Augustine
Epistulae
Epis 189.4
Choose a text
More by Augustine of Hippo
—
Opp Lat2
189.1
Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, superuenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam. qui cum ipsas litteras, quas iam feceram, accepisset tuae beniuolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare, ut aliquid tibi scriberem. quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes in Christo Iesu domino nostro. et quamuis mihi occupato tantum institit, ut facere non differrem, quantum scis, quod te sinceriter diligat. festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.
189.2
Quod ergo breuiter possum dicere: Dilige dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota uirtute tua, et: Dilige proximum tuum tamquam te ipsum- hoc est enim uerbum. quod breuiauit dominus super terram dicens in euangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. io hac ergo dilectione cotidie profice et orando et bene agendo. ut ipso adiuuante, qui tibi eam praecepit atque donauit. nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. ipsa est enim caritas, quae, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; ipsa est, de qua item dicit: Plenitudo legis caritas: ipsa est, per quam fides operatur, unde iterum dicit: Neque circumcisio quicquam ualet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.
189.3
In hac omnes sancti patres nostri et patriarchae et prophetae et apostoli placuerunt deo; in hac omnes ueri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certauerunt et, quia in eis non refriguit nec defecit, ideo uicerunt; in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt peruenire cupientes non ad regnum mortalium sed ad regnum caelorum, non ad temporalem sed ad sempiternam hereditatem. non ad aurum et argentum sed ad diuitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi. in quibus cum timore uiuatur nec ea quisquam secum potest auferre, dum moritur, sed ad uidendum deum. cuius suauitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium uerum etiam caelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantum libet iustarum atque sanctarum. excedit omnem speciem supernorum angelorum atque uirtutum. excedit quicquid de illo non solum dicitur, uerum etiam cogitatur. neque hanc tam magnam promissionem, quia ualde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia ualde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus. sicut enim dicit beatus Iohannes apostolus, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus: scimus. quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est.
189.4
Noli existimare neminem deo placere posse, qui in armis bellicis militat. in his erat sanctus Dauid, cui dominus tam magnum perhibuit testimonium, in his etiam plurimi illius temporis iusti. in his erat et ille centurio, qui domino dixit: Non sum dignus. ut intres sub tectum meum, sed tantum dic uerbo et sanabitur puer meus. nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic:\' Vade\' et uadit, et alio:\' Veni\' et uenit, et seruo meo:\' Fac hoc\' et facit. de quo et dominus: Amen dico uobis; non inueni tantam fidem in Israhel. in his erat et ille Cornelius, ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae: ubi eum admonuit, ut ad beatum Petrum apostolum mitteret et ab illo audiret, quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum ueniret, etiam reiigiosum militem misit. in his erant et illi, qui baptizandi cum uenissent ad lohannem, sanctum domini praecursorem et amicum sponsi. de quo ipse dominus ait: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista, et quaesissent ab eo. quid facerent. respondit eis: Neminem concusseritis, nulli c alumniam feceritis. sufficiat uobis stipendium uestrum. non eos utique sub armis militare prohibuit, quibus suum stipen dium sufficere debere praecepit.
189.5
Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei seruiunt. sed unusquisque. sicut dicit apostolus, proprium donum habet a deo alius sic alius autem sic. alii ergo pro uobis orando pugnant contra inuisibiles inimicos: uos pro eis pugnando laboratis contra uisibiles barbaros. utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur et facilius diabolus cum suis angelis uinceretur! sed quia in hoc saeculo necesse est, ut ciues regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur. ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus uelle cum solis sanctis et iustis uiuere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.
189.6
Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia nirtus tua etiam ipsa corporalis donum dei est; sic enim cogitabis de dono dei non facere contra deum. fides enim quando promittitur, etiam hosti\' seruanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico. pro quo pugnatur! pacem habere debet uoluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conseruet in pace. non enim pax quaeritur, ut bellum excitetur, sed bellum geritur. ut pax adquiratur. esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas: beati enim pacifici, ait dominus. quoniam ipsi filii dei uocabuntur. si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax diuina pro aeterna salute angelorum! itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non uoluntas. sicut rebellanti et resistenti uiolentia redditur, ita uicto uel capto misericordia iam debetur. maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
189.7
Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas; ualde enim turpe est, ut, quem non uincit homo, uincat libido et obruatur uino, qui non uincitur ferro. diuitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo: si autem adsunt, per bona opera seruentur in caelo. animum uirilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt. illud potius cogitemus, quod dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. et utique. cum audimus. ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus. quod nosti quia respondemus. Et in his quidem bene studiosum te esse cognoui et fama tua multum delector multumque tibi in domino gratulor. ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi, qualis sis. uideas. quam ubi discas, qualis esse debeas. uerum tamen quicquid sine in ista sine in scripturis sanctis inueneris. quod tibi ad bonam uitam adhuc minus est, insta, ut adquiras, et agendo et orando et ex his, quae habes. gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes. atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. sicut enim scriptum est. omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in uera pietate profeceris, quam diu in hac uita conuersaris. sine peccato te esse non credas: de ipsa quippe legitur in litteris sanctis: Numquid non temptatio est uita humana super terram? proinde quoniam semper, quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere. quod dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. memento cito ignoscere, si quis in te peccauerit et a te ueniam postulauerit, ut ueraciter possis orare et peccatis tuis ueniani ualeas impetrare. haec dilectioni tuae festinanter quidem scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. sed deo gratias ago. quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. semper te misericordia dei protegat. domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).