Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustine
Epistulae
Epis 147.4
Choose a text More by Augustine of Hippo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat2
147.1
Memor debiti, quod ex tua petitione et mea promissione factum est, religiosa famula dei Paulina, persolutionis quoque eius neglegens esse non debui. cum enim petiuisses, ut de inuisibili deo, utrum per oculos corporeos possit uideri, prolixe aliquid copioseque ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum studium tuum offenderem; sed promissum distuli o sine propter alias occupationes meas siue quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. sed cum tanta res esset, quae cogitando, non tam quid de ea sentiendum dicendumue esset, quam quonam modo persuadendum his, qui diuersa sentirent, fieret difficilior, finem aliquando dilationi adhibendum putaui sperans diuinum adiutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum. quam ob rem primum mihi uidetur plus ualere in hac inquisitione uiuendi quam: loquendi modum. nam qui didicerunt a domino Iesu Christo mites esse et humiles corde, plus cogitando et orando proficiunt quam legendo et audiendo. nec ideo tamen agere partes suas sermo cessauerit, sed, cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, cetera illi, qui dat incrementum, relinquit; ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formauit.
147.2
Secundum interiorem igitur hominem percipe uerba intellectus. ipse enim renouatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur siue castigatione abstinentiae siue aliqua morbida ualitudine siue quolibet casu uel certe, quod necesse est etiam his, qui sano corpore diu uiuunt, ipso aetatis accessu. erige itaque spiritum mentis tuae, qui renouatur in agni- I tione secundum imaginem eius, qui creauit eum, ubi per fidem in te habitat Christus, ubi non est Iudaeus et\' Graecus, seruus liber, masculus femina, ubi non morieris, cum solui corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis grauis. hoc interiore tuo erecta intende et uide, quae! loquor. nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur; sed aut! scripturis canonicis credas, si quid nondum, quam sit uerum, uides, aut interius demonstranti ueritati, ut hoc plane uideas.!
147.3
Exempli gratia dicam aliquid, quo ad haec certius praestruaris, et inde potissimum, unde nobis in hoc ipso opere\' propositus est disputandi labor. credimus uideri deum nunc;! num quia uidimus uel per oculos corporis, sicut uidemus hunc solem, uel mentis obtutu, sicut se quisque interius uidet; uiuentem, uidet uolentem, uidet quaerentem, uidet scientem,; uidet nescientem? tu itaque ipsa lectis his litteris solem quidem: uidisse te recolis per oculos corporis, potes etiam statim. uidere, si est id temporis et eo loci es, ubi ex ea parte caelum oculis tuis usque ad solem contuendum patet ad illa uero uidenda, quae mente conspici dixi, id est quod uiuas, quod uidere deum uelis, quod id requiras, quod te uiuere et uelle et quaerere scias, quo, modo autem deus uideatur, nescias, ad haec, inquam, omnia uidenda non oculos corporis adhibes nec interuallum loci, per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perueniat, sentis aut quaeris; sic uides uitam tuam, uoluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda uisio uidere, quod nescias. sic, inquam, uides haec omnia, ut in te uideas, apud te habeas ac sine ullis figurarum liniamentis colorumque nitoribus tanto clarius et certius quanto simplicius interiusque conspicias. cum igitur nec corporis oculis sicut corpora siue caelestia siue terrestria nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoraui, quae apud temet ipsam certissime intueris, nunc uideamus deum, cur credimus eum uideri, nisi quia scripturae accommodamus fidem, ubi legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et si qua alia in hanc sententiam eadem diuina auctoritate conscripta sunt, cui. non credere nefas ducimus, credere autem pietatis esse minime dubitamus?
147.4
Hanc itaque distinctionem tene, ut, si quid te admonuero disserendo, quod ita uideas oculis carnis uel ullo alio sensu eius sentias seu te sensisse recolas, sicut sentiuntur colores, fragores, odores, sapores, feruores et si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentimus, aut ita uideas mentis intuitu, ut uides uitam, uoluntatem, cogitationem, memoriam, intellegentiam, scientiam, fidem tuam et quicquid aliud mente conspicis atque ita esse non tantum credendo sed plane uidendo non dubitas, hoc me iudices ostendisse. quod autem non sic ostendero, ut aut corporis aut animi sensu uisum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid, quod aut uerum quidem aut falsum esse necesse sit, sed nullo illorum duorum genere uideatur, restat, ut tantum modo credatur uel non credatur. sed si diuinarum scripturarum earum scilicet, quae canonicae in ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. aliis uero testibus uel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere uel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendam fidem uel habere uel non habere perpenderis.
147.5
Si enim ea, quae non uidimus, hoc est in praesenti apparentia non sensimus uel mente uel corpore neque de scripturis sanctis uel legendo uel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, unde sciremus esse ciuitates, ubi numquam fuimus, uel a Romulo conditam Romam uel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? unde postremo sciremus, quinam parentes nos procreauissent, quibus patribus, auis, maioribus geniti essemus? talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea uel ullo sensu praesentia sicut solem, sicut nostri animi uoluntatem uel canonicorum eloquiorum auctoritate sicut Adam fuisse primum hominem aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc dum taxat rerum genere minime dubitandum. esse putauimus. in quibus si alicubi fallimur credendo uel ita esse, quod ita non est, uel non ita esse, quod ita est, nihil periculi esse iudicamus, si non sit contra illam fidem, qua pietas informatur. haec praelocutio mea nondum propositam discutit quaestionem, sed te atque alios, qui ista lecturi sunt, praestruit, quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum iudices esse debeatis, ne uel scire uos opinemini, quod nescitis, uel temere credatis, quod neque corporis sensibus aut animi contuitu in eiusdem rei, quae cognoscenda est, euidentia percepistis neque canonicarum scripturarum auctoritate, etiam si non adfuit sensibus uel animi uel corporis uestri,. tamen credendum esse didicistis.
147.6
Iamne ergo uenimus ad causam? an adhuc lecturas instruendus est? nonnulli enim putant ipsum, quod dicimus credere, cum res uera creditur, hoc solum esse mente contueri. quod si ita est, fallitur ista nostra praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus sicut in caelo solem et in terra montem, arborem corpusue quodlibet et aliud mentis intuitu rem nihilo minus euidentem, sicut nostra uoluntas a nobismet ipsis intus aspicitur, cum aliquid uolumus, uel cogitatio, cum cogitamus, uel memoria, cum recordamur, uel tale aliquid in animo sine corpore, aliud autem credere, quod in corporis mentisue conspectu nec adest nec adfuisse recolitur sicut sine parentibus creatum Adam et natum ex uirgine passumque resurrexisse Christum. haec enim etiam- corporaliter facta sunt et uideri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt, nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux, quae oculis cernitur, aut uoluntas, qua nunc aliquid uolumus, quae mente conspicitur. sed quia haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus habebat, quod inter credere et aliquid praesens mente conspicere, ne omni modo unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum.
147.7
Quid ergo dicemus? num satis est, ut inter aidere et credere hoc distare dicamus, quia praesentia uidentur, creduntur absentia? plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intellegamus dicta, quae praesto sunt sensibus siue animi sine corporis, unde etiam ducto uocabulo praesentia nominantur. sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam uoluntatem plane uideo, quia praesto est animi mei sensibus atque intus mihi praesens est. si quis uero mihi indicet uoluntatem suam, cuius os et uox mihi praesens est, tamen, quia ipsa uoluntas, quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non uideo aut, si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit. creduntur ergo illa, quae absunt a sensibus nostris, si uidetur idoneum, quod eis testimonium perhibetur; uidentur autem, quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur, uel animi uel corporis sensibus. nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi, uisus quidem in eis praecipue oculis adtributus est, uerum tamen hoc uerbo utimur et in ceteris. neque. enim tantum dicimus:\' Vide, quid luceat\\ sed etiam:\' Vide, quid sonet\';:\' Vide, quid oleat\';\' Vide, quid sapiat\';\' Vide, quid caleat\'. nec, quia dixi ea credi, quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur, ut inter illa deputentur, quae aliquando uidimus et nos uidisse retinemus certique sumus, quamuis tunc non praesto sint, cum recoluntur a nobis; neque enim inter- credita sed inter uisa deputantur et ideo nota sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos uidisse sine dubio recordamur et scimus.\'.
