum est non potest, nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare, et majorem uni, minorem alteri facere portionem. In personis autem non ita est; quia Patris persona non est Filii, nec Filii persona eadem est Spiritus sancti. Una virtus est, quam trina possidet virtus; una substantia est, in qua tria sunt quae subsistunt. Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus majestate ubique sunt, quia unum sunt; personis tantum apud se sunt, quia tres sunt. Et reliqua hujusmodi texens, rem eousque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas, sed illam, quae supra coelos, trans maria, ultra inferos, una atque eadem est majestate, firmarem. Ex quo intelligi debere monstrabam, hominem quem Christus assumpsit, in Deum quidem versum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam.
2.91.5
Sed tu, vir, cui coelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est; verax etenim est qui ait,« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt»; super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis attollis, ais non tanquam aliquod corpus debere cogitari Deum. Nam etiamsi quispiam animo lucem millies quam hujus solis clariorem intensioremque confingat, nullam illic Dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne quod cerni potest: sed sicut justitiam vel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi aliqua forte nobis feminea corpora gentili vanitate fingamus; ita et Deum sine aliqua phantasiae simulatione in quantum possumus cogitandum. Mihi autem, qui subtilitatem disputationis tepido percipere admodum corde vix possum, videbatur nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae: ideoque non possum adhuc Deum, id est, viventem naturam, justitiae similem cogitare; quia justitia non in se, sed in nobis vivit; imo potius nos secundum justitiam vivimus, ipsa vero justitia per se nequaquam vivit, nisi forte non hujus humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola asseratur esse justitia.
2.91.6
Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus verbis, sed etiam pleniori epistola velim. Neque enim fas est ut nostri tantum pedes ab ista in qua multi ingredimur, erroris via, te monente revocentur. Cum enim multi in illis in quibus habitamus insulis, dum recto ad viam pergunt aggere, in tramitem tortuosi hujus erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cujus auctoritati cedant, cujus doctrinae credant, cujus ingenio superentur? An forte ex illo paternitatis affectu mavis me occulta commonitione dirigere, quam velut comitem pravi itineris increpare? Sed mihi pro utilitate animae, magis quam pro saeculi laude currere cupienti, non est inutilis, ac proinde etiam non amara coargutio tua; maxime cum et mihi et caeteris vitam simul laudemque paritura sit. Nemo siquidem tam injustus esse, ut arbitror, potest, qui me ex eo quod aliquando devia sum secutus, stultitiae denotare malit quam ex eo quod recta delegerim, prudenter judicare cunctetur. Neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent admonebat dicens,« Sic currite ut comprehendatis»: quapropter via ista quam currimus, non solum relinquenda nobis, verum etiam intercludenda atque praecidenda est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur. Tu enim non editorum jam a me librorum lector, sed probandorum emendator, ni fallor, electus es. Nam in illa epistola, quam in illis meis libellis velut praefatiunculam praetuli, hujusmodi verba conscripta sunt:« Placuit, inquam, fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia.» Cur ergo, vir doctrinae hujus quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de caetero filium dubitas, cum sententiae tuae anchora nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit? Non enim levis aut culpata quaestio, in qua non solum nihil profecit, verum etiam post, ut a te fortissime dictum est, idololatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit. Hanc a te caute prudenterque discuti vellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non possumus, intelligentiae a te lumine declaratum, oculis cordis videre valeamus. Incolumis ac beatus in aeternum, mei memor coelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa.
2.92.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXX. Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas.
2.92.1
Fratri dilectissimo et in Christi visceribus honorando CONSENTIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.92.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXX. Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas. CAPUT PRIMUM.
2.92.1.1
1 Ego propterea ut ad nos venires rogavi, quoniam in libris tuis valde sum tuo delectatus ingenio. Proinde volui ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus, sed potius apud nos legeres, ut ea quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares, atque ex nostra sermocinatione mutuoque colloquio, quantum Dominus et nobis promere, et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares. Ejus quippe es facultatis, ut possis ea quae senseris explicare; ejus porro probitatis et humilitatis, ut merearis vera sentire. Et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia; unde te nuper admonui ut in his quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca quae te movent, et cum his ad me venias, et de singulis quaeras. Nondum quae fecisti exhortor ut facias. Recte quippe verecundareris, ac te pigeret id agere, si vel semel voluisses, et me difficilem reperisses. Illud quoque dixeram, cum a te audissem quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses caeteris invenire.
2.92.1.1
Quod autem petis, ut quaestionem Trinitatis, hoc est de unitate divinitatis et discretione personarum, caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas, ita nebulam vestrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non potestis, intelligentiae a me lumine declaratum oculis quodammodo videre possitis: vide prius utrum ista petitio cum tua superiori definitione concordet. Superius quippe in eadem ipsa epistola, in qua hoc petis, apud temetipsum definisse te dicis, ex fide veritatem magis quam ex ratione percipi oportere. Si enim fides, inquis, sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, et non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit, inquis, Deo, qui infirma hujus mundi elegit ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationi ssalvos facere credentes, non tam ratio requirenda, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Vide ergo secundum haec verba tua, ne potius debeas, maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi, nec ejus intelligentiae a me quaerere rationem. Neque enim cum coepero te in tanti hujus secreti intelligentiam utcumque introducere( quod nisi Deus intus adjuverit, omnino non potero), aliud disserendo facturus sum, quam rationem ut potero redditurus: quam si a me, vel a quolibet doctore non irrationabiliter flagitas, ut quod credis intelligas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea quae fidei firmitate jam tenes, etiam rationis luce conspicias.
