Augustine
Epistulae
Epis 36.21
Choose a text
More by Augustine of Hippo
—
Opp Lat2
36.1
Nescio, unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem; non tamen tui contemptu id fecisse me scio; nam et studiis tuis et ipso sermone delector teque in ista aetate iuuenali proficere in uerbo dei et abundare ad aedificationem ecclesiae et opto et exhortor. nunc uero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi iure caritatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putaui et inter artissimas occupationes meas suscepi isto me apud te debito absoluere.
36.2
Qnod ergo me consulis, utrum liceat sabbato leiunare. respondeo: si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses nec Helias nec ipse dominus ieiunasset. uerum ista ratione concluditur etiam dominico die non inlicitum esse ieiunium. et tamen quisquis hunc diem ieiunio decernendum putauerit, sicut quidam ieiunantes sabbatum obseruant, non paruo scandalo erit ecclesiae nec inmerito. in his enim rebus, de quibus nihil certi statuit scriptura diuina, mos populi dei uel instituta maiorum pro lege tenenda sunt. de quibus si disputare uoluerimus et ex aliorum consuetudine alios inprobare. orietur interminata luctatio. quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla ueritatis insinuet, utique cauendum est, ne tempestate contentionis serenitatem caritatis obnubilet. quod periculum uitare neglexit, cuius mihi prolixam disputationem, ut ei responderem. cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.
36.3
Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis eius inpendam, quae aliis operibus magis urguentibus explicandis habeo necessaria. sed eo quo te mihi in tuis epistulis ostendis ingenio, quod in te donum dei admodum diligo, eundem sermonem cuiusdam, ut scribis, urbici paulo diligentius ipse considera et uidebis eum paene uniuersam Christi ecclesiam ab ortu solis usque ad occasum uerbis iniuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. nec dixerim paene uniuersam sed plane uniuersam. nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi uidetur defendere, inuenitur pepercisse Romanis, sed, quo modo in eos quoque redundet conuiciorum eius impetus, nescit, quoniam non aduertit. nam cum eum argumenta deficiunt, quibus probet sabbato ieiunandum, in luxurias epularum et temulenta conuiuia et nequissimas ebrietates insultabundus inuehitur, quasi non ieiunare hoc sit inebriari. quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato ieiunare, quando quidem aliis diebus, quibus non ieiunant, necesse est eos secundum disputationem huius ebriosos. et uentricolas iudicari? porro si aliud est grauare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare ieiunium, quod certe, cum fit die dominico, reprehensorem non habet Christianum, prandia prius sanctorum a uoracitate et ebriositate uentricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos, quando non ieiunant, uentricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec dominico licet, sed utrum nec sabbato ieiunandum sit, sicut dominico non solet.
36.4
Quod utinam sic quaereret aut sic adfirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam exceptis Romanis et adhuc paucis occidentalibus apertissime non blasphemaret ecclesiam. nunc uero quis ferat per omnes orientales et multos etiam occidentales populos Christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi sabbato sobrie modesteque prandentibus ab isto dici, quod in carne sint et deo placere non possint et quod de illis sit scriptum: Recedant iniqui a me, uiam eorum nosse nolo, et quod sint uentricolae Iudaeam ecclesiae praeponentes et ancillae filios et lege non iusta sed uoluptaria consulentes uentri, non disciplinae succumbentes, et quod caro sint et mortem sapiant et cetera huius modi, quae si de uno quopiam dei famulo diceret, quis eum audire, quis non deuitare deberet? cum uero his opprobriis atque maledictis insectatur ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem et die sabbati paene ubique prandentem, admoneo, quisquis est, ut sese cohibeat. nam cuius me nomen ignorare uoluisti, profecto de illo me iudicare noluisti.
36.5
\' Filius hominis\', inquit,\' sabbati dominus est, in quo maxime bene quam male facere licet\'. si ergo male facimus, quando prandemus, nullo die dominico bene uiuimus. quod autem fatetur apostolos sabbato manducasse et dicit, ut tunc ieiunaretur, temporis non fuisse, propter quod ait dominus: Venient dies, ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii sponsi, quia tempus gaudii et tempus est luctus, primum adtendere debuit, quod illic dominus de ieiunio, non de sabbati ieiunio loquebatur. deinde cum uult intellegi luctum ieiunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quicquid est illud, quod significare deus uoluit in eo. quod scriptum est eum die septimo requieuisse ab omnibus operibus suis, non ibi luctum significatum esse sed gaudium? nisi forte dicturus est in illa requie dei et sanctificatione sabbati gaudium Iudaeis, luctum significatum esse Christianis. et tamen nec, quando sanctificauit deus diem septimum, quia in illo requieuit ab omnibus operibus suis, aliquid de ieiunio uel prandio sabbati expressit nec, cum postea populo Hebraeo de ipsius diei obseruatione mandauit, aliquid de alimentis uel sumendis uel non sumendis locutus est. uacatio tantum homini a suis uel seruilibus operibus imperatur, quam prior populus in umbra accipiens futurorum sic uacauit ab operibus, quem ad modum nunc Iudaeos uacare conspicimus non, ut putatur, Iudaeis carnalibus non recte intellegentibus, quod recte intellegunt Christiani. neque enim melius haec intellegimus quam prophetae, qui tamen eo. tempore, quo ita fieri oportuit, seruauerunt hanc sabbati uacationem, quam Iudaei putant adhuc esse seruandam. unde illud est, quod lapidari deus hominem iussit, qui sabbato ligna collegerat; nusquam autem legimus lapidatum uel aliquo dignum supplicio iudicatum siue ieiunantem sabbato siue prandentem. quid tamen horum duorum quieti conueniat, quid labori, iste ipse uiderit, qui gaudium manducantibus, luctum ieiunantibus deputauit uel intellexit a domino deputari, ubi de ieiunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quam diu cum eis est sponsus.