147.8
Constat igitur nostra scientia ex uisis rebus et creditis. sed in his, quae uidimus uel uidemus, nos ipsi testes sumus, in his autem, quae credimus, aliis testibus mouemur ad fidem, cum earum rerum, quas nec uidisse nos recolimus nec uidemus, dantur signa uel in uocibus uel in litteris uel in quibusque documentis, quibus uisis non uisa credantur. non autem inmerito scire nos dicimus non solum ea, quae uidimus aut\' uidemus, uerum et illa, quae idoneis ad quamque rem commoti testimoniis uel testibus credimus. porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud, quod certissimum credimus, hinc factum est, ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, uidere mente dicamur. scientia quippe menti tribuitur, siue per corporis sensus siue per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat, et fides ipsa mente utique uidetur, quamuis hoc fide credatur, quod non uidetur. unde et apostolus Petrus dicit: In quem modo non uidentes creditis, et ipse dominus: Beati, qui non uiderunt et crediderunt.
147.9
Cum itaque dicitur homini:\' Crede Christum resurrexisse a mortuis\', si credit, adtende, quid uideat, adtende, quid credat, et utrumque discerne. uidet hominem, cuius audit uocem, et ipsa uox in uisis corporalibus deputatur secundum ea, quae supra diximus. haec duo sunt, testis et testimonium, quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritate confirmat, diuinarum scilicet scripturarum uel quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. scripturae ad uisa pertinent corporis: oculorum, si eas legit, uel aurium, si audiuit. uidet autem animo. quicquid figuris litterarum sonisue significari intellexit; uidet ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione respondet; uidet cogitationem, qua cogitat, quid ei possit prodesse, quod credit; uidet uoluntatem, qua accessit ad suscipiendam religionem; uidet etiam ipsius resurrectionis quandam imaginem in animo suo factam, sine qua intellegi non potest, quicquid factum corporaliter dicitur, sine credatur siue non credatur. Sed, ut puto, distinguis, quo modo uideat fidem suam, qua credit, et quo modo uideat illam resurrectionis imaginem in animo suo factam, quam, si hoc audit, uidet, etiam qui non credit.
147.10
Haec ergo omnia uidet partim corpore partim mente. uoluntatem uero eius, a quo audit, ut credat, et ipsam Christi resurrectionem non uidet, sed credit; et tamen eam uidere dicitur quodam mentis obtutu magis secundum testimoniorum fidem quam rerum praesentia creditarum. illa enim, quae uidet, adsunt sensibus uel animi uel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis, quamuis uoluntas eius, a quo audit, ut credat, non sit praeterita, sed maneat in loquente. quam in se ipso idem ipse, qui loquitur, uidet; ille uero, qui audit, non eam uidet, sed credit. resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi uiderunt homines, qui tunc fuerunt; nam qui uiderunt uiuentem Christum, quem uiderant morientem, ipsam tamen resurrectionem, cum fieret, non uiderunt, sed eam certissime crediderunt uidendo et tangendo uiuum, quem nouerant mortuum. nos totum credimus, et quod resurrexerit et quod ab hominibus tunc uisus et contrectatus sit et quod nunc uiuat in caelis nec iam moriatur et mors ei ultra non dominetur. res autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc caelum et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa, qua hoc credimus.
147.11
Sed iam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognouisti, quid sit uidere uel mente uel corpore et quid ab eis distet; credere. quod quidem fit mente et uidetur mente, quoniam menti nostrae fides nostra conspicua est. sed tamen, quod eadem fide creditur, abest et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus, in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis u alterius, sicut abest ab aspectu mentis meae fides tua, quamuis eam esse in te credam, cum eam non uideam corpore, quod\' nec tu potes, nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes. nemo enim scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, donee 10 ueniat do. minus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, ut eas non solum quisque suas uideat sed et aliorum. secundum hoc enim dixit apostolus neminem scire, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, secundum quod uidemus in nobis; nam secundum id, quod credimus nec uidemus, et multos fideles esse nouimus et multis noti sumus.
147.12
Si ergo iam ista distincta sunt, ueniamus ad causam. scimus posse deum uideri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. an forte non debui dicere( scimus) sed\' credimus\', quoniam deum nec corpore aliquando uidimus sicut hanc lucem nec mente sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fidem, sed tantum quia scriptum est in ea scriptura, cuius fideles sumus, quod uerum sit minime dubitamus? apostolus tamen Iohannes cum tale aliquid diceret: Scimus, inquit, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. ecce scire se dixit. quod nondum factum fuerat nec uidendo sed credendo cognouerat. recte itaque diximus:\' Scimus posse deum uideri\\ quamuis eum non uiderimus, sed diuinae auctoritati, quae sanctis libris continetur, crediderimus.
147.13
Quid est ergo, quod eadem dicit auctoritas: Deum nemo uidit umquam? an fortasse respondetur, quod illa testimonia de uidendo deo sunt, non de uiso? ipsi enim deum uidebunt, dictum est, non\' uiderunt\', et non( uidimus) sed\' uidebimus eum sicuti est). proinde his sententiis non est contrarium: Deum nemo uidit umquam. uidebunt enim, quem non uiderunt, qui mundo corde filii dei esse uoluerint. quid I est igitur: Vidi deum facie ad faciem et salua facta est anima mea? an et hoc non est contrarium illi, quod dictum est: Deum nemo uidit umquam? et illud, quod de\' Moyse scriptum est, quia loquebatur cum deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum; et illud, quod propheta Esaias de se ipso loquens ait: Vidi dominum; sabaoth sedentem in throno, et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quo modo non sunt contraria sententiae, qua dictum est: Deum nemo uidit umquam? quamquam et ipsum euangelium potest putari sibi le esse contrarium. quo modo enim uerum est, quod in eo dicitur: Qui me uidit, uidit et patrem, si deum nemo uidit umquam? quo modo uerum est: Angeli eorum semper uident faciem patris mei, si deum nemo uidit umquam?
147.14
Qua igitur regula intellegentiae ista ueluti contraria et repugnantia non esse contraria nec repugnare probabimus? neque enim fieri ullo modo potest, ut haec scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. si dicimus in eo, quod scriptum est: Deum nemo uidit umquam, homines tantum modo intellegendos, sicut etiam illud dictum est: Nemo scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est,— nemo utique sed hominum; neque enim hoc de deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse, ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine, quoniam ipse sciebat, quid esset in homine; nam hoc apostolus planius explicans: Quem nemo. inquit, hominum uidit nec uidere potest— si ergo ita dictum est: Deum nemo uidit umquam, ac si diceretur:( Nemo hominum\', hactenus illa quaestio soluta uidebitur, ut non sit huic sententiae contrarium, quod dominus ait: Angeli eorum semper uident faciem patris mei, ut scilicet angelos deum uidere credamus, quem nemo uidit umquam sed hominum. quo modo ergo deum uidit Abraham, Isaac, Iacob, Iob, Moyses, Michaeas, Esaias et si qui alii sunt, de quibus ueracissima scriptura testatur, quod deum uiderint, si deum nemo umquam hominum uidit nec uidere potest?
147.15
Quamquam nonnulli uolentes probare etiam impios uisuros deum a diabolo quoque ipso deum uisum putant sic accipientes, quod scriptum est in libro Iob uenisse cum angelis et diabolum, in conspectu dei, ut iam et illud ueniat in quaestionem, quomodo dictum sit: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et illud: Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit uidere deum. multum enim miror, si eo usque progrediuntur, qui existimant impios uisuros deum et a diabolo uisum deum, ut eos et mundo esse corde et pacem ac sanctificationem cum omnibus i, I sectari adseuerent.
147.16
. Nam quod dominus ait: Qui me uidit, uidit et patrem, I potest paulo attentius consideratum non uideri esse contrarium\' ei, quod dixit: Deum nemo uidit umquam. neque enim dixit:( Quia me uidistis, uidistis et patrem), sed dicendo: Qui I me uidit, uidit et patrem ostendere uoluit unitatem sub-\' stantiae patris et filii, ne in aliquo inter se putarentur esse dissimiles. ac per hoc, quoniam uerum dictum est: Qui me uidit, uidit et patrem, profecto, quoniam deum nemo hominum uidit umquam, nec patrem quisquam putandus est uidisse nec filium, secundum quod deus est filius et cum patre unus deus; nam secundum id, quod homo est, utique in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est.
