Augustine
Epistulae
Epis 169.1
Choose a text
More by Augustinus Hipponensis354-430
—
Opp Lat2
169.1
Si ea, quae me magis occupant, a quibus in aliud auerti nolo, sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem, qui tibi describat. iam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata. nam tribus illis libris de ciuitate dei contra daemonicolas inimicos. eius duos alios addidimus, quibus quinque libris satis disputatum arbitror aduersus eos, qui propter praesentis uitae felicitatem deos colendos putant eamque felicitatem a nobis impediri opinantes Christiano nomini infesti sunt. deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus. aduersus eos, qui propter uitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum, propter quam uitam nos Christiani sumus. dictaui etiam trium psalmorum expositionem non paruis uoluminibus, sexagesimi et septimi, septuagesimi et primi, septuagesimi et septimi. reliqui nondum dictati neque tractati uehementer a nobis expectantur atque flagitantur. ab his me reuocari et retardari inruentibus de transuerso quibuslibet quaestionibus nolo, ita ut nec libros de trinitate, quos diu in manibus uerso nondumque compleui, modo adtendere uelim, quoniam nimis operosi. sunt et a paucis eos intellegi posse arbitror. unde magis urgent, quae pluribus utilia fore speramus.
169.2
Non enim, ut scribis,\' qui ignorat, ignorabitur\' de hac re dixit apostolus, tamquam ista poena ille plectendus sit, qui non ualet intellegentia sic discernere ineffabilem trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria. intellectus, uoluntas. aliunde hoc dicebat apostolus. lege et uidebis, quod ea loquebatur, quae fidem uel mores multorum aedificarent, non quae uix ad paucorum eamque exiguam. quantulacumque in hac uita de re tanta esse potest, intellegentiam peruenirent, id est ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam inuitos loqui cogeret, ut m u Ii ere sin ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. haec cum ageret, ait: Si quis uidetur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo uobis. quia domini est mandatum. si quis autem ignorat. ignorabitur, his uerbis cohercens et ad pacificum ordinem reuocans inquietos tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi uidebantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. si quis ergo uidetur propheta esse aut spiritalis. cognoscat, inquit, quae scribo uobis, quia domini est. mandatum. si quia uidetur esse et utique non est; nam qui est, sine dubitatione cognoscit nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia iudicat et a nemine iudicatur. illi ergo seditiones et perturbationes in ecclesia faciebant, qui uidebantur esse, quod non erant. hos docet cognoscere domini esse mandatum, quia non est seditionis deus sed pacis. si quis autem ignorat, ignorabitur, id est inprobabitur. non enim deus, si ad scientiam referas, ignorat eos, quibus dicturus est: Non noui uos, sed eorum inprobatio hoc uerbo insinuata est.
169.3
Cum autem dominus dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, eaque uisio in fine summum praemium nobis promittatur, non est metuendum, si nunc ad liquidum. quae de dei natura credimus, conspicere non ualemus, ne inde sit dictum: Qui ignorat, ignorabitur. quia enim in sapientia dei non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. haec stultitia praedicationis ac stultum dei, quod sapientius est hominibus, multos contrahit ad salutem, ut non solum qui nondum ualent certa intellegentia conspicere naturam dei, quam fide tenent, uerum etiam qui nondum in ipsa anima sua ita incorpoream substantiam a corporis generalitate discernunt, quem ad modum certi sunt se uiuere, nosse, uelle, non sint alieni a salute, quam stultitia illa praedicationis fidelibus confert.
