Quaestiones in Heptateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
3.1
QVAEST. I. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et accipiet peccatum. hoc est: si non nuntiauerit, accipiet peccatum. quod enim additum est" et", locutionis est usitatae in scripturis. uerum iste sensus quia obscurus est, exponendus uidetur. hoc enim uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare et tacet. tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur testis fuit aut uidit aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit aut oculis suis conspexit aut ipse qui iurat illi indicauit; ita enim potuit esse conscius. sed inter timorem huius peccati et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit et coram nobis de re quam nouimus falsum iurauerit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. sed quia non hic expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur an sacerdoti uel cuipiam qui non solum eum persequi non potest inrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, uidetur mihi quod se homo soluat etiam a peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro siue ad corrigendum eum siue ad deum pro illo placandum, si et ipse confessionis adhibeat medicinam.
3.2
Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemorauit, nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni inmundita eius, quam si tetigerit inquinabitur, et latuerit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit. neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemorauit, sed adhuc adiecit et ait: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut benefacere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognouerit, et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccauit aduersus ipsum. his omnibus sine aliqua interpositione sacrificii conexis et explicatis adiungit et dicit: et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit, feminam ab ouibus agnam aut capram de capris pro peccato; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato et remittetur illi peccatum. quid est ergo, quod pro tacito cuiusquam periurio et pro eo, quod tangitur morticinum uel aliquid inmundum, nullum sacrificium commemorauit, pro eo uero peccato, ubi falsum quisquam nesciens iurat, dixit offerri agnam uel capram? an pro omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? uoluit enim prius omnia enumerare et sic inferre quo sacrificio possint expiari. sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait: morticinum iumentorum. ea enim, quae a Graecis xnjvn; appellantur, plerique nostrorum" iumenta" interpretati sunt: quod nomen in latina consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adiuuamur maxime in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli et si quid huius modi: quae uero Graeci y. rijv" fį uocant, tam late intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine concludantur. et ideo nouo genere locutionis uelut TXsovaofjui) additum est in graeco" i n III n n do rum", cum diceretur" i umentorum", quoniam sunt etiam munda pecora, quae xtrjvrj appellantur. quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum legis distinctionem nonnisi inmunda sunt.
3.3
Item quod ait: anima quaecumque iurauerit distinguens malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit" distinguens". assidue quippe hoc uerbum ponit scriptura. unde est et illud: reddam uota mea, quae distinxerunt labia mea; item dicitur ad Ezechielem: cum dicam iniquo: morte morieris; et tu non distinxisti neque locutus es; item scriptum est: si qua in domo patris sui constituta uouerit uotum, distinguens labiis suis aduersus animam suam. uidetur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a ceteris, quae solo dicto non tenentur. sic ergo accipiantur, tamquam dictum sit: anima quae iurauerit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum— id est nesciens faciendum esse uel non faciendum iurauerit facere— et id cognouerit. et peccauerit unum ex his— siue quia iurauit, antequam cognosceret, siue quia fecit quod iurauit et cognouit postea quia non fuit faciendum neque iurandum— et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit, id est peccatum quod peccauit: locutio est enim. quod autem addidit: aduersus ipsum, quid intellegitur nisi: aduersus ipsum peccatum confessus fuerit, id est confitendo peccatum accusauerit? et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit feminam ab ouibus agnam— usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina— aut capram de capris, sicut agnam de ouibus, quasi possit esse aut agna nisi de ouibus aut capra nisi de capris. nonnulla autem quaestio est, immo non parua, quid sit quod assidue dicit: post hoc autem cognouerit et deliquerit, quasi tunc fiat delictum, cum fuerit cognitum. an potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? sed non ait: post hoc autem cognouerit et paenituerit eum. quid ergo est: post hoc cognouerit et deliquerit? an si post cognitionem deliquerit? ut, si sciens fecerit quod faciendum non esset. tunc delicto purgatio debeatur. sed non ita praelocutus est. ea quippe uidetur exsequi peccata quae ab ignorantibus et per hoc a nolentibus committuntur. fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit dictum est" delictum esse didicerit". an potius conuerso ordine dictum est— quia et talia genera locutionis habet scriptura— quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? nam cum alibi totiens scriptum sit: et deliquerit et cognitum fuerit ei, hic tantum conuerso, ut dixi, ordine prius dictum est cognouerit. deinde et deliquerit. ordine autem suo ita dici posset[ tantum]: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum, aut tetigerit ab[ omni] inmundita hominis, ab omni inmunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuerit eum et deliquerit, post hoc autem cognouerit.
3.4
Si autem non ualet manus eius quod satis est in ouem, offeret pro peccato suo quod peccauit duos turtures aut duos pullos columbinos domino, unum pro peccato et unum in holocaustoma. certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. ideo quippe uidetur dicere: unum pro peccato, alterum in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi cum holocausto. denique cum prius seorsum de holocaustis loqueretur, commemorauit turturem et non dixit duos; nunc uero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate non offerebatur. quod ergo superius dicebat: et inponet super holocaustoma, non est dubium quod prius holocaustoma, deinde illud superinponebatur; nunc uero de auibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una auis, deinde altera in holocaustoma.
3.5
Quod autem ait: anima si latuerit eum obliuione, id est: si obliuione factum fuerit, ut lateat eum uel eam, si ad animam refers, quoniam eum dicendo ad hominem retulit. animas quippe hic homines dicit.
3.6
Et peccauerit nolens a sanctis domini. uidetur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: restituet illud et quintas adiciet. ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis obliuione peccare" aliquid per obliuionem usurpare", quod debetur sanctis siue sacerdotibus siue oblationibus uel primitiarum uel quidquid huius modi.
3.7
Et anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et< acceperit> peccatum suum, et offeret arietem sine macula de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem; et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim delictum ante dominum. excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera quibus expientur sacrificiorum adhibenda sint. hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram uel si uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante, qui per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem rei restitutionem quintis adiectis. nunc uero non expressa specie peccati generaliter addens: anima quaecumque deliquerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri- sic in illa generalitate dicebat: unum ex praeceptis domini quod non fiet— et non cognouerit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccauerit, arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ouibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. quid sibi ergo uult ista permixtio? nisi forte quod hic dicit: deliquit enim[ delicto] delictum ante dominum, hoc quod ait., ante dominum-, in his uoluit delictum intellegi, quae fiunt ante dominum, id est quibus domino in tabernaculo deseruitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: peccauit a sanctis, et intelleximus" usurpauit aliquid sanctorum", quia etiam restitui praeceperat. ac per hoc non sic tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per obliuionem usurpetur, sed etiam multis aliis modis potest quisque per ignorantiam delinquere in his quae seruituti domini exhibentur. hoc uoluit postea genus delictorum generaliter commemorare et ideo et illic et hic arietem iussit offerri. plenae sunt autem scripturae cum dicitur: ante dominum et non intellegitur nisi illud quod domino exhibetur, sicut sacrificium uel primitiae uel aliqua in sacris seruitus.
3.8
Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: si non ualet manus eius quod satis est ad ouem, offerre eum debere par turturum aut duos pullos columbinos et, si hoc quoque non ualet, certam similaginis quantitatem. quoniam, si ubique ita licere intellegitur. non potest quidem dici sacerdotem non habere uitulum aut uniuersam synagogam aut principem non habere caprum uel ouem. et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum cuiusquam periurium aut tactum inmundum et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? si autem hinc ista discernuntur. quod licebat pro eis turtures et columbos uel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est non licebat, ron uidetur subuentum esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, ubi grauarentur inopes, si tantummodo capram feminam et agnam ex ouibus et illas auiculas et similaginem licebat offerri. nisi forte quis dicat boc discerni ista excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ouem, ut aetas pecorum aliquam differentiam faciat, dum tamen intellegatur pauperibus peraeque subuentum, ut, si non haberent ulla animalia quadrupedia. aut memoratas aues aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. si autem mouet quare, cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit et sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat sed pro distantia personarum distinxerit, postea uoluerit etiam peccata distinguere et pro eorum diuersitate sacrificia diuersa praecipere, quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint his exceptis, quae nominatim et speciatim commemorauit, dicta in illa generalitate intellegamus. quem modum locutionis non est alibi reperire; sed in scripturis sanctis tale est illud ubi apostolus ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. hic enim nihil uidetur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo; postea tamen excepit fornicationem, cum intulit: qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. quod secundum consuetudinem nostrae locutionis ita diceretur: omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta fornicatione extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae peccata diceret illis quae commemorauit sacrificiis expianda, postea tamen excepit illa, quibus expresse et distincte p) sitis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent ad illam generalitatem pertinerent.
3.9
Offeret arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit. non ita distinguendum est, quasi< sit>" pretio in quod deliquit" in quod pretium deliquit, sed:" si offeret arietem, pretio offeret", id est emtum. etiam hoc enim uidetur ad sacramentum alicuius significationis pertinere uoluisse, quoniam pretium ipsum non definiuit. nam si definisset, posset uideri hoc praecepisse, ne uile pecus offerretur, ut, etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti ualeret. addito autem non solum pretio, ut emptus aries offerretur, uerum etiam siclorum,< siclo> sancto— ita enim dicit: pretio argenti siclorum, siclo sancto— aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo uoluit. quid sibi autem uelit" siclum sanctum", iam ubi uisum est disseruimus. quod uero, cum dixisset: et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio, deinde addidit: in quod deliquit, intellegendum est:" in id offeret in quod deliquit", id est in eam rem, propter eam rem. et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis illam holocaustosin ab altari. quid auferet. si consumptum est? iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est holocaustum quod ignis consumpserit. uel quid sibi uult etiam illud, quod addidit: illam holocaustosin, cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? nisi forte illud est uerum, quod in quodam graeco inuenimus; non enim ait: auferet holocarposin, sed: auferet catacarposin, hoc est reliquias holocausti quod ignis consumpsit. has autem reliquias, ueluti est cinis et carbo, appellauit illam holocaustosin eius rei nomine, quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans.
3.10
Quod autem supra dixit: ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex dicit: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; non extinguetur, planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet" et"; nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est super altare. deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non extinguetur; nam hoc erat iam dictum" tota nocte".
3.11
Et induet stolam aliam et abiciet holocarpoma extra castra in locum mundum. hoc appellat" holocarpoma" quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco κατακάρπωσις legitur. quidam uero latini addiderunt: quod concrematum est et ita interpretati sunt: et abiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum.
3.12
Et ignis super altare ardebit ab eo et non extinguetur; id est ab illo igne, in quo arsit holocaustum usque in mane. non uult enim ignem prorsus extingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic extingui ignem, sed inde iterum renouari, quo ardeant alia quae inponuntur.