147.17
Sed magna quaestio est, quo modo non sit contrarium, quia tot antiqui uiderunt deum, si deum nemo uidit umquam, quem nemo hominum uidit nec uidere potest. uides, quam difficilem mihi proposueris quaestionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere uoluisti ex occasione breuis epistulae meae, quae tibi uisa est diligentius et uberius explicanda. uisne ergo adtendere, quae apud alios interim comperi diuinarum scripturarum egregios tractatores, quid de uisione dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamuis ea forsitan noueris? pauca ergo ista adtende, si placet. cum euangelium exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, uenisset ad eum locum, ubi angelus apparuit in templo Zachariae sacerdoti, ex hac occasione uide quanta et qualia de dei etiam uisione disseruit.
147.18
mTon inmerito\', inquit,\' angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. hoc specialiter aut de angelis aut de deo scriptura diuina tenere consueuit, ut, quod non potest praeuideri, apparere dicatur. sic enim habes: Apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre; nam qui ante non praesentitur, sed repentino uidetur aspectu, apparere memoratur. non enim similiter sensibilia uidentur et is, cuius in uoluntate situm est uideri et cuius naturae est non uideri, uoluntatis uideri. nam si non uult, non uidetur; si uult, uidetur. apparuit enim deus Abrahae, quia uoluit; aliis, quia noluit, non apparuit. uisum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum, uisus est etiam Iesus stans ad dexteram dei et non est uisus a populo; uidit Esaias dominum sabaoth, sed alius uidere non potuit, quia, cui placuit, apparuit. et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legerimus quia: Deum nemo uidit umquam? et addidit, quod ultra caelestes est potestates: Unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in ueteri testamento et desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex uirgine, uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam, quae in deo habitat, plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit;\' uidit\' enim ad utrumque referendum est denique cum additur: Unigenitus filius ipse narrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur. species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur. sed quid de trinitate dicam? Seraphin, quando uoluit, apparuit et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto est, sed non uidetur. neque enim in potestate nostra est uidere sed in potestate illius apparere. tamen, etsi potestas non est uidendi, eat gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo, qui habuit gratiam, meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus. et quid mirum, si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere. nec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu; et, cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis. qui enim cognouit, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem. nos enim iam secundum carnem non nouimus Christum sed secundum spiritum. spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis\'.
147.19
Si haec uerba intellegis, quid restat, quod a me amplius requiratur, cum iam illa, quae difficilis uidebatur, soluta sit quaestio? discretum est quippe, quo modo dictum sit: Deum nemo uidit umquam, et quo modo deum iusti antiqui uiderint, si illud propterea dictum est, quoniam deus natura est inuisibilis, illi autem ideo uiderunt, quicumque deum uiderunt. quia, cui uoluerit, sicut uoluerit, apparet ea specie, quam uoluntas elegerit, etiam latente natura. nam si, patres quando deum uiderunt, ipsa illis natura eius apparuit, quamuis, si noluisset, utique non apparuisset, quo modo deum nemo uidit umquam, cum eo uolente ipsa eius a tot patribus natura conspecta sit? quod si dicitur filius a patribus uisus. ut de deo patre dictum accipiatur, quod eum nemo umquam uiderit, non quidem amisit occasionem Ambrosius, ut hinc\' quosdam haereticos redargueret, id est Photinianos, qui principium filio dei ex utero uirginis tribuunt nec uolunt credere, I, quod et antea fuerit. sed quia uidebat alios, id est Arrianos perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur, si patris natura inuisibilis, filii uero uisibilis creditur, utriusque unam pariterque inuisibilem adseruit esse naturam adiungens etiam spiritus sancti. quod breuiter quidem sed admirabiliter intimauit, ubi secutus ait:( Aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit\\ potuit dicere\' non natura monstrauerit\', sed maluit dicere( formauerit>, ne ipsam speciem, in qua deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur et ex hoc utique conuinceretur conuertibilis esse mutabilisque substantia, quod ipse deus a fide piorum misericors et benignus auerterit!
147.20
Inuisibilis est igitur natura deus non tantum pater sed et ipsa trinitas, unus deus, et quia non tantum inuisibilis uerum etiam incommutabilis, sic apparet, quibus uoluerit, in qua uoluerit specie, ut apud eum integra maneat eius inuisibilis incommutabilisque natura. desiderium autem ueraciter piorum, quo uidere deum cupiunt et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam flagrat, qua, ut uult, apparet, quod ipse non est, sed in eam substantiam, qua ipse est, quod est. huius enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus eius, ostendit, ubi ait deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum. quid ergo? ille non erat\' ipse? si non esset ipse, non ei diceret\' ostende mihi temet ipsum\', sed\' ostende mihi deum\', et tamen, si eius naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret ostende mihi temet ipsum\'. ipse ergo erat in ea specie, qua apparere uoluerat, non autem ipse apparebat in natura propria., quam Moyses uidere cupiebat; ea quippe promittitur sanctis in alia\' uita. unde, quod responsum est Moysi, uerum est, quia nemo potest faciem dei uidere et uiuere, id est nemo potest eum in hac uita uiuens uidere, sicuti est. nam multi uiderunt, sed quod uoluntas elegit, non quod natura formauit, et illud, quod Iohannes ait, si recte intellegitur: Dilectissimi, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, non sicut eum homines uiderunt, quando uoluit, in specie, qua uoluit, non in natura, qua in semet ipso, etiam cum uideretur, latuit, sed sicut est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur: Ostende mihi temet ipsum ab eo, qui cum illo facie ad faciem loquebatur, non quia dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis sed uel ipsa mente aliquando comprehendit.\'
147.21
Aliud est enim uidere, aliud est totum uidendo comprehendere, quando quidem id uidetur, quod praesens utcumque sentitur, totum autem comprehenditur uidendo, quod ita uidetur, ut nihil eius lateat uidentem, aut cuius fines circumspici possunt, sicut te nihil latet praesentis uoluntatis tuae, circumspicere autem potes finis anuli tui. exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet; uisus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem.
147.22
Porro si propterea deum nemo uidit umquam, quia, sicut ait disputator, cuius uerba consideramus,( plenitudinem diuinitatis eius nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit;( nidi t) enim ad utrumque referendum est\', restat inquirere, quo modo angeli deum uideant, propter illud, quod ex euangelio commemoraui: Angeli eorum semper uident faciem patris mei. si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura in specie, qua uoluerit, apparet, magis magisque requirendum est, quo modo eum nos uidebimus, sicuti est et sicut Moyses desiderauit, cum peteret, ut deus, qui in conspectu eius erat, ostenderet illi semet ipsum. hoc enim nobis summum praemium in resun- ectione promittitur, quod erimus aequales angelis dei, ac per hoc, si nec ipsi eum uident, sicuti est, quo modo nos ita uisuri sumus, cum eis aequales in resurrectione facti fuerimus? sed uide, quid consequenter dicat noster Ambrosius:\' Denique\', inquit,( cum additur: Unigenitus filius ipse narrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur. species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur\'. qui paulo ante dixerat uisionem ad utrumque referendam, nunc eam non menti sed oculis dedit non, ut opinor, neglegenter sua uerba respiciens, sed quia usitatius in loquendo solemus oculis adtribuere uisionem sicut speciem corpori. nam et hanc mos loquendi crebrius usurpat in rebus, quae locis continentur uarianturque coloribus. sed si nulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum. neque enim hoc secundum carnem dictum est et non secundum speciem spiritalem. dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur uel in similitudinibus corporum, ideo dixit:\' Species uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur\'. proinde narrante unigenito, qui est in sinu patris, narratione ineffabili creatura rationalis munda et sancta impletur dei uisione ineffabili, quam tunc consequemur, cum aequales angelis facti fuerimus, quia, sicut uidentur ista uisibilia corporis sensibus nota, deum nemo uidit umquam, quoniam. si aliquando eo modo uisus est, non sicut ista natura uidetur, sed uoluntate uisus est specie, qua\' uoluit, apparens latente natura atque in se incommutabiliter permanente. eo autem modo, quo uidetur, sicuti est, nunc fortasse uidetur a quibusdam angelis, a nobis autem tunc ita uidebitur. cum eis facti. fuerimus aequales.
