Quaestiones in Heptateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
7.1
QVAEST. I. In fine libri Iesu Naue breuiter narrator porrexit historiam, quo usque filii Israhel ad colendos deos alienos declinauerunt; in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Naue. non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post quae ad illa peruenit.
7.2
Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israhel in domino dicentes: quis ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum in eo? et dixit dominus: ludas ascendet; ecce dedi terram in manu ipsius. hic quaeritur, utrum aliquis homo ludas uocabatur, an ipsam tribum ita ut solet sic appellauit. sed illi, qui interrogauerant dominum, post mortem Iesu Naue ducem requirebant: unde putatur unius expressum hominis nomen. uerum quia non solet duces nominare scriptura cum constituuntur nisi commemorata etiam origine parentum et constat post Iesum duces habuisse populum Israhel, quorum primus est Gothoniel filius Cenez, rectius intellegitur nomine Iudae tribum Iuda fuisse significatam. ab ipsa enim tribu uoluit dominus incipere conteri Chananaeos. et cum populus de duce interrogasset, ad hoc ualuit responsio domini, ut scirent deum noluisse ab uniuerso populo bellari aduersus Chananaeos. dixit ergo: ludas ascendet. et sequitur scriptura narrans: et dixit ludas ad Symeon fratrem suum, utique tribus ad tribum. non enim adhuc uiuebant illi filii Iacob, qui dicti sunt ludas et Symeon, inter ceteros fratres suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad tribum Symeon: ascende mecum in sortem meam et bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. manifestum est auxilium sibi tribum Iuda alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium.
7.3
Et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, et dabo ei filiam meam Axam in uxorem. iam hoc et in libro Iesu Naue commemoratum est; sed utrum Iesu uiuente factum sit et nunc per recapitulationem repetitum, an post eius mortem, posteaquam dictum est: ludas ascendet, et coepit ludas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. sed credibilius est post mortem Iesu factum, tunc autem per prolepsin, id est per praeoccupationem commemoratum quemadmodum et alia. nunc enim cum res gestae aduersus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, ita se narrationis ordo continet inter cetera Iudae facta bellica, de quo post mortem Iesu dixerat dominus: ludas ascendet. et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum qui habitabat[ in] montana et austrum et campestrem. et abiit ludas ad Chananaeum inhabitantem in Chebron et exiit Chebron ex aduerso— nomen autem erat Chebron< ante> Cariatharbocsepher— et percussit Sesi et Achiman et Cholmi filios Enac. et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. nomen autem Dabir[ quod] erat ante Ciuitas litterarum. et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, etdabo ei fi Ii a m mea m< A x am) in uxorem. constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo post mortem Iesu hoc esse factum. tunc uero, cum ciuitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex occasione narrator quod postea factum est praeoccupauit. nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in uictoris praemium bis numero scripturam commemorare uoluisse.
7.4
Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Iesu Naue sic de illa dicitur: et factum est cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino et cetera, ubi agrum petit a patre atque concessus est, hic autem, et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo agrum. sed in eo quod ibi dictum est: cum ingrederetur ipsa, et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil contrarium est; simul enim ingrediebantur uiam. quod uero ibi dictum est: consilium habuit cum eo— id est cum uiro suo— dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino, et petit, in eo quod habuit consilium ibi monita est, ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. utrumque autem ita diceretur:" et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; ille autem monuit eam. et exclamauit de asino". porro autem quod ibi agrum refertur petisse nec nomen ipsius agri tacitum est, hic uero, cum agrum petere monita fuerit a uiro suo, non agrum petisse dicitur" clamans de subiugali"— quod ibi dictum est" de asino"— sed redemtionem aquae— eo quod in terram austri fuisset tradita— subiecitque scriptura: et dedit ei Caleb secundum cor eius redemtionem excelsorum et redemtionem humilium, quid sibi uelit obscurum est; nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius inopia in illis regionibus erat quo nupta ducebatur. sed" dedit ei Caleb redemtionem excelsorum et redemtionem humilium" non uideo quid subaudiamus nisi" fluentorum", excelsorum uidelicet in montanis, humilium in campestribus siue in uallibus.
7.5
Et non hereditauit ludas Gazam et finem eius et Ascalonem et finem eius et Accaron et finem eius etAzotum et adiacentia eius. et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuit hereditare inhabitantes in ualle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. quod in libro Iesu Naue, cum illum locum tractarem. ubi scriptum est: et dedit dominus Israheli omnem terram, cum multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem data est in quandam exercitationis utilitatem: hoc multo euidentius hic adparet, quandoquidem commemorantur ciuitates, quas non hereditauit ludas, et dicitur: et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuerunt hereditare inhabitantes in ualle. quis enim non intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat dominus cum Iuda. ne totum repente obtinendo extolleretur? quod enim adiungit: quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei, quos currus timuerit, dictum est, non dominus qui erat in Iuda, sed ipse ludas; cur autem timuerit, cum quo dominus erat, si quaeritur, hoc est quod prudenter intellegendum est refringere deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum eorum conuertat inimicos, non solum quando uincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur: illud ad commendandam largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. nam utique inimicus sanctorum est angelus satanae, quem tamen sibi datum colaphizantem dicit apostolus, ne magnitudine reuelationum extolleretur.
7.6
Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est Moyses; et hereditauit inde tres ciuitates filiorum Enac et abstulit inde tres filios Enac. iam hoc dictum est in libro Iesu Naue quoniam illo uiuo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde fuit Caleb, scriptura loqueretur.
7.7
Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos, siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin,[ in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe" non hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur.
7.8
Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas. ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. potest autem mouere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diuersis potuerit esse Scytharum ciuitas. sed similiter potest mouere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam ciuitatem, quod utique fecit longe lateque bellando. ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in loginqua progrederentur, istam condere potuerunt. nam legitur in historia gentium uniuersam paene Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat irent obuiam, quorum aduentu territus se in suum regnum recepit.
7.9
Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas, neque filias eius." filias eius" dicit ciuitates, quas ipsa quasi metropolis instituerat.
7.10
Et factum est quando praeualuit Israhel, et posuit Chananaeum in tributum et auferens non abstulit eum. iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Naue paene ipsis uerbis. proinde aut hic per anacephalaeosin dicitur aut illic per prolepsin dictum est, id est aut hic recapitulando aut illic praeoccupando.
7.11
Et contribulauit Amorrhaeus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in uallem. et hoc similiter aut in libro Iesu Naue praeoccupando commemoratum est aut hic recapitulando.
7.12
Et ascendit angelus domini super Clauthmontem. scriptor libri hoc nomine appellauit locum, quia postea scripsit; nam quando angelus domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. a ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece* Xao6( i. 6<; ploratio dicitur. ibi enim populus fleuit, cum audisset ab hoc angelo uerba domini uindicantis in eos, quod inoboedientes fuissent, quia non exterminauerunt populos secundum praeceptum eius, quibus praeualuerunt, eligentes eos facere tributarios quam interimere et perdere, quemadmodum iusserat dominus. quod siue contemto dei mandato siue timore fecerint, ne hostes aduersum se acrius pugnare pro salute obtinenda quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccauerunt uel spernendo quod diuinitus imperatum est uel non praesumendo quod eos posset qui imperauerat adiuuare. quod ideo per Iesum noluit eis dicere— si tamen adhuc eo uiuente iam fieri praeceperat et non potius praeoccupando commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit— quia hoc omnibus uoluit exprobrare per angelum; nondum autem omnes id fecerant uiuente Iesu, etsi aliqui forte iam coeperant. credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum uiuente Iesu Naue tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israhel quantum eis ad considendum sufficeret, quamuis in sortibus suis haberent unde crescendo et conualescendo adhuc aduersarios exterminarent. proinde post mortem Iesu, posteaquam praeualuerunt, ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum uoluntatem suam quam interimere et perdere secundum uoluntatem dei; propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. quod uero commemoratum est in libro Iesu Naue, magis existimo praeoccupando commemoratum, quod post eius mortem uel futurum esse iam ipse nouerat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, qui appellatur Iesu Naue, uel, si ab alio scriptus est, iam factum esse sciebat post mortem Iesu, quod in illo libro praeoccupando commemorauit.
