Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustine
Epistulae
Epis 105.10
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat2
105.1
Caritas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet uoluntatem, lucrari uolumus, tacere nobis non permittit. si propterea nos odistis, quia pacem uobis catholicam praedicamus, nos domino seruimus dicenti: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, et in psalmo scriptum est: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis. propterea mandauerunt nobis quidam presbyteri partis uestrae dicentes:\' Recedite a plebibus nostris, si non uultis, ut interficiamus uos.\' quanto iustius eis nos dicimus: Immo uos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras sed illius, cuius omnes sumus; aut si non uultis et inpacati estis, uos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, quas ideo uultis uestras facere, ne sint Christi, quamuis eas sub eius nomine possidere conemini, tamquam si seruus furetur oues de grege domini sui et, quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum eius possit agnosci. sic enim fecerunt maiores uestri; separauerunt ab ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi et, quicumque illis adcreuerunt. baptismo Christi eos baptizauerunt. sed dominus et fures punit. si non se correxerint, et oues ab errore reuocat ad gregem nec in eis suum exterminat characterem.
105.2
Dicitis nos traditores, quod nec maiores uestri in maiores nostros potuerunt nec uos in nos probare ullo modo poteritis. quid uobis uultis faciamus, qui, quando uobis dicimus, ut causam nostram et uestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? nam utique ostenderemus nobis, quia illi potius traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios eius quasi traditionis crimine damnauerunt. et dicitis\' recedite a plebibus nostris\', quas docetis, ut uobis credant et Christo non credant. uos enim eis dicitis propter traditores, quos non ostenditis, remansisse ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati, quod non de lege, non de propheta, non de psalmo, non de apostolo, non de euangelio sed de corde uestro et de parentum uestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem, cui ecclesiae ex ore Christi manifestatae uos non communicatis et alios in uestram perditionem trahentes liberari non uultis. Si
105.3
Si autem ideo uobis displicemus, quia per imperatorum iussiones ad unitatem cogimini, hoc uos fecistis, qui, ubicumque uellemus praedicare ueritatem, ut eam quisque securus audiret, ut uolens eligeret, numquam permisistis per uiolentias et terrores uestros. nolite stridere et perturbare animas uestras; patienter, si fieri potest, considerate, quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum uestrorum et clericorum, qui duces eorum semper fuerunt, et uidebitis, quae causa uobis hoc excitauerit. unde iniuste querimini, quia, uobis omnia ista ut iuberentur, coegistis. nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta uestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus propria uoluntate catholicus factus est; qua re illum uestri persecuti sunt et paene occidissent, nisi dei manus per homines superuenientes uiolentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit; qua re raptus est de domo sua, caesus, in aqua uolutatus, buda uestitus et nescio quot dies in captiuitate retentus est nec libertati propriae fortasse restitutus esset, nisi iam paene propter ipsam causam Proculianus sibi exhibitionem uideret imminere. Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria uoluntate delegit: qua re subdiaconum eius, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum clerici uestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere euersae sunt.
105.4
Quid amplius dicamus? modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti:( Quisquis Maximino communicauerit, incendetur domus eius\'. quid? antequam ipse ad catholicam conuersus esset et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros uisitaret et in domo iuris sui positus pacem catholicam uolentibus praedicaret? quem uos inde cum graui iniuria proiecistis. quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem. nisi ut nostri quamuis pauci, qui illic erant, uisitarentur et audito uerbo dei ad unitatem Christi, qui uellent, conuerterentur? cui ambulanti uiam suam latronum more insidiati sunt et, quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta uiolentia in fundo Oliuetensi paene uiuum cum domo, quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni eiusdem fundi propter periculum suae salutis extinguerent. et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari iudicio conuinceretur haereticus, eiusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. cui beniuolentiae et mansuetudini ingratus ad imperatores catholicos ausus est appellare. unde hanc in uos iram dei, de qua murmuratis. multo importunius et uehementius prouocauit.
