Quaestiones in Heptateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
4.1
QVAEST. I. Quid est quod singulo de singulis< tribubus> eligi iubet principes eosque appellat χιλιάρχους? quos quidam latini interpretes" tribunos" appellauerunt; χιλίαρχοι autem uidentur a mille cognominati. sed cum consilium Iothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam deus adprobauit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moyseu ultra uires onerarent, χιλίαρχος appellauit constituendos super millenos homines, ἑκατοντάρχοὺς super centenos et πεντακοντάρχους super quinquagenos et δεκαδάρχους super denos, ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos. numquidnam et hic sic accipiendi sunt χιλίαρχοι, quod singuli essent super millenos? non utique. neque enim uniuersus omnium populus Israhel duodecim hominum milia tunc fuerunt. singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa milia continebant. nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur χιλίαρχοι, quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps; istorum autem unusquisque milium princeps, quoniam siue a mille siue a milibus eadem compositio nominis resonat, ut appellentur χιλίαρχοι.
4.2
Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est masculina a uiginti annis et supra omnis qui procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, additum est: omnis qui procedit in uirtute. et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec hominum milia conputarentur. quinque igitur illa:" propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum et caput" et ista deinde quattuor:" sexus, aetas, uirtus, recognitio" fortasse in ipso numero aliquid. insinuent. si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni aut quater quini ducantur, uiginti fiunt. quo numero etiam adulescentium aetas illa signatur. qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis et dicitur illa aetas uiginti annorum, quae non declinauerit in dextram aut sinistram. ubi mihi uidentur significari sancti fideles ex utroque testamento fidem ueram tenentes. nam uetus testamentum quinque libris Moysi maxime excellit et nouum quattuor euangeliis.
4.3
Quod ait de tabernaculo destringendo, leuando, erigendo: et alienigena qui accesserit moriatur, hic alienigena intellegendus est etiam ex illis filiis Israhel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo seruire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Leui. mirum est autem quomodo abusiue alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est ἀλλογενής et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur scriptura in aliarum gentium hominibus, ut appellentur quasi aliarum tribuum homines.
4.4
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum testimonii. quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes alii" custodias", alii" excubias. interpretati sunt. sed mirum nisi uigiliae melius dicuntur, quae solent in castris ternarum horarum obseruationem habere. unde scriptum est: quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans super mare, hoc est post nonam horam noctis, post tres uidelicet uigilias. et multis locis scripturarum nostri uigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακάς uocant. ubi nulla dubitatio est spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. quomodo enim Leuitae iubentur obseruare custodias Aaron et custodias filiorum Israhel, id est φυλακάς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab obseruandis uigiliis, quae proprie in castris obseruari solent, propter honorem, quo seruiebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus uicissim obseruare uigilias, quae obseruarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israhel?
4.5
Alienigena qui tetigerit morietur. quaerendum quomodo dixerit in Leuitico: qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur, cum hic dicat: alienigena qui tetigerit morietur, uolens intellegi eos, qui non essent de tribu Leui. an forte hic" tetigerit" ad obsequium dixerit seruitutis, quod a solis Leuitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur.
4.6
Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis pecorum Israhel sibi esse uoluerit. quomodo deinceps primogenita eorum uel pecorum eorum pertinebant ad deum, ubi iussit inmunda primogenita uel humana mutari ouibus? quomodo non et pro istis deinceps primogenitis conputabantur filii Leuitarum— manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus conputari— nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem domini pertinebant datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, iam deus proprios haberet tamquam suos de suis nec possent iuste pro illis conputari, qui deinceps primogeniti deo debebantur? de uniuerso quippe populo et de uniuersis pecoribus populi data est portio deo pro primogenitis. et haec portio erat Leuitae et pecora eorum. iam si quid genuissent, dei erat; non poterat hoc tamquam a populo dari, quod iam alienum erat. ac per hoc debita deinceps primogenita deo reddi oportebat nec pro his conputari posteros Leuitarum uel pecorum eorum.
4.7
Cura praeciperet de tollenda mensa. iussit cum illa et panes tolli sic dicens: et panes qui semper super eam erunt. non utique ipsi semper super eam erunt, sed similis eorum, quia illi auferebantur et recentes cotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. ideo dixit: qui semper super eam erunt, hoc est quia semper panes, non quia illi semper.
4.8
Et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. posset ista locutio uideri, quam uelut absurdam et non integram latini interpretes transferre noluerunt, id est:< et> super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum; tamquam debuerit dici: et altare aureum adoperient uestimento hyacinthino. nam" adoperient uestimentum hyacinthinum" hoc uidetur significare, quod ipsum uestimentum aliunde adoperiretur, non quod ipso uestimento adoperiretur altare. sed mihi uidetur non tam genus locutionis esse quam subobscurus sensus. hoc quippe intellegi potest: et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum, ut ipsum uestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeciperet, quod uestimentum iam super altare esset, ac sic breuiter utrumque complecteretur, et uestimento hyacinthino altare operiendum et uestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. subiunxit denique unde cooperiri uellet uestimentum hyacinthinum, cum adiecit: et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino.
4.9
Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius adiciet super illud et reddet cui deliquit ei. si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum, delictum quod redditur domino sacerdoti erit excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. hic ea peccata intellegenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damni pecuniarii fuissent. iubet enim restitui caput et quintas, id est totum illud quidquid est et quintam eius partem excepto ariete, qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. iubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. ubi utique intellegitur tunc domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est nec proximus eius, quem puto heredem intellegi uoluisse. sed de ipso homine nihil dixit scriptura; uerum tamen cum dicit:" si non ei fuerit proximus" sub hac breuitate insinuat tunc quaeri proximum eius, si ipse non fuerit. si autem nec proximus erit, domino restituetur, ne inpunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. sic sane uerba scripturae distinguenda sunt: si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat ille delictum ad ipsum; locutionis est enim quod addidit: ad ipsum, aut forte" ad ipsum" dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. deinde sequitur: delictum quod redditur domino sacerdoti erit; delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est.
4.10
Quaeri autem potest, quomodo in Exodo dicitur: si quis furatus fuerit uitulum aut ouem, restituere debere quinque uitulos uel quattuor oues, si occiderit aut uendiderit, si autem quod abstulerit saluum apud eum reperitur, duplum esse restituendum, cum hic restitui iubeat caput et quintam, quod longe est etiam a duplo, quanto magis a quadruplo uel quinquies tanto! nisi forte, quia hic ait: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae uoluit intellegi humana peccata. fieri enim potest, ut parum adtendendo per neglegentiam traiciat homo rem alienam in rem suam: quod ideo peccatum est, quia, si diligenter adtenderetur, non admitteretur. et haec uoluit capite et quinta restitui, non sicut furta multari. nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non per ignorantiam neglegentiae, sed furandi et fraudandi animo committuntur et ideo dicta humana, quia in homines fiunt, ille, nisi fallor, erit exitus quaestionis huius, ut ideo qui fecit non reddat uel duplum, quia non deprehenditur uel conuincitur, sed ignorantibus a quo factum sit uel utrum factum sit ipse adnuntiat delictum suum. cum enim dixisset scriptura: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, id est contemnendo ista commiserit, adiunxit et ait: anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius. forte ergo propterea tantum, quia ipse adnuntiauit et ideo non eo damno plectendus fuit, quo furem conprehensum uel conuictum plecti oporteret.
4.11
Verba quae scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando ad suspicionem adulterii eam maritus adducit: det te dominus in maledictum et in execramentum, graecus habet ivopw. ov. quo uerbo uidetur significari" îuramentum per execrationem": uelut si quisquam dicat: sic non mihi illud et illud contingat, uel certe ita iuret: illud et illud mihi contingat, si fecero uel non fecero. ita hoc dictum est: det te dominus in maledictum et in execramentum, tam quam diceretur: ut de te iurent quae per execrationem iurabunt, sic non eis contingat aut hoc eis contingat, nisi illud fecerint.
