Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Heptateuchum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7312 Quinhe
1.1
LIBER PRIMUS. Quaestiones in Genesim
1.1
Cum Scripturas sanctas, quae appellantur canonicae, legendo et cum aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationem conferendo percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem venirent, sive breviter commemorando, vel etiam pertractando tantummodo proponerentur, sive etiam qualitercumque tanquam a festinantibus solverentur, stilo alligare, ne de memoria fugerent. Non ut eas satis explicaremus, sed ut cum opus esset, possemus inspicere; sive ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, sive ut ex eo quod jam videbatur inventum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi, et ad respondendum parati. Si quis igitur haec legere propter incultum in nostra festinatione sermonem non fastidierit, si quas quaestiones propositas invenerit nec solutas, non ideo sibi nihil collatum putet. Nonnula enim pars inventionis est, nosse quid quaeras. Quarum autem solutio placuerit, non ibi vile contemnat eloquium, sed de aliqua participatione doctrinae potius gratuletur. Non enim disputatio veritate, sed veritas disputatione requiritur. Exceptis ergo iis quae a principio, ubi Deus coelum et terram fecisse narratur, usque ad dimissionem duorum primorum hominum de paradiso, tractari multipliciter possunt, de quibus alias, quantum potuimus, disseruimus( In libris de Genesi); haec sunt quae legentibus nobis occurentia voluimus litteris attineri.
1.2
QUAEST. I.[ GEN. cap. IV, V\ 17.] Quomodo Cain potuerit condere civitatem, cum civitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cujus occisi locum alius natus esse narratur. An ideo quaestio est, quoniam qui legunt, putant solos tunc fuisse homines quos divina Scriptura commemorat, nec advertunt eos qui prius sunt conditi duos, vel eos etiam quos genuerunt, tam diu vixisse, ut multos gignerent? Non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo Scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias. Proinde cum multo pluribus illi vixerint annis, quam Israelitae in Aegypto fuerunt, quis non videat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa civitas impleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt?
1.1
[ Ib. V, 25.] Quaeri solet quomodo Mathusalam secundum annorum computationem vivere post diluvium potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, periisse dicantur. Sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. Non solum quippe in Hebraeis aliter invenitur; verum etiam in Septuaginta interpretatione, Mathusalam in codicibus paucioribus, sed veracioribus, sex annos ante diluvium reperitur fuisse defunctus.
1.2
[ Ib. VI, 4.] Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur: quamvis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant, sed filios Dei; quos quidam ad solvendam istam quaestionem, justos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. Nam de homine Joanne scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Sed hoc movet, quomodo vel ex hominum concubitu nati sunt gigantes, vel feminis miscere se potuerunt, si non homines, sed angeli fuerunt? Sed de gigantibus, id est, nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt; quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur; et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia, nostris quoque temporibus exstiterunt, non solum virorum, verum etiam feminarum. Unde credibilius est homines justos appellatos vel angelos, vel filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse: quamvis de quibusdam daemonibus, qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.
1.3
[ Ib. VI, 15.] De arca Noe quaeri solet utrum tanta capacitate quanta describitur, animalia omnia quae in eam ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit. Quam quaestionem cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra Scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem geometricum dicit tantum valere quantum nostra cubita sex valent. Si ergo tam magna cubita intelligamus, nulla quaestio est, tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere.
1.4
[ Ib. VI, 15.] Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quatuor hominibus, id est, Noe et tribus filiis ejus. Sed si non potuit, non erat magnum fabros alios adhibere: quamvis operis sui mercede accepta non curaverint, utrum eam Noe sapienter, an vero inaniter fabricaretur; et ideo non in eam intraverint, quia non crediderint quod ille crediderat.
1.5
[ Ib. VI, 16.] Quid est quod ait, cum de arcae fabricatione loqueretur, Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam? Non enim inferiora futura erant bicamerata et tricamerata. Sed in hac distinctione totam instructuram ejus intelligi voluit, ut haberet inferiora, haberet et superiora inferiorum quae appellantur bicamerata; haberet et superiora superiorum, quae appellavit tricamerata. In prima quippe habitatione, id est in inferioribus, semel camerata erat arca; in secunda vero habitatione supra inferiorem jam bicamerata erat, ac per hoc in tertia supra secundam sine dubio tricamerata erat.
1.6
[ Ib. VI, 21.] Quoniam non solum vivere, sed etiam pasci in arca animalia Deus dixit, et jussit ut Noe ab omnibus escis sumeret sibi et illis, quae ad illum fuerant ingressura: quaeritur quomodo ibi leones vel aquilae, quae consueverunt carnibus vivere, pasci potuerint; utrum et animalia praeter illum numerum propter aliorum escam fuerint intromissa, an aliqua praeter carnes( quod magis credendum est) a viro sapiente, vel Deo demonstrante provisa sint, quae talium quoque animantium escis convenirent?
1.7
[ Ib. VII, 8, 9.] Quod scriptum est, Et a volatilibus mundis et a volatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra; quod deinde non additur, subauditur mundis et immundis; et adjungitur, Duo duo intraverunt ad Noe in arcam, masculus et femina. Quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem sive a mundis sive ab immundis duo duo dicat intrasse. Sed hoc refertur non ad numerum mundorum vel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam; quia in omnibus sive mundis sive immundis duo sunt, masculus et femina.
1.8
[ Ib. VII, 15.] Notandum quod scriptum est, In quo est spiritus vitae, non solum de hominibus, sed etiam de pecoribus dictum, propter illud quod quidam de Spiritu sancto volunt intelligere, ubi scriptum est, Et insufflavit Deus in faciem ejus spiritum vitae: quod melius quidam codices habent, flatum vitae.
1.9
[ Ib. VII, 20.] De montium altitudine, quam omnem scriptum est transcendisse aquam cubitis quindecim, quaeritur propter Olympi montis historiam. Si enim terra invadere potuit spatium tranquilli illius aeris, ubi dicitur nec nubes videri, nec ventos sentiri, cur non et aqua crescendo?
1.10
[ Ib. VII, 24.] Quod scriptum est, Exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies; quaeritur utrum usque ad hunc diem creverit, an per tot dies in altitudine qua creverat manserit: quoniam alii interpretes planius videntur hoc dicere. Nam Aquila dixit, Obtinuit: Symmachus, Praevaluerunt, id est aquae.
1.11
[ Ib. VIII, 1.] Quod scriptum est, post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram, et desiisse aquam, et conclusos fontes abyssi, et cataractas coeli, et detentam pluviam de coelo; quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sint, an per recapitulationem omnia commemorata sint, quae post quadraginta dies pluviae fieri coeperunt: ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos aqua exaltata est, aut de fontibus abyssi cessante jam pluvia, aut quia mansit in altitudine sua, dum nullo spiritu siccaretur; caetera vero quae dicta sunt, non post centum quinquaginta dies omnia facta sint, sed commemorata sint omnia, quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.
1.12
[ Ib. VIII, 6- 9.] Quod scriptum est, dimissum esse corvum, nec rediisse; et dimissam post eum columbam, et ipsam rediisse, quod non invenisset requiem pedibus suis: quaestio solet oboriri, utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? quia utique si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit invenire pedibus suis. Unde conjicitur a multis quod cadaveri potuerit corvus insidere, quod columba naturaliter refugit.
1.13
[ Ib. VIII, 9.] Item quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, si jam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium. Quae videtur quaestio aut per recapitulationem posse dissolvi, ut ea posterius narrata intelligantur, quae prius facta sunt; aut potius quia nondum siccata fuerant.
1.14
[ Ib. VIII, 21.] Quid sibi vult quod Dominus dicit, Non adjiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum; quia apposita est mens hominis ad maligna a juventute. Non adjiciam ergo adhuc percutere omnem carnem vivam, quemadmodum feci; et deinde adjungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? Utrum hic Testamenti Novi indulgentia figurata sit, et praeterita ultio ad Vetus pertineat Testamentum: hoc est, illud ad Legis severitatem, hoc ad gratiae bonitatem?
1.15
[ Ib. IX, 5.] Quid est, Et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? An omnem hominem fratrem omnis hominis intelligi voluit, secundum cognationem ex uno ductam?
1.16
[ Ib. IX, 25.] Quare peccans Cham in patris offensa, non in seipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur; nisi quia prophetatum est quodammodo terram Chanaan, ejectis inde Chananaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venirent de semine Sem?
1.17
[ Ib. X, 8.] Quaeritur quomodo dictum sit de Nembroth, Hic coepit esse gigas super terram; cum gigantes et antea natos Scriptura commemoret. An forte quia post diluvium novitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua novitate hic coepit esse gigas super terram?
1.18
[ Ib. X, 25.] Quaeritur quid sit, Et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalech, quia in diebus ejus divisa est terra: nisi forte in diebus ejus linguarum illa diversitas exstiterit, per quam factum est ut gentes dividerentur.
1.19
[ Ib. XI, 1.] Et erat omnis terra labium unum: quomodo hoc potest intelligi, quando superius dictum est quod filii Noe, vel filiorum ejus distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes, et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? sed obscuritatem facit quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de iis quae postea facta sunt, consequatur.
1.20
[ Ib. XI, 4.] Venite aedificemus nobis civitatem, et turrim cujus caput erit usque in coelum. Si hoc se posse crediderunt, nimium stulta audacia et impietas deprehenditur. Et quia ob hoc Dei vindicta secuta est, ut eorum linguae dividerentur, non absurde hoc cogitasse creduntur.
1.21
[ Ib. XI, 7.] Venite descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi: utrum ad Angelos Dominus hoc dixisse intelligitur? an secundum illud accipiendum est, quod in exordio libri legitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Nam et quomodo postea dicitur singulari numero, quia ibi confudit Dominus labia terrae: sic et illic cum dictum esset, Faciamus ad imaginem nostram; in consequentibus tamen non dictum est, Fecerunt, sed, Fecit Deus.
1.22
[ Ib. XI, 12, 13.] Quod scriptum est, Et erat Arphaxad annorum centum triginta quinque, cum genuit Chainan; et vixit Arphaxad postquam genuit Chainan annos quadrigentos, vel, sicut in graeco invenimus, annos trecentos; quaeritur quomodo dixerit Deus ad Noe, Erunt anni vitae eorum centum viginti. Nondum enim natus erat Arphaxad quando dixit hoc Deus, nec fuit in arca cum parentibus suis: quomodo ergo intelliguntur deinceps anni vitae humanae praedicti centum viginti, cum inveniatur homo vixisse amplius quadringentis annis? Nisi quia intelligitur, ante viginti annos quam inciperet arca fieri, quae centum annis facta reperitur, hoc Deum dixisse ad Noe, cum jam praenuntiaret facturum se esse diluvium, nec vitae humanae deinceps futurae in iis qui post diluvium nascerentur spatium praedixisse, sed vitae hominum quos fuerat diluvio deleturus.
1.23
[ Ib. X, 21.] Quaeritur quare scriptum sit, Sem erat pater omnium filiorum Heber; cum inveniatur Heber quintus a Sem filio Noe: utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? per illum enim generatio transiit ad Abraham. Quid ergo probabilius sit, Hebraeos tanquam Heberaeos dictos, an tanquam Abrahaeos, merito quaeritur.