169.4
Nam si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intellegentia possunt ista discernere, paene frustra in ecclesia laboramus. si autem, quod ueritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt sanandi per Christum et hunc crucifixum, ut, ubi abundauit peccatum, superabundet gratia, miris fit modis per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei et per inscrutabilia iudicia eius, ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni uidentur et inrident stultitiam praedicationis, qua salui fiunt credentes, ab unica uia longe exerrent, quae ad uitam aeternam sola perducit, et multi in cruce Christi gloriantes et ab eadem uia non recedentes, etiam qui ista, quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus pusillus, pro quibus mortuus est, ad eandem perueniant aeternitatem, ueritatem. caritatem, id est ad stabilem, certam plenamque felicitatem. ubi manentibus, uidentibus, amantibus sint cuncta perspicua.
169.5
Proinde in unum deum patrem et filium et spiritum sanctum firma pietate credamus, ita ut nec filius credatur esse, qui pater est, nec pater, qui filius est, nec pater nec filius, qui utriusque spiritus est. nihil putetur in hac trinitate temporibus locisue distare, sed haec tria aequalia esse et coaeterna et omnino esse una natura, non a patre aliam et a filio aliam et a spiritu sancto aliam conditam esse creaturam, sed omnia et singula, quae creata sunt uel creantur, trinitate creante subsistere. nec quemquam liberari a patre sine filio et spiritu sancto aut a filio sine patre et spiritu sancto aut a spiritu sancto sine patre et filio sed a patre et filio et spiritu sancto uno uero uereque inmortali, id est omni modo incommutabili solo deo. multa autem etiam separatim in scripturis de singulis dici, ut insinuetur quamuis inseparabilis trinitas tamen trinitas, ut, quem ad modum simul dici non possunt, cum sonis corporalibus commemorantur, quamuis simul sint inseparabiliter, ita et quibusdam scripturarum locis et per quasdam creaturas singillatim uicissimque monstrentur sicut pater in uoce, qua sonuit: Tu es filius meus, et filius in homine, quem suscepit ex uirgine, et spiritus sanctus in columbae specie corporali. haec separatim quidem sed nullo modo separata tria illa demonstrant.
169.6
Ad hoc utcumque intellegendum adsumimus memoriam, intellegentiam, uoluntatem. quamuis enim haec suis separatisque temporibus singillatim singula enuntiemus, nihil tamen horum sine aliis duobus agimus uel dicimus. nec ideo putanda sunt haec tria trinitati sic comparata, ut omni ex parte conueniant; cui enim similitudini in disputando conuenientia tanta conceditur, ut ei rei, cui adhibenda est, omni ex parte coaptetur? uel quando ex creatura ad creatorem aliquid simile adsumitur? primo ergo in hoc inuenitur ista similitudo dissimilis, quod tria haec, memoria, intellegentia, uoluntas, animae insunt, non eadem tria est anima; illa uero trinitas non inest, sed ipsa deus est. ideo ibi mirabilis simplicitas commendatur, quia non ibi aliud est esse aliud intellegere uel si quid aliud de dei natura dicitur; anima uero quia est, etiam dum non intellegit, aliud est, quod est, aliud, quod intellegit. deinde quis audeat dicere patrem non intellegere per se ipsum sed per filium, sicut memoria non intellegit per se ipsam sed per intellectum uel potius anima ipsa, cui haec insunt, per intellectum tantum modo intellegit, sicut per memoriam tantum modo meminit et per uoluntatem tantum modo uult? ad hoc ergo adhibetur ista similitudo, ut quoquo modo intellegatur, quem ad modum horum trium in anima cum singula nomina enuntiantur, quibus eadem singula demonstrantur, tamen unumquodque nomen his tribus cooperantibus enuntiatur, cum et reminiscendo et intellegendo et uolendo dicitur, ita nullam esse creaturam, qua uel solus pater uel solus filius uel solus spiritus sanctus demonstretur, quam non simul trinitas operetur, quae inseparabiliter operatur, ac per hoc nec uocem patris nec animam et carnem filii nec columbam spiritus sancti esse factam nisi eadem cooperante trinitate.