7.13
Quid est quod angelus domini inter cetera diuinae comminationis dicit: non adiciam transmigrare populum quem dixi eicere[ non auferam] eos a facie uestra; et erunt uobis in angustias et dii eorum erunt uobis in scandalum, nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira dei uenire peccata? ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israhelitae habitare uoluerunt, essent eis in scandalum, id est facerent eos scandalizari in domino deo suo eoque offenso uiuere indignans hoc comminatus est deus: quod certe manifestum est magnum esse peccatum.
7.14
Et dimisit Iesus populum; et abierunt filii Israhel unusquisque in domum suam et unusquisque in hereditatem suam hereditare terram. hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est. nam et mors ipsius Iesu Naue etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam ab exordio cuncta breuiter insinuentur, ex quo eis dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus uixerint quaeue perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum ordinem ab eo qui primus est constitutus.
7.15
Et surrexit generatio altera post eos, qui non scierunt dominum et opera eius quae fecit Israhel. exposuit quomodo dixerit" non scierunt dominum", in illis uidelicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum est ante illos, ut Israhel sciret dominum.
7.16
Et seruierunt Baal et Astartibus. solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iouis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. nam Baal Punici uidentur dicere dominum: unde Baalsamen quasi dominum caeli intelleguntur dicere; Samen quippe apud eos caeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte uocatur. et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israhel hoc dicere scriptura, quod Baal seruierunt et Astartibus, quia Ioui et Iunonibus. nec mouere debet, quod non dixit Astarti, id est lunoni, sed, tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. ad simulacrorum enim multitudinem referri uoluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno uocabatur; ac per hoc tot Iunones quot simulacra intellegi uoluit. uarietatis autem causa existimo Iouem singulariter, Iunones pluraliter commemorare uoluisse; nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioues pluraliter dici possent. hoc autem, id est nomine plurali Iunones in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. quorum in illo, qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat. Astaroth legimus nec Baal, sed Baalim. quodsi forte aliud in hebraea uel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israhel seruire non debuit.
7.17
Et uendiditeosin manu inimicorum suorum in circuitu. quaeri solet quare dixerit" uendidit" tamquam aliquod pretium intellegatur datum. sed et in psalmo legitur: uendidisti populum tuum sine pretio, et apud prophetam: gratis uenditi estis et non cum argento redimemini. quare ergo" uenditi", si" gratis" et" sine pretio" et non potius donati? an forte scripturarum locutio est, ut uenditus etiam qui donatur dici possit? hic autem sensus est optimus in eo, quod dictum est: gratis uenditi estis, et: uendidisti populum tuum sine pretio, quia illi, quibus tradidisti populum, inpii fuerunt, non deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tamquam pretium uideretur. quod uero dictum est: neque cum argento redimemini, non ait: neque cum pretio, sed: neque cum argento, ut pretium redemtionis intellegamus, quale dicit apostolus Petrus: non enim argento et auro redemti estis sed pretioso sanguine tamquam agni inmaculati. in argento enim propheta omnem pecuniam significauit, ubi ait: non cum argento redimemini, quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi. In eo, quod dominus dicit: et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit< Iesus> filius Naue; et dimisit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam quemadmodum custodierunt patres eorum an non. et dimisit dominus gentes has, ut non- auf err e t illas celeriter, et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa. quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleuerit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, si tentati in eis non reprobi inuenirentur eisque talibus inuentis, quales eos esse debere praeceperat dominus, iam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita uiuerent, nec bellis eos exerceri oporteret. uerba enim domini hucusque accipienda sunt: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum— id est aduersarium— cetera uero uerba scriptoris sunt exponentis, unde dixerit dominus non se ablaturum uirum de gentibus quas reliquit Iesus filius Naue. deinde subiungens, qua causa dereliquerit, et dimisit, inquit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam, quemadmodum custodierunt patres eorum an non, eos uolens intellegi patres custodisse uiam domini, qui fuerunt cum Iesu, id est eo tempore quo ille uiuebat. generationem quippe alteram superius retulit surrexisse post illos, qui uixerunt cum Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderent dominum: pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes nec exterminatae per Iesum. Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit scriptura: et dimisit dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. deinde sequitur: et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israhel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan, uerum propter generationes filiorum Israhel docere illos bellum. erat ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent, id est, ut tanta pietate et oboedientia legis dei bellarent quanta patres eorum qui domino deo etiam bellando placuerunt, non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis et in bello. quod autem sequitur: uerum qui ante illos 11 non scierunt illas, quid nisi gentes uult intellegi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos, quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? deinde commemorans quae sint, quinque, inquit, satrapias alienigenarum, quas in libris Regnorum manifestius exprimit. satrapiae autem dicuntur quasi parua regna, quibus satrapes praeerant: quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est siue fuit. et omnem, inquit, Chananaeum et Sidonium et Euaeum inhabitantem Libanum a monte Hermon usque ad Laboemath. et factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel. tamquam diceret: hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel, scire si audient mandata domini; non ut sciret deus omnium cognitor etiam futurorum, sed ut scirent ipsi et sua conscientia uel gloriarentur uel conuincerentur utrum audirent mandata domini, quae mandauit patribus eorum in manu Moysi. quoniam ergo manifestati sibi sunt non se oboedisse deo in his gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem fuerant derelictae, propterea dixit deus uel illa, in quibus aperte missus angelus et locutus expressius est, uel paulo ante, ubi ait: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum. Dictum est autem in Deuteronomio ex persona dei loquentis de istis gentibus aduersariis: non eiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta et multiplicentur in te bestiae ferae; paulatim eiciam illos, donec multiplicemini et crescatis et hereditetis terram. poterat hanc promissionem suam seruare dominus erga oboedientes, ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israhelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde aduersarii exterminarentur desertas esse non sineret. quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodam modo cupiditates et libidines intellegi uoluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. neque enim deus homines exterminare poterat et bestias non poterat uel perdere uel nasci potius non permittere.
7.18
Et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos. deinde uelut quaereretur quem saluatorem, Gothoniel, inquit, filium Cenez. accusatiuum enim casum hic debemus accipere, tamquam diceretur" Gothonielem". aduertendum est autem quod saluatorem dicat etiam hominem, per quem deus saluos faciat. nam clamauerunt filii Israhel ad dominum; et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos, Gothoniel filium Cenez fratrem Caleb iuniorem ipsius, et exaudiuit eos. inter illa autem quae appellantur uxsppotTot, hoc genus rarum est, quoniam habet et illud quod Graeci uocant uotspoXr/ tfav. quod enim ait postea: et exaudiuit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. nam ordo est: et clamauerunt filii Israhel ad dominum. et exaudiuit eos et excitauit dominus saluatorem Israhel. deinde quod hic interpositum est: et saluauit eos, et postea dictum est: Gothoniel— uelut Gothonielem— filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret: et excitauit dominus saluatorem Israhel Gothoniel filium Cenez et saluauit eos.
7.19
Quadraginta annos quieuisse terram promissionis a bellis sub Gothoniele iudice scriptura testatur: quantum temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio tantummodo rege pacata habere potuerunt.
7.20
Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aod iudex, quando occidit Eglom regem Moab. cum enim solus soli insidiaretur, ut eum percuteret, hoc illi ait: uerbum occultum mihi est ad te, rex. ut ille a se omnes, qui cum illo fuerant, remoueret. quod cum factum esset, iterum dixit Aod: uerbum dei mihi ad te, rex. sed potest non esse mendacium, quandoquidem uerbi nomine solet etiam factum appellare scriptura; et reuera ita erat. quod autem dixit: uerbum dei, intellegendum est hoc illi deum ut faceret praecepisse, qui eum populo suo excitauerat saluatorem, sicut illis temporibus talia fieri diuinitus oportebat.
