Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Opus imperfectum contra secundam responsionem Juliani
Juli 2.36.1
Choose a text More by Augustine of Hippo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7495 Opimcos
2.36.1
JUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes, et ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua jugalitate perficitur: tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine justitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat, Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
2.36.2
AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? etc. Et dic mihi quare homo etiam vanitati similis factus est, qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo, etsi bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint?

Intertext edge

Open linked passage

Note