Augustine
Epistulae
Epis 231.5
Choose a text
More by Augustine of Hippo
—
Opp Lat2
231.1
Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse noluisti. ecce rescribo et tamen rescriptis hoc indicare non possum uel istis uel quibuslibet aliis, siue breuiter siue prolixissime scribam; neque enim aut paucis aut multis uerbis indicari potest, quod indicari uerbis non potest. et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquor; sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistula sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etiam si eum possit ita in animo meo uidere sicut ego. restat ergo sic tibi indicare, quod scire uoluisti, ut in uerbis meis, et quod non indicant. sentias. quid igitur dicam nisi delectatum me esse litteris tuis ualde ualde? repetitio uerbi huius non est repetitio sed quasi perpetua dictio; quia enim fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est, ut saltem repeteretur: sic enim fortasse dici potest, quod dici non potest.
231.2
Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam ualde litteris delectauerit, utrum eloquium, respondebo:\' Non\'; et ille forsitan respondebit:\' Ergo laudes tuae\'; sed de his quoque respondebo:\' Non\' nec ideo, quia non sunt ista in illa epistula: nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus.\' ergone\', ait quispiam,\' non te ista delectant?\' immo uero;\' neque enim mihi\', ut ait quidam,\' cornea fibra est\', ut haec non sentiam uel sine delectatione sentiam. delectant et ista; sed ad illud, quo me ualde dixi esse delectatum, quid sunt ista? nam eloquium tuum me delectat, quoniam grauiter suaue est uel suauiter graue: meis autem laudibus cum profecto nec omnibus delecter nec ab omnibus sed eis, qualibus me dignum esse arbitratus es. et ab eis. qualis es, id est qui propter Christum diligunt seruos eius. etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum.
231.3
Viderint graues et periti uiri, quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen uerum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est:\' Quid ergo audire te delectat?\' ad quod ille respondisse fertur:\' Laudes meas\'. uiderint ergo, quo fine qua intentione illud dixisse crediderint uel ipse qua dixerit. erat enim secundum hoc saeculum uir magnificus. nam etiam cum ei dictum fuisset:\' Quid igitur nosti?\'\' Rem publicam\', inquit,\' ex parua magnam facere. ego autem, quod ait Ennius:( Omnes mortales sese laudari exoptant), partim puto adprobandum partim cauendum. ut enim appetenda est ueritas, quae procul dubio est, etiam si non laudetur, sola laudabilis. sic ea, quae facile subrepit, uanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, cam uel ipsa bona. quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo. uel ea quoque uult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude aut etiam uituperatione digniora sunt. unde Horatius Ennio uigilantior ait: Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello.
231.4
Ita tumorem de amore laudis humanae uelut serpentis morsum medicinalibus uerbis quasi excantandum putauit. docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte uiuere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. etenim cum laudantur boni, non laudatis sed laudantibus prodest. nam illis, quantum ad ipsos adtinet, quod boni sunt, sufficit; sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni, quoniam sic indicant eos sibi placere, quos ueraciter laudant. dicit ergo apostolus quodam loco: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem, et idem dicit alio loco: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, sed adiungens causam: Non quaerens, quod mihi utile est. sed quod multis, ut salui fiant. ecce, quod quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat: De cetero. fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque carissima, quaecumque bonae famae. si qua uirtus. si qua laus, haec cogitate; quae didicistis et accepistis et audistis et uidistis in me, haec agite et deus pacis erit uobiscum. cetera igitur, quae supra commemorauit. uirtutis nomine amplexus est dicens\' si qua uirtus\'; illud autem, quod subiecit\' quaecumque bonae famae\', alio uno uerbo congruo prosecutus est dicendo\' si qua laus\'. quod itaque ait: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem, sic utique accipiendum est, tamquam dixerit:< Si bona. quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem,. uolebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et uir bonus sis, ne me fallas, et ea laudes, quae amas et quae amare utile ac salubre est, etiam si non sint in me? neque hoc tibi tantum sed etiam mihi prodest. si enim non sunt in me, salubriter erubesco atque, ut sint, inardesco. ac per hoc, quae agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere et abs te illa ac me ipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum, ut ipse habeam, desidero consequi uerum etiam, ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt.