4.12
Et offeret munus suum domino agnum anniculum sine uitio in holocaustoma et agnam anniculam sine uitio unam in peccatum. hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt ueluti locutionem inusitatam uitantes et dixerunt" pro peccato", non" in peccatum", cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus." in peccatum" quippe dictum est, quia hoc ipsum, quod pro peccato offerebatur, peccatum uocabatur. unde illud est apud apostolum de domino Christo: eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, deus pater scilicet deum filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma, sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete quod sequitur" in salutare" dicit, tamquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. quod postea repetendo manifestat; nam et illud" pro peccato" dicit, quod prius dixerat" in peccatum", et hoc" sacrificium salutaris", quod prius dixerat" in salutare".
4.13
( Et) locutus est dominus ad Moysen dicens: hoc est de Leuitis. hoc alii interpretati sunt: haec est lex de Leuitis; sed quod scriptum est: hoc est de Leuitis, intellegitur dictum: hoc constituo de Leuitis.
4.14
Deinde sequitur: a quinto et uicesimo anno et supra introibunt ministrare[ in] ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra— et ministrabit frater eius— in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. hunc sensum obscurum facit ojcipPatov, quod ita confusum est, tamquam de ipso fratre sit dictum" custodire custodias", cum dictum sit de illo, qui recedet ab operibus et remanebit illi in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur, sed operabitur frater eius, id est qui nondum peruenit ad aetatem quinquagenariam a uiginti quinque annis incipiers operari. ergo ita distinguendum est: et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra, et ministrabit frater eius. deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat cetera dicens: in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. quod enim ait" custodire", subauditur incipiet tamquam id uno uerbo diceret" custodiet custodias". solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum uerbum poni pro finito.,
4.15
Cum paschae tempore quidam, qui inmundi facti erant super animam hominis, id est super mortuum, quaererent quomodo pascha facerent, quoniam oportebat eos ab inmunditia septem diebus purificari secundum legem, consuluit dominum Moyses et responsum accepit" cuicumque tale aliquid accidisset uel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere pascha propter diem mensis quartum decimum", ubi lunae numerus obseruabatur. sed si quaeratur, quid facerent, si forte talis inmunditia etiam ad secundum mensem occurreret, arbitror id quod dictum est de secundo mense tamquam regulariter fuisse retinendum, ut tertio mense obseruarent aut certe pascha non egisse tali necessitate ad culpam non pertineret.
4.16
Et die qua statutum est tabernaculum texit nubes tabernaculum, domum testimonii; et uespere erat super tabernaculum uelut species ignis usque mane. ita fiebat semper: nubes tegebat illud die et species ignis nocte. et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promouebant filii Israhel; et in loco ubicumque steterat nubes ibi castra conlocabant filii Israhel. per praeceptum domini castra conlocabunt filii Israhel et per praeceptum domini promouebunt. omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum in castris erunt filii Israhel. et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures, et custodient filii Israhel custodiam dei et non promouebunt. et erit cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, per uocem domini in castris erunt et per praeceptum domini promouebunt. et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die, uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt; die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt, quoniam per praeceptum domini promouebunt. custodiam domini custodierunt per praeceptum domini in manu Moysi. Totus hic locus diligenter exponendus est, quoniam inusitatis generibus locutionum obscuratus est. et die, inquit, qua statutum est tabernaculum texit nubes tabernaculum, domum testimonii: idem tabernaculum appellauit domum testimonii. et uespere erat super tabernaculum uelut species ignis usque mane. ita fiebat semper. deinde diligenter exprimit, quid fiebat semper. nubes, inquit, tegebat illud die et species ignis nocte. et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promoueb. ant filii Israhel. ista sententia obscura non est nisi propter illam locutionem ubi additur" et". ordo enim uerborum integer sequitur, etiamsi desit ipsa coniunctio, ut sic dicatur: et cum ascendisset nubes a tabernaculo, postea promouebant filii Israhel; quamuis et ipsum quod dictum est" postea" si deesset, plena posset esse sententia. deinde sequitur dicens: et in loco ubicumque steterat nubes ibi castra conlocabant filii Israhel. Hoc autem totum quod faciebant ad praeceptum domini referens ita complectitur: per praeceptum, inquit, domini castra conlocabunt filii Israhel et per praeceptum domini promouebunt. praeceptum domini appellat signum ipsum quod fiebat in nube, siue cum staret obumbrans tabernaculum, ut et castra consisterent, siue cum ascendisset atque ultra moueretur, ut eam eleuatis castris sequerentur. mutauit sane in hac sententia narrantis modum et tamquam praedicens atque praenuntians uerba futuri temporis habere coepit. neque enim ait: per praeceptum domini castra" conlocabant" filii Israhel, sed" conlocabunt"; nec ait: per praeceptum domini" promouebant", sed" promouebunt". et hunc modum etiam in consequentibus seruat, qui modus in scripturis est inusitatissimus. nam uerbis praeteriti temporis saepe futura praedicta esse nouimus; sicut est: foderunt manus meas et pedes, et: sicut ouis ad immolandum ductus est et innumerabilia talia; ut autem narrator rerum gestarum uerbis utatur temporis futuri, sicut hoc loco, difficillime in scripturis inueniri potest. Ergo posteaquam dixit de die et nocte quo signo promoueret populus uel maneret, ne putarentur per noctem ambulare et per diem solere considere atque hoc diebus omnibus facere, secutus adiunxit et ait: omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum in castris erunt filii Israhel. et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex dei uoluntate, et custodient, inquit, filii Israhel custodiam dei, id est custodiam quam praecepit deus, et non promouebunt. et tamquam diceretur: quando ergo promouebunt? et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum- id est dies certo numero, qui numerus utique deo placet— per uocem domini in castris erunt et per praeceptum domini promouebunt. hanc uidetur dicere uocem domini signum, quod dat de statione et motu nubis, quia et uox loquentis procul dubio signum est uoluntatis. quod ergo ait: et per praeceptum, hoc idem signum puto intellegendum. quamquam posset uox" et praeceptum domini" etiam illud accipi, quod" locutus est", ut solet," ad Moysen" et" praecepit hoc fieri". neque enim scirent illi promouendum esse nube promouente et standum esse nube stante, nisi hoc eis ante praeciperetur. In his autem quae dicta sunt nondum adparuit, utrum per diem tantum ambularetur an etiam per noctem secundum signum quod nubes motu suo dabat. fortassis enim quamuis plures dies in castris manerent nube non promouente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris et signum itineris dare nisi per diem. sequitur ergo et dicit: et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die. hic illa copulatiua coniunctio more scripturae posita est. nam ea detracta plenus est sensus hoc modo:" et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, promouebunt die". deinde quia et nocte si nubes ascenderet promouebant atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adiunxit et ait: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt. sed locutio est inusitatior; non enim tantum positum est" et", sed eo more positum est quo non solet. unde mihi uidetur praeposteratus ordo uerborum, sicut saepe et in latinis locutionibus fieri solet: quod genus antistrophe dicitur. proinde si ita dicatur:" uel et nocte si ascenderit nubes promouebunt", aut certe ita:" si et nocte ascenderit nubes promouebunt", planissimus sensus est. Adhuc autem occurrebat cogitanti, ut scire uellet utrum, quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare uel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent: quod arbitror scripturam in consequentibus intimasse cum dicit: die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt. quia enim dixerat: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt, tamquam restabat, ut diceret:" die autem, si non ascenderit, non mouebunt", quando quasi promouere debere uidebantur; sed quia hoc etiam diebus pluribus fieri poterat, ut noctibus ambularent promouente nube et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit: die uel mense diei. non dixit" mense", ne ibi et noctes eiusdem mensis acciperentur, sed" mense diei", id est mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. die ergo uel mense diei abundante nube obumbrante— id est abundante in obumbrando uel abundantius obumbrante— super illud— illud scilicet tabernaculum— in castris erunt filii Israhel et non promouebunt. postremo repetiit diuina auctoritate factum, cui resisti utique non debebat, adiungens: quoniam per praeceptum domini promouebunt. custodiam domini custodierunt per praeceptum domini in manu Moysi. rediit ad uerbum praeteriti temporis, ut diceret" custodierunt". quod uero in fine posuit: in manu Moysi, usitatissima in scripturis locutio est, quia per Moysen haec deus praecipiebat.