169.7
Nec sane sonus ille uocis, qui continuo esse destitit, coaptatus est in unitatem personae patris nec illa columbae species corporalis coaptata est in unitatem personae spiritus sancti: nam ipsa quoque sicut nubes illa lucida, quae operuit in monte cum tribus discipulis saluatorem, uel potius sicut ille ignis, qui eundem spiritum sanctum demonstrauit, officio significationis impleto mox esse desiuit. sed solus homo, quia propter ipsam naturam liberandam illa omnia fiebant, in unitatem personae uerbi dei, hoc est unici filii dei mirabili et singulari susceptione coaptatus est permanente tamen uerbo in sua natura incommutabiliter, in qua nihil compositi, cum quo subsistat ulla phantasia humani animi, suspicandum est. legitur quidem: Et spiritus sapientiae multiplex, sed recte dicitur etiam simplex; multiplex enim, quoniam multa sunt, quae habet, simplex autem, quia non aliud, quam quod habet, est, sicut dictus est filius habere uitam in semet ipso et eadem uita ipse est. homo autem uerbo accessit, non uerbum in hominem conuertibiliter accessit; atque ita et filius dei simul cum homine suscepto dicitur. unde idem filius dei incommutabilis est atque coaeternus patri sed in uerbo solo et sepultus est filius dei sed in carne sola.
169.8
Proinde, quae de filio dei uerba dicuntur, uidendum est, secundum quid dicantur. non enim homine adsumpto personarum numerus auctus est, sed eadem trinitas mansit. nam sicut in homine quolibet praeter unum illum, qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est, ita in Christo uerbum et homo una persona est. et sicut homo uerbi gratia philosophus non utique nisi secundum animam dicitur nec ideo tamen absurde sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat non secundum illud, quod est philosophus, ita Christus deus. dei filius, dominus gloriae et si quid huius modi secundum uerbum dicitur et tamen recte dicitur deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse non secundum illud, quod dominus gloriae est, non habeatur incertum.
169.9
Sonitus autem ille uocis et columbae species corporalis et linguae diuisae uelut ignis, qui insedit super unumquemque eorum, sicut illa in monte Sina, quae terribili specie facta sunt, et sicut columna illa nubis per diem et flammae per noctem significatiua operatione acta atque transacta sunt. illud in his maxime cauendum est, ne cuiquam dei natura uel patris uel filii uel spiritus sancti commutabilis et conuertibilis esse credatur. nec moueat, quod aliquando res, quae significat. nomen eius rei, quam significat, accipit. spiritus sanctus dictus est corporali specie tamquam columba descendisse et mansisse super eum; sic enim et petra Christus, quia significat Christum.
169.10
Miror autem tibi uideri sonitum uocis illius, qua dictum est: Tu es filius meus, non mediante anima sed diuino nutu sola corporali natura sic fieri potuisse et non tibi uideri eodem modo potuisse fieri animantis cuiuslibet speciem corporalem motumque uiuenti similem diuino nutu nullo animali interposito spiritu. si enim obtemperat deo creatura corporea sine uiuificantis animae ministerio, ut edantur soni, quales edi ex corpore animato solent, ut forma locutionis articulatae auribus inferatur, cur non obtemperet, ut sine animae uiuificantis ministerio figura motusque uolucris eadem potentia creatoris ingeratur aspectibus? an sensus audiendi hoc mereri potest, uidendi non potest, cum ex adiacenti materia corporis utrumque formetur, et quod insonat auribus et apparet aspectibus et uocis articuli et liniamenta membrorum et audibilis et uisibilis motus, ut et uerum sit corpus, quod sentitur corporis sensu, et nihil sit amplius, quam quod sentitur corporis sensu? anima enim nullo sensu corporis uel in aliquo animante sentitur. non igitur opus est quaerere, quo modo apparuerit columbae species corporalis, sicut non quaerimus, quo modo sonuerint uoces articulati corporis. si enim potuit anima non esse media, ubi uox, non quasi uox, dicitur facta, quanto magis potuit, ubi dicitur columba hoc uerbo significata sola specie corporali oculis reddita non natura uiuentis animantis expressa! hoc modo etiam illud dicitur: Factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, ubi dicitur species quaedam quasi flatus et uelut ignis sensibilis usitatis similis notisque naturis, non ipsae usitatae notaeque naturae ad tempus factae significari uidentur.