2.92.1.2
Absit namque ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit. Absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus; cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus. Ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione nondum percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides praecedat rationem, qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, hoc utique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intelligetis. Ubi procul dubio discrevit haec duo, deditque consilium quo prius credamus, ut id quod credimus intelligere valeamus. Proinde ut fides praecedat rationem, rationabiliter visum est. Nam si hoc praeceptum rationabile non est, ergo irrationabile est: absit. Si igitur rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quae hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.
2.92.1.3
Propterea monet apostolus Petrus, paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra: quoniam si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meae, et video quod antequam credat capere non potest, hanc ipsam ei reddo rationem in qua, si fieri potest, videat quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum quas capere non potest. Si autem jam fidelis rationem poscat, ut quod credit intelligat, capacitas ejus intuenda est, ut secundum eam ratione reddita, sumat fidei suae quantam potest intelligentiam; majorem, si plus capit; minorem, si minus: dum tamen quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perveniat, ab itinere fidei non recedat. Hinc est quod dicit Apostolus: Et tamen si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. Jam ergo si fideles sumus, ad fidei viam pervenimus, quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intelligentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta in hac vita capi non ab omnibus potest, verum etiam ad summitatem contemplationis, quam dicit Apostolus, facie ad faciem, sine dubitatione perveniemus. Nam quidam etiam minimi, et tamen in via fidei perseverantissime gradientes, ad illam beatissimam contemplationem perveniunt: quidam vero quid sit natura invisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque jam scientes, et viam quae ducit ad tantae beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis videtur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes, ad quietis ipsius penetrale, cujus jam luce mens eorum velut in longinqua radiante perstringitur, pervenire non possunt.
2.92.1.4
Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus fidem, et ratione nobis reddita vera esse cognoscimus, quae credere non valemus. Et universa Dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur, quia eorum ratio non videtur. Et revera sunt de quibus ratio reddi non potest, non tamen non est: quid enim est in rerum natura, quod irrationabiliter fecerit Deus? Sed quorumdam mirabilium operum ejus, etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud animos fastidio languidos, ejusdem rationis cognitione vilescant. Sunt enim, et multi sunt qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad invisibilium fidem visibilibus miraculis excitari, ut charitate purgati, eo perveniant ubi familiaritate veritatis mirari desistant. Nam et in theaetris homines funambulum mirantur, musicis delectantur: in illo stupet difficultas; in his retinet pascitque jucunditas.
2.92.1.5
Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intelligentiae cohorter, ad quam ratio vera perducit, et cui fides animum praeparat. Nam illa quae persuasit, in ea Trinitate quae est Deus, Filium Patri non esse coaeternum, vel alterius esse substantiae, atque aliqua parte dissimilem, et eo modo inferiorem Spiritum sanctum; itemque illa quae persuasit, Patrem et Filium unius ejusdemque, Spiritum vero sanctum alterius esse substantiae, non ideo quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cavenda et detestanda dicenda est. Nam si ratio vera esset, non utique errasset. Quapropter sicut non ideo debes omnem vitare sermonem, quia est et sermo falsus; ita non debes omnem vitare rationem, quia est et falsa ratio. Hoc et de sapientia dixerim. Neque enim propterea sapientia vitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est Dei Virtus, et Dei Sapientia: et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit Deo salvos facere credentes, quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hoc quibusdam philosophorum et oratorum, non veram viam, sed veri similem sectantibus, et in ea seipsos aliosque fallentibus, persuaderi non potuit; quibusdam vero eorum potuit. Et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus, neque stultitia; in iis enim sunt, quibus vocatis Judaeis et Graecis, Dei Virtus est et Dei Sapientia. In qua via, id est in cujus Christi crucifixi fide, qui ejus rectitudinem per Dei gratiam comprehendere potuerunt, etsi philosophi appellati sunt, sive oratores, profecto humili pietate confessi sunt, sibi longe excellentius in ea fuisse praevios piscatores, non solum credendi firmissimo robore, verum etiam intelligendi certissima veritate. Cum enim didicissent, ad hoc electa stulta esse mundi et infirma, ut fortia et sapientia confunderentur, seque cognovissent fallaciter sapere, et imbecilliter praevalere; confusi salubriter, facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum Dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent veraciter sapientes et efficaciter fortes.
2.92.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXX. Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas. CAPUT II.
2.92.2.1
Cui autem nisi verissimae rationi fidelis pietas erubescit, ut quamdam idololatriam, quam in corde nostro ex consuetudine visibilium constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus evertere; nec audeamus credere ita esse Trinitatem, quam invisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam viventes moles, licet maximas et pulcherrimas, suorum tamen spatiis propriis terminatas, et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohaerentes, sive una earum sit in medio constituta, ut duas dirimat sibi ex lateribus singulis junctas, sive in modum trigoni duas caeteras unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum, licet in grandi valde, molibus tamen a summo et imo et circumquaque terminatarum, unam esse divinitatem aliquam quartam, nec talem qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tanquam numen omnium, et in omnibus et in singulis totum, per quam unam divinitatem dicatur eadem Trinitas unus Deus; ejusque tres personas nusquam esse nisi in coelis, illam vero divinitatem nusquam non esse, sed ubique praesentem: ac per hoc recte quidem dici, Deum et in coelo esse et in terra, propter illam divinitatem quae ubique sit tribusque communis; non autem recte dici, Patrem esse in terra vel Filium vel Spiritum sanctum, cum huic Trinitati sedes non nisi in coelo sit. Istam cogitationis carnalis compositionem vanumque figmentum ubi vera ratio labefactare incipit, continuo illo intus adjuvante atque illuminante, qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non vult, ita ista confingere atque a fide nostra quodammodo excutere festinamus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere patiamur.