4.17
Et cum congregaueritis synagogam, tuba canetis et non in signo. non ergo ad hoc canendum praecipit, ut congregetur synagoga— nam si hoc fit, signum est— sed iam congregata synagoga praecipit tuba canere, tamquam ad cantum iam pertineat, non ad dandum signum, quo dato fieri aliquid admoneat. proinde cum hoc quod iam congregata synagoga tubis canebant quisquam homo noui testamenti ad aliquid spiritale interpretatur, illi signum est, qui intellegit quare fiat, non illis, qui non intellegebant, nisi quando ad hoc fiebat, ut aliquod opus indiceretur.
4.18
Et auferam de spiritu qui est in te et superponam super eos; et sustinebunt tecum inpetum populi, et non portabis illos tu solus. plerique latini interpretes non ut in graeco est transtulerunt, sed dixerunt: auferam de spiritu tuo qui est in te et ponam super eos aut ponam in eis, et fecerunt sensum laboriosum ad intellegendum. putari enim potest de spiritu ipsius hominis dictum, quo humana natura completur corpore adiuncto, quae constat ex corpore et spiritu, quem etiam animam dicunt: de quo\' et apostolus dicit: quis enim scit hominum quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. et quod adiungit ac dicit: nos autem non spiritum huius mundi accepimus sed spiritum qui ex deo est, ostendit utique alium esse spiritum dei, cuius particeps fit spiritus hominis per gratiam dei. quamuis posset etiam, sicut alii interpretati sunt, intellegi spiritus dei in eo quod dicitur: de spiritu tuo qui est in te, ut dictum sit" tuo", quia fit etiam noster qui dei est, cum accepimus eum: sicut de Iohanne dictum est: in spiritu et uirtute Heliae. non enim anima Heliae in eum fuerat reuoluta. quod si quidam haeretica peruersitate opinantur, quid dicturi sunt in eo quod scriptum est: spiritus Heliae requieuit super Helisaeum, cum iam ille utique haberet animam suam, nisi quia dictum est de spiritu dei, ut etiam per illum operaretur qualia per Heliam operabatur, non ab illo recedens, ut istum posset inplere, aut dispertitus minus esset in illo, ut posset ex aliqua parte et in isto esse? deus est enim qui possit esse in omnibus tantus, in quibus per illam gratiam esse uoluerit. uunc autem cum ita scriptum sit: et auferam de spiritu qui est super te, nec dictum sit: de spiritu tuo, facilior est absolutio quaestionis, quia intellegimus nihil aliud deum significare uoluisse nisi ex eodem spiritu gratiae illos quoque habituros adiutorium, ex quo habebat Moyses, ut et isti haberent quantum deus uellet, non ut ideo Moyses minus haberet.
4.19
Et dixit Moyses: sexcenta milia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti: carnes dabo eis, et edent mense dierum. numquid oues et boues occidentur illis et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis et sufficiet eis? quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit an quaerendo. sed si putauerimus eum diffidendo dixisse, nascitur quaestio cur hoc ei non exprobrauerit dominus, sicut exprobrauit quod ad petram unde aqua profluxit uidetur de potestate domini dubitasse. si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa domini responsio, ubi ad eum dixit: numquid manus domini non sufficiet? quasi redarguentis uidetur quod ille ista non credidisset. sed melius arbitror intellegi dominum ita respondisse, tamquam modum futuri facti, quem ille requirebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. poterat enim et Mariae dicenti: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco, a calumniantibus obici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiuerit, non de uirtute dei dubitauerit. quod autem responsum est illi: spiritus sanctus superueniet super te et uirtus altissimi obumbrabit te, poterat et sic responderi quomodo hic: numquid spiritui sancto inpossibile est, qui superueniet in te? ac sic idem ipse sensus conseruaretur. porro autem talia quaedam dicens Zacharias incredulitatis arguitur et uocis oppressae poena plectitur. quare? nisi quia deus non de uerbis, sed de cordibus iudicat. alioquin et ad illam petram unde aqua profluxit poterant excusari uerba Moysi, nisi in eum clara esset diuina sententia quod diffidendo talia dixerit. nam ita se ea uerba habent: audite me, increduli: numquid de petra ista educemus uobis aquam? deinde sequitur: et eleuata Moyses manu sua percussit petram uirga bis et exiit aqua multa et bibit synagoga et pecora eorum. utique ad hoc congregauit populum, ad hoc illam uirgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit eaque petram percussit atque inde solitae uirtutis est consecutus effectus. uerba ergo illa quibus ait: numquid ex hac petra educemus uobis aquam? possent sic accipi, tamquam diceretur: nempe ex hac petra secundum uestram incredulitatem aqua educi non potest, ut denique percutiendo ostenderetur fieri diuinitus potuisse, quod illi infidelitate non crederent, maxime quia dixerat: audite me, increduli. ita quidem intellegi possent haec uerba, nisi deus qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. sequitur enim scriptura et dicit: et dixit dominus ad Moysen et Aaron: quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, propter hoc non inducetis uos synagogam hanc in terram quam dedi eis. ac per hoc intellegitur illa uerba ita dixisse Moysen, tamquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait: numquid ex hac petra educemus uobis aquam? quod in animo eius lateret omnino, nisi dei sententia proderetur. e contrario itaque isto loco debemus intellegere uerba Moysi de promissis carnibus quaerentis potius quomodo fieret quam diffidentis fuisse, quando sententia domini non secuta est, quae uindicaret, sed potius quae doceret.
4.20
De uxore Moysi Aethiopissa quaeri solet utrum ipsa sit filia Iothor an alteram duxerit uel superduxerit. sed ipsam fuisse credibile est; de Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dicti, quando contra eos pugnauit Iosaphat. nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israhel, ubi Madianitae habitant, qui nunc Saraceni appellantur. sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque uetustate mutari.
4.21
Et dixit ad eos: ascendite ista heremo et ascendetis in montem et uidebitis terram quae sit et populum qui insidet super eam, si fortis est aut infirmus, si pauci sunt aut multi. exposuisse intellegitur, secundum quid dixerit: si potens est aut infirmus, hoc est: si pauci sunt aut multi. nam quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum uirium fortitudinem? potest et alius sensus esse multo congruentior ueritati. quod ait: ascendetis in montem, in ipsam terram dixit, quam explorare uolebant. non enim possent facile exploratores intellegi, ubi tamquam peregrinantes omnia perquirebant. nam si de montis uertice putauerimus eos conspexisse terram et explorasse, quomodo possent exquirere omnia quae Moyses exquirenda praecepit? quomodo intrare ciuitates, quas eos scriptura dixit intrasse? quomodo de illa ualle botrum tollere, propter quem et loco nomen est inditum, ut uallis Botrui diceretur? in ipso ergo monte explorabatur terra, quia ipsa erat quae exploraretur; et ibi erat quidam depressior locus,. de qua ualle botrus ablatus est.
4.22
Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt." pauorem terrae" dixit, non quo pauebat eadem terra, sed quem ex ea terra conceperant.
4.23
Caleb et Iesus Naue loquentes ad populum Israhel, ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter cetera: uos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis; ne timueritis eos. quod dictum est: cibus nobis sunt, intellegere uoluerunt" consumemus eos". quod uero adiunxerunt: abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis, satis diligenter non dixerunt. abscessit dominus ab eis— inpii quippe antiquitus fuerunt— sed, quoniam et inpiis occulta dispensatione diuinae prouidentiae datur tempus florendi atque regnandi, abscessit, inquiunt, tempus ab eis, dominus autem in nobis. non dixerunt: abscessit tempus ab eis et nostrum successit, sed: dominus autem in nobis, non tempus. illi enim tempus habuerunt, isti dominum deum temporum creatorem et ordinatorem et quibusque, ut ei placet, distributorem.
4.24
Quod praecipitur quomodo expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique uult propter quod facit; tamquam si peierare nolit, et facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum adpetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere: usque adeo ipsum peccare nemo adpetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis uolentium.