3.13
Quod autem sequitur et dicit: et exuret super illud sacerdos ligna mane mane et stipabit super illud holocaustum et superponet super illud adipem salutaris; et ignis semper ardebit super< altare>, non extinguetur, uidendum est utrum" mane mane" cotidie uoluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non inueniretur holocaustum et adeps salutaris, an" mane mane" ut quocumque die inponeretur nonnisi mane inponeretur. si enim cotidie intellexerimus, quid, si nullus adferret? si autem tamquam de publico uel de suo sacerdotes cotidiana holocausta procurabant, super ipsa ponebantur ea quae iussit a populo oblata pro peccatis super holocausta inponi et non erat necesse offerenti sacrificia pro peccato etiam holocaustum offerre super quod illud inponeretur, nisi quando par turturum offerebatur aut duo pulli columbini; nam ibi omnino definit unum pro peccato, alterum in holocaustum offerri oportere et prius pro peccato, deinde in holocaustum. deinde quaeri potest utrum holocaustum quod mane mane iussit inponi ipsum etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane, an illud quod ait tota nocte ardere debere holocaustum fuerit uespertinum et inde coeperit de lege holocausti dicere, ut a uespertino holocausto inciperet: quod mirum est si taceret nec admoneret talia uespere offerri oportere.
3.14
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: istud donum Aaron et filiorum eius quod offerunt domino in die quacumque unxeris eum. alia sunt sacrificia, quae commemorauit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant, et aliud est, quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. hoc enim sequitur et dicit: in die quacumque unxeris eum. non dixit: unxeris eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat. deinde dicit ipsum sacrificium: decimam partem oephi similaginis in sacrificium sempiternum. quaeritur, quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per successiones sacerdotum. quamuis et illo modo sempiternum possit intellegi non hoc, sed quod significat.
3.15
Dimidium eius, inquit, mane et dimidium eius post meridiem, quod graecus habet δειλινόν. in sartagine. inquit, in oleo fiet, consparsam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. deinde dicit" fresa", si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet ipr/. xa et pluraliter hoc posuit genere neutro. non enim ait fresam tamquam eandem similaginem, quam dixerat consparsam. haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicit. utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta, an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit. non est euidens.
3.16
Sequitur autem et dicit: sacrificium in odorem suauitatis domino. sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius faciet illud. propter hoc fortasse dixerat" sempiternum", ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: lex aeterna, cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat.
3.17
Sequitur autem: omne consummabitur, quod habet graecus ἐπιτελεσθήσεται et aliqui interpretes dixerunt: omne inponetur. ubi uult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. denique adiungit: et omne sacrificium sacerdotis holocaustum erit et non edetur. hoc ergo dixerat: omne consummabitur.
3.18
De sacrificio pro peccato cum diceret, sacer dos, inquit, qui inponet illud, manducabit illud. non hoc quod inponet manducabit— nam illud igni consumetur— sed quod inde remanserit; non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari. dicit autem postea: omnia quae pro peccato sunt ex quibus inlatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto non edetur, sed igni concremabitur. quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis? quod intellegendum est haec excepta esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. hoc enim iussit fieri superius de uitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de uitulo, quem pro peccato uniuersae synagogae, ut carnes quae remanserint foris extra castra conburantur; hoc et modo breuiter commemorauit.
3.19
Et ista est lex arietis qui pro delicto est: sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes per-• tinent manducanda.
3.20
Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset legemque sacrificii exposuisset, ait: quomodo quod[ est] pro peccato ita et id quod pro delicto, lex una est eorum? quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia, quoniam, si nulla esset, nullo modo diceretur: quomodo s o quod pro peccato ita et quod pro delicto. quamuis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum, tamen ipsa duo. quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent et si unius rei duo nomina essent, non curaret scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium. Fortasse ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni, ut, quemadmodum in laudabili uita aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente scriptura: declina a malo et fac bonum, ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum et illud delictum, hoc peccatum sit. nam et ipsum uocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti inposuerunt. nam delictum apud eos et zapdsxwjxa dicitur et;: ł. r;! J. ILśÀE! CX. isto ipso quippe loco Leuitici TrXrafjLeXcta est. apostolus autem ubi dicit: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, KapazttifxaTt graecus habet. quorum nominum si origo discutiatur, in" paraptomate" tamquam decidere intellegitur qui delinquit unde cadauer, quod Latini a cadendo dixerunt, graece r.-. cop. cx dicitur aito TOU iciKtsiv, id est ab eo quod est cadere. qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. et irXr,( ifIIXsta simile nomen est neglegentiae; nam graece neglegentia a[ IIXe\'. a dicitur, quia curae non est quod neglegitur. sic enim graecus dicit" non curo" 00 jisXst p- o!. particula ergo quae additur ri. rv, ut dicatur irXr,[ i.[ xsXeta, praeter significat, ut ajIIXeia, quod uocatur neglegentia, uideatur sonare sine cura, rcXrafIIXeta praeter curam, quod paene tantundem est. hinc et quidam nostri irXr( fi. jIIXs\'. av non delictum, sed neglegentiam interpretari maluerunt. in latina autem lingua quid aliud neglegitur nisi quod non legitur, id est non eligitur? unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. his quodam modo uestigiis colligitur, quod ille delinquit, qui bonum derelinquit et relinquendo a bono cadit, quia neglegit, id est non eligit. peccatum uero unde sit dictum, quod graece cip. cxpttrx dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit. Potest etiam uideri illud esse delictum quod inprudenter, id est ignoranter, illud peccatum, quod ab sciente committitur. huic differentiae uidentur ista testimonia consonare diuina: delicta quis intellegit? et illud: quoniam tu scisti inprudentiam meam; continuo quippe secutus adiunxit: et delicta mea a te non sunt abscondita, uelut alio modo repetens eandem sententiam. nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoraui apostoli dictum: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; hinc enim quod praeoccupatum dicit, inprudenter lapsum esse significat. peccatum uero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. sed siue illa siue ista siue aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: quomodo quod pro peccato ita et quod pro delicto, lex una est eorum. Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti et delictum nomine peccati appelletur. neque enim cum dicitur in baptismo fieri remissio peccatorum non fit etiam delictorum; nec tamen utrumque dicitur, quia in illo nomine utrumque intellegitur. sic et dominus ait pro multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum. numquid quoniam non ait et delictorum, ideo quisquam dicere audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? item quod scriptum est apud apostolum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem, quid aliud quam nomine delictorum etiam peccata conprehensa sunt? In hac quoque ipsa scriptura Leuitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam uel inuenire uel credere. ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda iubebantur sacrificiis deus loqueretur: si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israhel ignorauerit et latuerit uerbum ab oculis synagogae et fecerit unum ab omnibus mandatis domini quod non fiet et deliquerint et cognitum illis fuerit peccatum quod peccauerunt in eo. ecce ubi dixit: et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccauerunt" addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. et paulo post: si autem princeps, inquit, peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini dei sui quod non fiet nolens et deliquerit. item in consequentibus: si autem anima, inquit, una peccauerit nolens de populo terrae in eo quod facit ab omnibus praeceptis domini quod non fiet et deliquerit et cognitum fuerit ei peccatum quod peccauit in ipso. item alibi: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut bene facere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando et latuerit eum et hic cognouerit et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit aduersus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit domino pro eo peccato quod peccauit. et paulo post: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens a sanctis domini,< et> offeret delicti sui domino arietem sine macula de ouibus pretio argenti siclorum siclo sancto pro quo deliquit: et pro quo peccauit a sanctis restituet< illud> et quintas adiciet super illud et dabit illud sacerdoti: et sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti et remittetur illi. sequitur adhuc et dicit:< et> anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et acceperit peccatum suum, et offeret arietem< sine macula> de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et ex-" orabit pro eo sacerdos pro ignorantia eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim[ delicto delictum ante dominum. et adhuc ita dicit: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima quaecumque peccauerit et despiciens despexerit praecepta domini et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate aut de rapina aut iniuriam fecerit aliquam proximo aut inuenerit perditionem et mentitus fuerit de eo et iurauerit iniuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his, et erit cum peccauerit et deliquerit et reddet rapinam quam rapuit aut iniuriam quam nocuit aut commendatum quod depositum est apud eum aut perditionem quam inuenit ab omni re quam iurauit pro ea iniuste, et restituet ipsum< caput> et quintas eius adiciet ad illud, cuius est ipsi reddet[ et] qua die conuictus fuerit, et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit; et exorabit pro eo sacerdos ante dominum et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit et deliquit in eo. paene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis scripturarum locis et habere aliquid differentiae scriptura testatur, cum dicit: sicut quod pro peccato ita et quod pro delicto.
3.21
Omnem adipem boum et ouium et caprarum non edetis. et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus et cibo non edetur. omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam domino, peribit anima illa de populo suo. dixerat superius de adipe: omnis adeps domino, et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi dumtaxat— nam de inmundis nulla quaestio est— et quid de adipe fieret, quam uetuit in escam uenire. nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; omne opus utique illud opus, cui tale aliquid necessarium est. unde remansit quaestio, quid fiat de adipe ceterorum animalium, quae munda sunt ad uescendum. sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus domino offertur, uidetur definisse illam tantum adipem de pecoribus mundis prohibitam manducari, ex quibus sacrificium fit, quamuis Iudaeos audierimus nullam omnino adipem in escam sumere. sed quid scriptura uoluerit, non quid illi opinati fuerint requirendum. denique non inueniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eam proiciant, cum dictum sit: omnis adeps domino, si non adipem sacrificiorum tantum sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur quamuis inmundorum hic uolunt intellegi.
3.22
Quid sibi uult quod de sacrificiis salutaris iterum admonet et dicit eum qui offert donum sacrificii salutaris sui pectusculum et brachium sacerdotibus dare debere. ita tamen, ut adeps pectusculi offeratur domino cum pinna iocineris, cum superius loquens de sacrificiis salutaris pinnam iocineris cum adipe uentris et renum et lumborum offerri domino praeceperit, tacuerit autem de adipe pectusculi? an quod ibi praetermisit, hic commemorat? quare ergo de pinna iocineris et ibi et hic? an forte aliquid interest quod superius de sacrificio salutaris praecipit, hic autem addit" sui", tamquam aliud sit salutaris, aliud salutaris sui?