2.92.2.2
Quamobrem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti, ipsa intrinsecus veritate lucente, haec falsa esse perspicimus, fides in corde nostro antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae vera sunt audiremus? Ac per hoc quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat invenit. Falsae itaque rationi, non solum ratio vera, qua id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. Melius est enim quamvis nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod falsum est. Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt, nondum se videre quod credit. Porro autem qui vera ratione jam quod tantummodo credebat intelligit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit; si autem nec cupit, et ea quae intelligenda sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat: nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult. Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et amet.
2.92.2.3
Et visibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur, sed facta et transacta creduntur; sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Ea vero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritualium corporum resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo. Quae vero ita sunt ut neque praetereant, neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt invisibilia, sicut justitia, sicut sapientia; partim visibilia, sicut Christi immortale jam corpus: sed invisibilia intellecta conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur; et cum videntur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit, sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt. At illa quae visibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici; sicut se Discipulis post resurrectionem Dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo, et Stephano diacono.
2.92.2.4
Proinde ista visibilia permanentia ita credimus, ut etiamsi non demonstrentur, speremus ea nos quandoque visuros; nec ea conemur ratione vel intellectu comprehendere, nisi ut ea, quia visibilia sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique novimus ea nobis nota non esse. Nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam. Illam quippe visionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod de ista meis aspectibus credidi. Justitiam vero et sapientiam et quidquid ejusmodi est, non aliter imaginamur, aliter contuemur; sed haec invisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus, sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis lineamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus sive finitis sive spatiis infinitis. Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intelligentia contempletur: hoc ergo lumen ubi haec cuncta dijudicantur, non utique, sicut hujus solis et cujusque corporei luminis fulgor, per localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi visibili candore illustrat, sed invisibiliter et ineffabiliter, et tamen intelligibiliter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus.
2.92.2.5
Cum igitur tria sint rerum genera quae videntur; unum corporalium, sicut hoc coelum et haec terra, et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit; alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, sive recordata vel oblita quasi corpora contuemur, unde sunt etiam visiones quae vel in somnis, vel in aliquo mentis excessu, his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus, neque ullam habeat similitudinem corporis, sicut est sapientia, quae mente intellecta conspicitur, et in cujus luce de his omnibus veraciter judicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse volumus, Trinitatem? Profecto aut in aliquo, aut in nullo. Si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia; quod si donum ejus in nobis est, et minus est quam illa summa et incommutabilis, quae Dei Sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem: si autem aliquis splendor ejus in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque ejus per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus, et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.
2.92.2.6
Si autem in nullo istorum genere putanda est ista Trinitas, et sic est invisibilis, ut nec mente videatur; multo minus de illa hujusmodi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus vel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. Non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae: et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, justitia, charitas, castitas, et caetera talia, quae profecto mole corporis non pendimus, nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intelligimus, sine aliqua corpulentia vel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus; quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? Non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere Apostolus testis est, ubi ait: Invisibilia enim a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas. Ac per hoc cum eadem Trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. Anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad ejus imaginem facta est, si cogitationes nostras et intelligentias non evicerit, sed ejus quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intelligentiam mente atque intelligentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque Creatorem intelligendum, ipso adjuvante meditemur attollere. Si autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia fide contenta sit quamdiu peregrinatur a Domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo qui potens est, sicut ait Apostolus, facere supra quam petimus aut intelligimus.
2.92.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXX. Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas. CAPUT III.
2.92.3.1
Quae cum ita sint, interim volo ut legas ea quae ad istam quaestionem pertinentia jam multa conscripsimus; illa etiam quae in manibus habemus, et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis, nondum possumus explicare. Nunc vero tene inconcussa fide, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum Deum; non quod sit eorum communis quasi quarta divinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter inseparabilis Trinitas, Patremque solum genuisse Filium, Filiumque solum a Patre genitum, Spiritum vero sanctum et Patris et Filii esse Spiritum. Et quidquid tibi, cum ista cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abige, abnue, nega, respue, abjice, fuge. Non enim parva est inchoatio cognitionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit, incipiamus jam nosse quid non sit. Intellectum vero valde ama; quia et ipsae Scripturae sanctae, quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem, nisi eas recte intelligas, utiles tibi esse non possunt. Omnes enim haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum suos potius sectentur errores; ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt.