1.24
[ Ib. XI, 26.] 1. Quomodo accipiendum sit, quod cum esset Tharra pater Abrahae annorum septuaginta, genuit Abraham, et postea cum suis omnibus mansit in Charran, et vixit annos ducentos quinque in Charran, et mortuus est: et dixit Dominus ad Abraham ut exiret de Charran, et exiit inde, cum esset idem Abraham septuaginta quinque annorum? Nisi quia per recapitulationem ostenditur, vivo Tharra locutum esse Dominum; et Abraham vivo patre suo secundum praeceptum Domini, exiisse de Charran, cum esset septuaginta quinque annorum, centesimo et quadragesimo quinto anno vitae patris sui, si dies vitae patris sui anni ducenti quinque fuerunt: ut ideo scriptum sit, Fuerunt anni vitae Tharrae ducenti quinque in Charran, quia ibi complevit omnes annos totius vitae suae. Solvitur ergo quaestio per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret, si post mortem Tharrae acciperemus locutum esse Dominum ad Abraham ut exiret de Charran, quia non poterat esse adhuc annorum septuaginta quinque cum pater ejus jam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno genuerat; ut Abraham post mortem patris sui annorum esset centum triginta quinque, si omnes anni patris ejus ducenti quinque fuerunt. Recapitulatio itaque ista, si advertatur in Scripturis, multas quaestiones solvit, quae indissolubiles possunt videri secundum etiam superiorum quaestionum expositionem, per eamdem recapitulationem factam.
1.25
Quanquam et aliter ista quaestio a quibusdam solvatur, ex illo computari annos aetatis Abrahae, ex quo liberatus est de igne Chaldaeorum, in quem missus ut arderet, quia eumdem ignem superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde, etsi in Scripturis non legitur, Judaica tamen narratione traditur. Potest et sic solvi, quoniam Scriptura quae dixit, Cum esset Tharra annorum septuaginta, genuit Abraham et Nachor et Arran; non utique hoc intelligi voluit, quia eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemoravit Scriptura. Fieri autem potest ut posterior sit generatus Abraham, sed merito excellentiae, qua in Scripturis valde commendatur, prior fuerit nominatus: sicut propheta priorem nominavit minorem, Jacob dilexi, Esau autem odio habui; et in Paralipomenon cum sit quartus nascendi ordine Judas, prior est commemoratus, a quo Judaicae genti nomen est, propter tribum regiam. Commodius autem plures exitus inveniuntur, quibus quaestiones difficiles dissolvantur.
1.26
Consideranda est sane narratio Stephani de hac re, cui magis harum expositionum non repugnet. Et illud quidem cogit ut non sicut narrari videtur in Genesi, post mortem Tharrae locutus sit Deus ad Abraham, ut exiret de cognatione sua et de domo patris sui; sed cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charran, jam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut in illo itinere intelligatur ei locutus Deus. Sed quod Stephanus postea sic narrat, Tunc Abraham egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran; et inde, postquam mortuus est pater ejus, collocavit eum in terra hac; non parvas affert angustias huic expositioni, quae fit per recapitulationem. Videtur enim habuisse imperium Domini, quo ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae, egresso de terra Chaldaeorum, et eunti in Charran, et hoc imperium post mortem patris sui obedienter implesse, cum dicitur, Et habitavit in Charran; et inde, postquam mortuus est pater ejus, collocavit illum in terra hac. Ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque annorum( sicut evidenter Scriptura Geneseos loquitur) fuit, quando egressus est de Charran, quomodo esse possit hoc verum, nisi forte quod ait Stephanus, Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charran, non sic accipiatur, Tunc egressus est posteaquam ei locutus est Dominus; jam enim erat in Mesopotamia, sicut supra dictum est, quando illud audivit a Domino: sed ipsa regula recapitulationis contexere voluit Stephanus, et simul dicere, unde egressus, ubi habitaverit, cum ait, Tunc Abraham egressus est de Terra Chaldaeorum, et habitavit in Charran. In medio autem, id est, inter egressum de terra Chaldaeorum, et habitationem in Charran, locutus est ei Deus. Postea vero quod adjungit Stephanus, Et inde, postquam mortuus est pater ejus, collocavit illum in terra hac; intuendum est, quia non dixit, Et postquam mortuus est pater ejus, egressus est de Charran; sed, Inde collocavit eum Deus in terra hac: ut post habitationem in Charran collocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed post mortem patris collocatus in terra Chanaan, ut ordo verborum sit, Habitavit in Charran, et inde collocavit illum in terra hac, postquam mortuus est pater ejus; ut tunc intelligamus collocatum vel constitutum Abraham in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cujus universum semen illic fuerat regnaturum, ex promisso Dei haereditate donata. Nam ex ipso Abraham natus est Ismael de Agar, nati et alii ex Cethura, ad quos illius terrae non pertineret haereditas. Et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa haereditate alienatus est. Ex Jacob autem filio Isaac, quotquot filii nati sunt, id est universum semen ejus, ad illam haereditatem pertinuit. Sic ergo collocatus et constitutus in illa terra Abraham, quoniam vixit usque ad nativitatem Jacob, si recte intelligitur; soluta quaestio est secundum recapitulationem; quamvis et aliae solutiones non sunt contemnendae.
1.27
[ Ib. XII, 12, 14.] Erit ergo cum te viderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. Factum est autem statim ut intravit Abraham in Aegyptum, videntes Aegyptii mulierem quia speciosa erat valde. Quomodo accipiatur, quod Abraham veniens in Aegyptum celare voluit uxorem suam esse Saram, secundum omnia quae de hac re scripta sunt, utrum hoc convenerit tam sancto viro, an subdefectio fidei ejus intelligatur, sicut nonnulli arbitrati sunt; jam quidem et contra Faustum de hac re disputavi; et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens ut cum aliquot dies apud regem Aegypti Sara fuerit, etiam ejus concubitu credatur esse polluta; quoniam mos erat regius, vicibus ad se admittere mulieres suas, et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore, nulla intrabat ad regem. Quae dum fierent, afflictus est Pharao manu Dei, ut viro redhiberet intactam, quam ipsi Deo maritus commiserat, tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset: ut caveret quod poterat, quantum homo poterat, et Deo commendaret quod cavere non poterat; ne si et illa quae cavere poterat, Deo tantum dimitteret, non in Deum credere, sed Deum tentare potius inveniretur.
1.28
[ Ib. XIII, 10.] Quod terra Sodomorum et Gomorrhae, antequam deleretur, comparatur paradiso Dei, eo quod erat irrigua, et terrae Aegypti quam Nilus irrigat; satis, ut opinor, ostenditur quomodo intelligi debeat ille paradisus quem plantavit Deus, ubi constituit Adam. Quis enim alius intelligatur paradisus Dei, non video. Et utique si arbores fructiferae in paradiso virtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli existimant, nullo corporali in terra paradiso veris lignorum generibus instituto, non diceretur de ista terra, sicut paradisus Dei.
1.29
[ Ib. XIII, 14.] Respiciens oculis tuis, vide a loco in quo nunc tu es ad Aquilonem et Africum et Orientem et mare, quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum. Quaeritur hic quomodo intelligatur tantum terrae promissum esse Abrahae et semini ejus, quantum poterat oculis circumspicere per quatuor cardines mundi. Quantum est enim quod ad terram conspiciendam acies corporalis visus possit attingere? Sed nulla est quaestio, si advertamus non hoc solum esse promissum: non enim dictum est, Tantum terrae dabo tibi quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, profecto haec praecipue quae videbatur dabatur. Deinde attendendum est quod sequitur; quoniam ne putaret etiam ipse Abraham hoc solum promitti terrae quod aspicere vel circumspicere posset, Surge, inquit, et perambula terram in longitudine ejus et latitudine, quia tibi dabo eam: ut perambulando perveniret ad eam, quam oculis uno loco stans videre non posset. Significatur autem ea terra quam prius populus accepit Israel, semen Abrahae secundum carnem; non illud latius semen secundum fidem, quod ne taceretur, dictum est ei futurum sicut arena maris, secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod numerare nullus posset.
1.30
[ Ib. XIV, 13.] Et nuntiavit Abrahae transfluviali. Transfluvialem Abraham appellatum etiam graeca exemplaria satis indicant: sed cur ita appellatus sit, haec videtur causa, quod ex Mesopotamia veniens, transito flumine Euphrate, sedes constituit in terra Chanaan, et transfluvialis appellatus est ex ea regione unde venerat. Unde Jesus Nave dicit Israelitis: Quid? vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen?
1.31
[ Ib. XV, 12.] De eo quod scriptum est, Circa solis autem occasum pavor irruit super Abraham, et ecce timor magnus incidit ei; tractanda est ista quaestio, propter eos qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis: utrum tale aliquid sit quale Agellius commemorat in libris Noctium Atticarum, quemdam philosophum in magna maris tempestate turbatum, cum esset in navi et animadversum a quodam luxurioso adolescente; qui cum ei post transactum periculum insultaret, quod philosophus cito perturbatus esset, cum ipse neque timuerit neque palluerit; respondit, ideo illum non perturbatum, quia nequissimae animae suae nihil timere deberet, quod nec digna esset pro qua aliquid timeretur. Caeteris autem studiosis, qui in navi fuerant, exspectantibus protulit librum quemdam Epicteti stoici, ubi legebatur non ita placuisse Stoicis, nullam talem perturbationem cadere in animum sapientis, quasi nihil tale in eorum appareret affectibus, sed perturbationem ab eis definiri, cum ratio talibus motibus cederet; cum autem non cederet, non dicendam perturbationem. Sed considerandum est quemadmodum hoc dicat Agellius, et diligenter inserendum.
1.32.1
[ Ib. XVII, 8.] Dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. Quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est αἰὼν graece, quod saeculum significat, dictum sit αἰώνιον, tanquam si latine dici posset saeculare: an ex hoc aliquid secundum spiritualem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternum dictum sit, ideo quia hinc aeternum aliquid significatur: an potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cujus rei finis non constituitur; aut non ita fit ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis; sicut ait Horatius,
1.32.2
Non enim potest in aeternum servire, cujus ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum vel sententiarum. Si autem defenduntur Scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata vocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?
1.33
[ Ib. XVIII, 16.] Quaeritur quomodo dictum sit ad Abraham de filio ejus, Et reges gentium ex illo erunt: utrum quia non provenit secundum regna terrena, secundum Ecclesiam accipi debeat; an propter Esau etiam ad litteram contigit.
1.34
[ Ib. XVIII, 2.] Et videns procucurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praetereas servum tuum. Quaeritur cum tres viri essent qui ei apparuerant, quomodo singulariter Dominum appellet, dicens, Domine, si inveni gratiam ante te: an intelligebat unum ex eis Dominum, et alios angelos: an potius in angelis Dominum sentiens, Domino potius quam angelis loqui elegit: quia uno ex tribus cum ipso Abraham postea remanente, duo mittuntur in Sodomam, et illis sic loquitur Loth tanquam Domino.
1.35
[ Ib. XVIII, 4.] Sumatur aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam panem, et manducate. Quaeritur si angelos intelligebat, quomodo potuerit ad hanc humanitatem invitare; quoniam refectio mortali carni necessaria est, non immortalitati Angelorum.