3.23
Cum sacrificia pro peccatis prius commemoraret, uitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui fecisset populum peccare: postea etiam quando narrauit scriptura, quemadmodum ea quae praecepit dominus gesta sunt erga Aaron et filios eius dicitur oblatus uitulus pro peccato. sed superius de sanguine uituli cornua tangi praecepit altaris incensi, aspergendum etiam ex ipso sanguine contra uelum sanctum, reliquum uero sanguinem fundendum ad basem altaris holocaustomatum. postea uero, quando sanctificatur Aaron, de aspersione sanguinis contra uelum nihil dictum est, de cornibus autem altaris dictum est, sed non additum est" incensi": additum est autem effundendum sanguinem" ad basem altaris"; non dixit, ad basem eius, tamquam necesse fuisset illud altare accipere, cuius cornua sanguine tetigisset. proinde quamuis ambigue sit positum, liberum est tamen ita intellegere factum, ut fuerat ante praeceptum de uitulo pro peccato, ut non eius altaris cornua tacta intellegamus, ad cuius basem fusus est sanguis, sed tacta cornua altaris incensi, fusum autem sanguinem ad basem altaris sacrificiorum. Superius, quia generaliter praecipiebat. si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, quem uult intellegi summum sacerdotem, sacrificia ista iussit offerre; nunc uero, cum sanctificatur Aaron, Moyses offert et ipse accipit pectusculum inpositionis, quod antea praelocutus est sacerdoti esse dandum. inde autem puto pectusculum inpositionis dictum, quia inponebatur inde adeps, sicut commemorauit superius de sacrificio salutaris. cum ergo uideatur ab Aaron coepisse summum sacerdotium, quid putamus fuisse Moysen? si enim sacerdos non fuit, quomodo per illum omnia illa gerebantur? si autem fuit, quomodo summum sacerdotium ab eius fratre coepisse definimus? quamquam etiam psalmus ille, ubi dictum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, auferat dubitationem, quod sacerdos fuerit et Moyses. uestem tamen illam sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius summi sacerdotes. in Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodam modo ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in montem iubentur non ascendere sacerdotes, quos intellegere alios non possumus nisi filios Aaron, non quia iam erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tunc scriptura appellauit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et filius Naue Iesus appellatus est, cum longe postea hoc nomen ei scriptura narret inpositum. ambo ergo tunc summi sacerdotes erant Moyses et Aaron. an potius Moyses, Aaron uero sub illo? an et ipse summus propter uestem pontificalem, ille uero propter excellentius ministerium? nam a principio ei dicitur? ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad deum. Quaeri etiam potest: post mortem Moysi quis ungebat successorem summi sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat? an quia iam unctus erat inter secundos sacerdotes— idem quippe fuit oleum, quo et summus et secundi ungebantur— uestem tantum sumebat ille pontifex! qua eius summitas adpareret? et si ita est: utrum ipse sumebat an eum alius induebat, sicut et post eius mortem Moyses filium fratris sui? si ergo ab alio uestiebatur, numquidnam poterat a secundo summus? praesertim quia talis erat uestis, ut eum ab alio indui necesse fuerit. an sic induebatur prius ut etiam postea? non enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam resumebat. fieri ergo fortasse poterat, ut secundi uestirent primum obsequendo, non excellendo. unde autem adparebat, quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum aut maiorem scriptura definiuit; nisi intellegamus aliquo diuino indicio fieri solere siue per prophetam siue quolibet alio modo quo consulit deus solet. quamquam ex contentione res prouenisse uideatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.
3.24
Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et- filios eius. cum sanctificantur ad ineundum sacerdotium: ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte, ne moriamini? numquidnam credibile est situ corporis uno loco sedere praeceptos per dies septem die et nocte. unde se omnino non commouerint? nec tamen hinc tamquam allegorice aliquid significatum, quod non fieret, sed intellegeretur, cogendi sumus accipere, sed potius agnoscere locutionem scripturarum, ubi sessionem pro" habitatione" et" commoratione" ponit. non enim quia dictum est de Semei quod sederit in Hierusalem annos tres, ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse et non surrexisse. hinc et sedes dicuntur, ubi habent commorationem quorum sedes sunt; habitatio quippe hoc nomen accepit.
3.25
Et factum est die octauo uocauit Moyses Aaron et filios eius et senatum lsrahel. quem quidam nostri" sedatum" interpretati sunt, Tepooa- lav graecus habet; hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio uidetur dictus. non autem apte in latino diceretur: uocauit senectutem Israhel pro senibus uel senioribus. quamuis eadem locutio esset. si diceretur: uocauit iuuentutem Israhel pro iuuenibus. sed hoc usitatum est in latina lingua, illud autem non est. nam hoc proprie diceretur, si diceretur: uocauit senectutem Israhel. unde quidam insolenter putantes etiam" senatum" dici interpretati sunt" ordinem seniorum". conpendio tamen forsitan melius diceretur: uocauit seniores Israhel.
3.26
Moyses dicit ad Aaron: et senatui Israhel loquere dicens: accipite hircum ex capris unum pro peccato et arietem et uitulum et agnum anniculum in holocarposin sine macula et uitulum a bubus et arietem in sacrificium salutaris ante dominum et similam consparsam in oleo, quoniam hodie uidebitur dominus in uobis. quattuor genera sacrificiorum de animalibus superius commendauit: holocaustum. pro peccato, salutaris et consummationis: sed consummationis ad sacerdotis sanctificationem pertinet. tria ergo genera reliqua hic praecipiuntur offerri et dicitur hoc senioribus Israhel. ut pertineat ad uniuersum populum. sed hoc loco sacrificium pro peccato habet tria pecora: hircum et arietem et uitulum; ad holocaustum uero agnus pertinet et ad sacrificium salutaris uitulus et aries. quapropter non est sic distinguendum. ut pro peccato non intellegatur nisi hircus. tria uero reliqua in holocaustum, id est aries et uitulus et agnus: sed potius tria prima pro peccato, id est, ut, quod dictum est: accipite hircum ex capris unum pro peccato et arietem et uitulum. subaudiatur pro peccato et reliquus sit agnus in holocarposin, id est in holo caustum. quod ideo commonendum a nobis fuit, quoniam posset etiam ita distingui, ut, cum dictum esset: accipite hircum ex capris unum pro peccato, reliqua iam ad holocarposin pertinere dicerentur. quod uero adiungit" sine macula", ad omnia referri potest. cum ergo ambiguum sit, quomodo aptius distinguatur, illa res adducit, ut tria superiora pro peccato intellegantur, quoniam superius pro peccato principis hircum iussit offerri et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante dominum faciendo unum ex his quae non oportet, praecepit arietem, pro peccato uero uniuersae synagogae uitulum. oportebat ergo, ut, cum senatui loqueretur quid uniuersus populus offerre debeat. et hircus iubeatur propter principes et aries propter proprium uniuscuiusque peccatum et uitulus propter peccatum uniuersae synagogae. aliud est enim quod in populo habet quisque peccatum suum proprium et possunt habere omnes propria,. aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit et una uoluntate aliquid multitudine comparata committitur. Quod uero sacrificia salutaris uitulum et arietem iubet, haec iubet quae praecipua sunt; uniuersi enim populi causa est. praecipiens autem antea de sacrificiis salutaris undelibet iussit offerri siue masculum siue feminam, dum tamen nonnisi de bubus et de ouibus et capris offerrentur. si autem quaeritur quare duo praecepit, uitulum et arietem, difficile est inuenire; nisi forte uitulum uoluit sacrificium salutaris uniuersi populi, arietem autem pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque, quia uidetur etiam superius quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse: unum, quod uelut uniuersorum esset, appellauit sacrificium salutaris, alterum autem ubi dixit: si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. ubi etiam differentiam reperiebamus, quia in illo, quod appellauit salutaris, non commemorauit adipem pectusculi offerendum domino atque ipsum pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti: sed in illo hoc fieri iussit, quod postea dicit sacrificium salutaris sui: quod forte intellegitur singulorum quorumque priuatum, non publicum uniuersorum. nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris nec dictum est ibi" salutaris sui"; credo, quoniam pro populo uniuerso obtulit. ubi autem uniuersi, ibi et singuli: non autem ubi singuli, continuo ibi uniuersi. singula enim possunt esse sine uniuerso; uniuersi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. nam singuli quique congregati uel in summam reputati faciunt uniuersos. Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia iussa esse offerri et holocaustum et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato et holocaustum et consummationis, non autem salutaris. sed consummationis tunc oblatum est. quando sacerdotes sanctificati sunt, ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis eius. postea uero Aaron ipse iam sanctificatus et sacerdotio fungens offerre pro se iussus est uitulum pro peccato et arietem in holocaustum; non autem iussus est pro se offerre consummationis, quia tunc ideo oblatum est, ut consummaretur sanctificatione et sacerdotio fungi posset, quo iam quoniam fungebatur non opus erat eum iterum consummari.
3.27
Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum tuum et exora pro te et domo tua. mirum est quomodo prius dicat faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum. cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius iubeat inponi excepto quod de auibus praecepit. an forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemorauit? non enim quemadmodum de auibus dixit: fac prius illud et postea illud, sed: fac illud atque illud. quid autem prius faciendum sit indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum inponi sacrificium pro peccatis. quamquam ualde moueat, quod etiam ita narrat scriptura fecisse Aaron quod audiuit, ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. quod utrum et ipse prius fecerit an prius hoc scriptura narrauerit quod postea factum est, sicut in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. ita enim legitur: et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma domini; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccauit et dimittetur illi. quomodo ergo posset hoc super holocaustoma inponi, nisi holocaustoma prius inponeretur? praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma inponeretur. sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum; sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum fit de bubus— ibi enim id praecepit— et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ouibus; cetera uero siue sint salutaris siue pro peccato non esse necesse ut super holocausta inponantur. Mouet etiam, quod, cum faceret Aaron dona populi. quae supra commemorauit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta, sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen agnum illum non expressit; duo uero alia, quae ad sacrificium pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et uitulum. nisi forte a parte totum intellegi uoluit, ut solo capro commemorato etiam illa subsecuta acciperemus. Cum de sacrificiis salutaris populi narraret, quemadmodum ea fecerit Aaron, de uitulo et ariete ait: et occidit uitulum et arietem sacrificii salutaris populi; et adtulerunt filii Aaron sanguinem ad eum, et adfudit\' ad altare in circuitu: et adipem quae a uitulo et ab ariete, lumbum et adipem tegentem super uentrem et duos renes et adipem quae super ipsos est et pinnam quae est in iocinere; et posuit adipes super pectuscula et inposuit adipes ad altare; et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante dominum, quomodo praecepit dominus Moysi. nunc singulariter, nunc pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur, uitulo et ariete. quod ergo dicit" duo renes", ab utroque animante intellegendum est atque ita quattuor fiunt; ita et cetera. quod uero ait: et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa pectuscula non inposuerit altari— sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris— quid sibi uult? an intellegendum est: et posuit adipes quae sunt super pectuscula? ipsas enim posuit, quas inponeret altari a pectusculis demtas. nam ita et superius praeceperat. denique sequitur: et inposuit adipes super altare et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante dominum, modo singulariter inferens et pectusculum dicens utique utrumque ex utroque animante, quae pectuscula dixerat.