231.5
Ecce quam multa dixi et, quid sit illud, quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis m tuis litteris delectauit, non adhuc dixi. quid autem putas esse, o bone homo. nisi quod te talem uirum etiam non uisum feci amicum, si tamen non uisum dicere debeo, cuius non corpus sed animum in ipsis tuis litteris uidi. ubi de te non sicut antea fratribus meis sed mihi credidi? quis enim esses, iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam. ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent. satis dixi, multo uberius ecclesiae Christi non dubito profuturas. quando quidem etiam labores meos in defensione euangelii aduersus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior; eos enim latentes inlustris inlustras clarusque declaras et, ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. si, unde id sciam, quaeris, talis mihi apparuisti in litteris tuis. hinc iam uide, quantum me illae litterae delectare potuerint, si bene de me existimans cogitas, quantum me Christi lucra delectent. iam uero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus. ab auis et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti. tamen aduersus gentiles ritus ut numquam alias eisdem laboribus meis adiutum esse significas, parumne cogito, quantum boni aliis et quam multis. quam claris et quam facile quamque salubriter per illos ceteris, quibus talia conueniunt, possint scripta nostra te commendante ac disseminante conferre? aut hoc cogitans possumne paruorum uel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi?
231.6
Quia igitur non potui uerbis explicare, quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectauerint, dixi. iam quod nequiui satis dicere, id est quantum delectauerint, tibi coniciendum relinquo. sume itaque, mi fili. sume, uir bone et non in superficie sed Christiana caritate Christiane. sume, inquam, etiam libros. quos desiderasti, confessionum mearum: ibi me inspice, ne me laudes ultra, quam sum, ibi non aliis de me crede sed mihi, ibi me adtende et uide, quid fuerim in me ipso per me ipsum. et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum. quem laudari uolui de me, neque enim me, quoniam ipse fecit nos et non ipsi nos; nos autem perdideramus nos, sed, qui fecit, refecit. cum autem ibi me inueneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar; ora, fili, ora. sentio, quid dicam, scio, quid petam; non tibi uideatur indignum et quasi ultra merita tua; fraudabis me magno adiutorio, si non feceris. non solum tu sed etiam omnes, qui me ex ore tuo dilexerint, orate pro me. hoc eis me petiuisse indica aut, si multum nobis tribuitis, iussisse nos existimate, quod petimus; et tamen date petentibus uel obtemperate iubentibus. orate pro nobis. lege litteras dei et inuenies ipsos arietes nostros apostolos petisse hoc a filiis suis siue praecepisse auditoribus suis. ego certe, quoniam hoc a me petisti pro te, quantum faciam, uidet, qui exaudiat, qui uidebat, quia et ante faciebam; sed redde etiam in hac re dilectionis uicem. praepositi uestri sumus, grex dei estis; considerate et uidete pericula nostra maiora esse quam uestra et orate pro nobis. hoc enim et nobis conducit et uobis, ut bonam rationem de nobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti pariterque euadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias. nisi cum pax eius ad hoc proficit, quod apostolus orare nos monuit, id est ut quietam uitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate. si enim desit pietas et caritas, quid est ab illis et a ceteris mundi malis tranquillitas et quies nisi luxuriae perditionisque materies siue inuitamentum siue adiumentum? ut ergo habeamus quietam et tranquillam uitam in omni pietate et caritate. quod oro pro nobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus; nusquam enim non est, cuius sumus.
231.7
Misi et alios libros, quos non petisti, ne hoc tantum modo facerem, quod petisti: de fide rerum, quae non uidentur, de patientia, de continentia, de prouidentia et unum grandem de fide et spe et caritate. hos omnes si, dum es intra Africam. legeris, iudicium tuum mitte de illis, aut mitte nobis aut, quod nobis a domino sene Aurelio mittatur, ibi dimitte. quamquam et, ubicumque fueris, speramus inde litteras tuas et hinc tu, dum possumus, nostras. suscepi gratissime, quae misisti, ubi et salutem meam quamuis corporalem, quoniam uis me utique sine impedimento malae ualitudinis deo uacare, et bibliothecam nostram, ut sit, unde libri uel parentur uel reparentur, adiuuare dignatus es. rependat tibi dominus et hic et in futuro saeculo bona, quae talibus, qualem te esse uoluit, praeparauit. pignus pacis apud te depositum nostrumque utrique dulcissimum sicut ante a me salutari ita nunc resalutari peto.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).