4.25
Et anima quaecumque peccauerit in manu superbiae ox indigenis aut ex proselytis, deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contempsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait: quoniam uerbum domini contempsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac inde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa adtendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cura uenerit in profundum malorum contemnit, iste significatus est, quem scriptura hoc loco dicit" in manu superbiae" delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri; atque ideo non potest esse inpunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim adflictio paenitentis poena peccati est quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt. deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo— quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est— quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius in illa. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura inmortalitatis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapiente: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.
4.26
Quid est quod Dathan et Abiron, cum in seditionem consurrexissent, uocati a Moyse ac superbe et iniuriose respondentes: numquid pussillum hoc, quoniam eduxisti nos in terram fluentem lac et mel interficere nos in heremo, quoniam praees nobis, princeps es? et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos et dedisti nobis sortem agri et uineas, post haec addiderunt: oculos hominum illorum abscidisses; non ascendimus? quorum oculos hominum dixerunt? utrum populi Israhel tamquam dicentes: si ista praestitisses, oculos hominum illorum abscidisses, id est ita te diligerent, ut oculos suos eruerent et darent tibi? quod indicium magnum dilectionis et apostolus dicit: quoniam si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. et deinde plenam contumaciam addiderunt: non ascendimus, id est" non ueniemus", quia uocauerat eos. an potius" oculos hominum illorum" dicit hostium, qui nimis acres et terribiles fuerant nuntiati? tamquam dicerent: etsi hoc fecisses, non tibi obtemperaremus; nisi quod modus uerbi alius pro alio positus est, ut non dicerent: non ascenderemussed: non ascendimus, quodam genere locutionis.
4.27
Et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: abscindite uos de medio synagogae istius. notandum est tunc iubere dominum separationem fieri corporalem, cum iam uindicta imminet malis. sic Noe cum domo sua separatur a ceteris diluuio perituris; sic Lot cum suis sepaiatur a Sodomis igne caelitus consumendis; sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis; sic isti nunc a synagoga Core, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere uoluerunt: cum quibus tamen sancti antea uiuentes et conuersantes et cum ceteris quos reprobat deus secundum uerba quae in eos increpans dicit contaminari tamen ab eis minime potuerunt. nec separare se iussi sunt, quando uindictam dominus siue differebat siue talem adhibebat, qua innocentes periclitari laediue non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua deus quem uolebat, sicut uolebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluuii aut ignea pluuia aut aqua maris aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere. non quia et ibi deus suos conseruare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat. ut uel aqua uel ignis uel hiatus terrae quos inuenisset auferret? sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis iusti fulgeant sicut sol in regno patris sui.
4.28
Quod ait Moyses de Core et Abiron et Dathan: in uisione ostendet dominus et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt: in hiatu ostendet dominus. credo putantes dictum yaoaatt, quod graece positum est( priajtaTi, quod pro eo dictum est, ac si diceretur: in manifestatione, quod aperte oculis adparebit. non enim sic dictum est" i n uisione", quemadmodum solent dici uisiones siue somniorum siue quarumque in extasi figurarum, sed, ut dixi, in manifestatione. nonnulli autem aliud opinantes" in phantasmate" interpretare uoluerunt: quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate uisorum sensus noster inluditur. quamuis et hoc a uidendo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praeiudicauit.
4.29
Et descenderunt ipsi et omnia quaecumque sunt eis uiuentes ad inferos. notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse et ipsa narratione quid factum fuerit satis adparet, manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae in cuius facie uiuitur: sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caliginem scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.
4.30
Et dixit dominus ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron sacerdotem: tollite turibula aerea e medio exustorum et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis; et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata sunt et facta sunt in signum in filiis Israhel. hoc loco cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent— unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt— non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar uoluit loqui deus, qui ei succedere debebat et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendarit, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. unde etiam in consequentibus dicit: et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis turibula aerea quanta obtulerunt qui exusti sunt et addidit ea circumpositionem altari, memoriale filiis Israhel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, inponere incensum ante dominum; et non erit sicut Core et sicut conspiratio eius, sicut locutus est dominus in manu Moysi. hoc modo ergo uoluit per Eleazar deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. quod uero ait: et ignem alienum hunc semina ibi," sparge" intellegendum est. et quod addidit: quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est; sed notandum nouo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quod timerent. circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata< sunt et> facta sunt in signum in filiis Israhel. non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et adtendi, ante quem oblata sint— id est quia ante dominum— ut plus in eis ualeret nomen domini ante quem oblata sunt quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. hoc autem iam et in Exodo commemorauerat scriptura, quando altare fabricatum dicit. unde intellegitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. nam et de uirga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii eius diuinitus indicaret, in hoc libro scriptura narrauit. et tamen de ipsa uirga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando: quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant qui minus diligenter- intendunt eodem facta ordine quo narrantur.
4.31
Et ait dominus ad Aaron dicens: tu et filii tui et domus patris tui tecum accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii uestri. haec sunt peccata quae appellantur sacrificia pro peccatis. proinde" peccata sanctorum" dictum est non quae sancti committant, sed ab eo quod sunt sancta dictum est" sanctorum". quia in sanctis offeruntur et peccata dicuntur" sacrificia pro peccatis", ideo appellata sunt peccata sanctorum. et peccata sacerdotii uestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Leuitico declarat et pertinere debere dicit ad sacerdotem.
4.32
Primogenita omnia quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque adtulerint domino, tibi erunt. hic primogenita, non fetus primitiuos pecorum dicit; nam ipsa graece πρωτότοκα, haec autem πρωτογενήματα. sed latine duabus his rebus duo nomina reperta non sunt. et ideo ista πρωτογενήματα quidam" primitias" interpretati sunt; sed primitiae dicuntur et aliud sunt. haec igitur tria ita discernuntur, quia ἀπαρχαί sunt primitiui animalium fetus, etiam hominum, πρωτογενήματα uero primi fructus de terra sumti uel de arbore uel de uite; primitiae autem de fructibus quidem, sed iam redactis ab agro, sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur.