3.28
Quid est quod ait:< et> cum extulisset Aaron manus super populum, benedixit eos et descendit, cum fecisset quod pro peccato et holocaustomata et quae salutaris? ubi autem ista fecit nisi super altare, id est ad altare stans eique deseruiens? inde ergo descendit. ubi stabat. nimirum illius solutio quaestionis adiuuari hoc testimonio uidetur. ubi quaesieramus in Exodo quomodo seruiri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus? gradum quippe illic intellegere prohibebamur, quia id deus uetuerat, ne super altare pudenda uirilia ministrantis reuelarentur, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est. si conpactus adhaereret. denique ibi hoc uetuit, ubi de altari structili loquebatur: unum enim esset altare cum gradu, cuius pars esset gradus, et ideo uetitum est. hic uero, ubi altaris tanta fuerat altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret, apte ministrare non posset, intellegendum est quidquid illud erat, quod ad horam ministrationis ponebatur et auferebatur, non fuisse altaris partem et ideo non fuisse contra praeceptum, quo gradum habere prohibitum est; hoc autem, qualecumque fuerat, tacuit scriptura et ideo quaestio facta est. sed nunc, cum dicit scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est cum immolata inposuisset altari, utique mani. festat alicubi eum stetisse unde descenderet: et quia ibi steterat. ideo trium cubitorum altari ministrando deseruire potuisse.
3.29
Et uidit omnis populus et amens factus est: quod alii interpretes dixerunt" expauit" conantes transferre de graeco quod dictum est: unde et Ixataoic dicitur, qui saepe in scripturis latinis legitur mentis excessus.
3.30
Et exiit ignis a domino et deuorauit quae erant super altare, holocaustomata et adipes. quid dixerit" a domino", quaeri potest: utrum quia nutu et uoluntate domini factum est an ab eo loco ignis exiit, ubi erat arca testimonii. non enim in loco aliquo ita est dominus, quasi alibi non sit.
3.31
Posteaquam exeunte igne a domino incensi mortui sunt filii Aaron. qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum inponere domino— quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui diuinitus in altare uenerat deinceps custodito omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat— mortuis ergo illis ait Moyses: hoc est quod dixit dominus dicens: in eis qui mihi adpropinquant sanctificabor et in omni synagoga glorificabor, eos adpropinquare domino uolens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam uindicando, sicut factum est. utrum, ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit— quo sensu dictum est: si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt— an potius secundum illud: cui plus datur. plus exigitur ab eo? et illud: seruus, qui non cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem qui cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa? et illud: exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur? sed ubi hoc dixerit dominus, quod eum dixisse Moyses commemorauit, in scriptura quae retro est non inuenitur. tale ergo est hoc quale in Exodo, ubi dicit domino: tu dixisti: scio te prae omnibus, quod inuenitur quidem dominus ei dixisse, sed postea. sed quoniam mendaciter numquam hoc Moyses diceret. intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamuis scriptum non fuerit; ita et hoc. unde adparet non omnia scripta esse quae deus locutus est eis, per quos nobis sancta scriptura eius ministrata est.
3.32
Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem duorum illorum lugere prohibens dicit: caput uestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse? nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria. sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu, sic, quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. quod ideo prohibet, ne lugerent eos, in quorum poena sanctificatus est dominus. id est commendatus est timor eius. nec ideo, quia lugendi non erant— nam permittit alios lugere illos— sed quia illi lugere tunc non debebant cum dies sanctificationis eorum agerentur nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. quamquam possit uideri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod numquam quemquam lugere deberent. ita enim dicit: fratres autem uestri omnis domus Israhel plorabunt incendium, quo incensi sunt a domino. et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini; oleum enim unctionis quod est a domino super uos est.
3.33
Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum et siceram non bibetis, tu et filii tui tecum, cum intrabitis in tabernaculum testimonii aut cum accedetis ad altare, et non moriemini. quando ergo eis bibere licebat, quandoquidem in tabernaculum eis cotidie necesse erat introire et accedere ad altare propter continuam seruitutem? quodsi quisquam dicit non omni die sacrificia inponi solere, quid dicit de ingressu in tabernaculum, qui cotidianus erat propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? si autem respondetur" in tabernaculum testimonii", nunc quod ait, illud esse intellegendum, ubi erat arca testimonii, etiam illuc necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensum continuationis. non enim semel in anno intrabat. sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem cotidie. an intellegendum est deum praecepisse, ut uinum omnino non biberent? cur ergo non ita praecepit potius, ut breuiter diceret: uinum non bibetis, sed addidit: cum intrabitis in tabernaculum aut cum accedetis ad altare? an quia causa non bibendi tacenda non erat, maxime quia deus praescius erat futuros postea tam multos etiam summos sacerdotes uno tempore. id est non per successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et uniuerso illi ministerio uicibus deseruirent, quando utique illi non bibebant, quorum locus erat deseruiendi, alii autem bibebant? an quid aliud hoc loco intellegendum est? quoniam, cum uinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, secutus ait: legitimum aeternum in progenies uestras. ambiguum est. utrum superiori sensui conectatur, id est ad uinum non bibendum pertineat, an inferiori ubi sequitur: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et[ inter medium] inmundorum et instruere filios Israhel omnia legitima quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi, ut hoc sit officio sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum. quomodo autem dicat" aeternum", iam saepe diximus. hoc quoque ambigue positum est, quod ait: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et inmundorum, utrum ab eo. quod sunt sancta et munda uel inquinata et inmunda, an ab eo, quod sunt sancti et mundi uel inquinati et inmundi, id est, utrum inter illa ipsa sacra, quae rite uel non rite fierent, distinguere uoluit sacerdotes an inter ipsos homines probandos uel inprobandos an potius ad utrumque referendum est siue homines siue sacra.
3.34
Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. quamuis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur et utrumque ablationis siue demtionis, quod grace dicitur aaaipsa, quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. pectusculum sane inpositionis superius legimus et brachium ablationis, quia de brachio nihil inponebatur altari. adeps autem de pectusculo inponebatur.
3.35
Quid est quod dicit: de sacrificiis salutarium, cum ea dicat, quae alibi dixit" sacrificia salutaris", et cum singulari numero id dixit: sacrificium salutaris, cum de eadem re diceretur? an forte hoc loco, ubi ait: a sacrificiis salutarium, sanitatum dici debuit? nam in illo psalmo, ubi dictum est: exaudi nos, deus sanitatum nostrarum. hoc uerbum habet graecus quod etiam hoc loco, id est ocor/ joicov. qui genetiuus pluralis in graeca lingua ambiguus est, utrum a salute an a salutari nomen declinatum sit, quoniam owtYjpia dicitur salus uel sanitas. unde fit genetiuus pluralis tOOV awtTjpiwv; salutare autem aior/ jpioy dicitur et inde genetiuus pluralis idem ipse est. si ergo recte potest intellegi etiam sacrificium salutis quod est sacrificium salutaris, quoniam a salutari salus datur, et illud est salutare unde salus accipitur, non est necesse, ut tamquam multorum salutarium sacrificia hic intellegamus, ubi dictum est" a sacrificiis salutarium", sed multarum forsitan sanitatum, quae tamen ab uno salutari accipiuntur. quod sit autem salutare dei, de quo dictum est: calicem salutaris accipiam, et de quo Symeon dicit in euangelio: quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum, fides christiana nouit. possunt sane non absurde intellegi uel dici etiam sacrificia salutaria, quae sunt salutaris.
3.36
Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis legitimum aeternum. non frustra est additum" filiabus", quoniam quaedam ad escas pertinentia sacerdotum prohibet a feminis accipi, sed a masculis iubet. Cum quaesisset Moyses caprum oblatum pro populi peccatis et non inuenisset, quoniam fuerat incensus, et iratus esset, quod ea, quae pro peccato a populo offerrentur. constituit dominus sacerdotibus edenda inde oblatis adipibus et renibus, iratus autem esset non fratri suo, sed filiis eius, credo quod ad eos suggerendi ministerium pertineret, respondit illi Aaron et ait: si hodie obtulerunt ea quae pro peccato illorum sunt et holocausta sua ante dominum et contigerunt mihi talia et comedam quod est pro peccato hodie, numquid placitum erit dom in o? et audiuit Moyses et placuit illi. hoc uidetur dixisse Aaron, quod ipso die. quo primum obtulerant filii Israhel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad cetera: nam deinceps sacrificia pro peccatis ipsi edebant. sed quia hoc primum fuit ipso primo die primitus oblatum. credendum est Aaron sacerdotem hoc diuina inspiratione dixisse, ut et illud circa sacerdotes deinceps seruaretur, quod praeceperat dominus Moysi, et hoc quod Aaron dixit tamquam diuinitus dictum Moyses adprobaret. quid ergo de ceteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et uitulo, quae diximus etiam ipsa pro peccato oblata debere intellegi? an de uitulo nulla quaestio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine quemadmodum praeceptum fuerat intromitteretur, unde et tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat, ut totus arderet? quid ergo de ariete? an quoniam primum caprum quaesiuit Moyses, quod de capro illi responsum est, hoc et de ariete intellegendum est, quem ex ordine fuerat quaesiturus, nisi illud responsum sacerdotis ei placuisset? de uitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit. quam de uitulo pro peccato uniuersae synagogae praeceperat deus, sicut de uitulo pro peccato sacerdotis, id est. ut totus arderet extra castra? haec enim uerba sunt irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non inuenisset, quia fuerat totus incensus: quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc uobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae et exoretis pro eo ante dominum. non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus. edetis illud in loco sancto. quomodo mihi constituit dominus. utique cum dicit: non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis siue pro peccato uniuersae synagogae non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. hoc autem quare sit factum, id est, ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron et placuit Moysi. Sane quoniam sex pecora praecepta fuerant senioribus populi ut offerrentur pro populo. quorum prius quattuor commemorauit. hircum et arietem et uitulum et agnum anniculum— quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum— duo uero media, arietem et uitulum, ambigue posita uideramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent et hirco adiungerentur an potius agno, ut in holocaustum offerrentur— unde quid nobis uideretur suo loco exposuimus— postea uero, ut sex animalia complerentur, uitulum et arietem commemorauit in sacrificium salutaris, nec tamen in consequentibus cum immolata sunt et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et uituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille uitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut iam non sex pecora, sed potius quattuor fuisse credantur: potest fortassis intellegi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum. posuerat, iterum nominauit et non est alius uitulus et alius aries in sacrificium salutaris, ut, cum dixisset hircum pro peccato et arietem et uitulum non dicens in quid, id est in quam rem, agnum uero anniculum in holocaustum, postea dicere uoluerit quid de uitulo et ariete faciendum esset, id est, quia neque pro peccato sicut hircus neque in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris iubebantur inferri; sed si hoc intellexerimus, manebit quaestio, quare pro peccato synagogae hircus oblatus sit, cum de sacrificiis quae pro peccatis offerenda essent ab initio dominus loquens uitulum offerri iusserit pro peccato synagogae sicut pro peccato sacerdotis non caprum, sed uitulum— de quo uitulo etiam sanguinem similiter ut pro peccato sacerdotis ad tangenda cornua altaris incensi praecepit inferri— et quae causa fuerit. ut pro peccato Aaron et Moyses uitulum offerret et ipse Aaron alterum uitulum, sicut pro peccato sacerdotis secundum dei praeceptum offerri oportebat, pro peccato autem populi non uitulus, sicut praeceptum fuerat, sed hircus potius offerretur. quod nos cum moueret, uisum est nobis, ut supra diximus. quod non solus hircus pro peccato populi sed et aries et uitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur" pro peccato", quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus, et singuli quique habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries, et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus uitulus; sicut ab initio praeceptum fuerat, pro peccato uniuersae synagogae uitulum offerri oportebat. ideo autem, cum immolata sunt, hircus tantummodo nominatur, ut alia etiam tacita intellegerentur, locutione a parte totum, quia omnia fuerant pro peccatis.