2.92.3.2
Tu autem, charissime, ora fortiter et fideliter ut det tibi Dominus intellectum, ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris sive doctoris, possint esse fructuosa; quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: cui dicimus, Pater noster qui es in coelis; non quia ibi est, et hic non est, qui praesentia incorporea ubique est totus, sed quia in eis habitare dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in coelis sunt, ubi etiam nostra conversatio est, si nos os nostrum veraciter sursum cor habere respondeat. Nam etsi carnaliter acceperimus quod scriptum est, Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum; et ibi et hic cum esse credere debemus: quamvis non totum ibi, quia hic essent pedes; nec totum hic, quia ibi essent superiores corporis partes. Quam cogitationem carnalem, rursum illud nobis excutere, quod de illo scriptum est, potest: Qui coelum mensus est palmo, et terram pugillo. Quis enim sedeat in spatio palmi sui, aut in tanto loco pedes ponat, quantum ejus pugnus apprehendit? Nisi forte in tantum caro vana progreditur, ut ei parum sit humana membra substantiae Dei tribuere, si ea non etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis, et pugillus ambabus palmis conjunctis sit latior. Sed haec dicuntur, ut cum sibi non conveniunt quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti, ineffabiliter spiritualia cogitemus.
2.92.3.3
Unde etiamsi corpus Domini, quod de sepulcro excitatum levavit in coelum, nonnisi specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram Patris, ut ei Pater ad sinistram sedere videatur. In illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est, et eadem dextera, ejusdem beatitudinis nomen est. Proinde nec illud quod post resurrectionem suam dixit Mariae, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, tam absurde accipiendum est, ut existimemus eum, cum ascendisset, voluisse a feminis tangi, qui se tangendum viris antequam ascenderet praebuit. Sed Mariae profecto, in qua figurata Ecclesia est, quando illud dixit, intelligi voluit tunc ascendisse ad Patrem, cum illum Patri cognovit aequalem; et tali fide illum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse crederet quod in carne apparuerat, non bene tangeret. Sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantummodo credidit.
2.92.3.4
Et si forte aliud in his verbis Domini aptius meliusque intelligi potest, opinio tamen qua putatur substantia Patris esse in coelo, secundum quod Pater una in Trinitate persona est, divinitas vero non in coelo tantum, sed ubique est: quasi aliud sit Pater, aliud divinitas ejus quae illi communis est cum Filio et cum Spiritu sancto; ut ipsa Trinitas, tanquam locis corporalibus et tanquam corporea sit, divinitas vero una trium personarum ubique sit praesens, et ipsa sola tanquam incorporea ubique sit tota: sine dubitatione respuenda. Si enim qualitas eorum esset( quod absit, ut in Patre, aut Filio, aut Spiritu sancto aliud sit qualitas, aliud substantia), tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicubi quam in sua substantia esse non posset: si autem substantia est, et alia est quam sunt ipsi, alia substantia est; quod nihilominus falsissime creditur.
2.92.3.5
Sed si forte minus intelligis inter substantiam et qualitatem quid intersit; hoc certe facilius advertis, quod et divinitas Trinitatis( quae putatur alia esse quam est ipsa Trinitas, et propter hanc dici non tres deos, sed unum Deum, quoniam ipsa est tribus una communis) aut substantia est, aut non est substantia. Si substantia est, et alia est quam Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, aut eadem simul Trinitas: procul dubio alia substantia est: hoc autem veritas refellit et respuit. Si autem non est substantia ista divinitas, et ipsa est Deus, quia ipsa est ubique tota, non illa Trinitas; ergo Deus non est substantia: quis hoc catholicus dixerit? Item si non est substantia ista divinitas, et secundum hanc est Trinitas unus Deus, quod haec una est in tribus; non debuit dici Pater et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae, sed unius divinitatis quae non est substantia. Agnoscis autem in fide catholica quoniam hoc est verum, hoc est confirmatum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, ideo cum sit Trinitas, unus est Deus; quia inseparabiliter sunt unius ejusdemque substantiae, vel( si hoc melius dicitur), essentiae. Nam nonnulli nostri et maxime Graeci, Trinitatem quae Deus est, magis essentiam, quam unam substantiam esse dixerunt; aliquid inter haec duo nomina interesse arbitrantes, vel intelligentes: unde nunc disputare non est opus; quod etsi divinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa Trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. Si enim alia est quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod absit ut catholicus sentiat. Restat itaque ut ita credamus unius esse substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa Trinitas. Ad quam videndam quantumlibet in hac vita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod videbimus. Cum vero, quod in resurrectione promittitur, spirituale corpus habere coeperimus, sive illam mente, sive mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritualis corporis gratia, etiam corpore videamus; non tamen per locorum intervalla, nec in parte minorem, in parte majorem, quoniam non est corpus, et ubique tota est, pro nostra capacitate videbimus.
2.92.4.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXX. Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas. CAPUT IV.
2.92.4.1
Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae, ideoque te non posse adhuc Deum, id est viventem naturam, justitiae similem cogitare: quia justitia, sicut dicis, non in se, sed in nobis vivit; imo nos potius secundum illam vivimus, ipsa vero per se justitia nequaquam vivit: ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit vitam ipsam non vivere, qua fit ut vivat quidquid non falso dicimus vivere. Puto enim absurdum tibi videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat. Porro si vita ipsa praecipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas dicat Scriptura divina animas mortuas; profecto invenies injustas, impias, infideles. Nam licet per illas vivant corpora impiorum, de quibus dictum est quod mortui sepeliant mortuos suos, et ibi intelligantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere, nisi qualicumque vita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito vocantur: non tamen ob aliud amissa justitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum, licet immortaliter qualicumque vita viventium, verior et major vita justitia est, tanquam vita vitarum, quae cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quae per seipsa vivere nequeunt. Quapropter si animae non possunt, nisi etiam in seipsis utcumque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus deserta moriuntur; quanto magis vera justitia etiam in seipsa vivere intelligenda est, ex qua sic vivunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamvis quantulacumque vita non desinant vivere!