7.21
Merito quaeritur quomodo fuerit" exilis ualde rex Eglom"" et concluserunt adipes uulnus," quando percussus est. sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi; sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare respondetur, quod non est, et benedixit regi pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe. nam in ea interpretatione, quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita inuenimus: erat autem Eglom crassus nimis.
7.22
Et exiit Aod foras et transiit obseruantes et clausit ianuas domus superioris super eum et coartauit. hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. nam prius hoc fecisse intellegendum est et sic de superioribus descendisse et transisse obseruantes.
7.23
Quomodo pueri regis Eglom claui aperuerint quod Aod claui non clauserat, potest mouere, aut, si ille claui clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec claui aperire possent. proinde aut alia clauis adlata est aut tale clusurae genus fuit, quod sine claui posset claudi nec sine claue aperiri. nam sunt quaedam talia, sicut ea quae ueruclata dicuntur.
7.24
Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israhel in terra promissionis duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile Romanorum sub rege Numa Pompilio.
7.25
Et post eum surrexit Samegar filius Anath et percussit alienigenas in sexcentos uiros praeter uitulos boum et saluauit Israhel. quomodo post Aod iste pro Israhel pugnauerit et dictus sit saluasse Israhel potest esse quaestio; non enim rursus fuerant captiuati uel iugo seruitutis innexi. sed intellegendum ita dictum" saluauit," non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare et huius uictoria fuisse depulsum. sed quid sibi uelit quod addidit: praeter uitulos boum, obscurum est. an forte et boum stragem pugnando fecit et ita dictum est eum occidisse sexcentos uiros praeter illud quod fecit de bubus occisis? sed quare uitulos? an graecae locutionis consuetudo est etiam uitulos eos appellare, qui grandes sunt? nam ita loqui uulgo in Aegypto perhibentur, sicut apud nos pulli appellantur gallinae cuiuslibet aetatis. non autem habet interpretatio ex hebraeo" praeter uitulos boum," sicut ista quae secundum Septuaginta est; sicut habet illa ex hebraeo: uomere occisos sexcentos uiros, quod ista non habet.
7.26
Quid est quod respondens Barac Debborae ait: si ibis, ibo, et si non ieris mecum, non ibo, quoniam nescio diem in qua prosperat angelum dominus mecum, quasi a prophetissa diem audire non potuerit? nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo. et quid est: prosperat angelum dominus mecum? an hic demonstratum est, quia et angelorum actus prosperantur, id est adiuuantur a domino, ut feliciter cedant? an locutionis est" prosperat angelum mecum," id est facit mecum prospera per angelum?
7.27
Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius. ecce quemadmodum commendat scriptura agere deum in cordibus. ut det exitum rebus, quem constituit. utique enim pauefecit uel obstupefecit Sisaram, ut traderet eum.
7.28
Vbi Iahel mulier, quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intrauit ad eam: animaduertendum est non esse consequens, ut, cum scriptura dicit de uiro quod intrauit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. assidue quippe sic loquitur scriptura: intrauit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. hic ergo proprie dictum est" intrauit ad eam," id est in domum eius intrauit, non ut per haec uerba intellegatur concubitus.
7.29
In cantico Debborae dicitur: defecerunt habitantes in Israhel, defecerunt, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israhel. elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos; tunc expugnauerunt ciuitates principum. hic intermixtus ordo uerborum obscuritatem facit et quaestionem mouet. quomodo enim intellegatur: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos; tunc expugnauerunt ciuitates principum? quasi tunc eis fauerit deus ad expugnandas ciuitates principum, quando elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos. sed in aliis iam scripturarum locis saepe didicimus quemadmodum fiant hyperbata, quorum directione cum uerba ad ordinem redeunt sensus explanatur. iste ergo est ordo: defecerunt habitantes in Israhel, defecerunt; elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israhel; tunc expugnauerunt ciuitates principum.
7.30
Quaeri potest quomodo dictum sit: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, cum panis hordeaceus, quamuis sit in comparatione triticei panis abiciendus, tamen etiam ipse pascat et uitale alimentum sit; dii autem noui, quos dicuntur elegisse qui defecerunt a deo uiuo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in uenenis. an hactenus accipienda est similitudo, quatenus ualet, ut propter hoc solum dictum intellegatur, quia, sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda reiciantur et aspernanda delectent, ita uitio prauae uoluntatis tamquam languore fastidii, cum esset deus eorum uerus, in falsis elegerunt nihil aliud quam nouitatem spreta ueritate, atque ita cibum mortiferum tamquam panem hordeaceum elegerunt non se arbitrantes inde perituros, sed etiam inde uitam uelut esca innoxia licet uiliore sumturos? secundum opinionem ergo eorum similitudo posita est animique languorem, non secundum ueritatem. nam dii illi noui nullis sunt cibis uitalibus comparandi.
7.31
Et factum est quando clamauerunt filii Israhel ad dominum propter Madian, et misit dominus uirum prophetam ad filios Israhel et dixit eis. cur non dicatur nomen huius prophetae, quod ualde scripturis inusitatum est, latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. sed quia post uerba, quibus exprobrauit inoboedientiam populo, sequitur scriptura dicens: et uenit angelus domini et sedit sub quercum quae erat in Ephra, non absurde intellegitur iste angelus significatus nomine uiri, ut, posteaquam haec uerba dixit, uenerit ad quercum memoratam et ibi sederit. nomine enim uirorum solere appellari angelos notum est, quamuis eum, qui esset angelus, appellatum esse prophetam non facile nec euidenter occurrat; eum sane, qui propheta esset, dictum angelum legimus. sed si angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura praenuntiauerunt, cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari? uerum tamen, ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium non occurrit.
7.32
Quod angelus dicit ad Gedeon: dominus tecum potens in fortitudine, nominatiuus casus est, non uocatiuus; hoc est:" dominus potens tecum est", non" tu potens".
7.33
Aduertendum est dixisse angelum tamquam ex domini auctoritate: nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora uero non ait ad Barac:" nonne mandaui tibi"? sed ait: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi? hic autem non dictum est: nonne ecce misit te dominus? sed: nonne ecce misi te?
7.34
Vbi respondet Gedeon ad angelum: in me, domine— hoc est: in me intende— in quo saluabo Israhel? ecce mille mei humiliores in Manasse? intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece Xtl.. tdPXłju; appellat scriptura. an quid aliud?
7.35
Animaduertendum est quod Gedeon non ait angelo: offeram tibi sacrificium, sed ait: offeram sacrificium meum et ponam in conspectu tuo. unde intellegendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre uoluisse. quod et ipse angelus euidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tamquam sibi sumsit, sed ait illi: accipe carnes et azymos et pone ad petram illam et ius effunde. et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus domini summum uirgae quae in manu eius et tetigit carnes et azymos; et accensus est ignis de petra et comedit carnes et azymos. ita etiam ipse angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon officium ministrantis inpleuit; ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subiecit. denique tunc cognouit Gedeon quod angelus domini esset; nam hoc scriptura continuo subdidit: et uidit Gedeon quoniam angelus domini est. prius ergo tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem dei credidit, ut coram ipso sacrificium uellet offerre uelut adiuuandus eius praesentia sanctitatis.