3.37
Cum ageret de morticinis inmundorum animalium, et omne uas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus quaecumque sunt intus inmunda erunt, et illud conteretur, id est ipsum uas. et omnis cibus qui manducatur in quemcumque uenerit super illum aqua inmundus erit uobis. non quaecumque aqua intellegenda est, quae si superuenerit cibo, facit eum inmundum, sed ex illo uase, quod factum est inmundum de morticinis inmundis, si forte ipsum uas habuit aquam.
3.38
Instruere filios Israhel inter uiuificantia quae manducantur et inter uiuificantia quae non manducantur. quae graecus habet CtooYovoOvta, nostri quidam" uiuificantia" interpretari maluerunt, quia utcumque hoc uerbum noster usus recepit. quam facere nouum insolitum, si dici posset" uiuigignentia". non enim quae uiuificant. id est uiuere faciunt, sed quae uiuos fetus gignunt, id est non oua sed pullos, dicuntur CwoYovoovta.
3.39
Quid est quod ait de muliere quae peperit: omne sanctum non tanget et in sanctuarium non introibit? quod sanctuarium uult intellegi, cum legatur in tabernaculum nonnisi sacerdotes solere ingredi et usque ad uelum interius secundum, ultra uelum autem ipsum, ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? an et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum. sanctuarium dici potuit? nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum dicitur: in loco sancto edent ea. illuc fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae inponerentur altari.
3.40
Quid est quod dicit: si masculum pepererit mulier. inmunda erit septem dies: secundum dies secessionis eius inmunda erit. et die octauo circumcidet carnem praeputii eius: et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. omne quod sanctum est non continget et in sanctuarium non introibit? quae differentia est inter septem dies illos, quibus eam dicit inmundam, et triginta tres, quibus in sanguine suo mundo sedebit? si enim iam inmunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? an hoc adhuc interest. quia in sanguine est licet mundo? ut hoc distet, quia cum inmunda est, ubicumque etiam sederit. inmundum facit, cum uero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere et in sanctuarium intrare? hoc est enim, quod ait: secundum dies secessionis purgationis suae, quoniam dicit alio loco inmunditiam feminae, quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quanc! o omne super quod sederit inmundum erit.,, secessionis" autem dicit, quoniam secedebat aliquantum. ne omnia coinquinaret. cum perageret illos dies. hos dies inmunditiae eius. si feminam pareret, lex duplicabat et quattuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices iusserat obseruari, id est sexaginta sex. ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. aliqui autem codices graeci non habent" in sanguine mundo suo", sed in sanguine inmundo suo". Et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem. et offeret eum ante dominum; et exorabit pro ea sacerdos et purgabit eam a fonte sanguinis eius. ista lex eius quae peperit masculum aut feminam. si autem non inuenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos. unum in holocaustum et unum pro peccato. et exorabit pro ea sacerdos et purgabitur. recte ergo superius non legendum est: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum* et pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent. sed sicut dictum est: et pullum columbinum aut turturem pro peccato, quandoquidem postea dicit: si non inuenerit manus eius quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures. ubi plus uidetur habere" et"; nam ea coniunctione detracta integre sequitur: accipiet duos turtures aut duos pulloscolumbinos, unam auem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato. Sed quo peccato? numquid peperisse peccatum est? an hic ostenditur illa propago ex Adam, unde apostolus dicit: ex uno in condemnationem, et quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit? et hic satis adparet quemadmodum dictum sit: ego enim in i niquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit. cur ergo non illud quod natum est purgari dicit scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? an ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem? non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? nam quo pertinet quod superius ait: super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur? Quodsi quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum" super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato", sed ita potius legendum: et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis inpleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet uel filia, ut deinde ab alio sensu sequatur: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato, id est pro peccato suo, cum completi* fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putauerit, ex euangelio conuincetur, ubi cum tale aliquid nato ex uirgine domino facerent magis propter consuetudinem legis quam propter necessitatem alicuius in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur: et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. non dictum est" pro matre eius" sed" pro eo", quamuis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. sic enim baptizari etiam ipse dignatus est baptismo Iohannis, qui erat baptismus paenitentiae in remissionem peccatorum, quamuis nullum haberet ille peccatum. merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Leuitico locum, ut non dicerent: super filio aut super filia, sed: pro filio aut pro filia. hanc enim uim huius praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait: s< p\' Ulti) r) szt\\ k> 7aip{. sane aduertendum est quam pauper dominus nasci uoluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in euangelio legitur: quod scriptura Leuitici tunc iussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.
3.41
Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. uelut exponendo dixit posterius, unde quod primum dixerat intellegeretur, quoniam dixerat: homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix lucida. ne cicatricem sic intellegeremus, quomodo solet esse uestigium sanati uulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adiunxit: et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. quidquid ergo illud est. coloris uitium est, quod nomine cicatricis appellat. quod uero ait: tactus leprae, non quod tactu color sentiatur, sed ita dicit tactum leprae, tamquam homo ipse uel corpus eius lepra sit tactum, hoc est maculatum atque uitiatum. sicut dici solet:" tetigit eum uel non tetigit febris". denique ipsam maculam tactum uocat et eam semper isto nomine appellat. unde nonnulli nostri non" tactum", sed" maculam" interpretati sunt. quo nomine quidem planius uidetur sonare quod legitur: sed potuit et graecus non dicere άφήν, id est tactum. sed μῶμον, id est maculam, unde ἄμωμον dicit immaculatum. quamquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni uitio purum solet scriptura ἄμωμον dicere. unde non maculam coloris, sed omnis uitii notam uult intellegi, quod appellat. posset ergo quod ad solum colorem adtinet σπίλον dicere: quo uerbo usus est apostolus, ubi ait de ecclesia: non habentem maculam aut rugam. nec σπίλον autem nec dixit, sed άφήν, id est tactum, quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus et tamen hoc septuaginta interpretes non piguit graece dicere. cur ergo latinos piguerit? quod autem dicitur" cicatrix signi", uel ideo dicitur, quod significet aliquid, uel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a ceteris, hoc est notabilem reddit.
3.42
Quid est quod ait: et uidebit sacerdos et inquinabit eum, ad quem ueniet, ut mundetur? sed" inquinabit" dictum est" inquinatum pronuntiabit", si haec in eo uiderit, quae scriptura dicit de macula leprae.
3.43
Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius et humilis non fuerit aspectus eius a cute." lucidus albus" subauditur" tactus", id est illa macula coloris, non pilus. quod postea dicit: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute. hanc dicit., significationem", quod superius signum" in latino legitur. nam graecus et supra et hic uno eodemque uerbo usus est or,| xotg- av dicens.
3.44
Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus, non est conuersus tactus in cute. et purgabit eum sacerdos; signum enim est: hoc est" purgatum eum pronuntiabit"; non enim est lepra, sed signum.
3.45
Si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget< illum>, et uisus fuerit denuo sacerdoti et uiderit eum sacerdos et ecce commutata< est> significatio in cute, et inquinabit eum sacerdos; lepra est. etiam hic" inquinabit" dixit" inquinatum pronuntiabit\':" et autem plus habet ex more locutionis scripturae. hoc itaque uidetur admonuisse. ut, cum uisus fuerit solus color albus et lucidus discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut, si uiderit etiam pilum mutatum in album colorem et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est inquinet hominem pronuntiando leprosum. si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute c- oloris eius— id est lucidus albus fuerit ille tactus: quo nomine eandem maculam appellat— et humilis non fuerit aspectus eius a cute et pilus non erit conuersus in album, ipse autem est obscurus— id est ipse pilus, quia non est albus— et segregabit sacerdos tactum septem dies. et uidebit sacerdos tactum die septimo— id est illam maculam— et ecce tactus manet ante eum, non commutatus est tactus in cute. id est non est discolor et dissimilis inuentus a cute. ergo sanatum est quod uitiosum erat. sed adhuc iubet probari eandem sanitatem per alios septem dies atque ideo sequitur et dicit: et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo— id est septem dies alios— et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus— id est quia non albus et lucidus ac per hoc concolor sano colori— non. est mutatus tactus in cute— sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a cetera cute— et purgabit eum sacerdos, id est purgatum pronuntiabit a suspicione leprae, non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae adparuerat. cum expectaretur utrum humilior fieret locus et pilus illic in album conuerteretur, non contigit. sed potius. ille tactus, qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inuentus est, id est similis cetero colori, non lucidus. non erat ergo lepra; signum est enim, non lepra, quod sic adparuit. tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae" lauabit uestimenta sua", quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lauanda fuerant uestimenta, et mundus erit.
3.46
Deinde sequitur: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget illum— id est posteaquam uidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata es\' t illa significatio. id est illud signum in cute— et uisus fuerit in secundo sacerdoti— id est post alios septem dies— et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute— id est non stetit in- illa sanitate, in qua eum uiderat post primos septem dies— et inquinabit illum sacerdos; lepra est. iam hic quoniam illud quod uisum fuerat post primos septem dies sanum non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum uitium, lepra pronuntiatur, ita ut non illic expectetur uel locus humilior uel pilus in album conuersus. cum enim lepra non sit notabilis atque uitiosa nisi uarietas, hoc ipsum de uitioso colore redire ad sanum et de sano redire ad uitiosum ita notabile est, ut non ibi fuerit expectandum, quod in primo expectari praeceperat de humiliore loco et pili candore, sed iam etiam ista uarietate sine dubitatione sit lepra.