105.5
Videtis, quia uos contra pacem Christi uiolenter insurgitis et patimini non pro ipso sed pro iniquitatibus uestris. quae est ista dementia, ut, cum male uiuitis, latronum facta faciatis et, cum iure punimini, gloriam martyrum requiratis? si ergo uos priuata uestra audacia tam uiolenter cogitis homines aut ire in errorem aut permanere in errore, quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus uestris, ut miserae animae de uestra dominatione liberatae eruantur a uetustissima falsitate et adsuescant in apertissima ueritate! nam quos a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam cogi se uolunt, quod nobis antea et postea confitentur, ut uel sic euadant oppressiones uestras.
105.6
! Et tamen quid est melius, proferre ueras imperatorum iussiones pro unitate an falsas indulgentias pro peruersitate, quod uos fecistis et mendacio uestro subito totam Africam implestis? in quo facto nihil aliud ostendistis nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem omni uento iactari et circumferri, sicut scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit uentos. sicut enim uera fuit ista indulgentia, sic uera sunt crimina Caeciliani et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quicquid aliud contra catholicos dicere consuestis, ut a pace ecclesiae Christi infelices separetis et infeliciter separemini. de nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamuis utique multo sit honestius praesumere de imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus; sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis, qui spem suam ponit in hominem. unde ergo praesumimus, si uultis nosse, illum cogitate, de quo propheta praenuntiauit dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. et ideo hac ecclesiae potestate utimur, quam ei dominus et promisit et dedit.
105.7
Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti et probarentur et coronarentur non faciendo, quod illi iuberent, quia deus prohiberet, sicut iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod qui facere noluerunt, deo talia prohibenti placuerunt. quando autem imperatores ueritatem tenent, pro ipsa ueritate contra errorem iubent, quod quisquis con tempserit, ipse sibi iudicium adquirit; nam et inter homines poenas luit et apud deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit, sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus pro ueritate contra errorem edictum proposuit, ut, quicumque blasphemarent deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent et domus eorum in dispersionem. et non uultis, ut aliquid tale contra uos iubeant imperatores Christiani, cum sciant a uobis in eis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? si iussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edictum regis talia iubentis etiam ipsi uos signatis? an ignoratis uerba regis esse: Signa et ostenta, quae fecit mihi dominus deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo adnuntiare, quam magnum et potens sit regnum eius, regnum sempiternum et potestas eius in saecula saeculorum? an, cum hoc audieritis, non respondetis:\' Amen\' et hoc dicto clara uoce ad edictum regis uos in sancta sollemnitate signatis? sed modo quia nihil apud imperatores potestis, nobis inde uultis facere inuidiam; si autem aliquid possetis, quanta faceretis, quando nihil potestis et non cessatis!
105.8
Scitote: primi maiores uestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. exigite hoc a nobis, pro- u bemus uobis et, si non probauerimus, facite de nobis, quicquid potueritis. sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi iudicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegauit. quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius ecclesiae cum multis collegis suis. qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent et Donatum, qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum uestri ad imperatorem uenerunt, de iudicio episcoporum, in quo uicti fuerant, murmurauerunt. quando enim potest malus litigator laudare iudices, quibus iudicantibus uictus est? iterum tamen clementissimus imperator alios iudices episcopos dedit apud Arelatum, Galliae ciuitatem, et ab ipsis uestri ad ipsum imperatorem appellauerunt, donec etiam ipse causam cognosceret et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. nec sic totiens uicti quieuerunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, cotidianis interpellationibus ipsi imperatori taedium fecerunt dicentes eum esse traditorem et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus. donec et ipse Felix iussu imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur.
105.9
Tunc Constantirius prior contra partem Donati seuerissimam legem dedit. hunc imitati filii eius talia praeceperunt. quibus succedens Iulianus, desertor Christi et inimicus, supplicantibus uestris Rogatiano et Pontio libertatem perditioni parti Donati permisit; denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis. eo modo putans Christianum nomen posse perire de terris, si unitati ecclesiae, de qua lapsus fuerat, inuideret et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. haec erat eius praedicanda iustitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudauerunt dicentes homini apostatae, quod apud eum sola iustitia haberet locum. huic successit Iouianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus iussit. deinde Valentinianus; legite, quae contra uos iusserit. inde Gratianus et Theodosius; legite, quando uultis, quae de uobis constituerint. quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerunt, quam Constantini iudicium per tot Christianos imperatores firmissime custoditum?