147.23
! Deinde cum addidisset, quia nec potestates caelorum sicut Seraphin, nisi cum uolunt et quem ad modum uolunt, uidentur, ut hinc etiam coniceretur, quanta sit inuisibilitas trinitatis: Tamen), inquit,\' etsi potestas non est uidendi, est gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo, qui habuit gratiam, meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus\'. his utique uerbis, qui non sua docet, sed euangelium exponit, non hoc uoluit intellegi, quod quidam eorum uidebunt deum, quidam uero non uidebunt, quibus credentibus dedit potestatem filios dei fieri, cum ad eos omnes pertineat, quod dictum est: Videbimus eum sicuti est, sed dicendo( nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus) de hoc saeculo se loqui significauit, ubi quibusdam deus licet non in sua natura, sed in qua uoluit specie, dignatus est apparere sicut Abrahae, sicut Esaiae aliisque similibus; ceteris uero innumerabilibus quamuis ad suum populum et hereditatem aeternam pertinentibus nulla uel tali specie se demonstrat. in futuro autem saeculo, qui regnum accepturi sunt, quod eis ab initio praeparatum est, omnes eum corde mundo uidebunt nec in illo regno nisi tales erunt.
147.24
Adtende itaque, quid adiungat iam de illo saeculo dicere incipiens: et quid mirum\', inquit,< si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi eis, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere). cernis, quam circumspecte loquatur iam de his, qui in futuro saeculo uidebunt deum; neque enim omnes, sed qui digni sunt. resurgent enim et digni et indigni regno illo, ubi uidebitur deus, quoniam omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, sed cum magna differentia; nam qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii. hic iudicium poenam aeternam significat, sicut etiam illud dictum est: Qui non credit, iam iudicatus est.
147.25
Quod ergo ait sanctus Ambrosius\' neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere\\ quid aliud intellegi uoluit, nisi quia is, qui mundando cordi curam tanta re dignam non uult inpendere, non uult deum uidere? uide proinde, quid adiungat:\' Nec in loco\', inquit,\' deus uidetur sed mundo corde\\ quid euidentius, quid expressius dici potuit? ab hac igitur uisione diabolus et angeli eius et omnes cum eis impii sine ulla nebula dubitationis exclusi sunt, quoniam mundo corde non sunt. ac per hoc, quod scriptum est in libro Iob uenisse angelos in conspectu dei et uenisse cum eis diabolum, non ideo diabolus deum uidisse credendus est. ipsi enim dicti sunt uenisse in conspectu dei, non deus in conspectu eorum. ueniunt autem in conspectu nostro, quae uidemus, non a quibus uidemur. uenerunt ergo, sicut in multis codicibus legitur, ut adsisterent coram domino, non ut coram ipsis deus. nec opus est in hoc loco inmorari, ut pro uiribus nostris conemur ostendere, quo modo et hoc temporaliter fiat, cum in dei conspectu semper sint omnia.
147.26
Nunc enim quaeritur, quo modo uideatur deus non ea specie, qua et in isto saeculo quibusdam uoluit apparere, quando non solum cum Abraham aliisque iustis uerum etiam cum Cain fratricida locutus est, sed quo modo uideatur in illo regno, ubi eum filii eius uidebunt, sicuti est. tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum, quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad deum facie ad faciem non sufficiebat et dicebat: Ostende mihi temet ipsum manifeste, ut uideam te, tamquam diceret, quod in psalmo ex eodem desiderio canitur: Satiabor, cum manifestabitur gloria tua; quo desiderio ardebat et Philippus et sic satiari cupiebat dicens: Ostende nobis patrem et sufficit nobis. de hac uisione loquens eius etiam ipse amator et desiderator Ambrosius:\' Non in loco.., inquit,\' deus uidetur* sicut ad ilicem Mambre, sicut in monte Sina( sed mundo corde\'; et sequitur sciens, quid desideret et quid aestuet et quid speret:\' Nec corporalibus\', inquit,\' oculis deus quaeritur\\ quibus se ostendit Abrahae, Isaac, Iacob et aliis in hoc saeculo,\' nec circumscribitur uisu propter illud, quod dictum est: Posteriora mea uidebis,\' nec tactu tenetur\', sicut etiam luctatus est cum Iacob,( nec auditur affatu\', sicut non solum a tot sanctis uerum etiam a diabolo auditus est,( nec sentitur incessu* sicut aliquando, cum in paradiso deambularet ad uesperam.
147.27
Vides, quem ad modum uir sanctus enitatur mentes nostras ab omnibus carnis sensibus seuocare, ut aptas faciat ad uidendum deum. et tamen quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus operetur, qui dat incrementum, deus? quis enim sine adiutorio spiritus dei cogitare ualeat esse aliquid magisque esse quam omnia, quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco uideatur nec quaerendum sit oculis nec audiatur affatu nec tactu teneatur nec sentiatur incessu et uideatur tamen sed corde mundo? neque enim de hac uita ille loquebatur, cum hoc diceret, quando quidem ab hoc saeculo, in quo deus apparuit non sicuti est, sed in specie qua noluit, quibus uoluit, satis discreuit saeculi futuri uitam discretione apertissima, ubi ait:\' Et quid mirum, si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt\'. hinc iam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi deum uidebunt non omnes, qui resurgent, sed qui resurgent ad uitam aeternam, non indigni, de quibus dictum est: Tollatur impius, ne uideat claritatem domini, sed digni, de qualibus dixit ipse dominus, cum praesens non uideretur: Qui diligit me, mandata mea custodit, et: Qui diligit me. diligetur a patre meo et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi, nec hi, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, sed hi. quibus dicetur: Venite, benedicti patria mei, percipite regnum, quod uobis praeparatum\', est ab initio mundi. illi quippe ibunt in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. et quae est uita aeterna, nisi quod ipsa uita alibi dicit: Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum deum uerum et, quem misisti, legum Christum, sed sic, quo modo promisit ostensurum se ipsum dilectoribus suis cum patre unum deum, non quo modo in hoc saeculo in corpore uisus est a bonis et a malis?
147.28
Et in iudicio enim futuro, quo sic uenturus est, quo modo uisus est iens in caelum, hoc est in eadem forma filii hominis, eandem formam uidebunt, quibus dicturus est: Esuriui et non dedistis mihi manducare, quia et Iudaei uidebunt. in quem pupugerunt, non illam dei formam, in qua non rapinam arbitratus est esse aequalem deo. in illa dei forma tunc uidebunt eum, qui uidebunt, sicuti est. nec ideo uidebunt, quia pauperes spiritu in hac uita fuerunt, quia mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes iustitiam, quia misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter iustitiam, quamuis et haec omnia idem ipsi sint, sed quia mundo sunt corde. ideo quippe inter illas beatitudines, cum omnia faciant, qui cor mundum habent, non est tamen alicubi positum: Deum uidebunt, nisi ubi dictum est: Beati mundo corde, quoniam mundo corde uidebitur, qui\' nec in loco uidetur nec oculis corporalibus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu\'. deum enim nemo uidit umquam uel in hac uita, sicuti ipse est, uel etiam in angelorum uita, sicut uisibilia ista, quae corporali uisione cernuntur, quia unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrauit. unde non ad oculorum corporalium sed ad mentium uisionem dictum est pertinere, quod narrat.
147.29
Sed rursus, ne desiderium nostrum a corporis sensu ad alium corporis sensum migraret, hoc est ad aures ab oculis. ideo, cum dixisset:\' Nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur\', addidit etiam:\' Nec auditur affatu\', ut, si possumus, unigenitum filium, qui est in sinu patris, sic intellegamus narrantem, quo modo et uerbum est non sonus auribus instrepens sed imago mentibus innotescens, ut illic interna et ineffabili luce clarescat, quod dictum est: Qui me uidit, uidit et patrem, quod hic Philippo dicebatur, quando uidebat et non uidebat sequitur enim huius uisionis eximius concupitor Ambrosius dicens:\' Et, cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur*. non dixit( cum absens est\' sed( cum absens putatur\'; nusquam enim est absens, qui caelum et terram implet nec spatiis includitur paruis magnisue diffunditur, sed ubique totus est et nullo continetur loco. hoc qui excedente mente intellegit, uidet deum, et cum absens putatur; qui autem hoc non potest, oret et agat, ut posse mereatur, nec ad hominem disputatorem pulset, ut, quod non legit, legat, sed ad deum saluatorem, ut, quod non ualet, ualeat. unde autem dixerit: Et, cum praesens est, non uidetur\', consequenter aperuit dicens:\' Denique nec apostoli omnes Christum uidebant et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis\'. ecce quo modo praesens deus erat et non uidebatur.