3.47
Deinde sequitur: et tactus leprae si fuerit in homine. ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice. hinc si subtrahamus" et"\', more enim locutionis scripturarum positum est, iste erit sensus: et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album a sano carnis uiuae in cicatrice. ordo est: mutauit capillum album in cicatrice a sano carnis uiuae, id est: cum caro uiua et sana habeat capillum obscurum uel nigrum, haec cicatrix album habet. lepra ueterescens est in cute coloris eius: et inquinabit eum sacerdos— id est inquinatum pronuntiabit— non segregabit eum, quia inmundus est. hoc uidetur dicere, quia, ubi inuentus fuerit pilus in album mutatus concolor albo uitio cutis, iam non segregatur, ut probetur, nec expectatur utrum etiam humilior fiat locus, sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor ceterae et album habet pilum discolorem ceteris qui sunt in carne uiua et sana lepra ueterescens pronuntiatur: ideo ueterescens, quia iam non est probanda illis bis septem diebus. si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, quoniam dixerat totum album factum per totam cutem eo ipso iam mundum esse, quia uarietas ibi iam non esset. deinde ait: et quacumque die uisus fuerit in eo color uiuus, inquinabitur: ubi satis ostendit uarietatem inprobari. ac per hoc quod modo dixit: si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, et ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce conuersus tactus in album, et purgabit sacerdos tactum: mundus est, restitutum colorem sanum non debemus accipere. ut color sanus esset: iam enim ipse erat, per quem tamen fiebat inmundus propter uarietatem. restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi uarietas erit. sed restitutum pro pereunte accipere nimis inusitata locutio est; magis enim uidetur dicere debuisse: si autem restitutus fuerit color albus. nunc uere ait: restitutus sanus et conuersus fuerit albus, tamquam diceret: sanus color si restitutus fuerit in album.
3.48
Quid est quod, cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellauit, cum in solo colore fiat uel cutis uel capillorum, et quod humilior aspectus eius a cetera cute adpareat, sine dolore tamen et sine ulla uexatione? an hoc quod inmundum est quassationem uoluit appellare pro plaga, uelut hac inmunditia homo percussus sit?
3.49
Quid sibi uult quod cum diceret de lepra uestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium ait: rant] in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo aut in stamine aut in lana aut in lineis aut in laneis, cum iam supra dixisset: in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo? nam stuppeum est utique lineum. an illic uestimenta intellegi uoluit, hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? non enim uestimenta sunt stramina iumentorum, cum sint lanea, aut uestimenta sunt retia, cum sint linea. prius ergo specialiter de uestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere uoluit.
3.50
Quaeritur quid dixerit: in omni operaria pelle, quod nonnulli interpretati sunt: in omni confecta pelle. sed non ait graecus έργαμέψ δέρματι, ait autem έργασίμψ, quod uerbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Ionathan loquitur ad Dauid: esto in agro in die operaria, id est in die qua fit opus. ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi adcommodatam. sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus.
3.51
Quid est quod ait: in omni uase operario pellis. nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni uase pelliceo? hoc autem isto loco uas dicit, quod graeci appellant o% so?; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. aliud est autem quod appellatur artftlov; nam et hoc latina lingua U&\'< dicit. sed aYfetov illud magis intellegitur uas quod liquorem capit.
3.52
Quid est quod ait: et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur et manus suas non lauit aqua, lauabit uestimenta et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque in uesperam? ambigue quippe positum est quod ait: manus suas non lauit aqua, uelut posteaquam tetigerit. sed intellegendum est: quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem tetigerit lauabit uestimenta et cetera.
3.53
Quid est quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra uelum, ait inter cetera: et exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum[ et] de omnibus peccatis eorum? quomodo ergo pro sanctis. si ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? an quia non ait" pro inmunditiis" filiorum Israhel sed" ab inmunditiis", hoc intellegendum est" exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel?" id est pro eis qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel non consentientes inmunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamuis essent ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum alieni. de omnibus peccatis eorum, id est: quae iniustitiae ueniebant de omnibus peccatis eorum. Potest et iste esse sensus" exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel", id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab inmunditiis filiorum Israhel tuti essent. sed exorabit non potest accipi nisi quod alio uerbo dicitur" propitiabit". unde et propitiatorium uocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt; graece autem dicitur ἱλαστήριον. et quod hoc loco latinus ait: exorabit pro sanctis, graecus habet ἐξιλάσεται, quod non intellegitur nisi pro peccatis. unde scriptum est in psalmo: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. hic ergo aptior sensus est. ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare deum, qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel, et quia, licet ita sancti sint, ut inmunditiis filiorum Israhel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio dei. Sane in quodam graeco inuenimus: et exorabit sanctum. non pro sanctis, et illud quidem sanctum genere neutro, id est τὸ ἅγιον. nam posset intellegi" exorabit sanctum deum", et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod deus est, quia et spiritus sanctus, qui utique deus est. neutro genere graece dicitur τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. et forte hoc est— si tamen ille codex uerior est, qui emendatior uidebatur— ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον, hoc est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, quod latine genere neutro dici non potest. quamuis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non inuenerimus nisi quod supra diximus: exorabit pro sanctis. quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro his quae sancta sunt intellegatur. id est tabernaculo ipso et quaecumque in eis essent sanctificata domino: ut hoc sit exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel: propitiabit deum pro his quae sanctificata sunt domino ab inmunditiis filiorum Israhel, quia in medio eorum erat tabernaculum. sic enim sequitur. nam cum dixisset: exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum, continuo subiecit: et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis in medio inmunditiae eorum, ut ad hoc necessaria uideatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. nam et paulo post hoc dicit de altari. quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos et sanctificaret ab inmunditiis filiorum Israhel.
3.54
Et perficiet exorans sanctum. utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est τὸ ἅγιον. utrum ergo exorans dominum perficiet sanctum, id est perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet. quod ait. exorans sanctum, id est illud sanctum quod est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον?
3.55
De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον uocant, solet esse disceptatio, et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus suum aqua et sic ingredi in castra— tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci< uitulique> acceperit carnes< et> extra castra combusserit— quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco positum est: τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. an forte spiritum sanctum sancti dei hoc est τὸ ἅγιον πνεῦμα τοῦ ἁγίου θεοῦ? an potius" exorabit" dictum est" exorando purgabit"? nam sic uerba contexit: et exorabit sanctum sancti et tabernaculum testimonii et altare exorabit et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare nisi, ut dictum est, intellegamus" exorando purgabit"?
3.56
Illud quod dicit: quicumque occiderit uitulum aut ouem aut capram in castris et quicumque occiderit extra castra et ad ostium tabernaculi testimonii non adtulerit. et in hoc constituit peccatum et comminatur facienti, non de his dicit quae occiduntur ad usum uescendi uel si quid aliud. sed de sacrificiis. prohibuit enim priuata sacrificia, ne sibi quisque quodam modo sacerdos esse audeat, sed illuc adferat, ubi per sacerdotem offerantur deo. ita enim nec uanis sacrificabunt; nam et hoc in ea consuetudine cauendum praemonuit. cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit— unde et rex Israhel Hieroboam uaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno eius erant, dum pergunt Hierusalem, ut in templo dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a domino condemnatus est— merito quaeritur quomodo licite sacrificauerit Helias extra templum dei, quando et ignem de caelo impetrauit et prophetas daemoniorum conuicit. quod mihi non uidetur alia ratione defendi quam illa, qua defenditur et Abrahae factum, quod filium deo iussus uoluit immolare. cum enim iubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctoris est legis. non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et conuincerentur prophetae lucorum; sed spiritus dei, qui fuerat in Helia quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.
3.57
Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: anima omnis carnis sanguis eius est? quem totum locum sic explicat: et homo homo filiorum Israhel aut de proselytis qui adpositi sunt in uobis quicumque ederit omnem sanguinem, et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem et perdam illam de populo suo. anima enim omnis carnis sanguis eius est. et ego dedi illum uobis exorare pro animabus uestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. propterea dixi filiis Israhel: omnis anima ex uobis non edet sanguinem, et proselytus qui adpositus est in uobis non edet sanguinem. numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus. etiam anima hominis sanguis putanda est? absit. quomodo ergo non ait: anima omnis carnis pecoris sanguis eius est, sed: anima, inquit, omnis carnis sanguis eius est? in omni utique carne etiam hominis caro deputatur. an quia uitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne uiuitur, qui in omnibus uenis per corporis cuncta diffunditur, ipsam uitam corporis uocauit animam, non uitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? qua locutione dicimus istam uitam temporalem esse, non aeternam, mortalem, non inmortalem, cum sit inmortalis animae natura, quae ablata est ab angelis in sinu Abrahae, et cui dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et quae in tormentis ardebat inferni. secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis uita, dixit apostolus Paulus: non enim facio animam meam pretiosam mihi. ubi se ostendere uoluit et mori paratum pro euangelio. nam secundum significationem, qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. sunt et aliae huius modi locutiones. uita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. sed quid est quod ait: dedi uobis eum ad altare dei, exoret pro anima uestra? tamquam anima pro anima exoret. numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra uolumus exorari? absurdum est hoc. Sed multo est absurdius, ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis; quae mori non potest, cum manifeste scriptura testetur in epistula ad Hebraeos illum sanguinem uictimarum nihil profuisse ad exorandum deum pro peccatis hominum, sed significasse aliquid quod prodesset. inpossibile est enim. inquit. sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata. restat itaque, ut, quoniam pro anima nostra exorat mediator ille. qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam. Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est: septem spicae septem anni sunt; non enim dixit: septem annos significant, et: septem boues septem anni sunt et multa huius modi. hinc est quod dictum est: petra erat Christus; non enim dixit: petra significabat Christum, sed tamquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. sic et sanguis, quoniam propter uitalem quandam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. uerum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum: tantum ne anima hominis, quae carnem humanam uiuificat et est rationalis, sanguis putetur ualde cauendum est et hic error modis omnibus refutandus. quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet significetur id quod continetur, ut, quoniam anima sanguine tenetur in corpore— nam si fuerit effusus abscedit— per ipsum aptius significata sit anima et eius nomen sanguis acceperit. sicut ecclesia dicitur locus, quo ecclesia congregatur; nam ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam. hoc tamen uocari etiam ipsam domum orationum idem apostolus testis est, ubi ait: numquid domus non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? et hoc cotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit uel confugerit, quibus ecclesiae congregatio continetur. scriptum est etiam: et effundens sanguinem qui fraudat mercedem mercenarii. mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur uita, quae nomine sanguinis appellatur. Sed cum dominus dicat: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis in uobis uitam, quid sibi uult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tanto opere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo uera fit remissio peccatorum? a cuius tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui uolunt habere uitam. quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in lege sanguinem manducare eumque deo fundere iubetur. nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis uisum est, diximus.
3.58
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis; turpitudo enim eorum. prohibet cum matre concumbere; ibi est enim turpitudo patris et matris. nam postea prohibet et nouercae, ubi dicit: turpitudinem uxoris patris tui non reuelabis; turpitudo enim patris tui est. ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in nouerca enim tantum patris.
3.59
Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo aut ex matre tua quae domi est nata uel quae foris nata est non reuelabis turpitudinem earum." quae domi nata est", intellegitur ex patre;" quae foris nata est", intellegitur ex matre. si forte de priore uiro eam mater susceperat et cum illa in domum uenerat, quando patri eius nupsit, quem monet scriptura ne reuelet turpitudinem sororis suae. hic uidetur non prohibuisse et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata; non enim dicit: turpitudinem non reuelabis sororis tuae ex patre et ex matre, sed: ex patre aut ex matre. uerum quis non uideat etiam illud esse prohibitum multo maxime? si enim non licet sororis turpitudinem reuelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque! quid est autem quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus siue de filio siue de filia sequitur et dicit: turpitudinem filiae uxoris patris tui non reuelabis? si enim huc usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia nouercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore uiro nouerca peperisset nec huius qui prohibetur soror esset uel ex patre uel ex matre; cum uero addidit: ex eodem patre soror tua est, non reuelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex nouerca, de qua iam superius dixerat. an ideo iterum hoc apertius uoluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit scriptura.