36.6
Quod autem propterea dicit sabbato apostolos manducasse, quia nondum erat tempus, ut sabbato ieiunarent, quod scilicet ueterum traditio prohibebat, numquid ergo iam erat tempus, ut sabbato non uacarent? nonne et hoc ueterum traditio prohibebat et uacare cogebat? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, uulserunt utique spicas. quod sabbato non licebat, quia ueterum traditio prohibebat. uideat igitur, ne forte congruentius ei respondeatur ideo dominum die illo a discipulis haec duo fieri uoluisse unum de spicis uellendis alterum de alimentis sumendis, ut illud esset aduersus eos, qui uolunt sabbato uacare, hoc autem aduersus eos, qui cogunt sabbato ieiunare, cum illud mutato tempore iam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse uoluisset. neque id confirmando dixerim. sed, quid ei multo aptius, quam sunt ea, quae loquitur, responderi possit, ostenderim.
36.7
\' Quo modo\', inquit. lnon cum Pharisaeo damnabimur bis in sabbato ieiunantes?\' tamquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato ieiunabat, et non, quia super publicanum se tumidus extollebat. potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat, quod cupimus a multis fieri Christianis et uix paucissimos inuenimus, aut uero, qui non fuerit iniustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur, quia ille se talem non esse iactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente iactantia, quae in illo apparebat, sed tamen habenda sunt cum pietate humili, quae in illo non aderat, sic et bis in sabbato ieiunare in homine, qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est, in homine autem humiliter fideli uel fideliter humili religiosum est. quamuis euangelica scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis iustificatum dixerit publicanum.
36.8
Verum si hoc modo putauit iste intellegendum, quod ait dominus: Nisiabundaueritiustitiauestraplusquam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, ut, nisi amplius quam bis in sabbato ieiunemus, hoc praeceptum non possimus implere. bene quod septem dies sunt, qui uolumine temporum per sua uestigia reuocantur. cum ergo ex his biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque ieiunet, remanent dies quinque, de quibus Pharisaeum superare possit bis in sabbato ieiunantem. puto enim, quod, si ter in sabbato quisque ieiunat, iam superat Pharisaeum, qui bis in sabbato ieiunabat. quod si et quater uel etiam, ut nullus dierum excepto sabbato et dominico praetermittatur, in hebdomade quinquies ieiunatur, quod multi tota uita sua faciunt maxime in monasterio constituti, non solum Pharisaeus, qui bis in sabbato ieiunabat, uerum etiam Christianus, qui quarta et sexta et ipso sabbato ieiunare consueuit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore ieiunii superabitur. et tamen nescio quis iste, ut dicis, urbicus disputator, etiam. si quisque continuis quinque praeter sabbatum et dominicum diebus ita ieiunet, ut nullo die corpus omnino reficiat, eum carnalem uocat, quasi cibus et potus ceteris diebus non pertineat ad carnem, et uentricolam iudicat, quasi solius sabbati prandium descendat in uentrem.
36.9
Huic sane non sufficit, quod ad uincendum Pharisaeum iam sufficit, ut ter in sabbato ieiunetur, sed excepto dominico sex ceteris diebus ita ieiunare compellit, ut dicat:\' Antiqua remota labe duo in carne una Christi iam sub disciplina manentes non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum et cum plebe Gomorrhae sabbatorum uoluptaria conuiuia exercere, sed cum sanctimonii incolis ac deo deuotis sollemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare, ut sex dierum uel leuis error ieiunii, orationis et elemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, domine, animam inanem et potasti animam sitientem\'. ista dicens et a frequentia ieiunandi solum diem dominicum excipiens non tantum orientis et occidentis populos Christianos, in quibus sabbato nemo ieiunat, uerum et ipsam Romanam ecclesiam inprouidus et incautus accusat. cum enim dicit( sub disciplina Christi manentes non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae uoluptaria sabbatorum exercere conuiuia. sed cum sanctimonii incolis ac deo deuotis sollemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare\', ac deinde definiens. quid sit legitime ieiunare. subiungit et dicit ut sex dierum uel leuis error ieiunii, orationis et elemosynae fontibus abluatur\', profecto eos, qui minus quam sex diebus in hebdomade ieiunant, non putat legitime exercere ieiunium nec deo esse deuotos nec maculas erroris, quae de ista mortali tate contrahuntur, abluere. uideant ergo Romani, quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose huius disputatione tractantur, apud quos omnibus istis sex diebus praeter paucissimos clericos aut monachos quotusquisque inuenitur, qui frequentet cotidiana ieiunia, maxime quia ibi ieiunandum quinta sabbati non uidetur?