147.30
Sed quare non ausus est dicere\' denique nec apostoli Christum uidebant\', sed ait nec apostoli omnes\', tamquam aliqui tunc uiderent ea uisione, in qua ipse et pater unum sunt? an forte illud adtendit, quod, cum Petrus dixisset: Tu es Christus filius dei uiui, responsum accepit: Beatus es, Simon Bar Iona, quia non tibi reuelauit caro et sanguis sed pater meus, qui in caelis est? quamuis illa reuelatio utrum per fidem tantae rei creditae an per uisionem conspectae facta in eius mente fuerit, non mihi uidetur elucere, cum et ipse Petrus tam paruulum se adhuc illi ostenderit, ut timeret, ne amitteret morientem, quem filium dei uiui, hoc est uitae fontem fuerat paulo ante confessus.
147.31
Deinde potest mouere, quo modo iam ipsa dei substantia uideri potuerit a quibusdam in hac uita positis, propter illud, quod dictum est ad Moysen: Nemo potest faciem meam uidere et uiuere, nisi quia potest humana mens diuinitus rapi ex hac uita ad angelicam uitam, antequam per istam communem mortem carne soluatur. sic enim raptus est, qui audiuit illic ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, ubi usque adeo facta est ab huius uitae sensibus quaedam intentionis auersio, ut, siue corpore siue extra corpus fuerit, id est utrum, sicut solet in uehementiore extasi, mens ab hac uita in illam uitam fuerit alienata manente corporis uinculo, an omnino resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, nescire se diceret. ita fit, ut et illud uerum sit, quod dictum est: Nemo potest faciem meam uidere et uiuere, quia necesse est abstrahi ab hac uita mentem, quando in illius ineffabilitatem uisionis adsumitur, et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda cadauera remanerent, etiam istam excellentiam reuelationis fuisse concessam. quod existimo cogitasse illum, qui noluit dicere\' nec apostoli Christum uidebant\', sed ait\' nec apostoli omnes Christum uidebant\' credens quibusdam eorum diuinitatis quoque ipsius uisionem, de qua loquebatur, etiam tunc potuisse donari certe propter beatum Paulum. quia et ipse quamuis nouissimus utique apostolus erat, qui de sua illa ineffabili reuelatione non tacuit.
147.32
Quamquam et illi antiquo fidelissimo famulo dei Moysi mirum nisi in hac terra laboraturo populumque illum adhuc recturo concessum est, quod petiuit, ut claritatem domini uideret, cui dixerat: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum manifeste. accepit enim in praesentia congruum responsum, quod faciem dei uidere non posset, quam nemo uideret et uiueret, hoc modo deo significante alterius potioris uitae illam esse uisionem. deinde in uerbis dei futurae Christi ecclesiae mysterium figuratum est. gestauit quippe Moyses typum populi Iudaeorum in Christum passum postea credituri; ideo illi dictum est: Cum transiero, posteriora mea uidebis et cetera, quae ibi dicuntur, mirabili Ii sacramento praenuntiante ecclesiam post futuram, unde modo longum est disputare. quod autem dicere institueram, desiderio eius etiam illud, quod petierat, fuisse concessum, in libro numerorum postea demonstratum est, ubi dominus arguit contumaciam sororis ipsius et dicit aliis prophetis in uisione M se apparere et in somno, Moysi autem per speciem, non per aenigmata, ubi etiam addidit dicens: Et gloriam domini uidit. quid ergo est, quod eum sic fecit exceptum, nisi forte quia illa contemplatione dignum etiam tunc habuit populi sui talem rectorem et ministrum in tota domo sua fidelem, ut, quem ad modum concupiuerat, uideret deum, sicuti est, quae contemplatio cunctis filiis in fine promittitur?
147.33
Ista credo considerans uir ille sanctus, cuius uerba tractamus, nec apostoli\', inquit, omnes Christum uidebant\', quoniam forte aliqui eorum etiam ipso tempore uiderant secundum ista, quae dixi. ut autem probaret, quod dixit, quia non omnes uidebant, continuo subiecit:\' Et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis\'. deinde subiungens, a qualibus deus uideatur illa contemplatione, sicuti est:( Qui enim cognouit\', inquit,( quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem\'.
147.34
Ego haec uerba apostoli Pauli sic intellegere soleo: in latitudine bona opera caritatis, in longitudine perseuerantiam usque in finem, in altitudine spem caelestium praemiorum, in profundo inscrutabilia iudicia dei, unde ista gratia in homines uenit, et hunc intellectum coaptare etiam sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transuersum lignum, quo extenduntur manus, propter operum significationem; in longitudine ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare uidetur, quod significat persistere, hoc est longanimiter permanere; in altitudine ab ipso transuerso ligno sursum uersus, quod ad caput eminet, propter expectationem supernorum, ne illa opera bona atque in eis perseuerantia propter beneficia dei terrena ac temporalia facienda credantur sed potius propter illud, quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur; in profundo autem pars illa ligni, quae in terrae abdito defixa latet, sed inde consurgit omne illud, quod eminet, sicut ex occulta dei uoluntate uocatur homo ad participationem tantae gratiae alius sic alius autem sic; supereminentem uero scientiae caritatem Christi eam profecto, ubi pax illa est, quae praecellit omnem intellectum. sed siue hoc in istis apostolicis uerbis etiam ille senserit euangelicus disputator siue aliud aliquid fortasse congruentius, uides tamen etiam hoc, ni fallor, a regula fidei non abhorrere.
147.35
Unde autem nunc agimus propter contuitum spiritalem, cum dixisset:\' Qui cognouit, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem\', ne alicui tardissimo de corporali uisione dicere uideretur,\' nos enim\', inquit,( iam secundum carnem non nouimus Christum sed secundum spiritum. spiritus enim ante faciem; nostram Christus dominus\'. quod ait hoc loco( nouimus), secundum fidem dixit, quae nunc est, non secundum contemplationem, quae tunc erit, quia et illud nouimus, quicquid fide non ficta etiamsi nondum per speciem contuendo iam tamen inconcusse credendo retinemus. denique cum dixisset iam non se secundum carnem Christum nosse, sicut apostolus ait, et addidisset testimonium de propheta\' spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus\', continuo subiecit:\' Qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis\'. certe manifestum est, quod illam notitiam, ubi dixerat\' nouimus\', ex fide posuit, ex qua modo iustus uiuit, non ex contemplatione, qua deum uidebimus, sicuti est. hanc enim sibi et nobis consequenter optauit futuramque significauit dicendo:\' Qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis\'.
147.36
Hanc plenitudinem dei quidam in sermone apostoli sic intellexerunt, ut putarent nos hoc futuros omnino, quod deus est. haec enim uerba, sicut recognoscis, apostolus posuit ita loquens: Cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. quapropter si aliquid, inquiunt, minus quam deus habebimus et in aliquo minores erimus, quo modo implebimur in omnem plenitudinem dei? sed, quoniam implebimur, profecto erimus aequales. auersaris istum utique et detestaris humanae mentis errorem, scio; recte facis. sed quo modo intellegenda sit ista plenitudo, qua dictum est implendos nos esse in omnem plenitudinem dei, postea, si deus uoluerit, pro uiribus, quas dederit, disseremus.