3.60
Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis. exposuit quid dixerit" turpitudinem fratris patris tui", id est patrui tui," non reuelabis"; hoc est enim" ad uxorem eius non introibis". in uxore quippe patrui uoluit intellegi turpitudinem patrui, sicut in uxore patris turpitudinem patris.
3.61
Turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis; turpitudo fratris tui est. quaeritur. utrum hoc uiuo fratre an mortuo sit prohibitum, et non parua quaestio est. si enim dixerimus de uiui fatris uxore locutam scripturam uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur. quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a ceteris? non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de nouerca, uiuo patre accipiendum est et non potius mortuo. nam uiuo patre quis non uideat multo maxime prohibitum, si cuiuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? de his ergo personis uidetur loqui, quae possent non habentes uiros in matrimonium conuenire, nisi lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, iubet scriptura esse faciendum. ac per hoc conlata ista prohibitione cum illa iussione, ne inuicem aduersentur, intellegenda est exceptio, id est non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem etiam quae a fratre uiuo per repudium recessisset. tunc enim, sicut dominus dicit, ad duritiam Iudaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris. ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.
3.62
Turpitudinem mulieris et filiae eius non reuelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. simul enim mulieris et filiae eius non licet reuelare turpitudinem[ eius], id est ambabus misceri et matri et filiae.
3.63
Filiam filii eius et filiam filiae eius non accipies. etiam neptem uxoris de filio uel de filia duci prohibuit. uxorem super sororem eius non accipies in zelum. hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis. sed sororem sorori noluit superduci. quod uidetur fecisse Iacob, siue quia nondum fuerat lege prohibitum siue quia subpositae alterius fraude deceptus est et illa magis de placito ueniebat quam posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, nc faceret eam moechari. hoc autem quod ait" in zelum", utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?
3.64
Et ad mulierem in segregatione inmunditiae eius non accedes reuelare turpitudinem eius: id est ad menstruatam mulierem non accedes: segregabatur enim secundum legem propter inmunditiam. hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi uult, quod etiam hic hoc isdem praeceptis uoluit adiungere? an forte in superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore noui testamenti remota umbrarum ueterum obseruatione sine dubio custodienda sunt? quod uidetur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata, quae non figuratae sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat, et inter iustitiae merita, si non accedat. qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur.
3.65
Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui inquinari ad eam. ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in decalogo prohibetur. unde adparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis uiris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem reuelari.
3.66
Et a semine tuo non dabis seruire principi. hic non uideo quid intellegatur nisi principi qui pro deo colitur. non enim ait SooXsostv, sed Xatpeikiv in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat seruire; plurimum autem distat. nam seruire hominibus sicut serui seruiunt, quod non est Xaxp=\' kiv sed SooXeustv, scriptura non prohibet; seruire autem secundum id quod est Xatpisusiv non iubetur hominibus nisi uni uero deo, sicut scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. non solum autem hoc uerbo, quod ait Xatpeueiv, satis significat quem principem dicat, id est cui cultus tamquam deo exhibetur, uerum etiam eo quod adiungit: et non profanabis nomen sanctum, siue dei, de cuius populo datur illo modo seruire principi, siue nomen sanctum ipsius populi Israhel. propter quod dicitur: sancti estis, quoniam et ego sanctus sum. oportunissime etiam hic adiungit: ego dominus, hoc utique admonens, quia illi soli debetur Xatpsia, id est ea seruitus, qua seruitur deo.
3.67
Quod dicit: et exhorruit terra eos qui insident super eam. propter mala facta eorum, quae superius commemorauit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat, sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur.
3.68
Non furtum facietis neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo. illud de furto positum est in decalogo. quod autem dicit: neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum, si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est: neque falsum testimonium dices aduersum proximum tuum, quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. sed utrum haec aliqua conpensatione admittenda sunt, magna quaestio est: sicut de mendacio paene omnibus uidetur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? quin immo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tamquam si quisquam homini uolenti se occidere gladium furetur. nam calumnia nescio utrum cuiquam ad eius utilitatem fieri possit. nisi forte quod ad maius gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Ioseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat. quamquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis obiectione proximus laeditur; mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sine illo quisquam siue nemo laedatur. proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando iustum esse mendacium, facile solueretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. nam quid isto praecepto absolutius: non mentiemini? sic enim dictum est quomodo: non facies tibi idolum— quod factum non potest aliquando iustum esse— et quomodo dictum est: non moechaberis— quia autem dicat aliquando moechiam iustam esse posse?— et: non furaberis— secundum definitionem illam furti iustum esse furtum numquam potest— et: non occides, quoniam cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu. numquid ita dici potest: cum homo iuste mentitur, lex mentitur? sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. mentitae sunt obstetrices Aegyptiae et bona illis deus retribuit; mentita est Raab pro exploratoribus terrae et ideo liberata est. an ex quo dictum est in lege: non mentiemini, ex illo intellegendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? sed magis credibile est. quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum. non quia prohibitum, ideo factum iniustum. fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum, quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberauerunt. ut propter hanc misericordiam illud peccatum ueniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intellegendum est remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eandem liberationem uenia sit data mendacio. ubi autem uenia datur, manifestum est esse peccatum. sed illud cauendum est, ne ita quisque existimet etiam ceteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita ueniam posse concedi. multa enim mala intolerabilia et nimium detestanda istum consequuntur errorem.
3.69
Non nocebis proximo. si quid sit nocere et non nocere pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est: non nocebis proximo. nam quod sequitur: non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando euenit, ut non rapiendo quisque noceat. nam gladius insanienti rapiendus est: et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.
3.70
Quid est quod, cum supra dixisset: non odio habebis fratrem tuum in animo tuo; arguendo argues proximum tuum et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: et non uindicatur manus tua? utrum pro eo, quod est" non punitur"? animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo inponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. ad hoc enim pertinet quod ante posuit: non odio habebis proximum tuum in animo tuo. uideri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. an" non uindicatur manus tua" hoc potius admonet, ne quaeras uindicari manum tuam nec ulciscendi libidine rapiaris? nam quid est aliud uindicari uelle nisi laetari uel consolari de alieno malo? et ideo dictum est: non irasceris filiis populi tui. sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. quidam uero codices habent: et non uindicabitur manus tua, id est arguendo uindicare te uelis, sed potius consulere illi quem arguis.
3.71
Et incisiones super animam non facietis in corpore uestro. super animam dixit" super funus mortui"; de anima quippe dolor est quae recessit. ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. hoc fieri deus prohibet.
3.72
Ita ut fornicentur in principes de populo suo. non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. eos quippe principes uult hic intellegi, qui pro diis colebantur; sicut apostolus dicit: secundum principem potestatis aeris, et in euangelio dominus: nunc princeps mundi huius missus est foras, et: ecce ueniet princeps mundi et in me nihil inueniet.
3.73
Homo homo quicumque adulterauerit uxorem uiri aut quicumque adulterauerit uxorem proximi sui, morte moriantur. pluraliter dixit" morte moriantur", hoc est qui adulterauit et quae adulterata est. hic aliquid distare uoluit inter quemlibet uirum et proximum, quamuis multis locis proximum pro omni homine ponat. sed quae est ista locutio, ut, cum iam dixisset de uiro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cuiuslibet uiri abstinendum est? nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuit de quolibet uiro; nunc uero, si quod minus est non licet, quanto minus licet quod maius malum est! nam si non licet adulterare uxorem cuiuslibet uiri, quanto magis proximi! an forte ista repetitio tamquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intellegat homo quantum malum sit adulterare uxorem uiri, quia, si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? proximus est enim omnis homo homini.
3.74
Et mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus. morte. moriantur; rei sunt. quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit inrationale nec ullo modo legis capax. an quemadmodum transferuntur uerba modo locutionis, quae graece appellatur fmocfopa, ab animali ad inanimale— sicut dicitur inprobus uentus uel iratum mare— ita et hic translatum est a rationali ad inrationale? nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.
3.75
Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius( et ipsa uiderit turpitudinem eius>, inproperium est; exterminabuntur in conspectu generis sui; turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum accipient. quid ait hoc loco" uiderit" nisi concumbendo cognouerit? sicut in lege dicitur: cognouit uxorem suam pro eo, quod est mixtus est ei. et quid ait: peccatum[ suum] accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati peccatum uoluit appellari?
3.76
Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae reuelauit: sine filiis morientur. quaeritur quousque sit intellegenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem semperque licuerit. sed intellegendum est ex his gradibus quos prohibuit non licere et secundum ipsos dictum: quicumque dormierit cum cognatu sua: ubi et aliqua non commemorata intellegenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est auunculi. nam de uxore patrui primum prohibuit, quamuis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. sed quid est" sine filiis morientur". cum filii ex huius modi coniunctionibus et ante nati sint et hodieque nascantur? an hoc intellegendum est lege dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint. non deputentur filii, id est nullo parentibus iure uiui succedant? Et non execrabiles facietis animas< uestras> et in pecoribus et in uolucribus et in omnibus serpentibus terrae quae ego segregaui uobis in inmunditiam. uidetur hic significare non haec natura esse inmunda, sed aliquo sacramenti signo, quandoquidem dicit: quae ego segregaui uobis in inmunditiam, tamquam inmunda eis non essent, si eis segregata non essent.
3.77
Et uir aut mulier si forte fuerit illi uentriloquus aut incantator, morte moriantur ambo. lapidibus lapidabitis eos; rei sunt. utrum uir et mulier an uir et uentriloquus aut mulier et uentriloquus siue incantator? sed hoc magis. et qui habet et quem habet.
3.78
Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo. superius" non accipient" dixerat, nunc autem" quoniam sanctus est", non quoniam sancti sunt. de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur et de unoquoque eorum dixit: quoniam sanctus est, locutione qua solet uti scriptura. nam unum illum summum postea commemorat. qui intrabat ad sancta sanctorum. nam et pluraliter conclusit dicens: et sanctificabis eum: dona domini dei uestri iste offert; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus qui sanctifico eos. quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit: dona domini dei uestri ipse offert, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. ac per hoc quod ait: mulierem fornicariam et profanam et eiectam a uiro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt; nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi uirginem accipere iussus est.
3.79
Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat scriptura christum.
3.80
Et consummatus manus induere uestimenta: illa utique, quae in ueste sacerdotali operosissime describuntur.