7.36
Quaeri potest quare Gedeon ausus fuerit sacrificium offerre deo praeter locum ubi iusserat deus. praeter tabernaculum quippe suum deus prohibuerat sacrificari sibi cui tabernaculo templum postea successit. tempore autem, quo fuit Gedeon, tabernaculum dei erat in Silo; atque ideo illic tantum legitime posset sacrificari. sed intellegendum est quod illum angelum primo prophetam putauerat et tamquam deum illum consuluerat de offerendo sacrificio: quod ille si prohibuisset, non utique fieret; sed quoniam adprobauit et ut fieret annuit, dei auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. ita quippe deus legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret. unde quodcumque praeter illa ipse praecepit, non a transgressoribus, sed potius a piis et oboedientibus inpletum intellegendum est: sicut Abraham de immolando filio. nam sic et Helias extra tabernaculum domini ad conuincendos sacerdotes idolorum sacrificauit: quod ex praecepto domini fecisse intellegendus est, qui ei tamquam prophetae reuelatione atque inspiratione iussit ut faceret. quamquam tanta consuetudo praeter tabernaculum sacrificandi crebuerat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inueniatur nec eius sacrificium fuisse reprobatum. et tamen notantur reges, qui inter opera laudabilia sua non destruxerunt excelsa, ubi contra legem dei populus sacrificare consueuerat, et qui destruxit maiore praedicatione laudatur. ita deus consuetudinem populi sui, qua praeter eius tabernaculum tamen non diis alienis offerebant, sed domino deo suo, sustinebat potius quam uetabat etiam sic exaudiens offerentes. hoc autem, quod Gedeon fecit, quis non intellegat per angelum procuratum ut prophetice fieret, in qua prophetia petra illa commendaretur? cui quidem petrae non sacrificatum est, sed de illa ignis commemoratur exisse, quo sacrificium consumeretur. siue enim per aquam, quam percussa petra effudit in eremo, siue per ignem donum spiritus sancti significatur, quod ditissime dominus Christus effudit super nos. nam et in euangelio significatum est hoc donum per aquam, ubi ipse dominus ait: si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae; ubi euangelista subiunxit: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. significatum est et per ignem, ubi ueniente illo super congregatos legitur: uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et ipse dominus ait: ignem ueni mittere super terram.
7.37
Et factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua, lingua sua trecenti uiri. plerique latini codices non habent" manu sua", sed tantummodo" lingua sua", quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est: sicut canes; graecus autem utrumque habet: manu sua, lingua sua, ut intellegatur quod manu aquam raptam in os proiciebant. et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore adposito sicut boues aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelleguntur, sed cum manu in os aquam proicerent, quam lingua exciperent. nam et interpretatio ex hebraeo planius id habet his uerbis: fuit itaque numerus eorum qui manu in os proiciente aquam lambuerant trecenti uiri. neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus lingua sicut canes aquam hauriant; aut uero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent. sed cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi genu fixo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci uero, quia non flexo genu se incuruauerunt, ut canes biberunt, sed aquam manu in os iactam. quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T graecam, qua iste numerus significatur. per quam etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera graeca est. unde Graecorum nomine apostolus omnes gentes significat, cum dicit: Iudaeo primum et Graeco, et: Iudaeis et Graecis, saepe ita commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium graeca ita excellat, ut per hanc omnes decenter significentur. iste numerus et in uernaculis Abrahae animaduertendus est, per quos fratrem ab hostibus liberauit, quando eum Melchisedec in magno mysterio benedixit. quod enim exuberant illic decem et octo— nam trecenti decem et octo fuisse referuntur— uidetur mihi significatum quo etiam tempore fieret, id est tertio, quod futurum erat sub gratia. nam primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. singula uero tempora senario numero significata sunt propter perfectionem; nam ter seni decem et octo sunt. unde et illa mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quam curuam saluator cum inuenisset erexit et a diaboli alligamento, ut euangelium indicat, soluit. nam quod ita isti probati sunt, per quos uinceret Gedeon, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemtibilia et ignobilia elegit dominus; pro contemtu enim habetur canis. unde dicit: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus; et Dauid, ut se tamquam contemtibilem abiceret, canem se appellauit loquens ad Saul.
7.38
Quid sibi uult quod scriptum est de Gedeon: descendit ipse et Phara puer eius in partem quinquaginta qui erant in castris? quod latini quidam codices habent: in eam partem in qua erant quinquageni custodes in castris, alii uero: in partem quinquagesimam in castra; obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit. sed aut ea pars castrorum erat,. quam seruabant quinquaginta custodes, aut, si quinquageni intellegendi sunt circumquaque seruasse, in unam partem isti descenderunt ubi erant quinquaginta.
7.39
Quod ille, qui proximo suo somnium narrauit, quod audiuit Gedeon, ut de uictoria futura confirmaretur, dixit se uidisse mensam panis hordeacei uoluentem in castris et percutientem tabernaculum Madian et subuertentem, hoc intellegendum arbitror quod de canibus, quia per contemptibilia mundi— quod significat mensa panis hordeacei— saluator superbos fuerat confusurus.
7.40
Quod exclamari iussit Gedeon a trecentis suis: gladius domino et Gedeon, id est huic Gedeon, hoc significat, quod gladius id erat operaturus, quod domino placeret et Gedeon.
7.41
Quaeri solet quid sit ephud" uel" ephod. quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod plerique dicunt, uel potius superindumentum, quod£ zv5u[ i. a graece dicitur uel έπωμίς:, quod magis superhumerale interpretari latine potest, merito mouet quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. nam ita scriptum est: et factum est pondus inaurium aurearum quas petierat sicli mille septingenti auri praeter brachialia et torques et operimenta purpurea quae erant super reges Madian, praeter torques quae erant in ceruicibus camelorum ipsorum. et fecit illud Gedeon in ephud et statuit illud in ciuitate sua in Ephra. et fornicatus est omnis Israhel post illud ibi et factum est Gedeon et domui eius in scandalum. quomodo ergo ista uestis de tanto auro fieri potuit? nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut legimus, ephud bar, quod nonnulli interpretati sunt" ephud lineum", quando eum dedit domino in templo nutriendum: ubi euidentius adparet hoc genus esse indumenti. an ideo dictum est: statuit illud in ciuitate sua, ut hinc intellegeretur aureum fuisse factum? non enim dictum est" posuit", sed" statu it", quoniam ita erat solidum et uali-. dum, ut statui posset, hoc est positum stare. Hoc ergo inlicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israhel, id est sequendo illud contra legem dei. ubi non frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est cuiusquam dei falsi et alieni simulacrum, sed ephud, id est unum de sacramentis tabernaculi quod ad uestem sacerdotalem pertineret, quomodo fornicationem scriptura dicat populi ista sectantis atque uenerantis. ideo scilicet, quod praeter tabernaculum dei, ubi erant ista quae ibi fieri iusserat deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. ideo sequitur et dicit scriptura: et factum est Gedeon et domui eius in scandalum, id est, ut ab offenso deo discederet, quia et hoc quoddam genus idoli quodam modo erat, quod extra dei tabernaculum quodlibet manu factum pro deo coleretur, cum illa ipsa quae iussa sunt in tabernaculo fieri ad dei potius cultum referrentur quam pro deo aliquid eorum aut pro dei simulacro colendum haberetur. Quamquam per ephud uel ephod ea locutione, quae significat a parte totum, omnia possint intellegi quae constituit Gedeon in sua ciuitate ueluti ad colendum deum similia tabernaculo dei: et propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris insigne, quod saepe scriptura commemorat, ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur deus. non quod solido auro uelut adorandum constituerit ephud, sed quod ex auro ipso, quod esset de praeda, fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta uel instrumenta sacrarii, quae omnia per ephud significata sunt, propter excellentiam, ut dixi, uestis sacerdotalis. nam et ipsum ephud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est superhumerale sacerdotalis uestis, uerum tamen etiam aliquid auri habet; nam ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso ut fieret, diuinitus imperatum est. sed quia hoc ita posuerunt septuaginta interpretes, ut commemoratis omnibus quae de spoliis acceperat Gedeon, inferrent: et fecit illud Gedeon in ephud, uidetur ita dictum, tamquam ex toto illo quod commemoratum est hoc factum esse credatur, cum possit etiam illic intellegi locutio quae significat a toto partem, ut quod dictum est: fecit illud in ephud, intellegatur" fecit inde ephud" uel" fecit ex eo ephud". non scilicet illud totum consumens in ephud, sed ex illo quantum sufficiebat inpendens. nam in illa interpretatione quae ex hebraeo est sic legitur: fecitque ex eo Gedeon ephod. quod enim apud Septuaginta scriptum est" ephud", hoc in hebraeo perhibetur dici" ephod". non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod esset ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso, sed solus summus sacerdos. unde illud, quod de Samuele commemorauimus factum illi ab eius matre, non erat utique tale, quoniam cum datus est nutriendus non erat summus sacerdos utique puer. unde, ut dictum est, ephud bar appellatur uel potius ephud bat, sicut adserunt qui hebraeam linguam nouerunt, et interpretatur ephud lineum. sed Gedeon existimo illud fecisse, quod erat praecipuum summi sacerdotis indumentum atque ornamentum, per quod et cetera significata sunt opera sacrarii, quod in sua ciuitate praeter dei tabernaculum constituerat. et propter hoc peccatum factum est illi et domui eius in scandalum, ut sic interiret— quod postea scriptura narrat- tanta eius numerositas filiorum.