4.33
De iuuenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandauit, nec tacere permittimur— euidentissimum enim signum in ea noui testamenti praefiguratur— nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento ualemus. primo enim quod ita coepit de hac re loqui scriptura, quem non moueat et intentissimum faciat in altitudinem sacramenti? et locutus est, inquit, dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. procul dubio non est distinctio nisi inter aliqua duo uel plura; nam singularitas distinctionem non requirit. nec distinctionem cuiuslibet rei commemorauit, sed addidit: legis, nec cuiuscumque legis. assidue quippe in scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur: haec est lex illius uel illius rei, non uniuersalis lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur. hic uero cum dixisset: haec est distinctio legis, secutus adiunxit: quaecumque constituit dominus, praecipiendo utique non creando. nam etiam nonnulli interpretes" quaecumque praecepit dominus" transtulerunt. si ergo haec est distinctio legis, quaecumque praecepit dominus, procul dubio magna est ista distinctio; et recte intellegitur duo testamenta distinguere. eadem quippe sunt in uetere et nouo: ibi obumbrata, hic reuelata, ibi praefigurata, hic manifestata. nam non solum sacramenta diuersa sunt uerum etiam promissa. ibi uidentur temporalia proponi, quibus spiritale praemium occulte significetur; hic autem manifestissime spiritalia promittuntur et aeterna. temporalium autem honorum atque carnalium et spiritalium atque aeternorum quae clarior certiorque distinctio est quam passio domini nostri Iesu Christi? in cuius morte satis constitit non istam terrenam transitoriamque felicitatem a domino deo pro magno munere sperandam et optandam:. quandoquidem in unigenito filio suo, quem tanta illa perpeti uoluit, longe aliud a se peti expectarique oportere apertissima distinctione declarauit. hanc igitur passionem domini nostri Iesu Christi uelut distinctionem duorum testamentorum, hoc quod de iuuencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat.< Et> locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. ac deinde mandare incipit haec adiungens dicens: loquere filiis Israhel. potest etiam ita distingui: et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus dicens, non quaecumque constituit dominus creans, sicut caelum et terram et omnia quae in eis sunt, sed quaecumque constituit dominus dicens in duobus uidelicet testamentis, ut deinde sequatur: loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam sine uitio. iuuenca rufa carnem Christi significat: sexus femineus est propter infirmitatem carnalem; rufa est propter ipsam cruentam passionem. quod autem ait: accipiant ad te, in ipso Moyse figuram legis ostendit, quoniam secundum legem sibi uisi sunt occidere Christum, quia soluebat secundum ipsos sabbatum et, sicut putabant, obseruationes legitimas profanabat. quod ergo sine uitio dicitur haec iuuenca, mirum non est; hanc enim carnem etiam ceterae hostiae figurabant, ubi similiter sine uitio pecora immolari iubentur. erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati, sed non caro peccati. uerum tamen hic ubi euidentius legis distinctionem deus uoluit commendare, parum fuit dicere: sine uitio, nisi diceretur: quae non habet in se uitium. quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendauit. quamquam et illud non abhorret a uero, ut ideo additum intellegatur" quae non habet in se uitium", cum iam dictum esset: iuuencam sine uitio, quia in se non habuit uitium caro Christi, in aliis autem habuit, quae membra sunt eius. quae enim caro in hac uita sine peccato nisi illa sola quae non habet in se uitium? et non est superpositum super eam iugum. non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inueniens liberauit et eorum uincnla disrupit, ut ei dicatur: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. super illius quippe carnem non est positum iugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam. Et dabis eam, inquit, ad Eleazar sacerdotem. cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros huius sacerdotii passionem domini peruenturam? et eicient eam extra castra: sic et eiectus est dominus passurus extra ciuitatem. quod autem ait: in locum mundum, ita significatum est, quia non habuit causam malam. et occident eam in conspectu eius: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui iam futuri erant in nouo testamento domini sacerdotes. Et accipiet Eleazar sanguinem eius et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine eius septies. haec testificatio est Christum secundum scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum. ideo" contra faciem tabernaculi testimonii", quia non aliter declaratum est, quam fuerat diuino testimonio praenuntiatum; et ideo" septies", quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritalem. Et cremabunt eam in conspectu eius. puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. natura est quippe ignis, ut in superna moueatur, et in eum conuertitur quod crematur. nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum uerbum est a suspensione. quod uero additum est: in conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum uidetur, quia illis adparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. iam quod sequitur: et pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore eius conburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur et significatum est, quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, uerum etiam contumelia et abiectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, conuerteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat. Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum et inmittet in medium conbustionis iuuencae. lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare; hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra; coccinum caritas, quod feruorem spiritus igneo colore testatur. haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi tamquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita uita nostra, sicut dicit apostolus: et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. Et lauabit uestimenta sua sacerdos et lauabit corpus suum aqua et postea introibit in castra; et inmundus erit sacerdos usque in uesperam. lauatio uestimentorum et corporis quid est nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. deinde sequitur: et qui comburet eam lauabit uestimenta sua et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque ad uesperam. in eo qui conburit eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt resurrectioni eam ueluti conflagrationi mandantes. Et congregabit homo mundus cinerem iuuencae et reponet extra castra in locum mundum. quid dicimus cinerem iuuencae, reliquias uidelicet illius interfectionis et conbustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? quoniam sunt reliquiae homini pacifico. nam et cinis erat, quia uelut mortuus ab infidelibus contemnebatur, et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in ceteris gentibus erant et non erant de consortio Iudaeorum, ideo dictum esse existimo: et congregabit homo mundus cinerem iuuencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Iudaeos fecerat reos. et reponet in locum mundum, id est honorabiliter tractabit, tamen" extra castra", quia extra celebrationem Iudaeicae consuetudinis honor euangelicus claruit. et erit synagogae filiorum Israhel in conseruationem, aqua aspersionis purificatio est. postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum: quod utique significat ab iniquitate huius moribundae uel morticinae uitae. Sed mirum est quod sequitur: et qui congregat, inquit, cinerem iuuencae, lauabit uestimenta sua et inmundus erit usque ad uesperam. quomodo erit ex hoc inmundus qui mundus accesserat, nisi quia et hi qui sibi uidentur mundi in fide christiana se agnoscunt quia omnes peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis per sanguinem ipsius? hunc tamen uestimenta sua lauare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritaliter intellegantur, iam intrinsecus uult intellegi fuisse mundatum. sicut Cornelius audiens et credens quod praedicauerat Petrus ita mundatus est, ut ante uisibilem baptismum cum suis qui aderant acciperet donum spiritus sancti; uerum tamen nec uisibile sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus lauaret quodam modo uestimenta sua. et erit, inquit, filiis Israhel et proselytis qui adponuntur legitimum aeternum. quid aliud ostendit nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Iudaeis et gentibus profuturum, id est filiis Israhel et proselytis tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro? quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur: et inmundus erit usque ad uesperam? neque hic tantum, sed in omnibus aut paene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. ubi nescio utrum aliquid aliud possit intellegi nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac uita contrahit aliquid, unde sit inmundus usque ad eiusdem uitae finem, ubi ei dies iste quodam modo clauditur, quod significat uespera. Deinde incipit scriptura dicere et exequitur quemadmodum inmundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur. qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis inmunda erit septem diebus; hic purificabitur die tertio et die septimo et[ injmundus erit. et hic nihil aliud intellegendum uideo nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem. septem uero dierum inmunditiam propter animam et corpus dictam puto, animam in ternario, corpus in quaternario. quod quare ita sit, longum est disputare. secundum hoc dictum arbitror per prophetam: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor. adiungit autem et dicit: si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. omnis qui tetigerit mortuum, ab omni anima hominis si mortuus fuerit et non fuerit purificatus— id est ante mortuus fuerit tacto mortuo quam fuerit purificatus— tabernaculum domini polluit: exteretur anima illa ex Israhel. notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid euidentius de uita animae post mortem fuisse conscriptum. hic ergo cum dicit" si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo inmunditiam et exteri animam illam ex Israhel, id est a consortio populi dei", quid aliud uult intellegi nisi manere animae poenam etiam post mortem, si, cum uiuit, mundus non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, inmundus est; adhuc inmunditia eius in ipso est." adhuc", scilicet etiam post mortem. quod uero supra dixit: tabernaculum domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit, sicut apostolus: spiritum nolite extinguere, cum extingui ille non possit. nam si ex hoc tabernaculum inmundum factum uellet intellegi, mundari utique iuberet. Postea uero inmundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari iubet. et accipient illi inmundo, inquit, cinere illius exustae purificationis et effundent super illum— id est super eundem cinerem— aquam uiuam in uase; et accipiens hyssopum intinguens in aqua uir mundus et circumaspergens super domum et super uasa et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum aut uulneratum aut mortuum aut monumentum et asperget mundus super inmundum< in> die tertio et in die septimo et purificabitur die septimo et lauabit uestimenta sua et lauabitur aqua et inmundus erit usque ad uesperam. alia est aqua aspersionis et alia utique illa, qua lauabit uestimenta sua. et lauabitur aqua, quam puto spiritalem intellegendam per significationem, non per proprietatem. nam sine dubio uisibilis erat sicut illae omnes umbrae futurorum. proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritaliter. id est inuisibiliter et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. quod uero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit nisi quod scriptum est: fide mundans corda eorum? non enim prodest baptismus, si desit fides. a uiro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam domini sui, qui uere uir mundus est. nam et de his ministris in consequentibus dicit: et qui circumasperget aquam aspersionis lauabit uestimenta sua— id est obseruabit et corpore— et qui tetigerit aquam aspersionis inmundus erit usque ad uesperam. et omne quodcumque tetigerit illud inmundus inmundum erit; et anima quae tetigerit inmunda erit usque ad uesperam. iam dixi superius quid mihi significare uideatur,. usque ad uesperam".
4.34
Omnis qui tetigerit super faciem campi uulneratum aut mortuum aut os hominis aut monumentum. quaeri potest quid dictum sit,. uulnel\' atum aut mortuum". si enim aliud uoluit intellegi uulneratum, aliud mortuum, cauendum est, ne putetur inmundus esse etiam qui tetigerit uulneratum uiuum, quod utique absurdum est. sed quia possunt et mortui esse uulnerati, ipsos mortuos intellegitur discreuisse, ut et uulneratum mortuum intellegamus, id est uulnere peremptum aut mortuum sine uulnere.