1.36
[ Ib. XVIII, 11.] Abraham autem et Sara seniores, progressi in diebus: defecerant autem Sarae fieri muliebria. Seniorum aetas minor est quam senum, quamvis et senes appellentur seniores. Unde si vera sunt quae a nonnullis medicis asseruntur, quoniam senior vir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria veniant; secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii, et miraculum posuisse Apostolum, accipere possumus, ubi dixit emortuum corpus Abrahae. Emortuum quippe corpus non ita intelligendum est, ac si omnino nullam vim generandi habere posset, si mulier juvenilis aetatis esset; sed secundum hoc emortuum, ut etiam de provectioris aetatis muliere non posset. Nam ideo de Cethura potuit, quia et juvenilis illam invenit aetatis. Sic enim medici tradunt, quoniam cujus corpus viri secundum hoc jam defecit, ut cum femina provectioris aetatis, quamvis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de juvencula potest. Et rursus mulier quae jam provectae aetatis est, quamvis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de juvene potest. Illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus, emortuo corpore viri, femina quoque provectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. Nam si quod ait Apostolus, corpus emortuum, verbo quis premat, quia dixit emortuum; jam ergo nec animam habuisse, sed cadaver fuisse intelligi debet; quod absurdissimae falsitatis est. Sic itaque solvitur ista quaestio. Alioquin merito movet quomodo cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc vivebant, et postea filios de Cethura fecerit, dicatur ab Apostolo, corpore emortuo, et pro miraculo, quia genuit, praedicetur?
1.37
[ Ib. XVIII, 13.] Et dixit Dominus ad Abraham, Quaere risit Sara in semetipsa dicens, Ergo vere pariam? ego autem senui. Quaeritur quare istam redarguat Dominus, cum et Abraham riserit, nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarae autem dubitationis; et ab illo hoc dijudicari potuit, qui corda hominum novit.
1.38
[ Ib. XVIII, 15.] Negavit Sara dicens, Non risi: timuit enim. Quomodo intelligebant Deum esse qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sara quod riserit, tanquam hoc ille posset ignorare: nisi forte Sara homines eos putabat, Abraham vero Deum intelligebat? Sed etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est: sed fortassis in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam divinae majestatis existentibus et apparentibus signis, sicut in hominibus Dei saepe apparuisse Scriptura testatur. Sed rursus quaeritur, si ita est, unde angelos fuisse postea cognoverint, nisi forte cum eis videntibus in coelum iissent.
1.39
[ Ib. XVIII, 19.] Scio enim, quia constituet filiis suis, et domui suae post se, et custodient vias Domini, et facere justitiam et judicium, ut adducat Dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. Ecce ubi promittit Dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam obedientiam justitiae filiorum ejus, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.
1.40
[ Ib. XVIII, 21.] Descendens ergo videbo si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummantur, si autem non, ut sciam. Verba haec si non dubitantis quid duorum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. More quippe humano Deus in Scripturis ad homines loquitur, et ejus iram noverunt sine perturbatione ejus intelligere, qui noverunt. Solemus autem etiam sic minaciter loqui, Videamus si non tibi facio, aut, Videamus si non illi fecero, et, si non potuero tibi facere; vel, Sciam, id est, hoc ipsum experibor, utrum non possim: quod cum minando non ignorando dicitur, irati apparet affectus; sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis et usitatus est, ut humanae infirmitati congruat, cui Deus coaptat locutionem suam.
1.41
[ Ib. XVIII, 32.] Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem justi, speciali quadam sententia, de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter, parcere Deum loco, in quocumque vel decem justi fuerint. In qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur: verumtamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse vel decem; et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. Non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet justos; cum posset, justis inde liberatis, reddere impiis digna supplicia: sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius, dixit, Si decem ibi invenero, parcam universae civitati; tanquam si diceret, Certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere quia liberatis et separatis inde piis, possum impiis digna rependere; et tamen si ibi inveniantur, parco; hoc est, quia nec tot ibi possent inveniri. Tale aliquid est apud Jeremiam, ubi ait, Circuite vias Jerusalem, et videte, et quaerite in plateis ejus, et cognoscite si invenietis hominem facientem justitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum: id est, invenite vel unum, et parco caeteris; ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inveniri.
1.42
[ Ib. XIX, 1.] Quod occurrit Loth angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis invitat, quae mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essent: ergo quaestio similiter solvitur, ut soluta est in tribus qui venerunt ad Abraham, ut aliquibus signis appareret eos divinitus missos, qui tamen homines crederentur. Nam hoc et in Epistola quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono Scriptura loqueretur, ait: Per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
1.43
[ Ib. XIX, 8.] Quod ait Sodomitis Loth, Sunt mihi duae filiae quae nondum noverunt viros, producam illas ad vos; utimini illis quomodo placuerit vobis, tantum in viros istos ne faciatis iniquum; quoniam prostituere volebat filias suas hac compensatione, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale paterentur: utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum faciat; an potius perturbationi Loth, non consilio tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. Et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio: si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
1.44
[ Ib. XIX, 11.] Viros vero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. Graeci habent, ἀορασίᾳ, quod magis significat, si dici posset, avidentia, quae faciat non videri, non omnia, sed quod non opus est. Nam merito movet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent. Hoc enim modo sua calamitate turbati, ulterius ostium non requirerent. Hac ἀορασίᾳ et illi percussi sunt, qui quaerebant Elisaeum. Hanc et illi habuerunt, qui Dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in via non cognoverunt; quamvis ibi non sit hoc verbum positum, sed res ipsa intelligatur.
1.45
[ Ib. XIX, 18, 19.] Dixit autem Loth ad ilos: Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, et magnificasti justitiam tuam, quam facis in me, ut vivat anima mea; ego autem non possum salvus fieri in monte, ne forte comprehendant me mala et moriar. Haec perturbatione timoris non credebat ipsi Domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendis dixerat: ut intelligamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum: non enim et hoc pro auctoritate habendum est, Deo non esse credendum.
1.46
[ Ib. XIX, 29.] Et recordatus est Deus Abraham, et exemit Loth de medio eversionis. Commendat Scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Loth, ut intelligamus justum Loth dictum secundum quemdam modum, maxime quod unum verum Deum colebat, et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos vivens ad vitam similem non potuit inclinari.
1.47
[ Ib. XIX, 30.] Ascendit autem Loth de Segor, et sedebat in monte. Mirum nisi ipse mons est, in quem sponte ascendit, quo admonente Domino ascendere noluit: aut enim nullus est alius, aut non apparet.
1.48
[ Ib. XIX, 30.] Timuit enim habitare in Segor. Infirmitati ejus Dominus et timori concesserat civitatem quam Loth ipse delegerat, et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret civitati: tamen etiam ibi esse timuit; ita fides ejus non magni roboris fuit.
1.49
[ Ib. XX, 2.] Dixit autem Abraham de Sara uxore sua, Soror mea est. Timuit enim dicere, Uxor mea est, ne forte occiderent eum viri civitatis propter illam. Quaeri solet quomodo adhuc in illa aetate pro Sarae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. Sed magis formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda.
1.50
[ Ib. XX, 6.] Quod ait Deus ad Abimelech, propter Saram, Et peperci tibi ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abrahae esse, quam putabat sororem: advertendum est et notandum, in Deum peccari, quando talia committuntur quae putant homines leviter habenda, tanquam in carne peccata. Quod autem dixit ei, Ecce tu morieris: etiam hoc notandum est, quomodo dicat Deus tanquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caveatur.
1.51
[ Ib. XXI, 8.] Merito quaeritur cur Abraham nec die quo natus est ei filius, nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est, epulum fecerit. Quod nisi ad aliquam spiritualem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est; tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritualis aetatis, quando fuerit factus homo novus spiritualis, id est, non talis qualibus dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc potestis; adhuc enim estis carnales.
1.52
[ Ib. XXI, 10.] Quaeritur Sara dicente, Ejice ancillam et filium ejus, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sara. Sed intelligendum est, vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum; illum vero quem de hac postea Dominus instruit, paterno affectu pro filio fuisse commotum; vel ambos prius nescisse quidnam illud esset, et per Saram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam.
1.53
[ Ib. XXI, 13.] Notandum quod et Ismael dictus sit a Deo semen Abrahae, propter illud quod sic accipiendum docet Apostolus quod dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen; id est, non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine: ut hoc proprie pertineat ad Isaac, qui non fuit filius carnis, sed filius promissionis, ubi promissio fit de omnibus gentibus.
1.54
[ Ib. XXI, 14.] Surrexit autem Abraham mane, et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, et imposuit in humeros, et puerum, et dimisit illam. Fieri quaestio solet quomodo imposuerit in humeros et puerum tam grandem. Nam qui fuerat antea quam natus esset Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus; profecto annorum fuit Ismael, quando cum matre sua de domo patris expulsus est, amplius sexdecim. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; profecto etiam sic amplius quam tredecim annorum puer in humeros matris, cum utre et panibus, nimis absurdum est ut impositus esse credatur. Quam facile autem solvitur quaestio, si non subaudiamus, imposuit; sed, dedit. Dedit enim Abraham, sicut scriptum est, matri ejus panes et utrem, quae illa imposuit in humeros suos. Cum autem adjunctum et dictum est et puerum, subaudimus dedit, qui panes et utrem dederat; non, in humeros imposuit.
1.55
[ Ib. XXI, 15- 18.] Defecit autem aqua de utre, et projecit puerum sub unam abietem, et discessit, et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim, Non videbo mortem filii mei: et sedit contra eum. Exclamans autem puer ploravit; et exaudivit Deus vocem pueri de loco ubi erat: et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est, Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus vocem filii tui de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene illum in manu tua: in magnam enim gentem faciam illum. Solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, projecerit eum mater sub arborem, et ierit longe quantum arcus mittit, ne videret eum morientem; quasi enim quem portabat projecerit, ita videtur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur, Flevit puer. Sed intelligendum est projectum esse non a portante, sed ut fit, ab animo, tanquam moriturum. Neque enim quod scriptum est, Projectus sum a facie oculorum tuorum, portabatur qui hoc dixit. Et est in quotidiano loquendi usu, cum projici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo videatur aut cum illo maneat. Intelligendum est autem quod Scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in silvestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem videret. Ille autem etiam illa aetate, quid mirum si matre diutius non visa et tanquam perdita, eo loco, ubi solus remanserat, flevit? Quod ergo postea dicitur, Accipe puerum, non ut eum de terra velut jacentem tolleret, dictum est, sed ut ei conjungeretur, et eum manu teneret deinceps comitem, sicut erat: quod plerumque faciunt simul ambulantes cujuslibet aetatis.
1.56
[ Ib. XXI, 22.] Factum est autem in tempore illo, et dixit Abimelech, etc. Quaeri potest, quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham, et appellatus est puteus quem fodit, Puteus jurationis, quomodo congruat veritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio, juxta puteum, sicuti dictum est, jurationis errabat, qui valde postea dicitur factus ab Abraham: ibi enim Abimelech et Abraham juraverunt, quod nondum utique factum erat, cum de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. Quomodo ergo errabat juxta puteum jurationis? An factum jam fuisse intelligendum est, et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech? Nisi forte qui longe postea librum scripsit, ex nomine putei jurationis appellavit regionem, in qua cum filio mater errabat, tanquam diceret, Errabat in illa regione, ubi puteus jurationis factus est: quamvis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris; sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur, nomen tenens antiquum, quod Abraham imposuerat. Si autem ipse est puteus, quem apertis oculis vidit Agar, nihil restat nisi ut per recapitulationem quaestio dissolvatur. Nec movere debet quomodo puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar si ante est ille fossus quam illa expulsa. Valde enim fieri potuit ut pecorum suorum causa, longe a domo in qua cum suis habitabat, puteum foderet, quem illa nesciret.