169.11
Si autem subtilior ratio uel excellentior rei uestigatio demonstrat eam naturam, quae nec temporaliter nec localiter mouetur, non moueri nisi per illam, quae temporaliter tantum non localiter moueri potest, consequens erit, ut omnia illa per ministerium creaturae uiuentis effecta sint, sicut per angelos fiunt. unde diligentius disserere et longum est et non necessarium. huc accedit, quia sunt uisiones, quae apparent spiritui tamquam corporis sensibus non solum dormientibus uel furentibus sed aliquando sanae mentis uigilantibus non per fallaciam inludentium daemonum sed per aliquam reuelationem spiritalem, quae fit per formas incorporeas corporibus similes. quae discerni omnino non possunt, nisi diuino adiutorio plenius reuelentur et mentis intellegentia diiudicentur. uix aliquando cum fiunt, sed plerumque postea cum transierint. quae cum ita sint, siue in naturis corporis siue sola specie corporali natura autem spiritali nostro spiritui tamquam sensibus corporis apparere uideantur, quando haec sacra scriptura commemorat, cuius istorum duorum generis sint et utrum mediante uiua creatura fiant, si corpore fiunt, iudicare temere non debemus, dum tamen creatoris, hoc est summae et ineffabilis trinitatis inuisibilem incommutabilemque naturam et a mortalium carnalium sensibus et ab omni conuertibilitate siue in melius siue in deterius siue in quodlibet aliud atque aliud remotam atque discretam uel sine ulla dubitatione credamus uel qualicumque etiam intellegentia capiamus.
169.12
Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est de trinitate et columba, in qua spiritus sanctus non sua natura sed significatiua specie demonstratus est, sicut et filius dei non sua natiuitate, de qua pater dicit: Ante luciferum genui te, sed in homine suscepto ex utero uirginis a Iudaeis crucifixus est, uideris quam otiose ego tamen occupatissimus scribere potui. nec putaui omnia pertractanda, quae posuisti in litteris tuis; uerum ad illa duo, quae ex me audire uoluisti, me respondisse etsi non sufficienter auiditati tuae tamen caritati oboedienter existimo.
169.13
Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adiunxisse supra commemoraui, et trium psalmorum expositionem scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de animae origine consulens eum, quo modo defendi possit illa sententia. quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas nouas nascentibus fieri, ut non labefactetur fundatissima ecclesiae fides, qua inconcusse credimus, quod in Adam omnes moriuntur et, nisi Christi gratia liberentur, quod per suum sacramentum etiam in paruulis operatur, in condemnationem trahuntur. scripsi et alium ad eundem, quo modo illi uideatur accipiendum esse, quod scriptum est in epistula Iacobi: Quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. sed in hoc dixi etiam, quid mihi uideatur, in illo autem de animae origine tantum, quid ei uideatur, consultatoria quadam disputatione quaesiui. occasionem quippe cuiusdam sanctissimi et studiosissimi iuuenis, presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est ab Oceani litore solo sanctarum scripturarum ardore flammatus aduenit, amittere nolui. cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi. huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata, quae illum de Priscillianistarum haeresi et de Origenis quibusdam opinionibus. quas non recipit ecclesia, permouebant, uno libro non grandi quanta potui breuitate et perspicuitate respondi. scripsi etiam grandem quendam librum aduersus Pelagii haeresim cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosam ille persuaserat. haec omnia si habere uolueris, aliquem mitte, qui tibi cuncta describat. me autem permitte his uacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ualde ad paucos pertinentibus inquisitionibus tuis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).