2.92.4.2
Ea porro justitia quae vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem haec cum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita, cum ejus efficimur utcumque participes: ita cum in seipsa sit justitia, etiam nobis fit justitia, cum ei cohaerendo juste vivimus; et tanto magis minusve justi sumus, quanto magis illi minusve cohaeremus. Unde scriptum est de unigenito Filio Dei, cum sit utique Patris Sapientia atque Justitia, et semper in seipsa sit, quod factus sit nobis a Deo sapientia et justitia, et sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quod quidem et ipse vidisti, addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola esse asseratur justitia. Est plane ille summus Deus vera justitia, vel ille verus Deus summa justitia; quam profecto esurire et sitire, ea nostra est in hac peregrinatione justitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena justitia. Non ergo Deum nostrae justitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo, quanto esse poterimus ejus participatione justiores.
2.92.4.3
Si ergo cavendum est ne justitiae nostrae similem putemus Deum, quoniam lumen quod illuminat, incomparabiliter excellentius est illo quod illuminatur; quanto magis caveri oportet, ne aliquid inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra justitia! Quid est autem aliud justitia, cum in nobis est, vel quaelibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris hominis pulchritudo? Et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam secundum corpus, facti sumus ad imaginem Dei: unde nobis dicitur, Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. Si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive cernuntur sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est justitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei: profecto ipsius Dei qui nos formavit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque justorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter justior. Haec Dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistolarum modum attinet, prolixius forsitan quam exspectabas; quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breviter admonuisse suffecerit: non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis quoque lectis vel auditis diligenter instructus, ipse uberius tua secus dicta redarguas; quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius.
2.93.1.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXXI. Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio. CAP. PRIMUM.
2.93.1.1
De paucis quae nunc jam ad navem currente litterarum perlatore, et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem venerunt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam: quae si forte lucida sunt, etmihi videntur obscura, nemo prudentum filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae hujus circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius benevolentia fraternae charitatis faveat instruendo, ut efficiar videntium particeps et ex doctrina tua illuminatis mentibus considerantium mirabilia de lege Domini.
2.93.1.2
Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicitur in psalmo decimoquinto:« Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea acceleraverunt.» Quos ait sanctos, qui in terra sunt sancti? Num illos Judaeos, qui filii carnis Abrahae, et non filii repromissionis excluduntur a semine quod in Isaac vocatum est, ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, vita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt, et carnali observantia in vetustate litterae consenescunt; non renascentes in novam creaturam, quia non receperunt eum, per quem vetera transierunt, et facta sunt nova? Sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in Evangelio justos, ubi dicit,« Non veni vocare justos, sed peccatores»; id est illos justos, qui in sanctitate generis et littera Legis gloriantur: quibus dicitur,« Nolite gloriari in patre Abraham; quia potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abrahae». Quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui justitias suas tanquam nescienti Domino recolens, praedicabat in templo; non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem, sed ingratis Deo, quia quod justitia aedificaverat, superbia destruebat: nec idipsum silentio, sed voce clamabat, ut appareret eum non divinis auribus loqui, qui et ab hominibus vellet audiri; atque ideo non placuit Deo, quia placebat sibi:« Quoniam dissipavit Dominus ossa hominum sibi placentium. Confusi sunt,» inquit,« quia sprevit illos», qui cor humile et contribulatum non spernit.
2.93.1.3
Denique et in ipsa Evangelii parabola, qua Pharisaei et Publicani persona confertur, evidenter ostendit ipse Dominus quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est quia« Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Ideo protestatur magis justificatum abiisse e templo Publicanum de confessione peccatorum suorum, quam Pharisaeum de imputatione justitiarum suarum. Merito autem ille laudator sui, repudiatus abscessit a facie Dei, qui cum ipso nomine peritiam Legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem Dominum:« Super quem habitabo, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos»? Ille autem in corde contrito sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo( quales Judaei sancti sunt), reportante sarcinam peccatorum de jactantia sanctitatis. Ipsius nimirum sunt forma Judaei illi, de quibus Apostolus ait quod suum justitiam statuere cupientes, quae ex Lege est, justitiae Dei non sunt subjecti, quae est ex fide, quae reputata est patri nostro Abraham ad justitiam, non ex operibus, quia secundum omnipotentiam Dei credidit Deo: apud quem ille vere justus est qui ex fide vivit; nec sanctus in terra est, sed in coelo, quia non carne, sed spiritu ambulat; cujus conversatio in coelis est; non gloriantis in circumcisione carnis, sed in circumcisione cordis, quae non littera, sed spiritu agitur invisibiliter; unde laus ejus non ex hominibus est, sed ex Deo.
2.93.1.4
Deinde quod jungit in eodem versiculo,« Miras fecit voluntates suas inter illos,» credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam Legis accendit, et praecepta vivendi dedit.« Notas,» enim, inquit,« fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas». Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo: deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit. Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus est ab eis, cum dicerent,« Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis»; et,« Non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum». Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.