1.57
[ Ib. XXI, 33.] Quaeri potest quomodo ad puteum juramenti agrum plantaverat Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit, non acceperat haereditatem, nec spatium pedis. Sed ea est intelligenda haereditas quam Deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam juraverunt.
1.58
[ Ib. XXII, 1.] Et tentavit Deus Abraham. Quaeri solet quomodo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Jacobus quod Deus neminem tentat( Jacobi, I, 13): nisi quia locutione Scripturarum solet dici, tentat, pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Jacobus dicit, non intelligitur nisi qua quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Nam et alibi scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum: etiam hoc genere locutionis, ut sciat, dictum est, ac si diceretur, ut scire vos faciat; quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi divino experimento etiam eidem innotescant.
1.59
[ Ib. XXII, 12.] Vox angeli de coelo ad Abraham, Ne injicias manum in puerum, neque facias ei quidquam. Modo enim cognovi, quoniam timeas Deum tu; etiam ista quaestio simili locutione solvitur: hoc est enim, Nunc cognovi, quoniam timeas Deum tu, quod significat, Nunc te feci cognoscere. In consequentibus autem hoc genus locutionis evidenter apparet, ubi dicitur, Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit; ut dicant hodie, In monte Dominus apparuit. Vidit, pro eo quod est apparuit, hoc est vidit, pro eo quod est videri fecit; significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit.
1.60
[ Ib. XXII, 12.] Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Numquid Abraham propter Angelum non pepercit filio suo, et non propter Deum? Aut ergo angeli nomine Dominus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a propheta dictus est, magni consilii Angelus; aut quod Deus erat in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in Prophetis etiam solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur apparere ubi legitur, Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de coelo, dicens, Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non facile enim invenitur Dominus Christus Patrem Dominum dicere tanquam suum Dominum, illo praesertim tempore antequam sumeret carnem. Nam secundum id quod formam servi accepit, non incongruenter hoc dici videtur. Nam seeundum hujus rei futurae prophetiam illud est in Psalmo, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu. Nam neque in ipso Evangelio facile invenimus a Christo Deum Patrem Dominum appellatum, quod Dominus ejus esset; quamvis Deum inveniamus in illo loco, ubi ait, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Quod autem scriptum est, Dixit Dominus Domino meo, ad ipsum qui loquebatur refertur, id est, Dixit Dominus Domino meo, Pater scilicet Filio: et, Pluit Dominus a Domino, qui scribebat dixit; ut Dominus ejus a Domino ejus, id est, Dominus noster a Domino nostro pluisse intelligatur, Filius a Patre.
1.61
[ Ib. XXII, 21.] Quod in his quos nuntiaverunt Abrahae natos esse filios Melchae, nominatur et Chamuel pater Syrorum, non utique illi qui nuntiaverunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt: ex origine quippe illius Syrorum genus longe postea propagatum est. Sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narravit; quemadmodum supra diximus de puteo jurationis.
1.62
[ Ib. XXIII, 7.] Exsurgens autem Abraham adoravit populum terrae. Quaeritur quomodo scriptum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; cum Abraham sic honoraverit populum quemdam gentium, ut etiam adoraret. Sed animadvertendum est in eodem praecepto, non dictum, Dominum Deum tuum solum adorabis, sicut dictum est, Et illi soli servies, quod est graece λατρεύσεις. Talis enim servitus nonnisi Deo debetur. Unde damnantur idololatrae, id est, ejusmodi servitutem exhibentes idolis, quae debetur Deo. Nec moveat quod alio loco in quadam Scriptura prohibet angelus hominem adorare se, et admonet ut Dominus potius adoretur. Talis enim apparuerat angelus ut pro Deo posset adorari; et ideo fuerat corrigendus adorator.
1.63
[ Ib. XXIV, 3.] Quod Abraham jubet puero suo ut manum suam ponat sub ejus femore, et sic eum adjurat per Dominum Deum coeli, et Dominum terrae, solet imperitos movere; non attendentes magnam istam de Christo exstitisse prophetiam, quod ipse Dominus Deus coeli et Dominus terrae in ea carne venturus esset, quae de illo femore propagata est.
1.64
[ Ib. XXIV, 12- 14.] Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petivit servus Abrahae ut ei Deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet, diceretur illi, Bibe et tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. Aliud est enim, mirum aliquid petere quod ipso miraculo signum sit; aliud ea observare, quae ita fiunt ut mira non sint, sed a conjectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audendum sit, non parva quaestio est. Eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt, tentare Dominum. Nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit, Non tentabis Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tanquam homini ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset; quod vitiose fit, cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo: consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam timet signum petere, ne Deum tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam; credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo tentare Deum prohibemur.
1.65
[ Ib. XXIV, 37, 38.] Servus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo, dicit eum sibi dixisse, Non sumes uxorem filio meo a filiabus Chananaeorum, inter quos ego habito in terra eorum; sed in domum patris mei ibis, et in tribum meam, et sumes uxorem filio meo inde: et caetera si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur; verba vero non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt. Quod admonendum putavi propter stultos et indoctos homines, qui Evangelistis hinc calumniantur, quod in aliquibus verbis non omni modo conveniunt, quamvis rebus atque sententiis omnino non discrepent. Certe enim istum librum unus homo scripsit, qui ea quae supra dixit cum mandaret Abraham, vel relecta sic ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret, cum veritas narrationis exigitur, nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus voluntas, propter quam intimandam verba fiunt, satis appareat.
1.66
[ Ib. XXIV, 41.] Quod habent latini codices, narrante servo Abrahae quae sibi mandaverat dominus ejus, Tunc innocens eris a juramento meo, vel, juratione mea; graeci habent, a maledicto meo: ὄρκος enim dicitur juratio, ἀρὰ maledictum; unde et κατάρατος maledictus vel ἐπικατάρατος dicitur. Proinde oritur quaestio, quomodo illa juratio maledictum possit intelligi; nisi quia maledictus est qui contra jurationem fecerit.
1.67
[ Ib. XXIV, 49.] Si ergo facitis misericordiam et justitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. Duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis Scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia, et justitia, tantumdem enim valet misericordia et veritas, hinc jam apparere coeperunt.
1.68
[ Ib. XXIV, 51.] Ecce Rebecca in conspectu tuo; accipiens recurre, et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus sit Dominus, nisi quia vel prophetam esse Abraham noverant, et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat, agnoscebant: aut signum illud quod sibi datum servus ejus narravit, locutionem Domini appellaverunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. Nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu vel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a juramento servus, si non impetrasset: quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. Certam enim decet esse prophetiam.
1.69
[ Ib. XXIV, 60.] Quod Rebeccae dixerunt fratres ejus proficiscenti, Soror nostra es, esto in millia millium, et haereditatem obtineat semen tuum, civitates adversariorum: non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt; sed eos quae promiserat Deus Abrahae latere non potuit.
1.70
[ Ib. XXIV, 63.] Quod scriptum est, Et exiit Isaac exerceri in campo meridie; qui verbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. Scriptum est autem graece ἀδολεσχῆσαι: ἀδολεσχεῖν vero ad animi exercitationem pertinet, et saepe vitio deputatur; more tamen Scripturarum plerumque in bono ponitur. Pro isto verbo quidam interpretati sunt exercitationem, quidam garrulitatem, quasi verbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, vix aut nunquam invenitur; sed, ut dixi, in Scripturis plerumque in bono dicitur: et videtur mihi significare animi affectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec verba graeca melius intelligunt.
1.71
[ In XXV, 1.] Adjiciens autem Abraham sumpsit uxorem nomine Cethuram. Quaestio haec esset, si peccatum esset, maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. Quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti viri, in illa praesertim jam aetate. Cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sara fecerat, supra dictum est: quanquam nonnulli donum quod accepit Abraham velut reviviscentis corporis ad filios procreandos, diu permansisse asserant, ita ut posset et alios procreare. Sed multo est absolutius de adolescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi Deus illic miraculum praestitisset, maxime propter Sarae non solum aetatem, verum etiam sterilitatem. Sane etiam grandioris aetatis, et sicut Scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est presbyterum, hinc intelligi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. Proinde omnis senex etiam presbyter, non omnis presbyter etiam senex; quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti vicina est, et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut presbyter senior appelletur. Apud Graecos autem, maxime sicut Scriptura loquitur, πρεσβύτεροι et νεώτεροι dicuntur, etiamsi aetates juvenum comparentur; quod dicimus nos majorem atque juniorem. Verumtamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarae de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. Sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo Testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret. Unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est; etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit: munera quae acceperunt filii concubinarum, videntur mihi significare quaedam Dei dona, vel in sacramentis vel in quibusque signis, etiam carnali populo Judaeorum et haereticis data, velut filiis concubinarum; cum haereditatis munus, quod est charitas et vita aeterna, nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est, ad filios promissionis.
1.72
[ Ib. XXV, 13.] Quid sibi vult quod scriptum est, Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum? Non enim satis elucet cur additum sit, secundum nomina generationum eorum; cum ii soli nominentur quos ille genuit, non etiam qui ab ipsis geniti sunt. Nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur, hoc significatum sit, cum dictum est, secundum nomina generationum eorum: quamvis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes; quia illae posterius exstiterunt. Unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur, duodecim principes secundum gentes eorum.
1.73
[ Ib. XXV, 22.] Quod de Rebecca scriptum est, quia venit interrogare Dominum cum gestirent puerperia in utero ejus, quaeritur quo ierit. Non enim erant tunc prophetae, aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi vel templi Domini. Quo ergo ierit, merito movet, nisi forte ad locum ubi aram constituerat Abraham. Sed illic quomodo responsa audierit, omnino tacet Scriptura; utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem. An forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? An adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo, an angelus fuerit? An erant aliqui tales etiam illo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari? Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen Scriptura non potest, quae dixit Rebeccam iisse ad interrogandum Dominum, eique Dominum respondisse.
1.74
[ Ib. XXV, 23.] In eo quod Dominus respondit Rebeccae, Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori, spirituali intelligentia carnales in populo Dei significantur per majorem filium, et spirituales per minorem: quia sicut dicit Apostolus, Non prius quod spirituale, sed quod animale; postea, spirituale. Solet et sic intelligi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit major populus Dei, hoc est Israeliticus secundum carnem: per Jacob autem figuratus sit ipse Jacob secundum spiritualem progeniem. Sed etiam historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est Jacob minor filius, superavit Idumaeos, hoc est gentem quam propagavit Esau, eosque fecit tributarios per David: quod diu fuerunt, usque ad regem[ scilicet Joram] sub quo Idumaei rebellaverunt, et jugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac quando minorem pro majore benedixit; hoc enim dixit eidem majori, cum et ipsum postea benediceret.