36.10
1Deinde quaero: si uniuscuiusque diei uel leuis error ipsius diei ieiunio soluitur uel abluitur— sic enim dicit:( ut sex dierum uel leuis error ieiunii quoque fontibus abluatur\'—, quid faciemus de illo errore, qui subrepserit dominico die, in\' quo scandalum est ieiunare? aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, uide, homo iste, qui uentricolas tamquam magnus ieiunator accusat, quantum honoris et utilitatis uentribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. an forte in ieiunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est etiam ipsius dominici uel leuem, sicut dicit, errorem solum ieiunium sabbati possit abolere et solo ipso die non erretur, quo toto utique ieiunatur? quid est ergo quod diem dominicum sabbato uelut Christiano iure praeponit? ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior inuenitur, in quo et non erratur, cum eius toto spatio ieiunatur, et eodem ieiunio sex ceterorum dierum ac per hoc et ipsius dominici error abluitur. puto, quod tibi non placeat ista praesumptio.
36.11
lam uero cum se hominem spiritalem uideri uelit et tamquam carnales pransores sabbati accuset, adtende, quem ad modum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. quid est autem alogia, quod uerbum ex Graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite deuietur? unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt uentri dediti. propter quod inmoderatum conuiuium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione uescendi ac bibendi quodam modo obruitur, alogia nuncupatur. insuper etiam propter cibum ac potum non mentis sed uentris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, domine, animam inanem et potasti animam sitientem. o uirum spiritalem! o magnum ieiunatorem! o carnalium reprehensorem et non uentricultorem! ecce qui nos admonet, ne lege uentris legem domini corrumpamus, ne panem caeli uendamus esca terrena, et adiungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatus amisit). ecce qui dicit:\' Est enim Satanae usitata calumnia temptatio uentris, cui modicum suadet, ut auferat totum. et horum\', inquit,\' interpretatio praeceptorum uentricolas minus incuruat).
36.12
Nonne his uerbis suis id agere uidetur, ut etiam die domi- Dico ieiunetur? alioquin sanctior erit sabbati dies, quo dominus in monumento requieuit, quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum uerba huius in sabbato per ieiunium peccatum omne uitatur et, quod aliis diebus contractum est, aboletur, in dominico autem per escam uentris temptatio non cauetur et diabolicae calumniae locus datur et paradiso peritur et primatus amittitur. quid est ergo quod rursus sibi ipse contrarius admonet. ut non prandio moderato, sobrio, Christiano reficiamur dominico die, sed in alogia laetantes plaudentesque cantemus: Saturasti, domine, animam inanem et potasti animam sitientem? nempe si tunc non erramus, quando ieiunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato ieiunamus, nullus erit die dominico deterior, nullus sabbato melior. crede, dilectissime frater, nemo legem sicut iste intellegit, nisi qui non intellegit. si enim Adam non cibus sed prohibitus cibus perdidit et Esau, nepotem sancti Abrahae, non esca sed usque ad contemptum sacramenti, quod in primatu suo habuit, concupita esca damnauit, sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quem ad modum a sacrilegis et incredulis impie ieiunatur. praeponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis aut etiam uinolentae licentia cantionis.
36.13
\' Movses\', inquit,\' quadraginta diebus panem non manducauit nec bibit aquam\\ cur autem hoc dixerit, subiunxit atque ait:\' Ecce Moyses, amicus dei, nubis inquilinus, delator legis et populi dux, ter bina sabbata ieiunio celebrans non offensam sed meritum conlocauit\'. numquid adtendit, quid hinc possit consequenter opponi? quia utique, si Moysi ieiunantis propterea proponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata ieiunauit, et ex hoc uult persuadere, ut sabbato ieiunetur. ex hoc ergo persuadeat, ut et dominico ieiunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilo minus Moyses ter binos dominicos ieiunauit. sed addit ac dicit:\' Et adhuc cum Christo dominicus a deo imminenti ecclesiae seruabatur\'. quod cur dixerit, nescio: si enim propterea, quia multo magis ieiunandum est, posteaquam uenit cum Christo dominicus dies, ergo, quod absit, etiam ipso dominico die ieiunetur; si autem timuit, ne propter dierum quadraginta ieiunium obiceretur etiam dominico die ieiunandum, et ideo addidit, quod\' adhuc cum Christo imminenti ecclesiae dies dominicus seruabatur\', ut uidelicet ea causa intellegatur ieiunasse Moyses etiam die, qui sequitur sabbatum, quia nondum uenerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus. quo non expedit ieiunare, quare ipse Christus quadraginta diebus similiter ieiunauit? cur non illis diebus in quadraginta ter binis, qui sabbatum sequebantur, ieiunium soluit, ut iam dominici diei prandium commendaret etiam ante suam resurrectionem, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? uides certe dierum quadraginta ieiunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere, ut sabbato ieiunemus, quo modo ad rem non pertinet, ut dominico ieiunemus.