7.42
Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieuerit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post uictoriam, qua liberauit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem et post illam fornicatus sit omnis Israhel et fuerit illi et domui eius in scandalum. quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod et Gedeon et populus admisit, requieuit terra quadraginta annos, cum hoc scriptura soleat ostendere, cum a domino deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non adquirere, et hostibus subiugari, non ab hostium infestatione muniri? sed intellegendum est, sicut solet scriptura, per prolepsin, id est per praeoccupationem dixisse, quod fecerit ephud contra dei legem Gedeon ex illo auro, quod fuerat hostibus deuictis atque prostratis ablatum, quia uno loco dicere uoluit et unde erat aurum et quid de illo factum sit. sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum, quando consecuta sunt etiam mala, quae deinde scriptura contexuit, posteaquam commemorauit, quot annis in diebus Gedeon terra conquieuerit, quos annos recapitulando commemorauit, id est ad ordinem rediens quem praeteruerterat prius dicendo de illo scandalo quod nouissime factum est.
7.43
Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et auersi sunt filii Israhel et fornicati sunt post Baalim et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum, ut esset eis ipse in deum. et Baalim et Baalberith idola intellegenda sunt. maior itaque transgressio et fornicatio commissa est a populo post mortem Gedeon quam illo uiuo propter ephud, quoniam et illud, etsi inlicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat; ista uero post idola fornicatio non habet uel falsam paternae religionis defensionem. unde etiam si illud ephud non in fine temporis Gedeon, sed ante factum est, ita deus patienter tulit, ut pax in terra perseueraret, quia, licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo atque in honorem suum fieri iusserat. nunc uero grauiora commissa et apertissimam post idola fornicationem populi esse noluit inpunitam.
7.44
Quod inducitur rhamnus, id est quoddam spinarum genus, in similitudinem dicere omnibus lignis conuenientibus eam, ut regnaret super ea: si in ueritate ungitis me uos regnare super uos, uenite, confidite in protectione mea; et si non, exeat ignis de rhamno et comedat cedros Libani, obscurus sensus est, sed eum inuenta distinctio manifestat. non enim ita legendum est: et si non exeat ignis de rhamno, sed subdistinguendum" et si uon" ac deinde inferendum" exeat ignis de rhamno". id est: et si non confiditis in protectione mea aut: et si non in ueritate ungitis me regnare super uos, exeat ignis de rhamno et comedat cedros Libani. comminantis enim uerba sunt quid facere possit, si noluerint eam regnare super se. uerum quia non ait: exibit ignis de rhamno et manducabit cedros Libani, sed ait: exeat et manducet, obscurius factum est, quam si sola distinctio lateret. uehementioris autem comminationis est et quodam modo praesentioris efficaciae, si quis dicat: si non uis facere quod uolo, saeuiat in te ira mea, id est iam saeuiat, ut quid eam teneo? quam si dicat: saeuiet, promissiuo modo poenam intentans futuram.
7.45
Et emisit deus spiritum malignum inter Abimelech et inter uiros Sicimorum. hoc uerbum, utrum imperantem an permittentem deum significet, non facile definiri potest. quod enim hic positum est" em is it", graecus habet eSaTretaeIXev: quod est etiam in Psalmis, ubi legitur: emitte lucem tuam. quamquam in quibusdam locis interpretes nostri et ubi est in graeco ἐξαπέστειλεν" misit" interpretati sunt, non" misit". potest ergo et sic intellegi, ut spiritum malignum deus tamquam ire inter eos uolentem emiserit, id est potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. usque adeo autem etiam mitti a domino malignum spiritum propter iustitiam uindicandi non absurdum uisum est, ut quidam id, quod est sawreatstXsv, etiam" i misit" interpretati sint.
7.46
Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul princeps ciuitatis Sicimorum etiam id habent: et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum et insidiare in agro. et erit mane simul ut oritur sol, maturabis et tendes super ciuitatem. quod latini quidam habent" maturabis", quidam uero" m ani cab is", graecus habet quod dici posset non uno uerbo: diluculo surges. et fortasse hinc sit dictum" maturabis" a matutino tempore, quamuis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam." manicabis" autem latinum uerbum esse mihi non occurrit. sed illud mouet, quod cum dixisset: simul ut oritur sol, addidit: diluculo surges, cum ipsum diluculum, quod graece dicitur Spdpoc, tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. sic itaque intellegendum est, ut quod positum est" man e" ipsum diluculum intellegatur. additum est autem: simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor adparuerit solis orientis. non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum coeperit partem caeli, quam uidemus ab oriente, lux solis ad eam redeuntis adtingere. hinc est quod etiam in euangelio unam atque eandem rem alius euangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset, alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique fiebat oriente, id est ad ortum ueniente et fulgorem suum de suae praesentiae propinquitate iactante. quam lucem quidam idiotae solis non esse putauerunt, sed esse illam, quae primitus condita est, antequam deus quarto die conderet solem.
7.47
Et surrexit post Abimelech, qui saluum faceret Israhel, Thola filius Phua, filius patris fratris eius, uir Issachar. filium patrui eius dixit" filium patris fratris eius", cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur: filium fratris patris eius; filius enim erat patrui eius, sicut euidentius in ea interpretatione quae ex hebraeo est inuenitur. non ergo quod dictum est" p at ri s fratris" ab eo declinatum est quod est in nominatiuo" pater fratris", sed ab eo quod est" patris frater"; hoc est enim patruus. nam siue ponatur in nominatiuo: hic pater fratris, siue ponatur: hic patris frater, genetiuum facit" huius patris fratris". uerum altera oritur quaestio, quomodo fuerit patruus Abimelech uir Issachar, id est uir de tribu Issachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon de tribu fuit Manasse. quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cuius patrui filius Thola succederet secundum istam narrationem ipsi Abimelech? potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diuersis patribus nascerentur et fratres essent unius matris filii, non unius patris. solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus. unde et Saul, cum esset de tribu Beniamin, dedit filiam suam Dauid homini de tribu Iuda; et sacerdos Ioiade, utique homo de tribu Leui, duxit filiam Ioram regis, hominis de tribu Iuda. hinc factum est, ut Elizabeth et Maria cognatas in euangelio legamus, cum fuerit Elizabeth de filiabus Aaron. ex quo intellegitur de tribu Leui et filiabus Aaron aliquam nupsis. e in tribum Iuda. unde ita fieret inter ambas illa cognatio, ut domini caro non solum de regia uerum etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.