1.75
[ Ib. XXV, 27.] Jacob autem erat homo simplex habitans domum. Quod graece dicitur ἄπλαστος, hoc latini simplicem interpretati sunt. Proprie autem ἄπλαστος non fictus; unde aliqui latini interpretes, sine dolo, interpretati sunt, dicentes, Erat Jacob sine dolo habitans in domo: ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. Sed ad significandum magnum aliquid hoc Scriptura praemisit. Hinc enim maxime cogimur ad intelligenda illo loco spiritualia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. Unde quid sentiremus, in sermone quodam ad populum habito satis diximus.
1.76
[ Ib. XXVI, 1.] In eo quod scriptum est, Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham: abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara; quaeritur hoc quando sit factum: utrum posteaquam Esau vendidit primo genita sua cibo lenticulae; post illam quippe narrationem hoc narrari incipit: an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reversus sit, cum progressus de filiis ejus ad eum locum pervenisset, qui de lenticula commemoratus est. Movet autem, quia ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat: ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur, utrum vel vivere potuerint. Quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed jam promissus. Ponamus ante annum quam nasceretur Isaac, illud fuisse factum: deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem juvenes erant quando vendidit Esau primogenita sua: ponamus etiam ipsos circa viginti annos fuisse; fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum ejus, circiter octoginta: adolescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus est factus; potuit ergo jam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit ulla necessitas, per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. Sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur, et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia; mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis ejus usque ad illum locum de lenticula narratio perveniret.
1.77
[ Ib. XXVI, 12, 13.] Ideo quod scriptum est de Isaac, Benedixit autem eum Dominus, et exaltatus est homo, et procedens major fiebat, quoadusque magnus factus est valde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. Exsequitur enim narrator easdem ejus divitias, quibus magnus factus est; et hinc motus Abimelech, timuit illum ibi esse, ne potentia ejus sibi esset infesta. Quanquam ergo aliquid spirituale ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est, Benedixit eum Dominus, ut sana fide intelligamus etiam ista temporalia dona, nec dari posse, nec sperari debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, nisi ab uno Deo: ut qui in minimis fidelis est, etiam in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis inventus est, etiam verum accipere mereatur, sicut Dominus in Evangelio loquitur. Talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munere Dei provenerint. Unde non parum aedificat sanam fidem pie intelligentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla posset exsculpi.
1.78
[ Ib. XXVI, 28.] Fiat exsecratio inter nos et inter te; id est, juratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui pejeraverit: secundum quam considerandum est quod et servus Abrahae commemoravit, narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac.
1.79
[ Ib. XXVI, 32.] Quid est quod scriptum est, quod cum venissent pueri Isaac et dixissent, Fodimus puteum, et non invenimus aquam; appellavit eumdem puteum Isaac juramentum? An quamvis factum sit, in aliquam significationem sine dubio ducendum est spiritualem; quoniam nihil habet convenientiae secundum litteram, ut ideo juramentum appellaverit puteum, quod ibi aqua non sit inventa? Quanquam alii interpretes pueros Isaac inventam potius aquam nuntiasse dixerunt: sed etiam sic quare juramentum appellatum est, ubi nulla fuerat facta juratio?
1.80
[ Ib. XXVII, 1- 17.] Quoniam tantus patriarcha Isaac, antequam moriatur, quaerit a filio suo venationem et escam, qualem amat, pro magno beneficio, et promittit benedictionem, nullo modo vacare arbitramur a significatione prophetica: maxime quoniam festinat uxor ejus ut illam benedictionem minor accipiat, quem ipsa diligebat, et caetera in eadem narratione multum movent ad majora intelligenda vel requirenda.
1.81
[ Ib. XXVII, 33.] Quod habent latini codices, Expavit autem Isaac pavore magno valde, graeci habent, ἐξέστη δὲ Ἰσαὰκ ἔκστασιν μεγάλην σφόδρα, ubi tanta commotio intelligitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. Ipsa enim proprie dicitur ecstasis. Et quia solet in magnarum rerum revelationibus fieri, in hac intelligendum est factam esse spiritualem admonitionem, ut confirmaret benedictionem suam filio minori, cui potius irascendum fuit quod fefellerit patrem. Sic et de Adam cum prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia, Erunt duo in carne una, dicitur quod ecstasis praecesserit.
1.82
[ Ib. XXVII, 42.] Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse; nisi quia hinc nobis datur intelligere, quod divinitus eis revelabantur omnia? Unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro majore voluit benedici.
1.83
[ Ib. 28, 2.] Quod habent latini codices, Isaac dicente filio suo, Vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel patris matris tuae, et sume inde tibi uxorem; graeci codices non habent Vade, sed fuge: hoc est, ἀπόδραθι. Unde intelligitur etiam Isaac cognovisse quod filius ejus Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.
1.84
[ Ib. XXVIII, 16, 17.] Et surrexit Jacob de somno suo, et dixit, Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam: et timuit, et dixit, Quam terribilis locus hic! hoc non est nisi domus Dei; et haec porta est coeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit Dominus in hominibus in primo populo suo. Portam coeli autem sic intelligere debemus, tanquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum.
1.85
[ Ib XXVIII, 18.] Quod statuit lapidem Jacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit; non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando, vel ei sacrificando: sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est.
1.86
[ Ib. XXVIII, 19.] Et vocavit Jacob nomen loci illius Domus Dei, et Ulammaus erat nomen civitati ante. Juxta civitatem dormisse si intelligatur, nulla quaestio est; si autem in civitate, mirum videtur quomodo potuerit illum titulum constituere. Quod autem vovit votum si prosperaretur eundo et redeundo, decimasque promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei, ubi et ipse rediens Deo sacrificavit; non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia in illo loco futura erat domus Dei.
1.87
[ Ib. XXIX, 10.] Quod venit Rachel cum ovibus patris sui, et dicit Scriptura quod cum vidisset Jacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et revolvit lapidem ab ore putei; magis notandum est, aliquid Scripturam praetermittere quod intelligere debemus, quam ulla quaestio commovenda. Intelligitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Jacob non noverat; sed illius interrogationem responsionemque illorum, Scriptura praetermittens, intelligi voluit.
1.88
[ Ib. XXIX, 11, 12.] Quod scriptum est, Osculatus est Jacob Rachel, et exclamans voce sua flevit; et indicavit ei quia frater est ejus, et quia filius Rebeccae est. Consuetudinis quidem fuit, maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis: sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem suam. Ergo intelligendum est, aut illum qui jam audierat quae illa esset, fidenter in ejus osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, quod indicaverit Jacob quis esset. Sicut de paradiso postea dicitur, quomodo Deus eum instituerit, cum jam dictum esset quod plantavit Deus paradisum, et posuerit illic hominem quem finxerat: et multa alia per recapitulationem dicta intelliguntur.
1.89
[ Ib. XXIX, 20.] Quod scriptum est, Et servivit Jacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu ejus velut pauci dies, eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat.
1.90
[ Ib. XXIX, 27- 31.] Si parum advertatur rei hujus narratio, putabitur quod posteaquam Liam Jacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit. Verum autem non ita est, sed Laban ei dixit, Consumma itaque septimanam istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Quod itaque ait, Consumma septimanam istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. Hoc itaque ait, Imple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur, Fecit autem Jacob sic, et implevit septimanam ejus, id est, septem dies nuptiarum Liae, et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit illi septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios. Nimis enim durum et valde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Judicum ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus. Et addidit Scriptura, quod sic solerent facere juvenes: fecit autem hoc propter nuptias suas.
1.91
[ Ib. XXX, 3, 9.] Non facile dignoscitur, quas concubinas appellet Scriptura, quas uxores; quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cethura, et ancillae quas dederunt Rachel et Lia viro suo. Nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi Scripturarum appellatur: id est, ut Sara et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint; Agar vero et Cethura et Balla et Zelfa, et uxores et concubinae.
1.92
[ Ib. XXX, 11.] Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa, quod dixerit, Beata vel Felix facta sum, graeci habent, εὐτύχη, quod magis bonam fortunam significat. Unde videtur occasio non bene intelligentibus dari, tanquam illi homines fortunam coluerint, aut hoc verbum divinarum Scripturarum auctoritas in usu receperit. Sed aut fortuna intelligenda est pro his rebus quae fortuito videntur accidere, non quia numen aliquod sit, cum haec ipsa tamen quae fortuita videntur, causis occultis divinitus dentur; unde etiam verba, quae nemo potest auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est, forte, et fortasse, et forsitan, et fortuito; unde videtur et in graeca lingua resonare, quod dicunt τάχα, velut ab eo quod est τύχη: aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc gentilitatis consuetudinem retinebat. Non enim hoc Jacob dixit, ut ex hoc data huic verbo putetur auctoritas.
1.93
[ Ib. XXX, 30.] Quod Jacob dicit, Et benedixit te Dominus in pede meo; satis advertendus est et notandus Scripturarum sensus, ne cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari videatur. Multum enim interest quod adjecit, Benedixit te Dominus in pede meo: in ingressu enim meo voluit intelligi, gratias hinc agens Deo
1.94
[ Ib. XXX, 37, 42.] In facto Jacob cum virgas excorticavit, detrahens viride, ut album varie appareret, et sic in conceptu fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem conspicerent; multa dicuntur simililiter fieri in animalium fetibus: sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et pertissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum puerum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo; qua inventa mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem quam fecit Jacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum varietas: ac per hoc cogit inquiri prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Jacob; et ideo nec fraudis arguendus est. Non enim tale aliquid, nisi revelatione spirituali, eum fecisse credendum est. Quod autem ad justitiam pertinebat, sicut alii interpretes apertius hoc narrant, non ponebat virgas in secundo conceptu ovium: quod tanto obscurius, quanto brevius a Septuaginta dictum est, Quia cum peperissent, non ponebat; quod intelligitur cum primum peperissent: ut jam non solere ponere intelligatur, cum secundo pariturae essent, ne ipse auferret omnes fetus, quod iniquum fuit.
1.95
[ Ib. XXXI, 30.] Quod Laban dicit, Quare furatus es deos meos? hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat, et ejus filia bonam fortunam nominaverat. Et notandum est, quod a principio libri nunc primum invenimus deos gentium: superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant.
1.96
[ Ib. XXXI, 41, 7.] Quid est quod dicit Jacob socero suo, Et decepisti mercedem meam decem agnabus? Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat: sed utique factum est quod iste commemorat; nam dixit hoc et uxoribus suis, quando eas vocavit in campum. Conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, pactum fraude mutasse, et dixisse ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Jacob. Tunc autem ille virgas varias non supponebat, et non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Jacob varia pertinerent: tunc iliarum suppositione virgarum varia nascebantur. Ergo quod ait Jacob uxoribus suis, Mutavit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban, Decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit quasi provenerit socero ejus ipsa fraus; ut enim non ei proveniret, Deum sibi dixit adversus illum adfuisse: decem vero agnos vel decem agnas, pro decem temporibus posuit, quibus oves quas pascebat per sexennium pepererunt. Bis quippe pariebant in anno: contigerat autem ut primo anno, quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, jam semel pepererant; rursumque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet, quam iterum parerent: ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellavit, qui eisdem temporibus nascebantur; velut si quisquam dicat, Per tot vindemias, aut, Per tot messes, quibus numerus intelligatur annorum: unde ait quidam, Post aliquot aristas; per aristas videlicet messes, et per messes annos significans. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italarum, tanta fertur, ut bis in anno pariant.