2.93.1.5
Sed quid est quod ait,« Postea acceleraverunt?» Utrum in poenitentiam, sicut illi in Actibus Apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti, crediderunt in eum quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato, ad donum gratiae cucurrerunt? an vero quia virtutes animae ex fide et charitate Dei roborantur, illis impiis utroque vacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et vita credentium est, et sanitas sub pennis ejus: unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui vitam et lucem non receperunt, neque sub pennis ejus manere voluerunt; quos, ut ipse flens in Evangelio suo protestatur, saepe voluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. Multiplicatis ergo infirmitatibus quo acceleraverunt? Forte in crucem Domini conclamandam, et invito Pilato nefariis vocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti Dominum Prophetarum occiderent, quorum patres ipsos Prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi Salvator esse venturus nuntiabatur.« Postea acceleraverunt: veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt», id est Christum qui dicit,« Ego sum via».
2.93.1.6
In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat,« De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt porcina,» vel sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio,« saturati sunt filiis, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis.»
2.93.1.7
Rursus in alio psalmo admirari soleo, Filium ad Patrem loqui intelligens, in psalmo quinquagesimo octavo, ubi de Judaeis inimicis, de quibus supra dixerat,« Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum,» paulo infra dicit,« Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, Domine.» Quod in his usque in hodiernum diem videmus impleri: destructi sunt enim a veteri sua gloria, sine templo et sine sacrificiis, ac sine Prophetis in omnium gentium dispersione viventes. Sed quid miramur quod jam per Prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis jam ad crucem eum ducentibus precabatur, dicens:« Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt»? Verum quod adjecit,« Ne unquam obliviscantur Legis tuae,» tanquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide Evangelii vita eorum, obscurum mihi fateor. Quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in Legis memoria et meditatione versari; nisi forte propter honorem Legis ipsius, vel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis ejus, quae videtur secundum arenam maris computari, Legis antiquae littera perseveret, ne forte aliqui legendo Legem illuminentur ad fidem Christi, qui et Legis et Prophetarum finis est, et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio ventura est electorum, qui de singulis tribubus electi, in duodenis millibus designantur; quibus ipsa revelatio beati Joannis ex voce Angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus immaculati, et humanae conjunctionis expertes? de quibus specialiter ait:« Sequuntur Agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinaverunt; virgines enim sunt».
2.93.1.8
In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est quod ait,« Verumtamen Deus conquussavit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis;» quid sit verticem capilli perambulare in delictis. Non enim dixit, Verticem capitis, sed,« verticem capilli,» qui sine sensu est. An repletum peccatis hominem vult ostendere? Scriptum est:« Omne cor in dolore, a pedibus usque ad caput». Et paulo infra quod ait,« Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.» A quo ipso? et numquid canes Dei dici possunt Gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat? aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine christiano gentiliter vivant; quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum quem verbis colunt, factis negant?
2.93.2.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXXI. Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio. CAP. II.
2.93.2.1
Haec interim de Psalmis, nunc et de Apostolo quodcumque proponam. Dicit ad Ephesios, quod in alia Epistola dixerat de gradibus vel ordinibus dispositionum Dei, operante Spiritu sancto divisiones gratiarum:« Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum», et reliqua. Hoc opto distinguas mihi in hac diversitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum vel gratiarum proprietas? quid proprium sit Apostolorum, quid Prophetarum, quid Evangelistarum, quid Pastorum, quidve Doctorum. In omnibus enim his diversis nominibus simile et prope unum doctrinae officium video fuisse tractatum. Hos autem Prophetas quos post Apostolos posuit, non puto illos esse qui ordine temporum ante Apostolos fuerunt, sed illos quibus jam sub Apostolis per gratiam donabatur, aut interpretatio Scripturarum et inspectio mentium, aut praedictio temporis secuturi; ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit et quae beatus Paulus in Jerosolymis passurus esset, et verbo denuntiavit, et signo zonae ejus ostendit. Inter Pastores specialiter et Doctores quid intersit dignoscere volo, quia praepositis Ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.
2.93.2.2
Item quod ait ad Timotheum,« Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus», quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diversitate verborum, cum omnia mihi quae gerenda dixit, orationis officio convenire videantur.
2.93.2.3
Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac Apostoli sententia de Judaeis quod ait,« Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem charissimi propter patres»: quomodo iidem et inimici propter nos, qui credidimus ex Gentibus, tanquam non potuerint Gentes credere, nisi Judaei non credidissent; aut ipse unus omnium creator Deus, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad agnitionem veritatis venire, capax non fuerit acquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret: deinde« charissimi propter patres?» Si« charissimi,» quomodo aut unde non credant, et inimici Deo esse persistant?« Nonne,» inquit,« qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam; perfecto odio oderam illos?» Certe hoc puto paterna vox loquitur ad Filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat:« Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum». Quid autem illis prodest ad salutem, quae nonnisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter fidem patrum charissimi Deo sint? cui bono diliguntur quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a Prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes, inimici sunt Evangelio Christi? Si ergo charissimi Deo, quomodo peribunt? et si non credunt, quomodo non peribunt? Si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres non salvabuntur; sed etsi fuerint Noe, Daniel, et Job in medio eorum, filios impios non salvabunt, soli salvi erunt?