7.48
Inter cetera, quae Iephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: nonne quaecumque hereditauit tibi Chamos deus tuus haec hereditabis, et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster a facie uestra, haec hereditabimus? quod quidam latini sic interpretandum putauerunt, ut dicerent: nonne quaecumque dedit tibi in hereditate Chamos deus tuus, haec possidebis? ubi uideri potest confirmasse Iephte deum istum, qui uocatur Chamos, potuisse aliquid dare in hereditate cultoribus suis. quidam uero sic habent: nonne quaecumque possedit Chamos deus tuus, haec possidebis? et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. an forte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitutae sunt gentes iuxta canticum Moysi famuli dei? numquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? quis hoc audeat adfirmare, cum possit intellegi secundum eius opinionem dictum, quia putabat deum suum hoc possidere uel in possessionem sibi dedisse? magis autem iste sensus elucet in his uerbis, quae graecus habet: nonne quaecumque hereditauit tibi Chamos deus tuus, haec hereditabis? ut in eo, quod positum est" tibi", intellegatur ita dictum, ac si diceretur: sicut uidetur tibi. tibi enim hereditauit qui hoc putas, non quod ille aliquid posset hereditare. denique in eo quod sequitur: et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster, non dixit: hereditauit nobis, tamquam diceret: sicut uidetur nobis, sed uere hereditauit" a facie uestra", quoniam ipsis abstulit et his dedit: haec inquit, hereditabimus s.
7.49
De filia Iephte quod eam pater in holocaustoma obtulit deo— quoniam in bello uouerat, si uicisset, eum se holocaustoma oblaturum, qui sibi de domo exiens occurrisset; quod cum uouisset, uicit et occurrente sibi filia quod uouerat reddidit— solet esse magna et ad diiudicandum difficillima quaestio quibusdam quid sibi hoc uelit nosse cupientibus et pie quaerentibus, quibusdam uero qui scripturis his sanctis inperita inpietate aduersantur, hoc maxime in crimen uocantibus, quod legis et prophetarum deus etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. quorum calumniis sic primitus respondemus, ut deum legis et prophetarum, atque ut expressius dicam, deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob nec illa sacrificia delectauerint, ubi pecorum holocausta offerebantur, sed. quod significatiua fuerint et quaedam umbrae futurorum. res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur commendare uoluisse; fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur nec modo iuberentur, immo prohiberentur offerri, ne uere secundum carnalem adfectum talibus deum delectari putaremus. Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit, merito quaeritur: non quo mortes hominum quandoque moriturorum in hac causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi, qui haec de se fieri gratanter acciperent, in aeternam remunerationem commendarentur deo. sed si hoc uerum esset, hoc genus sacrificiorum deo non displiceret; displicere autem deo satis euidenter eadem scriptura testatur. nam cum omnia primogenita sibi dicari et sua esse uoluerit atque praeceperit. redimi tamen a se uoluit primogenita hominum. ne immolandos deo crederent filios suos, quos natos primitus suscepissent. deinde hoc apertius ita loquitur, quod humana holocausta sic deus inprobet, ut prohibeat detestans ea in aliis gentibus et populo suo praecipiens ne audeat imitari. st autem, inquit, exterminauerit dominus deus tuus gentes, in quas tu intras hereditare terram eorum, a conspectu tuo et hereditabis eos et habitabis in terra eorum, adtende tibi ipsi, ne exquiras sequi eos, postquam exterminati fuerint a facie tua, ne exquiras deos eorum dicens: quemadmodum faciunt gentes diis suis, faciam et ego. non facies ita domino deo tuo; abominamenta enim, quae dominus odit, fecerunt diis suis, quoniam et filios suos et filias suas comburunt< in> igni diis suis. Quid euidentius ostendi potest his sanctae scripturae testimoniis, ut alia huiusce modi omittam. quam deum. a quo haec scriptura humano generi contributa est, non solum non diligere uerum etiam odisse talia sacrificia, in quibus homines immolantur? illa plane diligit et coronat. cum quisque iustus iniquitatem patiens usque ad mortem pro ueritate decertat uel ab inimicis, quos pro iustitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. talem dicit dominus sanguinem iustum a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae. praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis et sacrificium se ipsum obtulit deo; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro iustitia occideretur. hunc imitata martyrum milia usque ad mortem pro ueritate certarunt et ab inimicis saeuientibus immolata sunt. de quibus dicit scriptura: tamquam aurum in fornace probauit illos et sicut holocaustum hostiam accepit illos: unde et apostolus dicit: ego enim iam immolor. Sed non sic Iephte de filia fecit holocaustoma domino, sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri et prohibitum fuerat homines immolari. magis hoc illi simile uidetur quod fecit Abraham. quod dominus specialiter fieri praecepit, non generali lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandauit, immo etiam fieri omnino prohibuit. distat itaque hoc quod lephte fecit a facto Abrahae, quoniam ipse iussus obtulit filium, iste autem fecit quod et lege uetabatur et nullo speciali iubebatur imperio. deinde non solum in sua lege postea uerum etiam tunc deus in ipso Abrahae filio talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit. cum patrem, cuius fidem iubendo probauerat, a filii tamen interfectione prohibuit et arietem, quo sacrificium licite secundum ueterum congruam temporibus consuetudinem conpleretur, adposuit. Si autem hoc quemquam mouet, quomodo pie crediderit Abraham deum sacrificiis talibus delectari, si haec inlicite offeruntur deo, et ideo putat recte credidisse etiam Iephte quod tale sacrificium deo esse posset acceptum, primo consideret aliud esse ultro uouere, aliud iubenti obtemperare. non enim, si aliquid praeter morem in domo a domino institutum seruo iubetur atque id laudabili oboedientia facit, ideo non est plectendus, si hoc facere sponte praesumpserit. deinde habebat quod crederet Abraham, ut propter diuinum imperium non parceret filio, non credens deum tales uictimas libenter accipere, sed hoc eum propterea iussisse, ut resuscitaret occisum et hinc aliquid tamquam deus sapiens demonstraret. nam hoc de illo etiam in epistula legitur quae inscribitur ad Hebraeos et fides eius, quia hoc de deo crediderit, quod posset filium eius suscitare, laudatur. iste uero et deo non iubente neque poscente et contra legitimum eius praeceptum ultro sacrificium uouit humanum. sic enim scriptum est: et uouit Iephte uotum domino et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et erit domino< e t> offeram eum holocaustoma. Non utique his uerbis pecus aliquod uouit, quod secundum legem holocaustoma posset offerre; neque enim est aut fuit consuetudinis, ut redeuntibus cum uictoria de bello ducibus pecora occurrerent. quantum autem adtinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu adludentes currere in obuiam: de quibus ille in suo uoto cogitare non posset, ne in iniuriam dei aliquid non solum inlicitum uerum etiam contemtibile et secundum legem inmundum uouisse uideretur. nec ait: quodcumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi. offeram illud holocaustoma, sed ait: quicumque exierit, offeram eum. ubi procul dubio nihil aliud quam hominem cogitauit; non tamen fortasse unicam filiam. quamquam illam in tanta paterna gloria quis posset anteire nisi forte uxor? nam quod non dixit" quaecumque, sed quicumque exierit de ianuis domus meae", solet scriptura masculinum genus pro quolibet sexu ponere; sicut de Abraham dictum est: surgens a mortuo, cum eius uxor mortua fuisset. Quia ergo de hoc uoto atque facto nihil uidetur scriptura iudicasse, sicut de Abraham, quando filium iussus obtulit, apertissime iudicauit. sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus iudicandum, quemadmodum de facto Iudae filii Iacob, quando ad nurum quidem suam nesciens intrauit, uerum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia meretricem