1.97
[ Ib. XXXI, 45.] Sumpsit autem Jacob lapidem, et constituit eum titulum. Diligenter animadvertendum est, quomodo istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant; non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.
1.98
[ Ib. XXXI, 47, 48.] Quod acervum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Jacob, cum aliquanta diversitate appellaverunt, ut eum vocaret Laban Acervum testimonii, Jacob Acervum testem; traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam noverunt, propter proprietatem suae cujusque linguae factum. Fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno verbo, quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur. Nam postea dicitur, Propter hoc appellatum est nomen, Acervus testatur. Hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Acervus testis.
1.99
[ Ib. XXXI, 48, 49.] Quid est quod loquendo Laban ad Jacob dicit, Testatur acervus hic, et testatur titulus hic. Propter hoc appellatur nomen, Acervus testatur. Et visio quam dixit, Respiciat Deus inter me et te? Nisi forte ordo est, Et visio quam dixit Deus, Respiciat inter me et te, Deus quippe illi dixerat in visione, ne laederet Jacob.
1.100
[ Ib. XXXI, 50.] Quid est quod dicit in consequentibus Laban, Vide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tanquam nemo cum eis esset, quem testimonio ejus adjungerent.
1.101
[ Ib. XXXI, 53, 42.] Et juravit Jacob per timorem patris sui Isaac. Per timorem utique quo timebat Deum, quem timorem etiam superius commendavit. cum diceret, Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac.
1.102
[ Ib. XXXII, 2.] Castra Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est quod Angelorum fuerit multitudo: ea quippe in Scripturis militia coeli nominatur.
1.103
[ Ib. XXXII, 6- 12.] Nuntiato sibi fratre suo Jacob veniente obviam ei cum quadringentis viris, turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit valde; et ut visum est homini perturbato, divisam multitudinem suam in duo castra disposuit. Ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis Dei, quandoquidem dixit, Si venerit ad castra prima frater meus, et exciderit ea, erunt secunda in salutem. Sed etiam hoc fieri potuit, ut everteret castra ejus Esau, et tamen Deus post illam afflictionem adesset, et liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi fuimus hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur. Denique post haec, quae verba dicat idem Jacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi, Recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam, idoneus es mihi ab omni justitia et ab omni veritate, quae fecisti puero tuo. In virga enim mea ista transii Jordanem hunc, nunc autem factus sum in duo castra: erue me de manu fratris mei, de manu Esau; quia ego timeo illum, ne cum venerit feriat me et matres super filios. Tu autem dixisti, Benefaciam tibi, et ponam semen tuum tanquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. Satis in his verbis et humana infirmitas, et fides pietatis apparet.
1.104
[ Ib. XXXII, 20.] Quod latini codices habent de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, in muneribus praecedentibus eum; scriptor libri qui narrans ait de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, huc usque verba Jacob dixisse intelligitur, caetera vero sua intulisse quod ait, in muneribus praecedentibus eum: tanquam diceret, In muneribus quae praecedebant Jacob, placabo vultum fratris mei. Ordo est ergo verborum Jacob, Placabo vultum ejus, et post hoc videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem meam. Interposita autem sunt verba scriptoris, in muneribus praecedentibus eum.
1.105
[ Ib. XXXII, 26.] Quod ab illo angelo desiderat Jacob benedici, cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit, quem luctando superavit? Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est, per eos Israelitas a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat, Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris, tanquam in multitudine generis, de quibus dictum est, Et claudicaverunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
1.106
[ Ib. XXXIII, 10.] Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo, Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et Gentium dii, quae sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei. Non enim dixit, Quemadmodum si viderem faciem Dei, sed, Cum videt aliquis; ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est: atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet, et qui haec etiam aliter intelligere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine impietatis arguerent. Quod etsi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat; potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est, secundum quod dicit Apostolus, Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: maxime quia sine articulo, in graeco dictum est; quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio. Non enim dixit, πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit, πρόσωπον θεοῦ: facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecorum eloquium audire atque intelligere solent.
1.107
[ Ib. XXXIII, 14.] Quaeritur utrum mendaciter promiserit Jacob fratri suo, quod sequens pedes suorum, in itinere propter quos si moraretur, venturus esset ad eum in Seir: hoc enim, sicut Scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?
1.108
[ Ib. XXXIV, 2, 3.] Quomodo Scriptura dicit quod vidit Sichem filius Emmor Evaei, princeps terrae, Dinam filiam Jacob, et accepit eam, et dormivit cum ea, et humiliavit eam: et intendit animo Dinae filiae Jacob, et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis ipsi? Quomodo virgo appellatur, si jam cum illa dormierat, eamque humiliaverat? Nisi forte virgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium: an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, et deinde cum illa dormire, eamque humiliare.
1.109
[ Ib. XXXIII, 5, et XXXIV, 25.] Cum paulo ante loquens Jacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, qui graece dicuntur παιδὶα, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. Sed intelligendum est, diu illic habitasse Jacob, donec et filia ejus virgo fieret, et filii juvenes. Nam ita scriptum est: Et venit Jacob in Salem in civitatem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, cum advenit de Mesopotamia Syriae, et applicuit ad faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem centum agnis; et statuit ibi aram, et invocavit Deum Israel. Exiit autem Dina filia Liae, quam peperit ipsi Jacob, ut condisceret filias regionis ejus, et caetera. Apparet ergo his verbis non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse: filiam vero ejus cum ad eam venisset aetatem, ut amicas habere jam posset, condiscere voluisse filias civium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim non parva erat cum Jacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt.
1.110
[ Ib. XXXIV, 30.] Quod ait Jacob, timens bella finitimorum apud civitatem Salem, quam expugnaverunt filii ejus, Ego autem exiguus sum numero, et convenientes super me occident me; propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet, quam possent sufficere expugnationi illius civitatis, cum suos in itinere in bina castra diviserit.
1.111
[ Ib. XXXV, 1.] Dixit autem Deus ad Jacob, Surge, et ascende in locum Bethel, et habita ibi; et fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Quid est quod non dixit, Et fac ibi aram mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit, Fac ibi aram Deo qui apparuit tibi? utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis annumerandum?
1.112
[ Ib. XXXV, 2.] Quod Jacob ascensurus Bethel, ubi jussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant, Tollite deos alienos, qui vobiscum sunt, de medio vestrum, etc.; deinde dicitur, Et dederunt Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum: quaeritur quare et inaures, quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.
1.113
[ Ib. XXXV, 5.] Et factus est timor Dei in civitatibus quae circa illos erant, et non sunt consecuti post filios Israel. Incipiamus animadvertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque tuebatur?
1.114
[ Ib. XXXV, 6.] Venit autem Jacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. Animadvertendum est tria jam nomina hujus civitatis commemorata; Ulammaus, quod dictum est eam prius vocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam venisset Jacob; et Bethel, quod nomen ipse imposuit, et interpretatur Domus Dei; et Luza, quod modo commemoratum est. Nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur, vel mutarentur vocabula, sicut etiam ipsis hominibus.
1.115
[ Ib. XXXV, 9, 10.] Iterum in Luza apparuit Deus Jacob, et dixit ei: Nomen tuum jam non vocabitur Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Hoc ei dicit ecce iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. Nam hoc mirum est, quibus etiam semel dictum est, amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis novum nomen imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos nisi quod eis impositum sit: istum autem per totam vitam suam et deinceps post vitam suam appellatum esse Jacob, cui non semel Deus dixerat, Non jam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea Patribus visus. Ibi non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.
1.116
[ Ib. XXXV, 11.] In promissis Jacob dicitur, Gentes et congregationes gentium erunt ex te: quaeritur utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem, an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israel secundum carnem.
1.117
[ Ib. XXXV, 13- 15.] Ascendit autem Deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo; et statuit Jacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum; et libavit super eum libamen, et infudit super eum oleum; et vocavit Jacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tanquam diis libare lapidibus.
1.118
[ Ib. XXXV, 26.] 1. Quod duodecim filii computantur Israel, qui nati sunt ei, et dicitur, Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transiisset Bethel, et appropinquaret Bethlehem: frustra quidam conantes istam solvere quaestionem, dixerunt non legendum, nati sunt, sicut latini plerique codices habent; sed, facti sunt; graece enim scriptum est ἐγένοντο: ita volentes intelligi etiam Benjamin, quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen; quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exiisse credatur. Hoc autem modo etiamsi, nati sunt, legeretur, possent dicere, jam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Joseph, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
1.119
Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus; quia si jam ibi Benjamin conceptus erat, qui filii Jacob grandes inde exierunt, vix annorum duodecim esse potuerunt. Viginti namque annos illic explevit, quorum primis septem sine conjugio fuit, donec serviendo id adipisceretur. Ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitivus, cum inde profectus est. Proinde si jam conceptus fuerat Benjamin, intra decem menses illa omnis via peracta est, et quidquid in itinere scriptum est de Jacob. Unde sequitur ut filii ejus tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem: in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alter autem decem annorum fuisse reperiatur etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat: quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse; quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit.
1.120
Proinde aliter solvenda quaestio est, ut ideo intelligatur dictum, commemoratis duodecim filiis, Hi sunt filii Jacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est.
1.121
Nulla tamen est facilior solutio quaestionis hujus, quam ut per synecdochen dictum accipiatur. Ubi enim pars major est, aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. Sicut ad duodecim Apostolos jam non pertinebat Judas, qui etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait, eum apparuisse illis duodecim. Cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intelligi quicumque duodecim; sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? ut non ad electionem etiam ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. Quod si putaverimus et illum electum, ut per ejus traditionem Domini passio compleretur, id est malitiam ejus ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis; aliud attendamus ubi ait, Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegi: ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. Ac per hoc illud quod dictum est, Ego vos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine majoris meliorisque partis, etiam illud complecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.
1.122
Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sichem, ut acciperet Dinam filiam Jacob, exiit loqui cum eodem Jacob, et venerunt etiam filii ejus qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram; date ergo illi eam uxorem. Quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam vestram dicens, etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. Hinc est et illud, Curre ad oves, et accipe inde mihi duos haedos: simul enim pascebantur oves et haedi; et quia potiores sunt oves, earum nomine etiam caprimum pecus complexus est. Sic quia potior erat numerus undecim filiorum Jacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Benjamin, qui non erat ibi natus, et dictum est, Hi sunt filii Jacob, qui facti sunt et in Mesopotamia Syriae.
1.123
[ Ib. XXXVI, 1.] Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit, et quos creaverit, recapitulatio intelligenda est. Neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam essent Esau et Jacob centum viginti annorum. Nam eos sexagenarius suscepit, et vixit omnes annos vitae suae centum octoginta.
1.124
[ Ib. XXXVI, 6, 7.] Quaestio est, quomodo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum veniente de Mesopotamia Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabat. Proinde quid fieri potuerit ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare; quod scilicet Esau posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive aliqua causa vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia: et coepit habitare in monte Seir. Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.
1.125
[ Ib. XXXVI, 21.] Quod scriptum est, Hi principes Chorraei filii Seir in terra Edom; secundum tempus quo vivebat, scriptor commemorat. Cum autem Seir habitaret qui istos genuit, nondum veniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. Non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom vocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.