36.14
Prorsus non adtendit. quid ei de die dominico possit opponi, quando, sicut accusanda sunt ebriosa conuiuia et omnis uorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio uitia luxuriae reprehendendo eadem atque eadem saepe dicit aliud non inueniendo, quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. utrum non sit sabbato ieiunandum, quaeritur, non utrum non sit sabbato luxuriandum, quod nec dominico faciunt, qui deum timent, quamuis in illo utique non ieiunent. quis autem diceret, quod iste ausus est dicere?\' quo modo\', inquit, pro nobis aut per nos rata erunt deo aut digna. quae nos sanctificata die ad peccatum cogunt?\' sanctificatam diem sabbati confitetur et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur, ac per hoc secundum istum aut dies dominicus sanctificatus non est et incipit esse sabbatum melius aut, si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.
36.15
Et conatur testimoniis diuinis probare sabbato ieiunandum, sed, unde hoc probet, omnino non inuenit.\' manducauit\', inquit, et bibit uinum Iacob et satiatus est et recessit a deo salutari suo et ceciderunt una die uiginti tria milia\', quasi dictum sit:( Prandit sabbato Iacob et recessit a deo salutari suo\'. et apostolus quando commemorauit cecidisse tot milia, non ait:\' Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt\', sed ait: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt et ceciderunt una die uiginti tria milia. quid sibi etiam uult, quod ait:\' Sedit autem populus manducare et bibere et surrexerunt ludere\'? posuit quidem et apostolus hoc testimonium, sed ut a seruitute idolorum, non a sabbati prandio prohiberet. sabbato autem illud factum esse iste non probat, sed, ut libitum est, suspicatur. sicut autem fieri potest, ut ieiunetur et, cum ieiunium soluitur, si quisque ebriosus est, tunc inebrietur, ita fieri potest, ut non ieiunetur et, si temperantes sunt homines, modestissime prandeatur. quid est ergo quod sabbati uolens persuadere ieiunium adhibet apostolum testem dicentem: Nolite inebriari uino, in quo est omnis luxuria, quasi dixerit:\' Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria*. sicut autem hoc praeceptum apostolicum, ne inebrientur uino, in quo est omnis luxuria, obseruatur a Christianis deum timentibus, quando prandent die dominico, ita obseruatur, quando prandetur et sabbato.
36.16
CUt expressius\', inquit,\' errantibus contradicam, nemo ieiunio deum, etsi non promeretur, offendet; porro et non offendere promereri est\\ quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare, quid diceret? ergo pagani quando ieiunant, non ideo magis offendunt deum aut, si de Christianis uoluit, quod dixit, intellegi, quis non deum offendit, si uelit cum scandalo totius, quae ubique dilatatur, ecclesiae die dominico ieiunare? deinde subiecit testimonia de scripturis ad causam, quam suscepit, nihil ualentia.\' ieiunio\', inquit,\' Helias paradiso donatus in corpore regnat\\ quasi ieiunium non praedicent. qui sabbato non ieiunant, sicut ieiunium praedicant, qui tamen die dominico non ieiunant, aut Helias eo tempore ieiunauerit, quo populus dei etiam sabbato ieiunabat. quod autem respondimus de quadraginta diebus ieiunii Moysi, hoc deputo esse respondendum etiam de quadraginta diebus Heliae.( ieiunio\\ inquit,\' Danihel leonum sicca rabie ora inlaesus euasit\\ quasi legerit, quod sabbato ieiunauerit aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit, ubi tamen legimus, quod et prandent.( ieiunio\', inquit,\' trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata rogi hospitio susceptum dominum adorauit\\ haec exempla sanctorum nec ad persuadendum cuiuscumque diei ieiunium ualent, quanto minus sabbati, quando quidem non solum non legitur tres uiros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem, sed ne illud quidem legitur tam diu illic eos fuisse, ut posset eos quisquam dicere ieiunasse; immo uero uix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur, nec amplius inter illas flammas innoxias deambulauerunt, quam canticum illud terminauerunt, nisi forte ab isto etiam unius horae spatium ieiunio deputatur. quod si ita est, non habet, quod suscenseat pransoribus sabbati; usque ad horam enim prandii multo quam in illo camino prolixius ieiunatur.