105.10
Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut uobis, quando uultis, si tamen ignoratis, ostendimus, maiores uestri causam Caeciliani ultro detulerunt. defunctus est Constantinus, sed iudicium Constantini contra uos uiuit, quo uestri causam miserunt, apud quem iudices episcopos reprehenderunt, ad quem a iudicibus episcopis appellauerunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellauerunt, a quo totiens conuicti et confusi redierunt et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt eamque uobis posteris suis hereditariam reliquerunt, ut tam inpudenter de iussionibus Christianorum imperatorum faciatis inuidiam, cum, si uobis liceret, non quidem iam Constantinum Christianum, quia ueritati fauit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Iulianum ab inferis excitaretis, quasi uero, si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi uobis. quae est enim peior mors animae quam libertas erroris?
105.11
Sed iam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intellegit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. hoc iubent imperatores, quod iubet et Christus, quia, cum bonum iubent, per illos non iubet nisi Christus. et nos etiam per apostolum obsecrat, ut id ipsum dicamus omnes et non sint in nobis schismata neque dicamus: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi, sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec diuisus est Christus nec Paulus crucifixus est pro nobis, quanto minus Donatus! nec in nomine Pauli baptizati sumus, quanto minus in Donati! hoc dicunt et imperatores, quia Christiani catholici sunt, non idolorum serui sicut uester Iulianus, non haeretici, sicut quidam fuerunt et catholicam persecuti sunt, quando ueri Christiani non pro haeretico errore poenas iustissimas sicut uos sed pro catholica ueritate passiones gloriosissimas pertulerunt.
105.12
Adtendite, quam manifestissima ueritate per cor regis, quod in manu dei est, ipse deus dixerit in ista ipsa lege, quam contra uos prolatam dicitis, est autem, si intellegatis, prolata pro uobis; adtendite, quid habeant uerba principis:\' Nam si in eis, qui primo initiati sunt, idcirco religio baptismatis iudicatur infirma, quod hi, a quibus accipitur, peccatores putentur, totiens renouari necesse erit traditum sacramentum, quotiens indignus fuerit inuentus conlati baptismatis administer, et fides nostra non ex nostrae uoluntatis arbitrio neque ex diuini muneris gratia sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit\'. faciant mille concilia episcopi uestri, huic uni sententiae respondeant et, ad quod uolueritis, consentimus uobis. uidete enim, quam peruerse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia, si bonus sit homo, ipse sanctificat eum, quem baptizat, si autem malus sit et nesciat ille, qui baptizatur, tunc deus sanctificat. hoc si uerum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur potius quam a notis bonis, ut magis a deo quam ab homine possint sanctificari. sed absit a nobis ista dementia. quare ergo non uerum dicimus et recte sapimus, quia semper dei est illa gratia et dei sacramentum hominis autem solum ministerium, qui si bonus est, adhaeret deo et operatur cum deo, si autem malus est, operatur per illum deus uisibilem. sacramenti formam, ipse autem donat inuisibilem gratiam? hoc sapiamus omnes et non sint in nobis schismata.
105.13
Concordate nobiseum, fratres; diligimus uos; hoc uobis uolumus, quod et nobis. si propterea nos grauius odistis, quia errare uos et perire non permittimus, hoc deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus et dicentem: Quod errauerat, non reuocastis et, quod perierat, non inquisistis. hoc uobis per nos deus ipse facit siue obsecrando siue minando siue corripiendo siue damnis siue laboribus siue per suas occultas admonitiones uel uisitationes siue per potestatum temporalium leges. intellegite, quid uobiscum agatur; perire uos non uult deus in sacrilega discordia alienatos a matre uestra catholica. nihil in nos aliquando probare potuistis; uestri episcopi conuenti a nobis num nobiscum pacifice conferre uoluerunt quasi fugientes cum peccatoribus loqui? quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum ualde sacrilegis— legite actus apostolorum et uidete—, quasi ipse dominus non cum Iudaeis, a quibus crucifixus est, sermonem de lege habuerit eisque congruenter responderit. postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui conuerti ad iustitiam numquam poterit, et tamen nec ipse dominus de lege dedignatus est ei respondere, ut intellegatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.