147.37
Nunc autem, quod mihi proposueras et ad explicandum difficile uidebatur, utrum explicatum sit, diligenter adtende recolendo, quae dicta sunt. si enim quaeris, utrum possit deus uideri, respondeo: potest. si quaeris, unde sciam, respondeo: quia in ueracissima scriptura legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et cetera talia. si quaeris, quo modo dictus sit inuisibilis, si uideri potest, respondeo inuisibilem esse natura, uideri autem, cum uult, sicut uult; plurimis enim uisus est, non sicuti est, sed quali specie illi placuit apparere. si quaeris, quo modo eum uidit uel Cain sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et iudicatus est, uel etiam ipse diabolus, quando uenit cum angelis, ut coram illo adsisteret, si beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, respondeo non quidem esse consequens, ut etiam uideant deum, qui uoces ab eo factas aliquando audiunt; neque enim uiderunt eum, qui audierunt. quando dixit ad filium: Et clarificaui et iterum clarificabo; uerum tamen non esse mirandum, si aliqui etiam non mundi corde uident deum in specie, quam uoluntas eius fecerit, latente inuisibili et apud se incommutabili manente natura. si quaeris, utrum etiam, sicuti est, aliquando possit uideri, respondeo filiis hoc esse promissum, de quibus dictum est: Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quo- Diam uidebimus eum, sicuti est. si quaeris, unde eum uidebimus, respondeo: unde angeli uident, quibus tunc erimus aequales; sicut enim uidentur ista, quae uisibilia nominantur, deum nemo uidit umquam nec uidere potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem et est natura inuisibilis sicut incorruptibilis, quae contextim apostolus posuit dicens: Regi autem saeculorum inuisibili, incorruptibili, quia sicut nunc incorruptibilis nec postea corruptibilis ita non solum nunc sed etiam semper inuisibilis.\' nec in loco\' enim( uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu). unigenitus autem filius, qui est in sinu patris, deitatis naturam atque substantiam insonabiliter narrat et ideo dignis idoneisque tanto conspectu oculis etiam inuisibiliter monstrat, ipsi enim sunt oculi, de quibus apostolus dicit: Inluminatos oculos cordis uestri et de quibus dicitur: Inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. dominus enim spiritus est; unde, qui adhaeret domino, unus spiritus est; proinde, qui potest deum inuisibiliter uidere, ipse deo potest incorporaliter adhaerere.
147.38
Puto iam non esse in quaestione. quam proposuisti. amplius, quod requiras. sed in hac tota nostra disputatione considera, quid uideris, quid credideris, quid adhuc nescias, siue quia non dixi siue quia non intellexisti siue quia non iudicasti esse credendum. et ea, quae uera esse uidisti, adhuc discerne, unde uideris, utrum recolendo illa te uidisse per corpus sicut corpora caelestia uel terrestria, an uero numquam ea corporalibus adtigeris uisibus, sed sola mente intuens uera et certa esse perspexeris sicut uoluntatem tuam, de qua ego tibi credere loquenti possum. eam uero, ut abs te uidetur, uidere ipse non possum. et cum haec utraque discreueris, etiam id adtende, unde discernas. quamuis enim alia corpore, alia mente uideamus, horum tamen duorum generum ipsa discretio uidetur mente, non corpore. et ea, quae mente conspiciuntur. non indigent ullo corporis sensu, ut ea uera esse nouerimus; quae autem per corpus uidentur, nisi mens adsit, quae talia nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri. et quod nuntiata quasi suscipere perhibetur, foris ea relinquit; sed eorum imagines, id est incorporeas similitudines corporum incorporaliter commendat memoriae, unde, cum uoluerit et potuerit, uelut de custodia productas atque in conspectum cogitationis exhibitas iudicet. et cum ualet, etiam duo ista discernit, quid in specie corporali foris reliquerit, quid eius simile intus aspiciat, et illud absens, hoc praesens esse dinoscit, sicut me absente faciem mei corporis cogitas et illa tibi est imago praesens, absens autem facies, cuius imago est; et haec corpus, illa uero incorporea corporis similitudo est.
147.39
His igitur, quae uides, diligenter fidenterque perspectis atque distinctis adtende, quae credis in hoc ipso sermone toto, ex quo ad te loqui his litteris coepi. et in eis ipsis, quibus non uisis accommodas fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende. neque enim mihi sic credis quem ad modum Ambrosio, de cuius libris tanta illa testimonia posui; aut si ambobus nobis aequa lance putas esse credendum, numquid ullo modo nos euangelio comparabis aut scripta nostra scripturis canonicis coaequabis? profecto, si recte in diiudicando sapis, longe nos infra uides ab illa auctoritate distare et me quidem 10 longius, sed utrique nostrum quantum libet credas, utrumque illi excellentiae nequaquam comparas. quocirca id, quod scriptum est: Deum nemo uidit umquam, et: Lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, et: Beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt, et quicquid aliud ex illis sanctis libris commemoraui, firmius credis quam id, quod dixit Ambrosius:( Nec in loco deus uidetur nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu\'. talem quippe esse intellexit uel credidit deum, qui mundo corde conspicitur; hanc autem etiam meam sententiam esse confiteor.
147.40
. Aliter ergo ista, aliter illa diuina uerba in fide recipis. de nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his diuinis eloquiis aliquid minus dilucide intellegamus et, non sicut dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis. forte enim dicis apud temet ipsam: Quid, si et mundo corde uidetur deus et in loco tamen uidetur? aut: Quid, si etiam oculis corporalibus deum uidebunt, qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, quando erimus aequales angelis dei? quantum ergo nobis credere debeas uel non debeas, fortassis ignoras et, uel plus uel minus, quam debes, nobis credendo ne fallaris, adtendis; diuinis autem scripturis etiam nondum perspicue intellectis credendum esse non dubitas. sed hanc certe considerationem credendi uel non credendi et difficultatem scientiae et dubitationis aestus et piam fidem, quae diuinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, adtendis et uides nec de his omnino, quod apud te ita sint, siue ut ego dixi siue ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis. uides itaque fidem tuam, uides dubitationem tuam, uides studium tuum uoluntatemque discendi et, cum auctoritate diuina mouearis ad credenda, quae non uides, haec te tamen credere incunctanter uides. distribuis et discernis haec omnia.
147.41
Num igitur his oculis cordis tui, quibus haec omnia uera et certa esse contueris tibique praesentia inuisibiliter cernis atque discernis, ullo modo corporeos oculos comparabis, cum etiam de ipsis rebus uisibilibus, quae corporalium oculorum acie quodam modo radiantur, et de ipsis corporeis oculis eorumque acie, qualiscumque et quantacumque sit, quantum distet ab inuisibilibus non excellentioribus, quibus etiam non uisis fidem debes, sed ab his, quae commemoraui, quae non credis absentia, sed praesentia mente contueris, non eisdem ipsis carnis oculis sed illis interioribus iudices? cum ergo interiores oculi iudices sint exteriorum oculorum, isti autem illis quodam officio nuntiandi et ministerio famulentur multaque illi uideant, quae isti non uident, nihil isti uideant, unde non illi tamquam praesides iudicent, quis non illos istis incomparabili aestimatione praeponat?
147.42
Quae cum ita sint, obsecro te, cum agitur in te ipsa hoc\' tam grande negotium, cum ab exterioribus interiora distinguis atque illa istis ineffabiliter anteponis cumque istis foris relictis in illis intrinsecus demoraris et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo diiudicas, in nulla te putas an in aliqua luce uersari? ego enim existimo, quod tanta ibi et talia tam uera, tam clara, tam certa uideri sine luce non possunt. ipsam igitur lucem, in qua illa cuncta perspicis, intuere et uide, utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum. profecto non potest adtende etiam et, utrum in ea uideas ulla locorum spatia uel interualla, responde. nihil ibi tale, ut arbitror, inuenis, si uigilanter abigis ab aspectu intimo, quicquid imaginum corporalium exterioris hominis sensus inuexit. sed forte difficile est; inruit enim de consuetudine carnalis uitae in ipsos quoque interiores oculos turba phantasmatum in similitudinibus coi- porum, cui resistere conatus saltem auctoritate diuina exclamaui dolens in illa breui epistula et dixi:\' Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria: Spiritus est deus\'. neque enim cuiusquam magis quam etiam ipsam meam mentem ab huius modi uanitate illa increpatione compescui. facilius quippe inclinamur ad solita et amicum est infirmitati animae corporalem conuersationem introrsus uel mittere uel admittere, non ubi sana consistat, sed ubi languida quodam modo aut incumbat aut iaceat.