2.93.2.4
Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo, et in vadum profer. In Epistola Colossensium omnino intelligere non possum quod ait,« Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput»; de quibus angelis dicit: si de inimicis et malis, quae illorum religio, aut quae humilitas, et quis sit magister seductionis hujus, qui per obtentum nescio cujus angelicae religionis, quasi visa et comperta doceat quae non vidit? Sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinventionibus, quae non viderunt phantasmata, quasi visa fingentes, et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes, hi sunt qui non tenent caput, id est Christum fontem veritatis, cujus doctrinae quidquid adversatur, insanum est. Et hi caeci duces caecorum, de quibus« dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam».
2.93.2.5
Deinde in subsequenti capite adjecit:« Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et hnmilitate, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis». Quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister veritatis, et tamen ipsam veritatem religionis inesse abnegat? Anne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit:« Habentes autem speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes»? Rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium Epistola per singula mihi verba dissolvas, quia laudabilibus exsecranda permiscuit. Quid est enim tam laudabile, quam ratio sapientiae, et quid tam exsecrabile. quam superstitio erroris? Humilitas quoque et Deo placita, et maxime in vera religione laudabilis, cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis,« Ne tetigeritis, neque gustaveritis, quae sunt in interitum», quia non sunt ex Deo: et omne quod non est ex fide, peccatum est. Deus autem dissipavit consilia sapientium, qui Deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi Dei esse subjecta: scit enim cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Qualem humilitatem, qualemque rationem sapientiae superstitioni ex hominum doctrinis venienti inesse dicat, requiro. Et quod ait,« Ad non parcendum corpori, non in honore alique ad saturitatem carnis»; prorsus haec parum intelligo, quia in eadem sententia magna mihi videtur esse discretio: arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta vel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere,« ad non parcendum corpori;» quod autem adjecit,« non in honore aliquo,» quia sancti operis speciem, non in fide veritatis exercentes, nullius gloriae honore vel fructu agunt, quod in magna erroris perversi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros justitiae. Sed quod adjecit,« ad saturitatem carnis,» contrarium mihi videtur illi quod dicit,« ad non parcendum corpori:» videtur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem jejuniis domat, sicut Apostolus dicit,« Lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo»; a quo opere saturitas carnis aliena est: nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime observantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit, secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum vas honorifice possidere noverit, ut hostiam vivam, placentem Deo suum corpus exhibeat, non in saturitatem carnis, quia distensio corporis animae sobrietatem necat, et inimica est castitati.
2.93.3.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXXI. Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio. CAP. III.
2.93.3.1
Restat ut aliquid et de evangelicis locis suggeram Beatitudini tuae: non quidem quanta legenti per otium occurrere solent( nec enim nunc vacabit dispersa per libros quaerere, aut in reminiscendis memoriam ventilare), sed vel pauca, quae ad horam dictationis hujus in mentem veniunt, sciscitabor. De resurrectionis forma non grandem, sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini hiemares rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo ut mittas, aut certe retexas eam mihi; quod tibi facile est. Nam etsi scripta non exstat, quia forte brevis epistola, ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renova eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui, et mitte ad me inter alia responsa quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula Scripturarum, de quibus te, qui vides quasi per Deum, interrogavi, ut audiam quid in te vel ex te mihi loquatur Deus.
2.93.3.2
Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo vel qua ratione Dominus post resurrectionem vel mulieribus, quae primae ad sepulcrum venerunt, vel postea illis duobus in via, deinde Discipulis suis, et non agnitus sit, et agnitus. In eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. Et quomodo non eadem erat ejusdem corporis forma quae fuerat? aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his qui eam noverant? Illud vero sacramenti esse credo, quod qui in via ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis revelatus est. Idipsum tamen tuo sensu volo tenere, non meo.
2.93.3.3
Et quod ad Mariam ait,« Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem»: si cominus stantem non sinebatur attingere, quomodo eum tangeret cum ascendisset ad Patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua Deus homini fit longinquus aut proximus, et illa dubitaverit de Christo, quem hortulanum putaverat? Ideo fortassis audire meruit,« Noli me tangere.» Indigna enim judicabatur ut tangeret manu Christum, quem necdum fide apprehenderat, nec intellexerat Deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab Angelis audierat:« Quid quaeritis viventem cum mortuis»? Noli» ergo« me tangere, quia» tibi« nondum ascendi ad Patrem,» qui adhuc tantum homo videor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.