105.14
Nos ignoramus, quid aduersum se ipsos homines iactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. in scripturis didicimus Christum, in scripturis didicimus ecclesiam. has scripturas communiter habemus; quare non in eis et Christum et ecclesiam communiter retinemus? nos ubi agnouimus eum, de quo dixit apostolus: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit\' et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno( et semini tuo\', quod est Christus, ibi agnouimus ecclesiam, de qua deus dicit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. ubi agnouimus Christum in psalmo de ae prophetantem: Dominus dixit ad me:\' Filius meus es tu; ego hodie genui te\', ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus deorum dominus locutus est, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod paulo superius dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum; in sole posuit tabernaculum suum; ipsa est ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota usque ad terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea, ipsi uero considerauerunt et aspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod paulo post in psalmo ipso n dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Exaltare super caelos, deus, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod de illo in psalmo ipso dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent, reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi.
105.15
ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est lapidem de monte sine manibus praecisum fregisse omnia regna terrarum utique illa, quae de culturis daemonum praesumebant, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod dictum est lapidem ipsum creuisse et factum montem magnum et repleuisse omnem terram. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod illic sequitur: Et adorabunt in conspectu eius unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus ab Africo ueniet et sanctus de monte umbroso; operiet caelos uirtus eius, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Et laudis eius plena est terra. ab Africo enim posita est Hierusalem, sicut legitur in libro Iesu Naue, unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons oliueti, unde ascendit in caelum, ut cooperiret caelos uirtus eius et impleretur ecclesia per omnem terram laudis eius. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente se fuit sine uoce, sic non aperuit os suum et cetera, quae illic de eius passione dicuntur, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod illic dicitur: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum; dixit enim dominus. dilata locum tabernaculi tui et aulaeas tuas confige; non est, quod parcas; porrige longius funiculos et palos ualidos confirma; etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates, quae desertae erant, inhabitabis. non est quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris; confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego sum dominus, qui feci te, dominus nomen ei et, qui eruit te, ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.
105.16
Non nouimus, quid de traditoribus dicatis, quos numquam conuincere, numquam ostendere potuistis. non dico, quia uestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur; quid ad nos pertinet de sarcinis alienis, nisi ut, quos possumus, corrigamus uel correptione uel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia caritatis, quos autem corrigere non ualemus, etiam si necessitas cogit pro salute ceterorum, ut dei sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et fauendo? sic enim eos in isto mundo, in quo ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum dominus dicit, tamquam zizania inter triticum uel in hac unitatis area tamquam paleam frumento permixtam uel intra retia uerbi et sacramenti tamquam malos pisces cum bonis inclusos usque ad tempus messis aut uentilationis aut litoris toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum aut grana nuda ante tempus de area separata non in horreum mittenda purgemus, sed uolatilibus colligenda proiciamus aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cauemus, in mare perniciosae libertatis exeamus. propter hoc enim his atque aliis similitudinibus dominus seruorum suorum tolerantiam confirmauit, ne, dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut paruulos perdant aut paruuli pereant. quod usque adeo caelestis magister cauendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. neque enim sua sunt, quae dicunt, sed dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit ueritatis. proinde ille uerax et ipsa ueritas de praepositis sua mala facientibus et dei bona dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. non utique diceret: Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala, quae faciunt.
105.17
Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus, quamuis uestros maiores non execratores malorum sed accusatores innocentium fuisse, si uelitis, possimus ostendere. sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. ecce scripturae communes, ecce ubi nouimus Christum, ecce ubi nouimus ecclesiam. si Christum ipsum tenetis, ipsam ecclesiam quare non tenetis? si in ipsum Christum, quem legitis et non uidetis, tamen propter ueritatem scripturarum creditis, quare ecclesiam negatis, quam et legitis et uidetis? haec uobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et caritatis uos compellendo inimici uobis facti sumus et mandatis, quia occidetis nos, qui ueritatem uobis dicimus et in errore uos perire, quantum possumus, non permittimus. uindicet nos deus de uobis, ut ipsum errorem uestrum in uobis occidat et nobiscum de ueritate gaudeatis. amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note