147.43
Proinde, si non potes aciem mentis tuae a corporearum similitudinum quasi nubilo perspicue serenare, eas ipsas apud te ipsam uigilanter adtende. intuere caelum et terram cogitando, sicut oculis corporis cernendo consuesti, easque imagines caeli et terrae, quae ante oculos cogitationis productae sunt, uide similitudines corporum esse, non corpora. sic ergo iudica contra te ipsam pro te ipsa, si non potes omnifariam corporalium qualitatum imaginarias formas ab acie tuae mentis abigere, et, unde uinceris, inde conuince. neque enim est, ut opinor, quisquam etiam talibus imaginationibus ita deditus, ut credat sic esse in memoria sua uel in ipso conspectu cogitationis suae solem, lunam, stellas, amnes, maria, montes, colles, urbes, parietes denique domus suae uel etiam cubiculi sui, et quicquid per oculos corporis tale cognouit et tenet, ut locorum spatiis atque interuallis siue stent siue moueantur. porro si ea, quae in animo nostro sunt corporalibus locisque simillima, non tamen locorum spatiis ac finibus continentur nec interuallis localibus in nostra memoria reponuntur, quanto magis illa, quae nullam gerunt similitudinem corporum, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, nulla locorum spatia tenent, nulla intercapedine separantur aut aliqua oculi cordis, quo radios suos mittant et ea uideant, interualla conquirunt! nonne omnia in uno sunt sine angustia et suis terminis nota sunt sine circuitu regionum? aut dic, in quo loco uideas caritatem, quae tamen in tantum tibi cognita est, in quantum eam potes mentis acie contueri, quam non ideo magnam nosti, quia ingentem aliquam molem conspiciendo lustrasti; nec, cum tibi intus loquitur, ut secundum eam uiuas, ullis perstrepit sonis nec, ut eam cernas, corporalium lumen erigis oculorum nec, ut eam fortiter teneas, corporalium uires praeparas lacertorum nec, cum tibi uenit in mentem, sentis eius incessum.
147.44
Ecce etiam cantas, quantulacumque in nostra uoluntate consistit nobisque conspicua est,( nec in loco uidetur nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu.. quanto u magis deus ipse, cuius hoc pignus in nobis est! nam si interior homo noster, quantulacumque imago eius non de, illo genita sed ab illo creata, quamuis adhuc renouetur de\' die in diem, iam tamen in tali luce habitat, quo nullus oculorum corporalium sensus accedit, si ea, quae in illa luce M cordis oculis intuemur, et discernuntur inter se et nullis locorum spatiis separantur, quanto magis deus, qui lucem habitat inaccessibilem corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundi potest esse cordis accessus! cum igitur lucem istam omni corporali luci non solum iudicio rationis sed amoris quoque appetitu praeposuerimus, quanto id magis ualebimus, tanto melius ualebimus, donec sanentur omnes languores animae nostrae ab illo, qui propitius fit omnibus iniquitatibus nostris. in hac enim uiuaciore uita facti spiritales poterimus omnia diiudicare, ipsi uero a nemine diiudicari. animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei; stultitia est enim illi et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur.
147.45
Quod si nondum possumus praeferre lucem iudicantem ei luci, de qua iudicatur, praeferre uitam intellegentem uitae tantum modo sentienti, praeferre naturam non alibi hoc et alibi aliud sed omnia, quae habet, in uno simul habentem, sicuti est ipsa nostra intellegentia, ei naturae, quae ita partibus constat, ut minor sit dimidia quam tota, sicuti est omne corpus, superfluo de rebus tantis ac talibus disputamus. si autem hoc iam possumus, aliquid melius quam intellectum nostrum deum esse credamus, ut pax eius, quae praecellit omnem intellectum, custodiat corda nostra et intellegentias nostras in Christo Iesu. ipsa enim pax, quae praecellit omnem intellectum, non est utique minor nostro intellectu, ut, cum iste sit oculis corporalibus inuisibilis, illa putetur esse uisibilis. an aliud pax dei aliud splendor dei, cum idem ipse sit unigenitus filius, cuius et illa caritas, quae supereminet scientiae, cuius cognitione implebimur in omnem plenitudinem dei, non est luce nostrae mentis inferior, quae illa inluminante tribuitur? porro si ista inaccessibilis est oculis carnis, quanto magis illa huic incomparabiliter supereminens! ac per hoc, cum sit aliquid nostrum uisibile sicut hoc corpus aliquid uero inuisibile sicut homo interior et cum optimum nostrum, hoc est mens atque. intellegentia, inuisibile sit oculis corporis, quo modo id, quod est melius optimo nostro, uisibile erit inferiori nostro?
147.46
Arbitror iam te concedere his omnibus consideratis recte dictum esse, quod( deus nec in loco uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu). et si quid in his minus intellegimus uel aliter sapimus, id quoque nobis deus reuelabit, si, in quod peruenimus, in eo ambulemus. peruenimus autem, ut credamus deum non corpus esse sed spiritum; peruenimus etiam, ut credamus, quod deum nemo uidit umquam et quod deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae et quod apud eum non est commutatio nec momenti obumbratio et quod i lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, et quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est sine ulla diuersitate et separatione naturae et quod mundi corde eum uidebunt et quod similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, et quod deus caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet et deus in illo manet et quod pacem et sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit uidere deum, et quod corruptibile hoc ac mortale corpus nostrum in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque inmortalitatem et quia seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale transfigurante domino corpus humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae, et quod deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam et quod spiritu mentis nostrae renouamur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit nos. in his atque huius modi scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes qui dato uel adiuto diuinitus intellectu spiritaliter profecerunt et spiritalia spiritalibus comparare potuerunt, uiderunt melius uideri mente quam corpore et ea uideri mente, quae non continerentur locis nec inter se locorum interuallis separarentur nec minora essent in parte quam in toto.
147.47
Hinc est. quod fiducialiter ille dixit, quod Cnec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu\'. unde quia et inuisibilis in scripturis sanctis eius substantia commendatur et uisus esse a. plurimis per corpus et corporalibus locis in eisdem auctoritatibus inuenitur ant spiritu, quo corporales cernuntur imagines, per aliquam licet incorpoream tamen similitudinem corporis sicut» I in somnis uel in extasi, secreuit ille uir sanctus a dei natura huius modi uisiones easque dixit esse, quas dei uoluntas: elegisset, non quas natura formasset. facit enim istas deus. quibus, ut uult, cui uult, quando uult, appareat sua latente atque in se incommutabiliter manente substantia. si enim uoluntas nostra apud se manens et latens sine ulla sui commutatione, per quas se utcumque ostendat, exprimit uoces, quanto facilius deus omnipotens sua latente atque incommutabiliter manente natura, in qua uoluerit specie, potest, cui uoluerit, apparere, qui ex nihilo creauit omnia atque in se manens innouat omnia!
147.48
Ad eam uero uisionem, qua uidebimus. deum, sicuti est, mundanda corda commonuit. quia enim corpora consuetudine loquendi uisibilia nominantur, propterea deus inuisibilis dicitur, ne corpus esse credatur, non quia corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit, cum haec magna et summa merces deum colentibus et diligentibus promittatur dicente ipso domino, quando corporalibus oculis uisibiliter apparebat et inuisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat: Qui diligit me, diligetur a patre meo et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. haec quippe natura eius aequaliter cum patre inuisibilis sicut aequaliter incorruptibilis est, quae, sicut supra dictum est, continuatim apostolus posuit diuinam substantiam, qua potuit, hominibus praedicatione commendans. quam si oculi corporales in resurrectione mutata corporum qualitate conspicient, uiderint, qui hoc possunt adstruere; me plus mouet illius sententia, qui nec in ipsa resurrectione hoc corporalibus oculis sed mundis cordibus tribuit.