36.17
Adhibet et illud apostoli testimonium, ubi ait: Non est regnum dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto, et regnum dei ecclesiam uult intellegi, in qua deus regnat. obsecro te, numquid hoc agebat apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a Christianis ieiunaretur? sed nec de ipso cuiuscumque diei ieiunio loquebatur, cum haec diceret. dictum est enim aduersus eos, qui more Iudaeorum secundum ueterem legem in obseruatione quorundam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, per quorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. ideo cum dixisset: Noli in esca tua illum perdere, pro quo Christus mortuus est, et: Non ergo blasphemetur bonum nostrum, tunc adiunxit: Non enim est regnum dei esca et potus et cetera. nam sicut iste uerba haec apostoli intellegit, ut regnum dei, quod est ecclesia, non sit in esca et potu sed in ieiunio, non dico sabbatis ieiunare, sed numquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto dei regno umquam recederemus. puto autem, quia isto confitente aliquanto religiosius die dominico ad ecclesiam pertinemus, quando tamen et ipso concedente prandemus.
36.18
\' Cur\', inquit,\' sacrificium potiori domino carum murmuremus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat?\' deinde adiungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum ieiunio et elemosyna. quid dixerit\' potiori domino\\ nescimus, nisi forte scriptor errauit et te fugit, ut, quod mihi legendum misisti, non emendares. sacrificium ergo domino. carum ieiunium uult intellegi, quasi de ieiunio uersetur haec quaestio et non de ieiunio sabbati. neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod deo carum est, peragitur, quia non ieiunatur. sequitur adhuc et ingerit testimonia ad causam, quam defendendam suscepit, penitus aliena.\' immola\', inquit,\' deo sacrificium laudis\', et istam uocem diuini psalmi uolens ad quod agitur nescio quo modo conectere\' utique*, inquit,\' non sanguinis aut ebrietatis conuiuium, quo non laudes debitae deo sed blasphemiae diabolo suffragante siluescunt\\ o inprouidam praesumptionem! non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non ieiunatur, sed agitur\' ebrietatis conuiuium) et\' blasphemiae diabolo suffragante siluescunt\'. quod si nefas est dicere, intellegat non ieiunium significari in eo, quod scriptum est: Immola deo sacrificium laudis. ieiunium quippe certis diebus et maxime festis non agitur, sacrificium uero laudis ab ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. alioquin, quod nullus non dico Christianus sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post pascha usque ad pentecosten, quibus non ieiunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni. quibus tantum modo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur alleluia, quam uocem laudis esse nullus Christianus quamlibet inperitus ignorat.
36.19
Confitetur tamen etiam ipse die dominico non in ebrietate sed in iucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Iudaeis et gentibus multis Christiani nominis fide paucos electos uespertino sabbatorum incenso pro pecudum uictimis ieiunium deo placitum laudibus immolare, cuius feruore cremata deficiant opera delictorum.\' et mane*, inquit,\' exaudiet nos a nobis auditus et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum non in ebrietate sed in iucunditate dominica celebritate perfecta\'. tunc ergo eulogia, non, ut superius ait, alogia celebratur. sed quid eum offendit sabbati dies, quem deus sanctificauit, ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi eum tali iucunditate, quae careat ebrietate, cum sic ante sabbatum ieiunare possimus, quo modo dicit ante dominicum sabbato ieiunandum. an continuo biduo prandere nefas esse arbitratur? uideat ergo, quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato ieiunatur, tribus tamen continuis diebus, dominico scilicet ac deinde secunda tertiaque prandetur.
36.20
( Onium uitam certum est\\ inquit,( arbitrio pendere pastorum; sed uae qui dicunt quod bonum malum et tenebras lucem et lucem tenebras et amarum dulce et dulce amarum\'. quid sibi uelint haec uerba eius, non satis intellego. si enim haec tu scribis, sicut urbicus dicit, in urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo ieiunat sabbato; si autem ad te ista scripsit, quia in epistula tua et ipse quiddam tale dixisti, non tibi persuadeat urbem Christianam sic laudare sabbato ieiunantem, ut cogaris orbem Christianum damnare prandentem. cum enim dicit: Vae qui dicunt quod bonum malum et tenebras lucem et lucem tenebras et amarum dulce et dulce amarum\' ieiunium sabbati uolens intellegi bonum et lucem et dulce, prandium uero malum et tenebras et amarum, quis eum dubitet in omnibus Christianis sabbato prandentibus uniuersum orbem damnare terrarum? nec se ipse respicit nec, quibus dicat, adtendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. continu» quippe subiunxit:\' Nemo ergo uos iudicet in esca aut in potu\', quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. quantum erat, ut hinc ei ueniret in mentem etiam illud, quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat et, qui non manducat, manducantem non iudicet? isto modo hoc temperamentum, quo scandala deuitaret, inter ieiunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret et ipse non manducans manducantem non iudicaret.
