Augustine
Epistulae
Epis 29.12
Choose a text
More by Augustinus Hipponensis354-430
—
Opp Lat2
29.1
De negotio interim, quod non curare non possum, nihil certum scribere potui absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus, et quod deo adiuuante peragi potuerit, peragetur. de nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri ciues, qui aderant, securos uos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio, quo nos inuicem consolamur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa uestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis- esse non potuit.
29.2
Itaque non praetermittamus uestrae caritati narrare, quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis. cum post profectio\' nem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur, quam laetitiam nominantes uinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feria illud in euangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. tractatum est ergo de canibus et de porcis ita; ut et peruicaci latratu aduersus dei praecepta rixantes et uoluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur, conclusumque ita, ut uiderent, quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseuerarent, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.
29.3
Sed haec quamuis grate accepta fuerint, tamen quia pauci conuenerant, non erat satisfactum tanto negotio. iste autem sermo cum ab eis, qui aderant, pro cuiusque facultate ac studio foris uentilaretur, multos habuit contradictores. postea uero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in euangelio, ubi dominus de templo expulsis uenditoribus animalium et euersis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam. quod capitulum, cum eos intentos proposita uinulentiae quaestione feci, et ipse quoque recitaui adiunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius et uehementius dominus noster ebriosa conuiuia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea uenderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria, quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria uendentibus an inmoderate bibentibus.
29.4
Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis domini offerebatur, non solum uinulenta sed nec sobria quidem umquam celebrasse conuiuia nec eos publice religionis nomine inebriatos inueniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exoluerent. quae cum dicerem, codicem etiam accepi et recitaui totum illum locum. addidi etiam cum dolore, quo potui, quoniam apostolus ait ad discernendum populum christianum a duritia Iudaeorum epistulam suam non in tabulis lapideis scriptam sed in tabulis cordis carnalibus, cum Moyses famulus dei propter illos principes binas lapideas tabulas confregisset, quo modo non possemus istorum corda confringere, qui homines noui testamenti sanctorum diebus celebrandis ea uellent sollemniter exhibere, quae populus ueteris testamenti et semel et idolo celebrauit.
29.5
Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et, inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens, cum quanto periculo conuiuaremur cum eis, qui uel in domibus inebriarentur. legi etiam illud, quod non longo interuallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. quibus lectis dixi, ut considerarent, quo modo possent fideles audire: sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. inde uentum est ad illud capitulum: Conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? quo recitato diligentius commendaui, ne honesta quidem et sobria conuiuia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit:\' numquid domos non habetis ad inebriandos uos\\ ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sed ad manducandum et bibendum\', quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis, qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint. et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta conuiuia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.
29.6
Commemoraui etiam euangelii capitulum, quod pridie tractaueram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus orum cognoscetis eos. deinde in memoriam reuocaui fructus eo loco non appellatos nisi opera. tum quaesiui, inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitaui illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum ser. uitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. post quae uerba interrogaui, quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit. adiunxi etiam legendum, quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique, ut considerarent, quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum priuatim uiuere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus, ad quos et diuinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus inuitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum.
29.7
Quibus peractis codicem reddidi et imperata oratione, quantum ualui et quantum me ipsum periculum urguebat et uires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum et ipsorum, qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecraui, ut, si se ipsi aliquid offendissent, uel nostri misererentur et cogitarent uenerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi uerba ueritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos inponere eisque saepe dixerit, quod orationes eius exauditae essent de nostro aduentu, quos non utique ad communem mortem uel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam uitam ad se uenisse laetatus est. postremo etiam dixi certum esse me et fidere in eum, qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de domino nostroIesu Christo dicens: Si reliquerint filii eius legem meam et in praeceptis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam, in eum. ergo me fidere, quod, si haec tanta, quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, uisitaturus esset in uirga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. in qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. non ego illorum lacrimas meis lacrimis moui, sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeuentus meum abstinere non potui. et cum iam pariter fleuissemus, plenissima spe correctionis illorum finis sermonis mei factus est.
29.8
Postridie uero cum inluxisset dies, cui solebant fauces uentresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis ualere uim pessimae consuetudinis, ut eius tantum uoce uterentur et dicerent:\' Quare modo? non enim antea, qui haec non prohibuerunt, christiani non erant\\ quo audito quas sicut maiores commouendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseuerandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele:\' Explorator absoluitur, si periculum denuntiauerit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cauere noluerint\' uestimenta mea excutere atque discedere. tum uero dominus ostendit, quod nos non deserat et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione uetustae consuetudinis fuisse conquestos. quos blande acceptos paucis uerbis in sententiam sanam transtuli. atque ubi uentum est ad tempus disputationis, omissa lectione, quam praeparaueram, quia necessaria iam non uidebatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec breuius nec uerius posse adferre aduersus eos, qui dicunt:\' Quare modo?* nisi et nos dicamus: Vel modo\'.
29.9
Verum tamen ne illi, qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina uel permiserunt uel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia uiderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia uiderentur exorta. scilicet post persecutiones tam multas tamque uehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen uenire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere nec facile ab his perniciosissimis sed tamen uetustissimis uoluptatibus se possent abstinere, uisum fuisse maioribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos, quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum uel non simili sacrilegio quamuis simili luxu celebrarent; iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipientis honorem ac timorem resistere non ualerent. quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi uoluntatem uiuere incipiant, ut ea, quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur.
29.10
Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse uellemus. et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae uinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conuersatione et in tanta ciuitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui noui subinde ueniunt, tanto uiolentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. uerum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo deuotius epistulam, in qua uoluntas eius apparet, quam basilicam, in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitaui, ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et uos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne. desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed uoluntate dei reliquum tempus in carne uiuat. sufficit enim uobis praeteritum tempus uoluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum seruitutibus. quibus gestis cum omnes uno animo in bonam uoluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum, ut meridiano tempore diuinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine conuenientium facile posse apparere, qui mentem et qui uentrem sequeretur. ita lectis omnibus sermo terminatus est.
29.11
Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem adfuit multitudo et usque ad horam, qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. deinde me inuitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex, ut aliquid eis loquerer. habui breuem sermonem, quo gratias\' agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita conuiuia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore, quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri uicinitate gratiorem. ita nostrum spiritalis celebrationis conuentum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum, ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent, quam suauis est dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur, quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei, quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deusuenter, cum idem alio loco dixerit: Esca uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illas euacuabit. nos proinde oportere id sequi, quod non euacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. atque in hanc sententiam pro tempore cum ea, quae dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt uespertina, quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parua multitudine utriusque sexus ad obscuratum diem manente atque psallente.
29.12
Digessi uobis, quantum breuiter potui, quod uos audire desiderasse quis dubitauerit? orate, ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur auertere. magna sane ex parte uobiscum requiescimus cum alacritate feruoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. nauis cum fratribus nondum uenit. apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones inuadentes basilicam nostram altare comminuerunt. causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum uos petimus, ut oretis. epistulam Asiarchae misimus. beatissimi perseueretis in domino memores nostri. amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).