putauit, neque adprobauit hoc scriptura neque reprobauit, sed iustitia et dei lege consulta aestimandum pensandumque dimisit: quia ergo de isto Iephte facto in neutram partem sententiam scriptura dei protulit, ut noster intellectus in iudicando exerceretur, possemus iam dicere deo displicuisse tale uotum et ad illam perductum esse uindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret— quod si sperasset atque noluisset, non continuo, ut eam uidit, scidisset uestimenta sua et dixisset: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis— deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filiae suae dominus eum ab unicae carissimae nece cum non prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec perficiendo quod uouerat se ipsum percuteret orbitate grauissima, deum autem nequaquam hominis immolatione placaret; et ideo huiusce modi patri poenam fuisse retributam, ne inpunitum talis noti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se uouere deo putarent homines. cum uictimas humanas uouerent et, quod est horribilius, filiorum, aut non uera, sed potius simulata eadem uota essent, cum uelut exemplo Abrahae sperarent qui uouissent deum prohibiturum talia uota conpleri: possemus, inquam, haec dicere, nisi ab ista sententia duo nos praecipue diuinarum scripturarum testimonia retardarent, ut hanc rem gestam et in libris tantae auctoritatis memoriae commendatam diligentius, quantum dominus adiuuat, et cautius perscrutemur, ne in ullam partem iudicium temerarium proferamus. unum, quod in epistula ad Hebraeos iste Iephte inter tales commemoratur, ut eum culpare uereamur, ubi sic scriptum est: et quid adhuc dicam? deficit enim me tempus enarrandi de Gedeon. Barac, Samson et Iephte et Dauid et Samuel et prophetis, qui per fidem uicerunt regna operantes iustitiam consecuti sunt promissones; alterum, quod ubi de illo ista narrantur, quod tale uouerit et inpleuerit uotum, praemisit scriptura dicens: et factus est super Iephte spiritus domini; et perrexit Galaad et Manasse ettransiit speculam Galaad et de specula Galaad ad trans filios Ammon. et uouit Iephte uotum domino et cetera ad hoc ipsum uotum pertinentia. ut omnia, quae deinceps facta sunt, tamquam opera spiritus domini, qui super eum factus est, intellegenda uideantur. ista testimonia nos conpellunt quaerere potius cur factum sit quam facile inprobare quod factum est. Sed primo illud, quod ex epistula quae ad Hebraeos est commemoraui, inter illos laudabiles uiros, qui ibidem recoluntur, non solum est Iephte uerum etiam Gedeon, de quo similiter scriptura dicit:< et) spiritus domini confortauit Gedeon. et tamen eius factum, quod de illo auro praedae operatus est ephud et fornicatus est post illud omnis Israhel et factum est domui Gedeon in scandalum, non solum laudare non possumus, uerum etiam, quia scriptura hinc apertissime iudicauit, reprobare minime dubitamus; nec tamen ex hoc ulla fit iniuria spiritui domini, qui eum confortauit, ut hostes populi eius tanta facilitate superaret. cur ergo inter eos commemoratur, qui per fidem uicerunt regna operantes iustitiam, nisi quia sancta scriptura, quorum fidem atque iustitiam ueraciter laudat, non hinc inpeditur eorum etiam peccata, si qua nouit et oportere iudicat, notare ueraciter? nam et in eo, quod idem Gedeon signum petens, sicut ipse locutus est. tentauit in uellere, nescio utrum non fuerit transgressus praeceptum. quo scriptum est: non tentabis dominum deum tuum; uerum tamen etiam in eius tentatione dominus quod praenuntiare uolebat ostendit: in conpluto scilicet uellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Israhel, ubi erant sancti cum gratia caelesti, tamquam pluuia spiritali; et postea conpluta area sicco uellere figurare ecclesiam toto orbo diffusam. habentem non in uellere tamquam in uelamine sed in aperto caelestem gratiam illo priore populo uelut ab eiusdem gratiae rore alienato atque siccato. nec tamen frustra inter fideles et operantes iustitiam propter bonam fidelemque uitam, in qua eum credendum est esse defunctum, tale in epistula ad Hebraeos meruit testimonium. Vtrum autem, quia, posteaquam dictum est: factus est super Iephte spiritus domini, ea secuta sunt. ut uotum illud uoueret atque hostes uinceret et quod uouerat redderet, spiritui domini omnia deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tamquam id dominus sicut Abrahae fieri iusserit. non facile dixerim, cum utique de Gedeon possit haec adferri differentia. quia< post) peccatum quod fecit, quando fecit ephud post quod uniuersus populus fornicatus est, nulla est eius commemorata prosperitas. postea uero quam Iephte uotum uouit, illa est insignis eius uictoria consecuta, propter quam adipiscendam uouerat et qua adepta quod uouerat soluit. rursus enim considerandum est, quia Gedeon, etsi non posteaquam fecit ephud, tamen posteaquam tentauit dominum, quod utique peccatum est, magna strage hostibus caesis atque superatis populo adquisiuit salutem: sic enim scriptum est: et dixit Gedeon ad dominum: non irascatur indignatio tua in me; et loquar adhuc semel et tentabo adhuc semel in uellere. iram quippe dei metuebat, quia nouerat Se tentando peccare, quod deus in lege sua manifestissime prohibet. hoc tamen peccatum eius et mirabilis signi euidentia et magna uictoriae prosperitas liberationisque populi consecuta est. iam enim deus statuerat adflicto populo subuenire atque huius ducis, quem ad hoc opus adsumpserat. utebatur animo non solum fideli et pio uerum etiam subdeficiente et delinquente et ad praenuntianda quae uolebat et complenda quae dixerat. Non enim per istos tantum, qui etiam si peccauerunt, inter iustos tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saulem omni modo reprobatum multa deus populo suo praestitit, in quem insiliuit etiam spiritus dei et prophetauit. non cum iuste ageret. sed cum in uirum sanctum Dauid innocentemque saeuiret. agit enim spiritus domini et per bonos et per malos et per scientes et per nescientes, quod agendum nouit et statuit: qui etiam per Caiphan, acerrimum domini persecutorem, nescientem quid dixerit insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum mori pro gente. quis enim egit nisi spiritus domini curans praenuntiare uentura, ut iudici Gedeon tentare uolenti dominum et non credenti quod ei fuerat per manum eius de salute populi iam locutus, hoc potissimum de uellere prius conpluto, postmodum sicco et de area primum sicca, postea rigata ueniret in mentem? ut, quod subdefecit a fide infirmitati eius delictoque deputetur; quod uero etiam tali eius animo ad hoc quod generi humano significari oportebat usus est deus, ad eius intellegatur misericordiam et mirabilem prouidentiam pertinere. Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex reuelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur, nec defecisse a fide et quod ei iam promiserat dominus credidisse, sed actione prophetica in uellere uoluisse tentare atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem sicut dolum Iacob et illud quod domino ait: non irascatur indignatio tua in me, non ideo dixisse, quod iram eius timeret, sed quod eum confideret non irasci, cum ea faceret quae spiritu eius dictante facienda esse tamquam propheta sentiret: dicat, ut uidetur, dum modo illud, quod de facto ephud scriptura ipsa culpauit quodlibet significet non audeat excusare a peccato. nam et illud, quod trecenti uiri ad signum crucis ipso numero pertinentes hydrias fictiles acceperunt eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis fractis repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem terruerunt, tamquam ex suo arbitrio uidetur fecisse Gedeon; non enim scriptura dicit dominum admonuisse, ut hoc faceret. et tamen tam grande signum quis eius animo atque consilio faciendum nisi dominus inspirauit? qui praefigurauit sanctos suos thesaurum euangelici luminis in uasis fictilibus habituros, sicut apostolus dicit: habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus: quibus in passione martyrii tamquam uasculis fractis maior eorum gloriae fulgor emicuit, quae inpios euangelicae praedicationis inimicos inopinata illis Christi claritate superauit. Seu ergo per scientes seu per nescientes praefigurationem praedicationemque futurorum spiritus domini propheticis