4.35
Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit. ubi ait: et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis inrigaretur. sed quod uirga petra percutitur, crux Christi figuratur. ligno enim accedente ad petram gratia ista manauit; et quod bis percutitur, euidentius significat crucem. duo quippe ligna sunt crux.
4.36
Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est: haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israhel ante dominum, et sanctificatus est in ipsis, prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae eius sanctitas declarata est. an forte duo genera hominum demonstrauit, et contradicentium gratiae Christi et percipientium gratiam Christi, ut illis sit aqua contradictionis. istis sanctificationis? nam et de ipso domino in euangelio legitur: et in signum cui contradicetur.
4.37
Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter cetera: neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis", id est" quia non gratis bibemus*. quod postea manifestat dicens: si autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi.
4.38
Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est in ea quae dextera sunt uel quae sinistra sunt.
4.39
Non introibitis in terram quam dedi filiis Israhel in possessionem, quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait avTtXf/ fia;, sed Xotopia?.
4.40
Et uouit Israhel uotum domino et dixit: si mihi tradideris populum istum subiectum— id est: si mihi eum tradendo subieceris— anathemabo illum et ciuitates eius. hic uidendum est, quomodo dicatur anathemabo*, quod uouetur et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur. unde illud est: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. hinc uulgo ductum est, ut deuotatio dicatur; nam deuotare se quemquam nemo fere dicit nisi maledicens.
4.41
Et anathemauit eum et ciuitates eius: et uocatum est nomen loci illius Anathema. hinc ductum est, ut anathema detestabile aliquid et abominabile uideatur. ut enim nihil inde uictor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam uoueret, hoc erat anathemare, quod uulgo dicitur denotare. origo autem huius uerbi est in graeca lingua ab his rebus, quae uotae et persolutae, hoc est promissae et redditae sursum ponebantur in templis άπό τοῦ ἄνω τιθέναι, hoc est sursum ponere uel figendo uel suspendendo.
4.42
In itinere filiorum Israhel, quo castra promouebant atque ponebant, inter cetera scriptum est: et inde castra conlocauerunt trans Arnon in Ermou quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. propterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon. et torrentes constituit inhabitare Er. in quo libro hoc scriptum sit, non commemorauit neque ullus est in his quos diuinae scripturae canonicos appellamus. de talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas inpietates. sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cuius prophetae uel patriarchae sancto libro. neque negandum est fuisse iam libros siue Chaldaeorum, unde egressus est Abraham. siue Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam, siue cuiusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit adsumendus in eas scripturas quibus diuina commendatur auctoritas. sicut nec propheta ille Cretensis, cuius mentionem facit apostolus, nec Graecorum scriptores uel philosophi uel poetae, quos idem ipse apostolus magnum sane aliquid et ueraciter promtum ad Athenienses loquens dixisse confirmat: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus. licet enim diuinae auctoritati unde uoluerit quod uerum inuenerit testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt accipienda confirmat. cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non euidenter adparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum eiusdem loci homines propter magnitudinem" bellum domini" esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro: bellum domini Zoob inflammauit, quod uel arserit eodem bello ista ciuitas aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est excitata, uel si quid aliud in obscuritate loci huius latet.
4.43
Hic est puteus quem dixit dominus ad Moysen: congrega populum, et dabo eis aquam bibere. ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse dominus legatur; sed quia nusquam reperitur, hic intellegendum est et illic bibisse populum, qui de siccitate conquerebatur.
4.44
Et percussit eum Israhel nece gladii; et dominati sunt terrae eius ab Arnon usque Iaboc usque ad filios Ammon, quoniam Iazer termini filiorum Ammon sunt. et accepit Israhel omnes ciuitates istas. et habitauit Israhel in omnibus ciuitatibus Amorrhaeorum in Esebon. hic certe Israhel possedit ciuitates Amorrhaeorum, quas bello superauit, quia non eas anathemauit; nam si anathemasset, possidere illi non liceret nec inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. notandum est sane quemadmodum iusta bella gerebantur. innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis aequissimo patere debebat. sed iam ut deus sua promissa compleret, adiuuit hic Israhelitas, quibus Amorrhaeorum terram dari oportebat. nam Edom cum similiter eis transitum denegaret. non pugnauerunt cum ipsa gente Israhelitae, id est filii Iacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum, quia terram illam Israhelitis non promiserat: sed declinauerunt ab eis.
4.45
Propterea dicent aenigmatistae: uenite in Esebon et cetera. qui sint aenigmatistae ideo non adparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae neque in ipsis diuinis scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen. sed quia uidentur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superauit, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus, eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intellegantur. non enim aliter essent aenigmata, nisi esset illic tropica locutio, qua discussa perueniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret.
4.46
Quod dicit scriptura, posteaquam Israhel uicit Amorrhaeos et possedit omnes ciuitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israhel, satis ostenditur non omnes Moabitas uenisse in condicionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superauit, si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. quod uero Moab dixit senioribus Madian, id est Moabitae senioribus Madianitarum: nunc ablinguet synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt, non una gens erat, sed uicini ad uicinos dixerunt quod pariter cauendum esset. nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum, Madian uero filius Abrahae de Cettura. non itaque una gens erat, sed duae uicinae atque conterminae.
4.47
Quid est quod scriptum est: et diuinationes in manibus eorum, cum de his diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israhel? numquidnam ipsi diuinabant? an aliquid ferebant, unde faceret Balaam, quo posset diuinare, tamquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur aut quoquo modo inpenderentur, et ideo dictae sunt diuinationes, quia per haec ille poterat diuinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. notandum sane, quod uenit deus ad Balaam et dixit ei: quid homines hi penes te? et cetera. nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamuis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit scriptura: et exsurgens Balaam mane. potest enim mouere quomodo cum homine pessimo deus locutus sit, quod etiam si in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret propter ipsam indignitatem. sic et dominus Iesus Christus ait de diuite illo, qui destruere ueteres apothecas et ampliores nouas disponebat inplere: dixit ad illum deus: stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; et quae praeparasti cuius erunt? ne quisquam glorietur quod ei loquitur deus eo modo quo talibus loquendum esse nouit, quando potest hoc et reprobis fieri, quia et cum per angelum loquitur ipse loquitur.
4.48
Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis: si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praeuaricare uerbum domini< dei> facere illud pusillum uel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine graui peccato. iam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat dominus: non ibis cum eis neque maledices populum; est enim benedictus, nec eis ullam spem dare, quod posset dominus tamquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus aduersus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. sed ibi se uictum cupiditate monstrauit, ubi loqui sibi dominum de hac re iterum uoluit, de qua eius iam cognouerat uoluntatem. quid enim opus erat quae sequuntur adiungere: et nunc sustinete ibi et uos nocte hac, et sciam quid adiciet dominus loqui ad me? proinde dominus uidens eius cupiditatem captam deuictamque muneribus permisit eum ire, ut per iumentum quo uehebatur eius auaritiam coherceret, hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamuis eandem cupiditatem timore supprimeret. uenit enim deus ad Balaam nocte et ait illi: si uocare te uenerunt homines, exsurgens sequere eos; sed uerbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. et exsurgens Balaam mane strauit asinam suam et abiit cum principibus Moab. cur post istam permissionem deum iterum non consuluit et post illam prohibitionem iterum consulendum putauit, nisi quia eius maligna cupiditas adparebat, quamuis timore domini premeretur? denique scriptura sequitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei, ut non permitteret eum in uia et cetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. nihil hic sane mirabilius uidetur quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei uelut talibus-- monstris adsuetus ira perseuerante respondit. postea illi et angelus loquitur arguens et inprobans eius uiam: quo uiso tamen exterritus adorauit. deinde ire permissus est, ut iam per ipsum prophetia clarissima proferretur. nam omnino permissus non est dicere quod uolebat, sed quod uirtute spiritus cogebatur. et ipse quidem reprobus mansit; nam posterior de illo sancta scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi uiam eius secuti dicerentur. secuti, inquit, uiam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.