36.21
Tetrus etium\', inquit,\' apostolorum caput, caeli ianitor et ecclesiae fundamentum, extincto Simone, qui fuerat diaboli non nisi ieiunio uincendi figura, id ipsum Romanos edocuit, quorum fides adnuntiatur uniuerso orbi terrarum\'. numquid ergo ceteri apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in uniuerso orbe terrarum? sicut itaque inter se uixerunt concorditer Petrus et condiscipuli eius, sic inter se concorditer uiuant sabbato ieiunantes, quos plantauit Petrus, et sabbato prandentes, quos plantauerunt condiscipuli eius. est quidem et haec opinio plurimorum, quamuis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus propter ipsum magnae temptationis periculum pridie cum eiusdem urbis ecclesia ieiunauerit et consecuto tam prospero gloriosoque successu eundem morem tenuerit eamque imitatae sint nonnullae occidentis ecclesiae. sed si, sicut iste dicit, magus. Simon figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius sed cotidianus est ille temptator; nec tamen aduersus eum cotidie ieiunatur, quando et diebus dominicis omnibus et quinquaginta post pascha et per diuersa loca diebus sollemnibus martyrum et festis quibusque prandetur, et tamen diabolus uincitur, si oculi nostri sint semper ad dominum, ut ipse euellat de laqueo pedes nostros, et, siue manducamus siue bibimus siue quodcumque facimus, omnia in gloriam dei faciamus et, quantum in nobis est, sine offensione simus Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei. quod parum cogitant, qui cum offensione manducant uel cum offensione ieiunant et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur.
36.22
Quod si respondetur hoc docuisse Iacobum Hierosolymis, Ephesi Iohannem ceterosque aliis locis, quod docuit Romae Petrus, id est ut sabbato ieiunetur, sed ab hac doctrina terras ceteras deuiasse atque in ea Romam stetisse et e contrario referetur occidentis potius aliqua loca, in quibus Roma est, non seruasse, quod apostoli tradiderunt, orientis uero terras, unde coepit ipsum euangelium praedicari, in eo, quod ab omnibus simul cum ipso Petro apostolis traditum est, ne sabbato ieiunaretur, sine aliqua uarietate mansisse, interminabilis est ista contentio generans lites, non finiens quaestiones. sit ergo una fides uniuersae, quae ubique dilatatur, ecclesiae tamquam intus in membris, etiam si ipsa fidei unitas quibusdam diuersis obseruationibus celebratur, quibus nullo modo, quod in fide uerum est, impeditur. omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus. illae autem obseruationes. quae uariae celebrantur, in eius ueste intelleguntur, unde ibi dicitur: In fimbriis aureis circumamicta uarietate. sed ea quoque uestis ita diuersis celebrationibus uarietur, ut non aduersis contentionibus dissipetur.
36.23
Tostremo1, inquit,( si Iudaeus sabbatum colendo dominicum negat, quo modo sabbatum Christianus obseruat?, aut sumus Christiani et dominicum colimus aut sumus Iudaei et sabbatum obseruamus; nemo enim potest duobus dominis seruire\'. nonne ita loquitur, tamquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? nec illud audit, quod et ipse commemorauit: Dominus est enim sabbati filius hominis. quod autem ita nos uult esse a sabbato alienos, sicut Iudaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat, ut possit etiam dicere ita nos non debere accipere legem nec prophetas. sicut Iudaei non accipiunt euangelium nec apostolos? quod qui sapit, quid mali sapiat, utique intellegis. sed\' uetera\', inquit,\' omnia transierunt et in Christo facta sunt noua\'. hoc uerum est; nam propterea sicut Iudaei sabbatis non uacamus, etiam si ad significandam requiem, quae illo die significata est, Christiana sobrietate et frugalitate seruata ieiunii uinculum relaxamus, et, si aliqui fratres nostri requiem sabbati relaxatione ieiunii significandam esse non putant, nequaquam de uestis regiae uarietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra uexemus. etsi enim, quia uetera transierunt. cum eis transiit etiam carnalis uacatio sabbati, non tamen, quia sabbato et dominico sine superstitiosa uacatione prandemus, ideo duobus dominis seruimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus.
36.24
Iste autem, qui uetera transisse sic dicit, ut( in Christo cederet ara altari, gladius ieiunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis*, nescit altaris nomen magis legis et prophetarum litteris frequentatum et altare deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, conlocatum, aram quoque in apostolicis litteris inueniri, ubi martyres clamant sub ara dei. dicit cessisse ieiunio gladium non recordans illum, quo milites euangelici armantur ex utroque testamento, gladium bis acutum. dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum et nunc a Christo ignis est missus in mundum. dicit cessisse pani pecus tamquam nesciens et tunc in domini mensa panes propositionis poni solere et nunc se de agni inmaculati corpore partem sumere. dicit cessisse poculo sanguinem non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem. quanto ergo melius et congruentius uetera transisse et noua in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni,- panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. uidemus quippe in his omnibus carnalem uetustatem spiritali cedere nouitati. sic ergo intellegendum est, siue in isto die uolubili septimo prandeatur siue a quibusdam etiam ieiunetur, tamen sabbato spiritali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et uera requies concupiscitur, in illo. uacatio temporalis iam superstitiosa contemnitur.