2.93.3.4
De illis etiam beatissimi Simeonis verbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum: quibus cum ad videndum ex oraculo Dei Christum agente Spiritu venisset in templum, et acceptum sinu benedixisset infantem Dominum, ait ad Mariam:« Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes». Numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an vero de materno ejus affectu, quo postea in tempore passionis assistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum viscerum dolore confixa est; et animam illius, illa quae ejus secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rhomphaea penetrabat? Video enim et in Psalmis de Joseph ita dictum esse,« Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus«, sicut in Evangelio dixit Simeon,« Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.» Non ait, Carnem, sed« animam», in qua pietatis affectio continetur, et doloris aculeus quasi gladius operatur; cum aut aliqua carnis suae injuria afficitur; ut Joseph, qui non mortis, sed injuriarium pertulit passiones, in servum venditus, et in reum vinculatus, et carceri datus: aut cum affectionis internae tristitia vel dolore cruciatur; ut in Maria, quam utique ad crucem Domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut cum eum vidisset mortuum, humana infirmitate lugeret, sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, quia subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat. Quamvis eamdem adstantem cruci suae Dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat volens, in potestate habens mortem, plena virtute viventis, et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de beato apostolo Joanne.« Mulier, ecce filius tuus;» itemque illi ibidem consistenti.« Ecce mater tua». Jam scilicet ab humana fragilitate qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem Dei, ut esset in gloria Dei Patris, delegat homini jura pietatis humanae, et ex discipulis suis adolescentiorem eligit, ut convenienter assignet virgini apostolo virginem matrem, duo pariter in eadem sententia docens: formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore, non relinqueret cura, sed nec corpore relicturus, quia quem videbat morientem, mox erat visura redivivum; et illud quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana di vini ratione consilii sub hac voce consignans, ut alii matrem delegaret pro matre habendam, et vice sua consolandam, atque illi vicissim novum filium vice corporis sui traderet, imo, ut ita dixerim, gigneret: quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea virgine natus esset, nec habuisse filium, nec habere; quia nec Salvator tantopere curam de solatio habuisset ejus, si illi unicus non fuisset.
2.93.3.5
Sed redeamus ad verba Simeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor:« Et tuam,» inquit,« animam pertransibit framea» vel« gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes.» Secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est; quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse videatur. Sed et quod subjecit,« Ut revelentur multorum cordium cogitationes. Scrutans» enim, inquit,« corda et renes Deus». Et de futuro judicio Apostolus ait, quia tunc« manifestabit Deus operta cordium et occulta tenebrarum». Itidem Apostolus, spiritualiter exprimens arma coelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit verbum Dei; de quo ad Hebraeos ait,« Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; pertingens,» inquit,« usque ad divisionem animae et spiritus», et reliqua quae nosti. Quid ergo mirum, si istius verbi ignita vis, et ancipitis gladii penetrabilior acies, ei sancti Joseph olim, et postea beatae Mariae animam pertransivit? Nam neque in illius neque in hujus corpore ferrum transisse cognovimus. Atque ut magis pateat ibi Prophetam ferrum pro verbi gladio posuisse, statim subsequente versiculo ait:« Sermo Domini ignivit illum.» Sermo enim Dei et ignis et gladius est, Verbo ipso Deo utrumque dicente de se:« Ignem» enim, inquit,« veni mittere in terram; et quid volo nisi ut jam accendatur»? Item alibi dicit:« Non veni pacem mittere, sed gladium». Vides eum unam vim doctrinae suae diverso ignis et gladii nomine designasse. Aut quomodo Mariae illata per gladium passio vel tribulatio perstaret? Itaque hoc scire cupio, quid ad Mariam pertineret, ut revelarentur multorum cordium cogitationes; aut ubi apparuit quia ex eo quod animam ejus, sive carnalis in ferro, sive spiritualis gladius in verbo Dei pertransivit, exinde multorum cordium cogitationes revelatae sunt. Expone ergo hanc maxime de verbis Simeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta Dei. Deus misereatur mei per orationes tuas, et illuminet vultum suum super me per lucernam verbi tui, sancte domine, beatissime frater in Domino Christo unanime, magister meus in fide veritatis, et susceptor meus in visceribus charitatis.
2.94.1
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXXII. Augustinus clero et populo Hipponensi excusat absentiam suam, adhortans ut in sublevandis pauperibus solito sint alacriores, ob afflictiones temporarias.
2.94.1
Dilectissimis fratribus conclericis et universae plebi, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2.94.1
In primis peto charitatem vestram, et per Christum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere; quamvis me amplius contristet, quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor ejus et charitas servire compellit. Illud enim noverit Dilectio vestra, nunquam me absentem fuisse licentiosa libertate, sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos, etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere; a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea valetudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait Apostolus, sive adveniens et videns vos, sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu, uno animo collaborantes fidei evangelicae. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quemadmodum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi, sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis; quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem; quomodo timenda est quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae seculi hujus, breves et sordidae, sic amantur; quanto vehementius futuri seculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis.
2.94.2
Nuntiatum enim est mihi quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti; ad quam misericordiam cum praesens essem vos exhortatus sum, et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio hujus mundi, cui talia videtis accidere qualia Dominus et Redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinantius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere; sic corda christiana quanto magis sentiunt mundi hujus ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum coelestem impigra celeritate transferre, ut si aliquis humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit: si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur qui quandoque moriturus, immortali Domino, ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes seculi hujus molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis. Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim, non propter meam praesentiam, sed propter Dei praeceptum, qui nunquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente, et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in pace conservet; et, dilectissimi fratres, orate pro nobis.
2.95
SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. EPISTOLA CXXIII. Hieronymus Augustino quaedam per aenigma renuntians.
2.95
Multi utroque claudicant pede, et ne fractis quidem cervicibus inclinantur, habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eamdem non habeant libertatem. Sancti fratres qui cum nostra sunt parvitate, praecipue sanctae ac venerabiles filiae tuae suppliciter te salutant. Fratres tuos, dominum meum Alypium, et dominum meum Evodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tuam. Capta Jerusalem tenetur a Nabuchodonosor, nec Jeremiae vult audire consilia; quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes, et ibi servitute pereat sempiterna.

Intertext edge

Open linked passage

Note