4.49
De angelo qui locutus est Balaam in uia, quo uiso asina eius progredi non ausa est, scriptura ita loquitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei differre eum in uia. ubi primo notandum est quemadmodum quia iratus est deus< dixit:> et insurrexit angelus dei nec interposuit iratum deum misisse angelum, sed tamquam in angelo iratum deum significauit, quoniam ueritas et iustitia dei irasci angelum fecit. nam" insurrexit" quod dictum est, utique commotione intellegendum est. deinde quod ait: differre eum in uia, quod graece positum est BtapaXsiv, hoc et in consequentibus dicit ipse angelus: et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet SiafioXTjv. ubi fortassis accusatio congruentius intellegitur, ut hic quod dictum est" differre eum in uia", accusare accipiatur. unde creditur etiam diabolus appellatus, tamquam accusator latine dicendus sit, non quia nemo possit etiam bene recteque accusare, sed quoniam diabolus amat accusare utique inuidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur. positum est autem hoc uerbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione uel certe uicina, ubi de patre irato dicitur filio: orationem sperat inuenisse se, qua differat te. Solet autem hic intellegi" differat" uelut" hac atque illac ferat tempestate uerborum", quasi" discerpat et dissipet": quod utique ille accusando uidebatur esse facturus. sed et si" differre eum in uia" sic intellexerimus, quia distulit angelus eius festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret et diceret, non absurda est huius uerbi etiam sub ista significatione positio.
4.50
Et cum uidisset asina angelum dei resistentem in uia et gladium euaginatum in manu eius, et declinauit asina de uia et ibat in campum. campus iste adhuc extra macerias uinearum fuit. et percussit asinam in uirga, ut corrigeret eam in uia. et stetit angelus dei in sulcis uinearum, maceria hinc et maceria hinc. merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant uiam, sicut fieri solet, quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis uinearum; neque enim in uia inter macerias potuerunt sulci esse uinearum. sed ordo uerborum est: ut corrigeret eam in uia, maceria hinc et maceria hinc. in hac ergo uia corrigere uoluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. interpositum est autem: et stetit angelus dei in sulcis uinearum, in una scilicet uinearum, quae in medio ponebant uiam. et cum uidisset asina angelum dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique uineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis uinearum. et compressit pedem Balaam ad parietem; et adiecit adhuc caedere eam. et adposuit angelus dei et abiens substitit in loco angusto— iam non in sulcis uinearum, sed inter ipsas macerias, id est in uia— in quo non fuit declinare dextram nec sinistram. et cum uidisset asina angelum dei, consedit sub Balaam. caesa enim retro non ibat, in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media uia in angusto angelus erat; restabat ergo ut subsideret. et iratus est Balaam et percutiebat asinam uirga. et aperuit deus os asinae et ait ad Balaam: quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? et ait Balaam asinae: quia inlusisti mihi. et si haberem gladium in manu mea, iam transfixissem te. nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur et responderet quasi ad hominem loquens, cum deus utique non asinae animam in naturam rationalem uertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset ad illius uesaniam cohibendam, illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat deus, ut confunderet sapientes pro illo spiritali et uero Israhel, hoc est promissionis filiis.
4.51
Et factus est spiritus dei super illum, id est super Balaam. non factus est spiritus dei, tamquam factura sit spiritus dei; sed factus est super illum, id est factum est, ut super illum esset: quomodo: qui post me uenit, ante me factus est, id est factum est, ut ante me esset, ut praeponeretur mihi, quia prior me, inquit, erat, sicut: dominus factus est adiutor meus; non enim dominus factura est, sed factum est, ut me adiuuaret, et: factus est dominus refugium pauperum, id est factum est, ut ad eum refugerent pauperes, et: facta est super me manus domini. id est factum est, ut super me esset; et multa talia in scripturis reperiuntur.
4.52
Et dixit dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. iratus deus de fornicationibus Israhel et carnalibus et spiritalibus— nam et filiabus Moab se inpudice miscuerant et idolis fuerant consecrati— hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret domino duces populi contra solem. in quo uerbo intellegitur eos iussos esse crucifigi, ut hoc sit: ostenta eos domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis huius. nam graecus ait: παραδειγμάτισον, quod dici posset" exempla", quia παράδειγμα exemplum dicitur. nam praeter septuaginta interpretes Aquila perhibetur dixisse" confige" uel potius" sursum confige", quod est ᾶνάπηξον, Symmachus autem uerbo euidentiore" suspende". mirum est sane, quod scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto domini inpletum: quod contemni potuisse non uideo aut, si contemptum est. inpune contemni. si autem factum est et tacitum, cur ex eo, quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse dominum scriptura testatur plagamque cessasse? quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat dominus, adhuc indignatio perseuerans alio modo placanda uideretur, cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiauerat et promiserat dominus dicens: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. si ergo factum erat, quis dubitet iram domini auersam fuisse ab Israhel? quid itaque opus erat, ut adhuc Phinees ad placandum deum sic in adulteros uindicaret eique testimonium scriptura perhiberet, quod eo modo placauerit dominum? nisi forte intellegamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat, inplere disponeret, eum uoluisse etiam secundum legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut iuberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum atque interea etiam illud Phinees faceret ac sic ira domini iam placata non opus fuisse duces populi crucifigi. haec sane seueritas illi tempori congrua quantum malum sit fornicationis et idolatriae prudentium fidei satis euidenter ostendit.
4.53
Eam causam mortis Moysi dominus dicit quam etiam fratris eius. ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo dei in terram promissionis, quia non eum sanctificauerunt coram populo ad aquam contradictionis; id est quia dubitauerunt de dono eius, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso scripturae loco. huius autem rei mysterium datur intellegi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cuius personam gerebat Aaron, nec ipsa lex cuius personam gerebat Moyses introducunt populum dei in terram hereditatis aeternae, sed Iesus, in quo typus erat domini Iesu Christi, id est gratia per fidem. et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israhel in aliquam partem terrae promissionis intraret: Moyse autem adhuc uiuente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Iordanem cum eis non est transire permissus. ex aliqua enim parte lex obseruatur in fide christiana. ibi sunt enim etiam praecepta, quae obseruare hodieque iubemur christiani. sacerdotium uero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. eum uero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur, ut adponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. unde manifestatur non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis dei.
4.54
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe ad te ipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet spiritum in se ipso, et inpone manus tuas super eum; et statues eum in conspectu Eleazar sacerdotis et mandabis ei in conspectu omnis synagogae et cetera. notandum est, quod cum iam haberet spiritum in se ipso Iesu Naue, sicut scriptura testatur— ubi quid aliud quam spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat— iussus est tamen Moyses ei manus inponere, ne quisquam homo qualibet praepollens gratia sacramenta c- onsecrationis audeat recusare.
4.55
Quid est quod, cum deus Moysi praeciperet de Iesu Naue, ait inter cetera: et dabis de gloria tua super eum? nam graeca locutione τῆς δόξης habet, quod tantundem ualet, ac si diceret" de gloria", id est τῆς δόξης. latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam, non: de gloria tua. sed siue illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec, quia dixit" de gloria", ideo minutum est quod habebat. sic enim accipiendum est, ac si diceret: facies eum socium gloriae tuae; non autem huius modi res quasi partiliter diuisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.
4.56
Homo homo quicumque uouerit uotum domino aut iurauerit iuramentum aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit uerbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam, ubi quisque de anima sua uouerit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per legem, sed per uotum sibi ipse efficit non licere.
4.57
Si autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua et audierit pater eius uota eius et definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam manebunt ei. si autem abnuens abnuerit pater eius quacumque die audierit omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam. non stabunt; et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuuentute sua in domo patris est. loquitur, merito hic quaeritur etiam de uoto uirginitatis; mulieres quippe etiam uirgines in scriptura appellari solere notissimum est. et uidetur etiam apostolus de patre loqui, cum dicit: seruet uirginem suam, et: det nuptum uirginem suam et cetera hoc modo. ubi nonnulli intellexerunt uirginem suam uirginitatem suam; nulla tamen hoc simili scripturarum locutione demonstrant. cum sit inusitatissima. quod autem ait: aduersus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus uotis; sed aduersus animam dicitur aduersus animalem delectationem. sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: et adfligetis animas uestras.
