Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones Evangeliorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7324 Quaeva
1.1
Prologus.
1.1
Hoc opus non ita scriptum est, ac si Evangelium exponendum ex ordine susceptum esset a nobis: sed pro arbitrio et tempore consulentis, cum quo legebatur, si quid ei videbatur obscurum. Ideoque multa, et fortassis obscuriora praetermissa sunt; quia jam ea noverat, qui ea quae nondum noverat, inquirebat, nec teneri volebat festinationem suam in iis quae antea jam sic acceperat, ut etiam assiduitate audiendi atque tractandi, memoriae stabiliter firmeque mandaret. Nonnulla etiam hic non eodem ordine inveniuntur exposita, quo in Evangelio narrata sunt; quoniam quaedam festinatione dilata, cum tempus daretur, retractabantur, et eo loco scribebantur, qui vacuus in ordine jam expositarum rerum subsequebatur. Quod posteaquam comperi, ne quis forte quaerens aliquid legere in hoc opere, quod eum in Evangelio movisset et ad quaerendum excitasset, taedio perturbati ordinis offenderetur( quandoquidem ea quae carptim, ut poterant, dictabantur, in unum collecta et contexta cognovi); feci ut ad ordinem numerorum praescriptis titulis, quod cuique opus esset, facile investigaret.
1.2
TITULI QUAESTIONUM LIBRI PRIMI IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM. I. Quod ait, Nemo novit Filium nisi Pater. II. Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas, et manducare. III. De lino fumigante. IV. De caeco et muto. V. Quod ait, Et si ego in Beelzebub ejicio daemones. VI. Quod ait, Progenies viperarum. VII. Quod ait, Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. VIII. Quod ait, Cum Spiritus immundus exierit ab homine. IX. De fructu centeno, sexageno, et triceno. X. Quod ait, Colligite primo zizania. XI. De grano sinapis quod majus fit omnibus oleribus. XII. De fermento quod accepit mulier, et abscondit in farinae satis tribus. XIII. De thesauro in agro abscondito. XIV. Quod dixerunt Judaei, Unde huic sapientia haec et virtus? XV. Quod ambulavit in mari ad discipulos. XVI. Quid sit, Munus quodcumque est ex me, tibi proderit. XVII. Quod ait, Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus, eradicabitur. XVIII. De puero Centurionis et filia Chananaeae mulieris. XIX. Quid significent muti, et caeci, et surdi, et claudi, qui curandi oblati sunt Domino. XX. Quod ait, Facto vespere dicitis, Serenum erit; rubicundum est enim coelum. XXI. Quod ait, Elias quidem venturus est, et restituet omnia. XXII. De illo qui saepe cadebat in ignem et aliquando in aquam. XXIII. Quod ait, Ergo liberi sunt filii, cum tributum exigeretur. XXIV. Quod ait, Qui autem scandalizaverit unum ex pusillis istis. XXV. Quod oblatus est ei debitor decem millium talentorum. XXVI. De divite qui non intrat in regnum Dei. XXVII. Quod duobus seorsum discipulis se passurum indicat. XXVIII. Quod cum Jericho egrederetur, duos caecos illuminat. XXIX. Quod ait discipulis, Dicetis monti huic, Tolle et jacta te in mare. XXX. Quod ait, Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. XXXI. De homine rege qui fecit nuptias filio suo. XXXII. De septem fratribus qui unam uxorem habuerunt. XXXIII. Quid sit quod ait, Tota lex pendet in his duobus praeceptis. XXXIV. Quod ait, Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? XXXV. Quod ait, Excolantes culicem, camelum autem glutientes. XXXVI. Quod ait, Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina? XXXVII. Quod ait, Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato.
1.3
TITULI QUAESTIONUM LIBRI II IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM. XIX. De illo qui descendens ab Jerusalem in Jericho XXXVIII. Quod ait, Sicut fulgur exit ab oriente, et pervenit usque in occidentem. XXXIX. Quod ait, ab arbore fici discite similitudinem. XL. Quod ait de Juda, Bonum erat illi non nasci. XLI. Quod triginta argenteis venditus est. XLII. Quod ait, tibi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae. XLIII. Quod ait, Non bibam amodo de hac generatione vitis. XLIV. Quod spuerunt in faciem ejus, et colaphis eum percusserunt. XLV. De trina Petri negatione. XLVI. Quod a longe secutus est Dominum euntem ad passionem. XLVII. Quod ter Dominus oravit priusquam traderetur. I. Quod Zacharias audit ab angelo, Exaudita est oratio tua. II. Quod de navicula docet turbas. III. Quod ait leproso mundato, Vade, ostende te sacerdoti. IV. De paralytico qui per tectum est ad eum depositus. V. Quomodo duos patres habere potuerit Joseph. VI. De septuaginta septem generationibus. VII. De eo qui habebat dexteram manum aridam. VIII. Quod ait, Mensuram bonam, confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. IX. Quod ait, Numquid potest caecus caecum ducere? X. De illo qui fodit in altum et posuit fundamentum super petram. XI. De pueris sedentibus in foro et ad invicem clamantibus. XII. Quod ait, Nemo lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit. XIII. De illo in quo erat legio daemoniorum. XIV. De Septuaginta duobus discipulis. XV. Quod ait, Si quod in te est lumen tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt? XVI. Quod ait, Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis, et catini mundatis. XVII. De digito Dei. XVIII. De jejunio filiorum sponsi. incidit in latrones. XX. Quod Martha excepit illum in domum suam, ubi Maria sedebat ad pedes ejus. XXI. De illo qui media nocte ab amico petit tres panes. XXII. De pane et pisce et ovo. XXIII. Quod ait, Tulistis clavem scientiae. XXIV. Quod ait, nina plus est quam esca. XXV. Quod ait, sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentis. XXVI. De mensura trictici quam dat fidelis dispensator familiae. XXVII. Quod ait, Cum videritis nubem orientem ab occasu. XXVIII. Quod ait de statura corporis cui non possint aliquid addere. XXIX. Quod ait, Nolite in sublime extolli. XXX. De invitatis ad coenam. XXXI. De sumptibus ad turrem aedificandam, et rege qui habet viginti millia. XXXII. De sale infatuato et ove perdita. XXXIII. De duobus filiis quorum junior profectus est in regionem longinquam. XXXIV. Quod ait, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. XXXV. Quod ait, Si in alieno fideles non fuistis. XXXVI. Quod ait, Nemo potest duobus dominis servire. XXXVII. Quod ait, Regnum coelorum vim paritur. XXXVIII. De divite ad cujus januam jacebat Lazarus ulcerosus. XXXIX. Quod dixerunt discipuli Domino, Adauge nobis fidem. XL. De decem leprosis. XLI. De illo qui in tecto est, et vasa ejus in domo. XLII. De illo qui in agro est, ut non redeat retro. XLIII. De uxore Loth. XLIV. De duobus in lecto et duabus molentibus et duobus in agro. XLV. De judice iniquo quem vidua interpellabat. XLVI. De homine nobili qui abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum. XLVII. De camelo per foramen acus. XLVIII. De caeco illuminato, cum propinquaret Jericho. XLIX. De vita sanctorum, cum resurrexerint. L. Quod ait, Orate ne intretis in tentationem. LI. Quod scriptum est de Domino, Finxit se longius ire.

Intertext edge

Open linked passage

Note