3.81
Caput non reteget cidari et uestimenta sua non scindet et super omnem animam mortuam non introibit. intellegitur ea quae supra dixit in luctu facere eum prohibitum, id est caput nudare cidari et uestimenta scindere. uestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius ruina nuntiarentur oppressi. nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. quod uero ait: super omnem animam mortuam non introibit, quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum difficile est intellegere; ea tamen scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia etiam cum inde ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine uiuente, quomodo tunc uocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse uideatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore non natura sua perdita— non enim et cum dicimur mortui peccato, natura dicitur interisse, sed quod iam peccato non utimur, ut sic intellegatur anima mortua, id est corpori mortua, quod eo uti desierit, cum in sua natura uiuat— quomodo potest quisque intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? an ipsam uitam temporalem animae uocabulo appellauit, quae utique mortua est in defuncto corpore anima illa emigrante, quae mori non potest? non quod ipsa uita anima fuerit, sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, cur dictum sit: anima omnis carnis sanguis eius est. est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui; non enim cum abscedente anima abscessit. uetuit ergo scriptura summum sacerdotem etiam super patris uel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. sequitur enim: super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur; ordo est autem uerborum: super patrem suum non inquinabitur nec super matrem suam.
3.82
Et de sanctis non exibit. eo procul dubio tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur de sanctis est exire prohibitus,. non autem semper. sane si uxores ducere uel filios gignere non uetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. cum lex etiam coniugali concubitu inmundum hominem dicat usque ad uesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua, et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die cotidie intrare intra uelum, ubi erat altare incensi, nec quemquam inmundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id cotidie summus sacerdos inplebat, si filios procreabat? nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si quis inquirat, responderi potest quod gratia dei non aegrotabat. numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? unde fit consequens, ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitteretur incensum aut, si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset inponi, non fieret inmundus coitu coniugali merito praecipuae sanctificationis suae. aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit inmunditiae, illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non inponebatur incensum.
3.83
Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest, quomodo iam esse poterat summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere iubeat. ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem cotidie oportebat inponi. quamquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si uel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare; nisi forte et hoc ita soluatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes nisi subito mori non praecedente aegritudine, sicut de ipso Aaron scriptura testatur.
3.84
Aduertendum est quotiens dicit: ego dominus qui sanctifico eum, loquens de sacerdote, cum hoc etiam Moysi dixerit: et sanctificabis eum. quomodo ergo et Moyses sanctificat et dominus? non enim Moyses pro domino, sed Moyses uisibilibus sacramentis per ministerium suum, dominus autem inuisibili gratia per spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam uisibilium sacramentorum. nam sine ista sanctificatione inuisibilis gratiae uisibilia sacramenta quid prosunt? merito autem quaeritur, utrum etiam ista inuisibilis sanctificatio sine uisibilibus sacramentis, quibus uisibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. tolerabilius enim quisque dixerit sine illis istam non esse quam si fuerit non prodesse, cum in ista sit omnis utilitas illorum. sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur intuendum est. nihil quippe profuit Symoni mago uisibilis baptismus, cui sanctificatio inuisibilis defuit; sed quibus ista inuisibilis quoniam adfuit profuit, etiam uisibilia sacramenta perceperant similiter baptizati. nec tamen Moyses, qui uisibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis uel oleo sanctificatus ostenditur; inuisibiliter uero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? hoc et de Iohanne Baptista dici potest; prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus. id tamen in eo factum uisibiliter non inuenimus, antequam ad ministerium baptizandi ueniret. hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo dominus ait: hodie mecum eris in paradiso. neque enim sine sanctificatione inuisibili tanta felicitate donatus est. proinde colligitur inuisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse atque profuisse sine uisibilibus sacramentis, quae pro temporum diuersitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia modo sint, uisibilem uero sanctificationem, quae fieret per uisibilia sacramenta, sine ista inuisibili posse adesse, non posse prodesse. nec tamen ideo sacramentum uisibile contemnendum est; nam contemptor eius inuisibiliter sanctificari nullo modo potest. hinc est, quod Cornelius et qui cum eo erant, cum iam inuisibiliter infuso sancto spiritu sanctificati adparerent, baptizati sunt tamen; nec superflua iudicata est uisibilis sanctificatio, quam inuisibilis iam praecesserat.
3.85
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: dic Aaron et filiis eius: et adtendant a sanctis filiorum Israhel, et non profanabunt nomen sanetum meum, quanta ipsi sanctificant mihi; ego dominus. et dices illis: in progenies uestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine uestro ad sancta quaecumque sanctificauerint filii Israhel domino et inmunditia eius in illo, exterminabitur anima illa a me: ego dominus deus uester. ablata est omnis dubitatio neminem sacerdotum uel summorum uel secundorum debuisse accedere ad sancta, si inmunditia eius in ipso esset. erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non inponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis die solebat inponi mane et uespera, quandoquidem post coitum coniugalem etiam loto corpore inmundus erat usque ad uesperam a quo id necesse erat inponi. quod autem ait: quae sanctificant filii Israhel, intellegendum est offerendo sacerdotibus offerendum per eos domino. et notandum sanctificationis genus, quod fit uoto et deuotione offerentis. sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo se ipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos uouent, obseruandum est in scripturis.
3.86
Et qui tetigerit omnem inmunditiam animae, id est aliquid morticinum, cuius secundum legem tactus inquinat.
3.87
Homo homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet, nominans autem nomen domini morte moriatur. quasi aliud sit maledicere deum suum, aliud nominare nomen domini atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. quamuis hoc loco ita intellegendum sit, quod dictum est: nomen domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? an forte hoc ipsum repetendo monstrauit non leue illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens:" nominans enim", sed: nominans autem, subobscurum factum est. et ideo si hoc recte intellegitur, notandum est etiam locutionis genus.
3.88
Et homo qui percusserit[ omnem] animam hominis et mortuus fuerit, morte moriatur. non ait: quicumque percusserit hominem et mortuus fuerit, sed: animam hominis, cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et dominus dicit: nolite timere eos qui corpus occidunt. eo more quo solet scriptura appellat animam uitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc uoluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo uita hominem priuet. cur ergo addidit: et mortuus fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est uita homo a percutiente priuatus sit? an exponere uoluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat" hominis animam percussam", et sic ait: et mortuus fuerit, tamquam diceret: id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.
3.89
Cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini. sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uineam tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domino. quomodo intellegendum est: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra" sex annis seminabis agrum tuum" et cetera? quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieuerit, cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. requiem enim terrae septimo utique anno uult intellegi. quo iussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. uidetur ergo hic esse ordo uerborum: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini: quae ab se surgunt< ab> agro tuo non metes et uuam sanctificationis tuae non uindemiabis. annus requiescendi erit terrae. et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et mercenario tuo et inquilino qui applicitus est ad te. et pecoribus tuis et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat et ait: sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uitem tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domini. agrum tuum non seminabis et uineam tuam non putabis. et per hoc quod ait" non putabis", omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. neque enim si putanda non est, aranda est aut adminiculis suspendenda uel quodlibet aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum; sed quomodo solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis cultura significata est. et per agrum atque uineam, cum et illum seminari et hanc putari prohibuit, omne agri genus intellegendum est. neque enim in oliueto uel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. quod uero ait: et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et cetera, satis aperuit nec dominum agri prohibitum uesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim uescendo consumeret, non quod in usus reponeret.
3.90
Et terra non uenumdabitur in profanationem. alii codices habent" i n confirmationem"; quam mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror propter uerbi similem sonum; βεβήλωσις enim profanatio dicitur, βεβαίωσις; autem confirmatio. sed ille sensus apertus est: et terra non uenumdabitur in profanationem, id est ne quis auderet terram, quam accepit a deo, uendere profanis, qui ea utantur ad inpietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. illud autem subobscurum est: non uenumdabitur terra in confirmationem. quod puto non intellegendum, nisi ne ita uenditio confirmetur, ut eam non recipiat uenditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. quod uero sequitur utrique sensui potest congruere, siue legatur: et terra non uenumdabitur in profanationem, siue: in confirmationem. secutus quippe adiunxit: mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae uos estis ante me.
3.91
Et per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae. alii autem codices habent" redemptionem dabitis terrae". sensus ergo hic est: non uenumdabitur terra in profanationem, id est illis qui ea utantur in iniuriam creatoris, aut: in confirmationem, id est ut eam emptor perpetuo possideat nec certo secundum dei praeceptum interuallo annorum restituat uenditori. mea enim est, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit dicens: propter quod proselyti et incolae uos estis ante me, hoc est: quamuis proselyti, id est aduenae sint uobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti uestrae, et incolae, id est non in terra propria manentes, tamen etiam uos omnes ante me aduenae estis et incolae. hoc deus dicit siue Israhelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit eis dederit, siue omni homini, quoniam ante deum qui semper manet et, sicut scriptum est, caelum et terram inplet utique praesentia sua, omnis homo aduena est nascendo et incola uiuendo, quoniam conpellitur migrare moriendo.
3.92
deinde adiungit et dicit:< et> per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae tamquam inquilini uel redemptionem. illud, nisi fallor, uult intellegi quod inde reddebant quodam modo per cessationes septimorum quorumque annorum et quinquagesimi anni, quem uocat remissionis, ut ipsa uacatio terrae uelut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cuius est, hoc est ab eius creatore deo.
3.93
Et ponam tabernaculum meum in uobis et non abominabitur anima mea uos. animam suam deus uoluntatem suam dicit. non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia eius eius modi est cuius modi creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Esaiam ipse testatur dicens: et omnem flatum ego feci: quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. sicut ergo cum dicit" oculos suos* et" labia sua et cetera uocabula membrorum corporalium non utique accipimus eum forma corporis esse definitum, sed illa omnia membrorum nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque uirtutum: ita et cum dicit: anima mea, uoluntatem eius debemus accipere. perfecta quippe simplex illa natura, quae deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu nec ipso spiritu mutabilis est sicut anima; sed et spiritus est deus et semper idem ipse, apud quem non est commutatio. hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, sed tantum uerbum et carnem fuisse, cum diceret: tristis est anima mea usque ad mortem. sed ipso eius actu, qui nobis per euangelicam declaratur historiam, sic adparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.
3.94
Quid est quod inoboedientiae poenas cum minaretur deus, dixit inter cetera: et consumet uos perambulans gladius? deinde ait: et erit terra uestra deserta et ciuitates uestrae erunt desertae. tunc bene sentiet terra sabbata sua omnes dies desolationis suae, et uos eritis in terra inimicorum uestrorum. quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? an in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium facta non erunt ibi? an" consumet uos" sic ait, ac si diceret:" interficiet uos", ut ad istam consummationem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes, quandoquidem paulo post dicit: et eis qui residui sunt ex uobis superducam formidinem in cor eorum? an secundum hyperbolen dictum est: consumet uos, secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris? secundum istum modum etiam dicitur quod deinde sequitur: et persequetur eos sonus folii uolantis, id est, quia nimius in eis timor erit, ut et leuissima quaeque formident.