4.58
Quod autem ait: et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius, emundabit dixit" a uoti non inpleti crimine absoluet". sicut in multis locis dicitur: et mundabit eum sacerdos. id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: mundatione non mundabis reum, id est: non dices mundum eum qui inmundus est.
4.59
Si autem facta fuerit uiro et uota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definiuit aduersus animam suam, et audierit uir eius et tacuerit ei quacumque die audierit, et ita stabunt omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt. si autem abnuens abnuerit uir eius in quacumque die audierit, omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, non manebunt, quoniam uir abnuit ab ea, et dominus mundabit eam. feminam sub patre antequam nubat et sub uiro nuptam noluit lex ita uouere aliquid deo aduersus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem uotis feminea ualeat auctoritas, sed uirilis, ita ut, si adhuc innuptae iam concesserat pater uota persoluere, si. antequam persoluerit, nupserit et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat et sit omnino sine peccato, quia dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit; neque hoc contra deum fieri putandum est, cum ipse deus hoc praeceperit, hoc uoluerit. Sequitur autem de uiduis uel a uiro abiectis, id est non sub potestate uiri constitutis aut patris et earum uota ad persoluendum libera esse dicit hoc modo. et uotum, inquit. uiduae et expulsae quaecumque uouerit aduersus animam suam manebunt ei. deinde dicit de nupta, si in domo uiri sui iam constituta aliquid tale uouerit. de illa enim prius dixerat, quae in domo patris uouerat et antequam redderet nupserat. de hac ergo. quae in domo mariti uouit, ita loquitur: si autem in domo uiri eius uotum eius aut definitio quae aduersus animam eius cum iureiurando et audierit uir eius et tacuerit ei et non abnuerit ei, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones< eius>, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt aduersus eam. si autem circumauferens circumauferat uir eius quacumque die audierit. omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius non manet ei; uir eius circumabstulit et dominus mundabit eam. omne uotum et omne iusiurandum uinculi adfligere animam uir eius statuet ei et uir eius circumauferet. si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia uota eius et definitiones quae super ipsam statuet ei, quoniam tacuit ei die quo audiuit. si autem circumauferens circumauferat< uir> eius post diem quem audiuit, et accipiet peccatum suum. Manifestum est ita uoluisse legem feminam esse sub uiro, ut nulla uota eius, quae abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa prius a uiro fuerat. uiri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri uel ex hoc permissum dedit, ut, cum prius ei uir concesserit. postea si prohibuerit contemnatur. Vtrum autem ista etiam ad uota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, mento quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sunt aduersus animam uoueri, quae sunt in cibis et potionibus. quod uidetur et illud significare, ubi dominus ait: nonne anima plus est quam esca? et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: adfligetis animas uestras. nescio autem utrum alicubi legi possit aduersus animam dici uotum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic lex auctoritatem uiro tribuat, non mulieri quae uiro subdita est, ut tunc persoluenda sint uota mulieris, si uir adprobauerit, si autem rennuerit, non debeantur. apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem uiro quam feminae dedit, sed, uxori, inquit, uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet corporis sui potestatem, sed mulier. quando ergo in hac re parem utriusque esse uoluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet istam de concumbendo uel non concumbendo regulam non pertinere ad ea uota, ubi non habent parem uir et mulier potestatem, sed uiri maior est ac prope eius solius est. non enim ait lex uirum non debere reddere uota sua, si uxor prohibuerit, sed uxorem, si uir prohibuerit. unde non mihi uidetur in huius modi uotis et definitionibus atque obligationibus, quae aduersus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se uir et uxor de concumbendo uel de abstinentia concumbendi placita habuerint. Deinde quia et istae iustificationes dicuntur et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint nec in nouo testamento obseruentur— sicut de aure serui pertundenda et si quid eius modi est— non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut, quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum inrationabiles et aliquando etiam inimicae ueritati, hoc fortasse hic intellegi uoluerit tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint, hoc est cum eas adprobauerit ratio, quae ad uicem uiri debet regere omnem animalem* motionem, quae fit non tantum in adpetendo uerum etiam in abstinendo: ut, si mente et ratione decernitur, tunc fiat, si autem inprobatur consilio rationis, non fiat. quodsi ratio quod prius recte faciendum esse decreuerit, post inprobet, sit peccatum consilii, etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.
4.60
Quid est: et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum uirtute eorum? utrum" uirtutem eorum" uult intellegi" principes eorum"? an uirtutem a domino eis datam uel per ipsum Moysen impetratam? an potius uirtutem eorum dicit ea quibus uirtus eorum sustentaretur?
4.61
Potest uideri quaestio, quomodo quando Israhelitae Madianitas debellauerunt interfectum dicat scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israhel. cum superius quando benedicere coactus est ita eandem actionem scriptura concluserat, cum ait: et surgens Balaam abiit reuersus in locum suum; et Balac abiit ad semet ipsum. si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia uenerit? an forte reuersus est ad Balac et hoc scriptura non dixit? quamquam etiam possit in locum suum redisse intellegi, quod ab illo loco, ubi sacrificia faciebat, in eum locum reuersus est, unde illuc exierat, id est ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. non enim dictum est" in domum suam" aut" in patriam suam", sed: in locum suum. habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitet. de ipso autem Balac qui eum conduxerat non dictum est" ad locum suum", sed: ad semet ipsum, id est ubi dominans habitabat. posset ergo dici: ad locum suum et dominans et peregrinus;" ad semet ipsum" autem non uideo quomodo posset dici" peregrinus", cum ad hospitium suum uenisset.
4.62
Et praedam egerunt mulieres Madian et supellectilem eorum et pecora eorum et omnia quae possederant et uirtutem eorum depraedati sunt. cum iam dixisset mulieres, supellectilem, pecora et omnia quae possidebant, quid deinde addidit: et uirtutem eorum depraedati sunt? nimirum enim haec intellegenda est uirtus. de qua et supra dictum est misisse millenos de singulis tribulus cum uirtute eorum. an forte cibus, quo sustentabantur, uirtus eorum appellata est, quo subministrato uires subpetunt et quo subtracto uires deficiunt? unde per prophetam deus cum minaretur ait: auferam uirtutem panis et uirtutem aquae. et Moyses eigo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est: cum uirtute eorum, et isti Madianitis uictis etiam hoc eorum inter cetera fuerant depraedati.
4.63
Vt quid uiuificastis omne femininum? haec enim fuerunt filiis Israhel secundum uerbum Balaam, ut recedere facerent et despicere uerbum domini propter Phogor. hoc consilium malignum, ut eis ad inlecebram feminae subponerentur, per quas non solum corporaliter sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam scriptura non dixit; et tamen adparet factum esse, cum hic commemoratur. sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui iam ierat in locum suum. ut non locum eius intellegamus peregrinationis hospitium, quamuis hoc scriptura tacuerit.
4.64
Quid est quod ait: et erunt ciuitates uobis refugia a uindicante sanguinem et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium? cum de his loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de ciuitate quo confugerat. cum sacerdos maximus fuerit defunctus. quomodo ergo hic dicit: et non morietur is qui occidit. quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium, nisi quia ideo iudicatur, ut tunc ei liceat esse in ciuitate refugii, si manifestum factum fuerit in iudicio quod nolens occiderit?
4.65
Quid est quod ait: qui uindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei iste, interficiet eum? sic enim sonat male intellegentibus, quasi passim et sine iudicio data fuerit ultori mortis propinqui sui licentia occidendi eius interfectorem. sed hoc intellegi uoluit, quia secundum id quod supra dictum est qui occiderit confugiat ad unam de ciuitatibus refugiorum, quoadusque stet in iudicium, ne ante inuentus a propinquo occidatur; quia, etsi nolens occidit, praeter illas ciuitates inuentus occiditur. cum uero in iudicium steterit in aliqua earum ciuitatum et iudicatus fuerit homicida in aliqua earum, in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum iam iudicatum ubicumque compertum propinquo licet occidere. neque enim opus est eum ad iudicium deduci, cum iam fuerit iudicatus homicida et propterea de illis ciuitatibus pulsus sit.