147.49
Et de spiritalis quidem corporis qualitate, quod resurrecturis promittitur, uel discere aliquid adhuc uel quaerere non recuso, si tamen de hac re disputantes illis uitiis carere possimus, quae plerumque studiis humanis et concertationibus t\' xcitantur, dum supra, quam scriptum est, unus pro altero infletur aduersus alterum, ne, dum altercando quaerimus uestigare, quo modo possit uideri deus, ipsam pacem sanctificationemque perdamus, sine qua nemo poterit uidere deum; quod ipse auertat a cordibus nostris, ut ea suae contemplationi munda reddat atque custodiat. illud tamen quia non dubito, non requiro, quod dei natura numquam uideatur in loco. iam utrum possit huius corporis oculis uideri aliquid, quod in loco non uidetur, ab eis, qui hoc ualent disserendo monstrare. cum pace dilectionis audire paratus sum et, quod me monet, in commune conferre. sunt enim quidam, qui deum ipsum omnino corpus esse praesumunt putantes, quicquid corpus non est, nullam prorsus esse substantiam. istos omni modo auersandos censeo. sunt autem alii deum quidem ipsum corpus non esse minime dubitantes, sed ideo eos, qui ad uitam aeternam resurgent, etiam per corpus deum uisuros putant, quoniam talem sperant spiritalis corporis qualitatem, ut etiam ipsa, quae caro fuerat, spiritus fiat. quod si ita est, quantum distet a superiore opinione et quam hoc sit tolerabilius, etiam si uerum non sit, puto facillime iudicari: primo, quia multum interest, utrum de creatore an de creatura aliter aliquid sentiatur. quam ueritas habet; deinde, quia conatus mentis\'� utcumque ferendus est uolentis corpus conuertere in spiritum, non in corpus deum; postremo, quia id, quod ego in illa epistula mea dixi de istis nostrae carnis oculis, quia neque nunc possunt neque tunc poterunt deum uidere, etiam sic uerum est; non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quod tunc non erunt, si corpus ipsum spiritus erit, ac per hoc corporei oculi numquam deum uidebunt, quia, cum uidebitur, spiritus eum, non corpus uidebit.
147.50
Tota igitur quaestio iam remansit de corpore spiritali, quatenus induat incorruptionem et inmortalitatem hoc corruptibile atque mortale et quatenus ex animali in spiritale mutetur. quae diligentius sollicitiusque tractanda est maxime propter corpus ipsius domini, qui transfigurat corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, ut possit sibi subicere omnia. cum enim et deus pater uideat filium et filius patrem, procul dubio non sunt audiendi, qui uisionem nolunt tribuere nisi corporibus. neque enim dici fas est, quod filium. pater non uideat, aut, et ipse ut uideat, corpore indutus est, si nonnisi ad corpus pertinet uisus. quid, quod in ipso mundi exordio, antequam a filio esset ulla forma serui suscepta, uidit deus lucem, quia bona est, et firmamentum et mare et aridam et omne faenum atque omne lignum, solem, lunam, stellas, reptilia animarum uiuarum, uolatilia caeli, animam uiuam? postremo uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde. quod cum per quasque creaturas totiens scriptura repetisset, miror, unde nata fuerit illa opinio, qua putatum est tantum ad corpora pertinere uisionem. quae opinio de quocumque loquendi more orta sit, scripturae tamen sanctae non sic loqui solent, quae nisi non tantum corpori uerum etiam spiritui magisque spiritui quam corpori uisionem tribuerent, non prophetas proprie uidentes) appellauissent, qui non corpore sed spiritu etiam futura uiderunt.
147.51
Sed cogitandum est, ne quid insolenter audeamus. si dixerimus corpus non solum mortalitatem et corruptibilitatem uerum etiam hoc ipsum, quod corpus est, per gloriam resurrectionis amittere et spiritum fieri. eo modo quippe aut conduplicabitur substantia spiritus, si et corpus spiritus erit, aut, si unus erit spiritus hominis, ita ut commutato et conuerso in spiritum corpore neque geminatione neque incremento conduplicetur nec omnino ullius accessu quantitatis augeatur, metuendum est, ne nihil aliud dici uideatur quam corpora non illa mutatione inmortalia mansura, sed nulla potius futura et omnino peritura. quapropter donec diligenti inquisitione, si dominus adiuuerit, reperiatur, quid secundum scripturas de spiritali corpore, quod in resurrectione promittitur, probabilius sentiendum sit, interim nobis sufficiat, quod unigenitus filius idemque mediator dei et hominum homo Christus Iesus ita uidet patrem, sicut uidetur a patre. nos autem ad illam i uisionem dei, quae nobis in resurrectione promittitur, non ex hoc mundo istam concupiscentiam oculorum transferre conemur, sed mundandis cordibus pio studeamus affectu, nec corporalem faciem cogitemus, cum dicit apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate tunc autem facie ad faciem, praesertim quia apostolus expressius dixit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. si ergo tunc corporali deum facie cognoscemus, corporali nunc eius facie cogniti sumus; tunc enim cognoscam, inquit, sicut et cognitus sum. unde quia eum non intellegat eo loco etiam nostram faciem illam significare uoluisse, de qua dicit alio loco: Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu, de gloria scilicet fidei in gloriam contemplationis aeternae? hoc quippe agit haec transformatio, qua interior homo renouatur de die in diem, de quo et apostolus Petrus, cum eum moneret ornari: Non quae aforis, inquit, ornantur capillorum incrispationibus aut auro et margaritis uel ueste{ pretiosa, sed ille absconditus cordis homo, qui est ante deum diues. in qua enim facie uelamen habent Iudaei non transeundo ad Christum, quoniam, cum transierit quisque ad Christum, auferetur uelamen, ea nos facie reuelata in eandem imaginem transformamur. apertissime autem dicit: Velamen super corda eorum positum est. ibi est igitur facies, qua reuelata nunc in fide quamuis per speculum et in aenigmate contuemur tunc autem facie ad faciem.
147.52
Quae si adprobus, tene mecum sancti uiri Ambrosii sententiam iam non eius auctoritate sed ipsa ueritate firmatam.. neque enim et mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me dominus ab errore liberauit et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tamquam plantatori et rigatori meo nimium faueam, sed quia de hac re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte intellegenti loquitur etiam ille, qui incrementum dat, deus.\' in ipsa\' ergo( resurrectione non facile est deum uidere nisi his, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere. nec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu; et, cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis. qui enim cognouit, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem. nos enim iam secundum carnem non nouimus Christum sed secundum spiritum. spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis).
147.53
2 2 Haec uerba sancti uiri, quae non carnalia sed spiritalia sunt, in quantum intellegis et uera esse, non quia ipse dixit, sed quia ueritas sine strepitu clamat, agnoscis, in tantum intellegis, unde adhaereas domino, teque ipsam intrinsecus praeparas incorporalem locum mansionis eius ad audiendum silentium narrationis eius et uidendam inuisibilem formam eius. beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt, non cum eis sicut corpus ex aliquo loci interuallo apparebit, sed cum uenerit ad eos et mansionem fecerit apud eos, quoniam sic implebuntur in omnem plenitudinem dei, non cum fuerint et ipsi plenus deus, sed cum perfecte fuerint pleni deo. si autem nonnisi corpora cogitamus et nec illud saltem digne cogitare possumus, unde uel ipsa corpora cogitemus, non; quaeramus, quid aduersum nos ipsos loquamur, sed ab hac potius carnali consuetudine orando et in anteriora nos extendendo corda mundemus. ut enim non tantum quod beatus Ambrosius uerum etiam quod sanctus Hieronymus dicam,( non solum patris diuinitatem sed ne filii quidem nec spiritus sancti, quia una in trinitate natura est, possunt oculi carnis aspicere sed oculi mentis, de quibus ipse saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt). namque, sicut alibi idem Hieronymus breuiter ac ueraciter definiuit,\' res incorporalis corporalibus oculis non uidetur*.
147.54
Has sententias de re tanta uirorum tantorum non ob hoc interponere uolui, ut cuiusquam hominis sensum tamquam scripturae canonicae auctoritatem sequendum arbitreris, sed ut illi, qui aliter sapiunt, conentur mente uidere, quod uerum est, et in simplicitate cordis quaerere deum, ne tam doctos diuinorum eloquiorum tractatores temere reprehendant. nec te moueat, quod a quibusdam minus considerate dicitur: Quid tunc uidebunt oculi corporales, si deum non uidebunt? an forte caeci erunt uel sine causa erunt? neque enim adtendunt, qui haec loquuntur, quia, si non erunt corpora, profecto illi oculi non erunt corporales; si autem erunt corpora, erit, quod uidere possint oculi corporales. sed haec iam satis dicta sint, quae ab initio huius opusculi mei diligenter lecta et relecta considerans sine ulla fortasse dubitatione perspicies ad uidendum deum per eius auxilium cor mundum te debere praeparare. de corpore uero spiritali, si dominus iuuerit, opere alio experiemur, quid disputare ualeamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note