36.25
Cetera, quae sequuntur, quibus suam disputationem iste concludit, sicut alia quaedam, quae inde commemoranda non arbitratus sum, multo magis ad causam non pertinent, in qua de sabbati ieiunio uel prandio disputatur. sed ea tibi ipsi, maxime si ex his, quae a me dicta sunt, aliquid adiuuaris, aduertenda et iudicanda dimitto. si autem, quoniam huic, quantum potui, sufficienter respondisse me puto, de hac re sententiam meam quaeris, ego in euangelicis et apostolicis litteris totoque instrumento, quod appellatur testamentum nouum, animo id reuoluens uideo praeceptum esse ieiunium. quibus autem diebus non oporteat ieiunare et quibus oporteat, praecepto domini uel apostolorum non inuenio definitum. ac per hoc sentio quidem non ad obtinendam, quam fides obtinet atque iustitia, in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus, sed tamen ad significandam requiem sempiternam, ubi est uerum sabbatum, relaxationem quam constrictionem ieiunii aptius conuenire.
36.26
Verum tamen in huius sabbati. ieiunio siue prandio nihil mihi uidetur tutius pacatiusque seruari, quam ut, qui manducat, non manducantem non spernat et, qui non manducat, manducantem non iudicet, quia neque,. si manducauerimus, abundabimus neque, si non manducauerimus, egebimus custodita scilicet eorum, inter quos uiuimus et cum quibus deo uiuimus, in his rebus inoffensa societate. sicut enim, quod ait apostolus, uerum est malum esse homini, qui per offensionem manducat, ita malum est homini, qui per offensionem ieiunat. non itaque simus eis similes, qui uidentes Iohannem non manducantem nec bibentem dixerunt: Daemonium habet, sed nec rursus eis, qui uidentes Christum manducantem et bibentem dixerunt: Ecce homo uorax et uinosus, amicus publicanorum et peccatorum. rem quippe ualde necessariam his dictis dominus ipse subiecit atque ait: Et iustificata est sapientia in filiis suis. qui sint autem isti, si requiris, lege, quod scriptum est: Filii sapientiae ecclesia iustorum. hi sunt, qui, quando manducant, non manducantes non spernunt, quando non manducant, manducantes non iudicant, sed eos plane, qui per offensionem non manducant siue manducant, uel spernunt uel iudicant.
36.27
Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana ieiunat ecclesia et aliae nonnullae etiam si paucae siue illi proximae siue longinquae. die autem dominico ieiunare scaudalum est magnum, maxime postea quam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae scripturisque diuinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad ieiunandum istum tamquam legitimum constituerunt diem. per quod factum est, ut ieiunium diei dominici horribilius haberetur, nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare ieiunium, ut ieiunio quadraginta dierum, quantum potuerit, adpropinquet, sicut aliquos fecisse cognouimus. nam et ad ipsum quadragenarium numerum peruenisse quendam a fratribus fide dignissimis nobis adseueratum est. quem ad modum enim ueterum patrum temporibus Moyses et Helias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadragenis ieiunauerunt, ita, qui potuerit septem dies ieiunando transire, non sibi ad ieiunandum elegit dominicum diem, sed in his eum inuenit, quos ieiunaturum se uouit plurimos dies. ieiunium tamen etiam continuatum si in hebdomade soluendum est, nullo congruentius quam dominico die soluitur. si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad ieiunandum dies dominicus eligitur, sed in numero, quem uoueri placuit, inuenitur.
36.28
Nec illud moneat, quod Priscillianistae Manichaeorum simillimi ad ieiunandum die dominico solent testimonium de apostolorum actibus adhibere, cum esset Paulus apostolus in Troade. sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem Paulus disputabat illis exiturus alia die produxitque sermonem usque ad medium noctis. deinde cum descendisset de cenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adulescentem, qui grauatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso apostolo scriptura sic loquitur: Ascendens. autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset satisque esset adlocutus usque ad diluculum, sic profectus est. absit, ut hoc sic accipiatur, tamquam solerent apostoli dominico die sollemniter ieiunare. una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in euangeliis apertius inuenitur. nam dies resurrectionis domini prima sabbati a Matthaeo, a ceteris autem tribus una sabbati dicitur, quem constat eum esse, qui postea dominicus appellatus est. aut ergo post peractum diem sabbati noctis initio fuerant congregati, quae utique nox iam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat, et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post celebrata sacramenta rursus usque ad diluculum adloquens congregatos, quoniam multum festinabat, lucescente proficisceretur dominico die, aut certe, si in una sabbati non per noctem sed per diem hora dominici fuerant congregati, eo ipso, quod dictum est: Paulus disputabat illis exiturus alia die, expressa est producendi causa sermonis, quia fuerat exiturus et eos sufficienter instruere cupiebat. non ergo sollemniter die dominico ieiunabant, sed necessarius sermo, qui studii feruentissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non uisus est profecturo apostolo, qui eos propter alios suos usquequaque discursus uel alias numquam uel rarissime uisitabat, praesertim quia tunc ex illis terris, sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut iam non esset eos in carne uisurus. ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse ieiunia, quia, ne hoc crederetur, curauit scriptor libri causam producendi sermonis exponere, ut sciremus, si aliqua necessitas oriatur, urguentiori actioni non esse prandium praeferendum. quamuis ab istis auidissime audientibus et ipsum fontem cogitantibus profecturum atque ideo magna siti non aquae sed uerbi sine satietate, quicquid influebat, haurientibus non tantum carnale prandium uerum etiam cena contempta est.