1.126
[ Ib. XXXVI, 31, 32.] Quod scriptum est, Et hi reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tanquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saül. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saül, temporibus etiam Judicum, quorum tempora fuerunt ante reges: sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, atque per Raguel filium Esau, et Zara filium Raguel, et Jobab filium Zara, cui Jobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen. Nam illic inveniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. Fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Joseph quadraginta duas generationes numeraret: Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem, sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque commemoret. In illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac, qui restitit Moysi ducenti populum Israel: sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor; sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israel.
1.127
[ Ib. XXXV, 29, et XXXVII, 2.] Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Joseph ejus nepotem, sicut videtur tanquam ex ordine Scriptura narrare, quocumque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere, non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Joseph quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater ejus Jacob septimo decimo anno filii sui Joseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est: vixit ergo Isaac postea centum viginti, quia centesimo octogesimo mortuus est; idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes, et Joseph decem et septem. Joseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Joseph quando Jacob intravit in Aegyptum. Tunc autem idem Jacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis; centum autem et viginti Jacob, quando erat decem et septem Joseph: quod verum esse nullo modo potest. Si enim septimo decimo anno vitae Joseph, Jacob centum viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Joseph, non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inveniretur Jacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Joseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui ad septimum decimum pervenit annum, quo anno Scriptura testante in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater ejus, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit annum vitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum, et ejus mortem ac sepulturam, deinde commemoravit quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau; post haec, narrationem de Joseph sic intulit: Habitabat autem Jacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Jacob. Joseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus, et venditus. Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto major venit in Aegyptum: ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater ejus centum viginti fuit; profecto anno ejus trigesimo et nono, quando Jacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Jacob agere debuit: fuit autem tunc Jacob centum triginta; ac per hoc si decem et septem annorum Joseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus ejus, venditus invenitur. Decem enim et septem annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno vitae patris sui Jacob. His enim cum adjecerimus viginti duos annos quibus Joseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Joseph triginta novem, et Jacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem avi sui mortem decem et septem annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita Isaac, tanquam multum decrepiti senis, tacuisse Scripturam, cum jam de Jacob et ejus filiis loqueretur: vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Joseph.
1.128
[ Ib. XXXVII, 10.] Quod dicit Jacob ad Joseph, Quod est somnium hoc quod somniasti? Numquid venientes veniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intelligitur de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde non in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum; quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum.
1.129
[ Ib. XXXVII, 28.] Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis, unam gentem fecisse intelligendi sunt?
1.130
[ In XXXVII, 35.] De Jacob scriptum est, cum lugeret Joseph, Congregati sunt autem omnes filii ejus et filiae, et venerunt consolari eum. Quae filiae praeter Dinam? An filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? jam enim majores filii ejus filios habere potuerunt.
1.131
[ Ib. XXXVII, 35.] Et noluit consolari, dicens, Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio, quomodo intelligatur infernus; utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?
1.132
[ Ib. XXXVII, 36.] Et vendiderunt Joseph in Aegyptum Petephrae spadoni, praeposito coquorum. Nolunt quidam praepositum coquorum interpretari, qui graece ἀρχιμάγειρος dicitur; sed praepositum militiae, cui esset potestas occidendi. Nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius invenitur primatus fuisse militiae.
1.133
[ Ib. XXXVIII, 1- 3.] Factum est autem in tempore illo descendit Judas a fratribus suis ad hominem quemdam Odollamitam, cui nomen Iras: et vidit illic Judas filiam hominis Chananaei nomine Savam, et accepit eam, et introivit ad eam, et concepit, et peperit filium, et caetera. Quaeritur quando ista fieri potuerunt. Si enim posteaquam Joseph devenit in Aegyptum, quomodo intra viginti ferme et duos annos( nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo) fieri potuerit ut Judae filii ejus aetatis omnes possent ducere uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit: quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur: unde factum est ut eidem socero suo se illa supponeret. Quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet, Scriptura per recapitulationem aliquot annos ante venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit; quoniam sic positum est, ut diceretur, Factum est autem in illo tempore: ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Joseph quando venditus est, quot annorum esse Judas potuerit quartus filius Jacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Joseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit Pharaoni. Cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Joseph a patre et a fratribus suis: quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagare difficile est: nisi forte ut credamus( et hoc enim fieri potuit), mox ut adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum.
1.134
[ Ib. XXXVIII, 14.] Et depositis vestimentis viduitatis suae a se. Hinc insinuatur et temporibus Patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia conjugatarum.
1.135
[ Ib. XXXIX, 1.] Quod iterum dicitur, Joseph autem depositus est in Aegyptum, et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit Scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.
1.136
[ Ib. XL, 16.] Quod aliqui codices latini habent, tria canistra alicae, cum graeci habeant χονδριτῶν, quod interpretantur qui usum ejusdem linguae habent, panes esse cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opus pistorum. Sed intelligendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est, tria canistra χονδριτῶν, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore.
1.137
[ Ib. XLI, 1.] Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum servus Abrahae dixit, Ecce ego sto super fontem aquae( nam et ibi graecus ἐπὶ τῆς πηγῆς dixit quemadmodum hic ἐπὶ τοῦ ποταμοῦ): haec locutio si intelligatur in Psalmo ubi scriptum est, Qui fundavit terram super aquam; non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.
1.138
[ Ib. XLI, 30.] Quod scriptum est, Obliviscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famem patientur, tanquam postea veniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur, tanquam diceret, Ubertatis hujus, quam futuram significarunt boves bonae et spicae bonae, obliviscentur homines in ea fame, quam significaverunt boves et spicae malae.
1.139
[ Ib. XLI, 38.] Numquid inveniemus hominem talem, qui habeat Spiritum Dei in se? Ecce jam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus, id est, Spiritus Dei. Primo ubi dictum est, Et Spiritus Dei ferebatur super aquam: secundo ubi dicit Deus, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt: et tertio nunc, quod Pharao dicit de Joseph, esse in illo Spiritum Dei; nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
1.140
[ Ib. XLI, 45.] Et imposuit Pharao nomen Joseph Psonthomphanech: hoc nomen interpretari dicitur, Occulta revelavit; ex illo utique quod somnia regi aperuit: Aegyptia vero lingua Salvatorem mundi perhibent appellatum isto nomine.
1.141
[ Ib. XLI, 45.] Et dedit ei Aseneth, filiam Petephrae sacerdotis Solis civitatis, ipsi uxorem. Quaeri solet cujus Petephrae, utrum illius cujus servus fuit, an alterius: sed credibilius aestimatur alterius. Nam de illo cur non credatur, multa sunt quae moveant. Primum, quia Scriptura non commemoravit, cum videatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius juvenis non parvam gloriam pertinebat, ut ejus filiam duceret, cujus famulus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuerit? Sed respondetur, Quomodo uxorem: postea quippe creditur abscissus, vel casu vulneris, vel propria voluntate. Et quod honor ejus, non ipse commemoratur qui solet, id est, quod ἀρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intelligi volunt. Sed etiam hic respondetur, duos illum honores habuisse; et sacerdotium Solis, et militiae principatum: congruenter autem alibi ille honor ejus commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic vero, posteaquam in Joseph apparuit non parva divinitas, ipse honor debuit nominari soceri ejus, qui pertineret ad divinitatem non parvam, secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. Verum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris, nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. Deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset; sed civitatis Solis, quae vocatur Heliopolis: abesse autem dicitur amplius quam viginti millibus a civitate Memphi, ubi Pharaones, id est, reges maxime commanebant. Quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi servire in militiae principatu? Accedit etiam quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non servisse semper, nisi templo deorum suorum, nec aliud aliquid officii gessisse: sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio cujus exitus clausus sit, sive unus fuerit Petephres, sive duo: quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei.
1.142
[ Ib. XLI, 49.] Et congregavit Joseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus: pro eo dictum est, non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quantumlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? Quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.
1.143
[ Ib. XLII, 9.] Et commemoratus est Joseph somniorum suorum, quae vidit ipse: adoraverant enim eum fratres sui. Sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. Non enim potest eo modo de patre ejus ac matre compleri, quae jam mortua fuerat, quod de sole et luna cum vidisset, a patre increpante audierat, qui vivebat.
1.144
[ Ib. XLII, 15, 16.] Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum hominum inter quos vivebat testimonio, sed ipsa etiam Scriptura teste laudatus, ita jurat per salutem Pharaonis, non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior veniret? An etiam bono et fideli viro vilis fuerat salus Pharaonis, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, numquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est perjurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Benjamin, et verum factum est quod dixerat: Non exibitis hinc, nisi venerit frater vester. Ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui rediissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum juravit dicens, Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum; vos autem ducemini, quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis; id est, si non vera dicitis, exploratores estis. Huic sententiae interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent; quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim perjurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat, Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus, et his verbis adhibeat jurationem; verum omnino jurat: ibi est enim conditio qua dixit, Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis, Verum est quia si fecit adulterium, damnat illum Deus: hoc autem quomodo verum est, Si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiamsi mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi, ita dictum esse, exploratores estis, tanquam si dictum esset, exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici, pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae, Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus. Non enim tunc erit, sed tunc habebitur.
1.145
[ Ib. XLII, 23.] Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Joseph, quod cum illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se periclitari videbant, adjungit Scriptura et dicit, Ipsi ignorabant quia audiebat Joseph: interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet intelligendum est, ideo eos putasse quia ille non audiret, quod videbant interpretem qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur; nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.
1.146
[ Ib. XLII, 24.] Et iterum accessit ad eos, et dixit illis: nec adjungit quid illis dixerit. Unde intelligitur haec eadem dixisse quae dixerat.
1.147
[ Ib. XLII, 38.] Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum est.
1.148
[ Ib. XLIII, 28.] Quod a praeposito domus audiunt, Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in saccis vestris; argentum autem vestrum probatum habeo, mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim quod et datur, et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intelligitur de quo alibi legimus, Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, id est perfecte.
1.149
[ Ib. XLIII, 34.] Biberunt autem, et inebriati sunt cum eo. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium; non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendatur: sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde est illud, Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam: eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hac ebrietate saturitatem significari. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam majore quam satietati sufficit, humore corrumpitur; sicut vita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluvio.
1.150
[ Ib. XLIV, 15.] Quod ait fratribus suis Joseph, Nesciebatis quia augurio auguratur homo qualis ego; de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per hominem suum; quid sibi velit, quaeri solet; an quia non serio, sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco: cum autem quae non sunt, tanquam joco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Joseph, qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit: quod licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tanta, sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum; quam modo exsequi exponendo non suscepimus, sed admonere tantum voluimus, quid hic oporteat inquiri. Nam nec illud vacare arbitror, quod non ait, auguror ego, sed auguratur homo qualis ego. Quod si locutionis genus est, in Scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.
1.151
[ Ib. XLIV.] Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Joseph quamdiu voluit tenuit, et quanta voluit mora produxit: non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur: tanquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.
1.152
[ Ib. XLIV, 19.] Multa in narratione Judae aliter dicta sunt, quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud cum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an et id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem. Quanquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam audere mentiri; apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam ejus misericordiam narrationi suae inserebat.
1.153
[ Ib. XLV, 7.] Quid est quod dicit Joseph, Misit enim me Deus ante vos, remanere vestrum reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Jacob et filios ejus, cum omnes sint incolumes. An forte illud significat alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt; quia propheta praedixerat, Etsi fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient. Ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis, et traditus Gentibus tanquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent. Unde dicit Apostolus, Nam et ego Israelita sum: et, Ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret; id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si et genti illi Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.