36.29
Sed tunc quamuis dominico die solita illis ieiunia non fuissent, non erat tamen ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem Paulus apostolus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis uel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent. nunc uero postea quam haeretici maxime impiissimi ieiunia diei dominici non aliqua necessitate occurrentia peragere, sed quasi sacra sollemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis Christianis, profecto nec tali necessitate, qualem apostolus habuit, existimo faciendum esse, quod fecit, ne maius malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex uerbo. quicquid tamen causae uel necessitatis extiterit, cur homo Christianus die dominico ieiunare cogatur, sicut etiam illud in actibus apostolorum inuenimus in naufragii periculo, ubi et ipse apostolus nauigabat, quattuordecim diebus ac per hoc duobus dominicis ieiunatum, nullo modo dubitare debemus dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi uouentur, inter ieiuniorum dies non esse ponendum.
36.30
Cur autem quarta et sexta maxime ieiunet ecclesia, illa ratio reddi uidetur, quod considerato euangelio ipsa quarta sabbati, quam uulgo quartam feriam uocant, consilium repe-. riuntur ad occidendum dominum fecisse Iudaei. intermisso autem uno die, cuius uespera dominus pascha cum discipulis manducauit, qui finis fuit eius diei, quem uocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte, quae iam ad sextam sabbati, qui dies passionis eius manifestus est, pertinebat. hic dies primus azymorum fuit a uespera incipiens. sed Matthaeus euangelista quintam sabbati dicit fuisse primum azymorum, quia eius uespera consequente futura erat cena paschalis, qua cena incipiebat azymum et ouis immolatio manducari. ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait dominus: Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. ac per hoc dies ipse ieiunio deputatus est, quia, sicut euangelista sequitur et dicit, tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. intermisso autem uno die, de quo dicit euangelium: Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes:< Ubi uis paremus tibi comedere pascha?\'— hoc ergo die intermisso passus est dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati. quapropter et ipsa sexta recte ieiunio deputatur; ieiunia quippe humilitatem significant. unde dictum est: Et humiliabam in ieiunio animam meam.
36.31
Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requieuit, sicut in primis operibus mundi requieuit deus illo die ab omnibus operibus suis. hinc exorta est ista in regia illa ueste uarietas, ut alii sicut maxime populi orientis propter requiem significandam mallent relaxare ieiunium, alii propter humilitatem mortis domini ieiunare sicut Romana et nonnullae occidentis ecclesiae, quod quidem uno die, quo pascha celebratur, propter renouandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem domini doluerunt, sic ab omnibus ieiunatur, ut etiam illi sabbati ieiunium deuotissime celebrent, qui ceteris per totum annum sabbatis prandent, utrumque uidelicet significantes et in uno anniuersario die luctum discipulorum et ceteris sabbatis quietis bonum. duo quippe sunt, quae iustorum beatitudinem et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. in morte requies est. de qua dicitur per prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua, abscondere pusillum, donec transeat ira domini, in resurrectione autem in homine toto, id est in carne et spiritu perfecta felicitas. hinc factum est, ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore ieiunii sed potius refectionis hilaritate excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat ieiunio prolixiore signandus.
36.32
Sed quoniam non inuenimus, ut iam supra commemoraui, in euangelicis et apostolicis litteris, quae ad noui testamenti reuelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus euidenter praeceptum obseruanda esse ieiunia et ideo res quoque ista sicut aliae plurimae, quas enumerare difficile est, inuenit in ueste illius filiae regis, hoc est ecclesiae uarietatis locum, indicabo tibi, quid mihi de hoc requirenti responderit uenerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. nam cum in eadem ciuitate mater mea mecum esset et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus illa sollicitudinem gereret, utrum secundum morem nostrae ciuitatis sibi esset sabbato ieiunandum, an ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogaui hoc supra dictum hominem dei. at ille: Quid possum\', inquit,\' hinc docere amplius, quam ipse facio?\' ubi ego putaueram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam. sed ille secutus adiecit:\' Quando hic sum, non ieiuno sabbato; quando Romae sum, ieiuno sabbato. et ad quamcumque ecclesiam ueneritis\', inquit,\' eius morem seruate, si pati scandalum non uultis aut facere.\' hoc responsum rettuli ad matrem eique suffecit nec dubitauit esse oboediendum; hoc etiam nos secuti sumus. sed quoniam contigit maxime in Africa, ut una ecclesia uel unius regionis ecclesiae alios habeant sabbato prandentes alios ieiunantes. mos eorum mihi sequendus uidetur, quibus eorundem populorum congregatio regenda commissa est. quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte, quam satis fuit, te petente atque urguente locutus sum, libenter adquiescis, episcopo tuo in hac re noli resistere et, quod facit ipse, sine ullo scrupulo uel disceptatione sectare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).