1.154
[ Ib. XLVI, 6, 7.] Intrarunt in Aegyptum Jacob et omne semen ejus, filii et filii filiorum ejus, filiae et filiae filiarum ejus cum eo. Quaerendum quomodo dicat filias et filias filiarum ejus cum eo, cum filiam unam legatur habuisse. Superius autem filias ejus dixeramus accipi posse neptes ejus, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit, filias filiarum, propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet: nisi nurus ejus quisque asserat filias ejus potuisse appellari.
1.155
[ In XLVI, 15.] Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Jacob; videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur, accipiamus; quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.
1.156
[ Ib. XLVI, 15.] Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae, et Dinam filiam ejus, omnes animae filii et filiae ejus triginta tres. Numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Benjamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Jacob et nominatim commemoratis dictum est, Hi filii Jacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae: quanto major nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt; nisi quia illa locutio confirmatur, tanquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt? Deinde et illud jam non dubium est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito.
1.157
[ Ib. XLVI, 26, 27.] Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Jacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis Joseph, et deinde illis annumeratis infertur, Septuaginta quinque animae erant, cum quibus Jacob intravit in Aegyptum; sic accipiendum est, qui erant in domo Jacob, quando intravit in Aegyptum. Nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit. Sed quoniam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati jam fuisse cum intravit, Ephraem et Manasses, quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat; nec Septuaginta interpretes mihi in hoc videntur errasse, qui propter aliquam mysticam significationem quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Jacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Jacob aggregandos judicaverunt. Sed quia invenitur Jacob decem et septem annos vixisse in Aegypto, quomodo potuerunt filii Joseph illo vivo etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Jacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Joseph in annis abundantiae: quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Jacob in Aegyptum, novem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi vixit Jacob, viginti sex anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam viginti et sex annorum juvenes etiam nepotes habere potuerunt? Sed neque ulla hebraica veritate ista solvitur quaestio. Quemadmodum enim impleri potuit, ut tot nepotes susciperet Jacob antequam intraret in Aegyptum, etiam de Benjamin qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotem, qui omnes annumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Jacob in Aegyptum, etiam secundum hebraicam veritatem perhibetur intrasse. Videndum est etiam, quid sibi velit, quod cum Joseph et filii ejus non amplius quam octo commemorentur, Benjamin vero et ejus filii simul undecim reperiantur, non decem et novem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam: et postea Joseph cum filiis suis, non animae octo, sed novem fuisse dicantur, cum octo inveniantur. Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris, quos in Scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam quos inde nosse potuimus, dignissime credimus.
1.158
[ Ib. XLVI, 32.] Commendatur in Patriurchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. Et merito, nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est, cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super terram. Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas vel adversitas fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est, Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis; adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret. Itaque primos servos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus jure belli posset occidi, quia servatus est, servus est appellatus: inde et mancipia, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus; quia et illic haec justitia est ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt justi temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.
1.159
[ Ib. XLVI, 34.] Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum: abominatio est enim iniquo vir justus.
1.160
[ Ib. XLVII, 5, 6.] Venerunt autem in Aegyptum ad Joseph Jacob et filii ejus: et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Joseph dicens, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est, in terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est. Jam enim dixerat Scriptura quomodo venerint ad Pharaonem fratres Joseph, et quid eis dixerit, vel ab eis audierit; sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis, quae soli Joseph Pharao dixit: quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant ea quae in hebraeo non inveniuntur, et in Septuaginta inveniuntur; quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei, nec habent Septuaginta.
1.161
[ Ib. XLVII, 9.] Quid est quod dixit Jacob Pharaoni, Dies annorum vitae meae, quos incolo? Sic enim habent graeci, quod latini habent, ago, vel habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit, quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur, sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est? An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino? Secundum hoc et illud in Psalmo dictum intelligitur, Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei. Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae, Non pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intelligi, quam id quod latini codices habent, vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis, Incolent et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt; id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.
1.162
[ Ib. XLVII, 11.] Et dedit eis possessionem in terra optima, in terra Ramessem, sicut praecepit Pharao. Quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit Gessen. Ipsam enim petierant, et ipsam eis Pharao dari praeceperat.
1.163
[ Ib. XLVII, 12.] Et metiebatur triticum patri suo Joseph; et tamen eum pater nec quando vidit adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat: quomodo ergo somnium Joseph modo impletum putabimus, et non potius majoris rei continere prophetiam?
1.164
[ Ib. XLVII, 14.] Et intulit Joseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei.
1.165
[ Ib. XLVII, 16, 4.] Dixit autem illis Joseph, Adducite pecora vestra, et dabo vobis panes pro pecoribus vestris, si defecit argentum. Quaeri potest, cum Joseph frumenta collegerit unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret: maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerant, Non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan; et propter hanc etiam inopiam pascuorum se venisse commemoraverant. Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur paludes illae feracia pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
1.166
[ Ib. XLVII, 29.] Moriturus Jacob filio suo Joseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subjice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium juratione constringit, qua servum constrinxit Abraham; ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in quodam loco scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat, Si facitis in dominum meum misericordiam et justitiam; sicut et iste filio suo dicit, Ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos, mirum videtur, et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in Lege, non dubium est, cum jubentur homines post eorum contrectationem, sive qualemcumque contactum, tanquam ab immunditia purificari. Et hinc illa sententia ducta est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit. Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera Patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cujus sanguine facta est remissio peccatorum? Mortibus enim Patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicitur autem ab eo loco, quod Abrahamium vocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intelligatur, qui in baptismo apparuit fere triginta annorum: et si quid aliud de re tanta, vel hoc modo vel sublimius intelligi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis; cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.
1.167
[ Ib. XLVII, 31.] Quod habent latini codices, Et adoravit super caput virgae ejus; nonnulli codices emendatius habent, Adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae suae, sive in cacumine, vel super cacumen. Fallit eos enim verbum graecum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae: sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non contemnuntur; valent enim ad magnam discretionem. Quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset αὐτοῦ, sed ἑαυτοῦ. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur senem, qui virgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecisse super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super cacumen virgae ejus, id est filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet, post verba jurantis, nondum illa reddita mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur: quamvis in hebraeo facillima hujus quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent, Et adoravit Israel ad caput lecti, in quo utique senex jacebat, et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret; nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt, nullum vel levem sensum habere putandum est.
1.168
[ Ib. XLVIII, 4.] Etiam hic commemorans Jacob promissiones Dei erga se factas, dicit sibi dictum, Faciam te in congregationes gentium: quibus verbis magis fidelium vocationem significat, quam carnalis generis propagationem.
1.169
[ Ib. XLVIII, 5, 6.] Quod scriptum est, dicente Jacob de Ephraem et Manasse, Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi( natos autem si genueris postea, tibi erunt); in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum: fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tanquam si alios genuisset Joseph, istorum nominibus eos Jacob appellari praeciperet; quod non ita est. Verborum quippe ordo contexitur, Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt Ephraem, et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi; in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; hoc est, simul haereditatem capient cum fratribus suis, ut simul vocentur filii Israel. Duae quippe ipsae tribus adjunctae sunt, ut excepta tribu Levi, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram dividerent, et decimas praeberent. Illud autem interpositum est, quod de aliis filiis Joseph si nascerentur dixit.
1.170
[ Ib. XLVIII, 7.] Quod Jacob filio suo Joseph tanquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem ejus, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat tam parvus aetate, ut illud vel curare vel animo retinere non posset, quae res compulit modo dici? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Joseph, ubi Christus fuerat nasciturus.
1.171
[ Ib. XLVIII, 14, 19.] Quod ita benedicit nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, majori autem sinistram, et hoc filio suo Joseph volenti corrigere quasi errantem atque nescientem, ita respondet, Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudinem gentium: hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Jacob et fratre ejus dictum est, Quia major serviet minori. Secundum hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spirituali, superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.
1.172
[ Ib. XLVIII, 22.] Quod dicit Jacob Sichimam se praecipuam dare filio suo Joseph, et addit quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum valeat ad litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure victoriae bellicae. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverunt, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis gestum videatur, qui tantam priores injuriam fecerunt in ejus filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetraverunt, hoc est, majoribus filiis suis? Deinde si modo ex illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Joseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum? Procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum: quia et Joseph quadam praecipua significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Jacob; ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in eum.
1.173
[ Ib. XLIX, 32.] Videndum quomodo dicant Scripturae, quod assidue dicunt de mortuis, Et appositus est ad patres suos: vel, Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Jacob dicitur, jam quidem mortuo, sed nondum sepulto; et ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel: qui vero eum praecesserunt, tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset, Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum et Angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos, Sed accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei Jerusalem, et ad millia Angelorum exsultantium? Huic populo apponuntur qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum. Quod intuens ait Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam.
1.174
[ Ib. L, 3.] Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Elias, et ipse Dominus jejunavit: et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et in hebraeo de Ninivitis apud Jonam prophetam scriptum perhibent, Quadraginta dies et Ninive evertetur: ut per tot dies, accommodatos videlicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua deflevisse peccata, et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire: alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. Nec Septuaginta interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent, Quadraginta dies, sed, Triduum et Ninive evertetur. Majore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur; ut in Domini Jesu Christi clarificatione intelligerentur dissolvi abolerique peccata; de quo dictum est, Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et in coelum ascensione cognoscitur. Unde et his numero, quamvis unum et eumdem, Spiritum sanctum dedit: primo, posteaquam resurrexit; iterum, posteaquam ascendit in coelum. Et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit; unum horum, quod posterius factum est, per numerum dierum codices hebraei significant: alterum autem de triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, Septuaginta commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex hebraeo interpretantur; probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.
1.175
[ Ib. L, 5.] Quod mandavit Joseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus, Pater meus adjuravit me, dicens, In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit; cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur. Sed nisi fieret, cum in eisdem terris esset, modo non diceretur.
1.176
[ Ib. L, 10.] Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit, Et advenerunt ad aream Atad, quae est trans Jordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia( sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta: tantum quippe spatii est, plus minus, ab eo loco ubi sepulti sunt Patriarchae, in quibus et Jacob, usque ad hunc locum, quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Jordane transjecto. Nisi forte quis dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse cum corpore, qua etiam populus Israel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere et plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora Patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis.
1.177.1
[ Ib. L, 10, 3.] Et fecit luctum patri suo septem dies. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos Novemdial appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in Gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet: unde alio loco scriptum est, Luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies vitae ejus. Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tanquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.
1.177.2
CLXXIII[ Ib. L, 22.] Et vixit Joseph annos centum decem, et vidit Joseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem, et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo eos jungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse: quandoquidem Joseph senescendo pervenit ut eos natos videret; Jacob autem cum ingressus est in Aegyptum, juvenis erat Joseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium et quinarium Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Jacob cum septuaginta quinque animabus in Aegyptum intrasse; non illo uno die quo venit, ejus ingressum oportet intelligi: sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse; introitus ejus accipiendus est quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Benjamin. Sicut enim dicit, Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae( Ibid, 15), loquens etiam de iis qui non erant nati; quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt, pepererat, ibi eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum, quos ibi Lia peperit: ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note