temporibus operatus est, nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata, quia et deus, qui et malis nostris bene uti nouit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda quae uoluit. proinde si propterea peccatum non fuit siue cuiuslibet necis humanae siue etiam parricidale sacrificium uel uouere uel reddere, quia magnum aliquid et spiritale significauit. frustra deus talia prohibuit et se odisse testatus est, quoniam et illa quae fieri iussit utique ad aliquam significationem rerum spiritalium magnarumque referuntur. cur ergo illa prohiberet. quandoquidem poterant propter eandem rerum earundem significationem, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri? nisi quia nec tale aliquid significantia quale expedit credere humana deo sacrificia placuerunt, quando non pro iustitia quisque ab inimicis. quia recte uiuere uoluit aut peccare noluit, interimitur, sed homo ab homine tamquam electa hostia more pecoris immolatur. Quid? si, ait aliquis, quoniam pecorum uictimae iam eo ipso quo fuerant usitatae, quamuis et ipsae a recte intellegentibus ad significationem spiritalium referrentur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum Christi et ecclesiae requirendum, propterea deus re insigni et inopinata uolens quasi dormientes hominum animos excitare eo magis, quod talia sibi sacrificia offerri uetuerat, curauit sibi eius modi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret, pie uero scrutans mens hominis altitudinem prophetiae uelut hamo piscem dominum Christum de profundo scripturarum leuaret? huic nos rationi et considerationi non obsistimus. sed alia quaestio est de animo uouentis. alia de prouidentia dei qualicumque animo eius optime utentis. quamobrem si spiritus domini, qui factus est super Iephte, ut hoc uoueret omnino praecepit, quod quidem scriptura non aperuit, tamen, si hoc ille praecepit, cuius non licet iussa contemnere, non solum insipientia culpanda non est uerum etiam laudanda oboedientia est. hoc enim, etiam si se homo ipse interimat, quod utique humana uoluntate atque consilio facere nefas est, profecto intellegendum est oboedienter fieri potius quam sceleste. si diuinitus iussum est: de qua quaestione satis in primo libro de ciuitate dei disputauimus. si autem Iephte humanum secutus errorem humanum sacrificium uouendum putauit, eius quidem peccatum de unica filia iure punitum est— quod etiam ip:-: e uerbis suis satis uidetur ostendere. ubi ait: heu me, filia< mea>, inpedisti me; in offendiculum ulum facta es in oculis meis, discissis etiam uestimentis suis— uerum tamen etiam hic eius error habet aliquam laudem fidei. qua deum timuit, ut quod uouerat redderet, nec diuini in se iudicii sententiam declinauit, siue sperans deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, siue eius uoluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens. Quamquam et hic merito quaeri potest utrum uerius intellegitur hoc deum nolle fieri et in eo potius deo. si non fieret, oboediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione monstrauerat. uerum tamen si propterea Iephte non faceret, sibi potius in unica pepercisse quam dei uoluntatem secutus esse uideretur. magis ergo intellexit in eo, quod illi filia occurrit, ultorem deum iustaeque poenae se fideliter subdidit timens saeuiorem tamquam de tergiuersatione uindictam. credebat enim etiam bonae et uirginis animam filiae bene recipi, quod non se ipsa uouerat immolandam, sed uoto et uoluntati non restiterat patris et dei fuerat secuta iudicium. mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte nec cuiquam sponte inferenda est, ita deo iubente recusanda non est, cuius constitutione quocumque tempore subeunda est; nec quisquam qui eam perpeti detrectat, ut omnino euitetur, sed tantummodo ut differatur, laborat. Nunc iam quid spiritus domini siue per nescientem Iephte siue per scientem siue per eius inprudentiam siue per oboedientiam siue per offensionem siue per fidem in hac re gesta praefigurauerit. quantum deus adiuuat, requiramus breuiterque pandamus. admonet enim nos et urget quodam modo iste sanctarum scripturarum locus cogitare quendam potentem uirtute. talis enim dicitur Iephte, quod nomen interpretatur. Aperiens"; dominus autem Christus, sicut indicat euangelium, discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas. hunc Iephte fratres eius reprobauerunt et de paterna domo expulerunt obicientes ei quod esset filius fornicariae, tamquam ipsi essent de uxore legitima nati. hoc etiam egerunt aduersus dominum principes sacerdotum et scribae et pharisaei, qui de legis obseruatione gloriari uidebantur. tamquam ille solueret legem et ideo ueluti non esset legitimus filius. et quamquam de sancta quidem uirgine corpus adsumpserat, quod fidelibus notum est, tamen eius mater, quantum ad gentem pertinet, etiam illa iudaica synagoga dici potest. reuoluat qui uoluerit propheticos libros et uideat quotiens et quanta uerbi seueritate atque indignatione domini illa gens uelut inpudica mulier de suis fornicationibus arguatur. unde est etiam illud in hoc libro recentissimum, uel cum post ephud quod fecit Gedeon omnis Israhel legitur fornicatus uel quod abierunt post deos gentium quibus erant circumdati. unde in illos diuina ira commota est, ut per annos decem et octo contererentur a filiis Ammon. sed numquid non ex eadem gente Israhel etiam illi nati erant sacerdotes et scribae et pharisaei, quos in eis diximus fuisse praefiguratos, qui Iephte, tamquam isti dominum Christum, ueluti non legitimum filium persecuti expulerunt? sed in eo similitudo adumbrata est, quod isti, ut dixi, ueluti legis obseruatores eum qui contra praecepta legis facere uidebatur tamquam legitimi non legitimum iure sibi uisi sunt eiecisse. secundum hoc enim plebs illa dicta est fornicari, quod legis praecepta non seruans tamquam uiro non exhibebat fidem. Sic autem scriptum est de Iephte: et creuerunt filii uxoris et eiecerunt Iephte. uerbum quod positum est" creuerunt" significat in figura" praeualuerunt": quod in Iudaeis inpletum est, qui praeualuerunt infirmitati Christi, quia ita uoluit, ut ab eis quas oportebat passione perferret: sicut hoc idem significans Iacob praeualuit angelo. cum quo ut id ipsum portenderet luctabatur. dixerunt ergo ad Iephte: non hereditabis in domo patris nostri. quoniam filius mulieris fornicariae tu, tamquam dicerent quod euangelium loquitur: non est iste homo a deo, qui sic soluit sabbatum; se autem uelut iactantes legitimos filios domino dixerunt: nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus deum. et fugit Iephte a facie fratrum suorum et habitauit in terra Tob. fugit, quoniam se quantus esset abscondit; fugit, quoniam eos saeuientes latuit; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent: fugit, quoniam morientis infirmitatem uiderunt, uirtutem autem resurgentis non uiderunt. habitauit autem in terra bona uel, ut expressius dicamus optima". quod enim graece afaav, hoc latine optimum dicitur; id autem interpretatur Tob". ubi mihi uidetur intellegenda eius a mortuis resurrectio. nam quae terra magis optima quam terrenum corpus excellentia inmortalitatis et incorruptionis indutum? Quod autem dicitur de Iephte, quia, posteaquam fugiens a facie fratrum suorum habitauit in terra Tob, colligebantur ad eum uiri latrones et obambulabant cum ipso, quamquam et ante passionem obiectum fuerit domino. quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. quando respondit non esse necessarium sanis medicum sed aegrotis, et inter iniquos deputatus est, quando inter latrones crucifixus est et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit: tamen posteaquam resurrexit et esse coepit, secundum id quod supra exposuimus in terra Tob collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum eius praecepta uiuebant. neque hoc fieri desinit usque nunc et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut iustificet inpios, qui ad eum conuertuntur, et discant iniqui uias eius. Iam illud, quod hi qui abiecerant Iephte— erat etiam Galaadites— conuersi sunt ad eum et quaesiuerunt eum, per quem liberarentur ab inimicis suis, quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abiecerunt Christum ad eum rursus conuersi in illo reperiunt salutem! siue illi intellegantur, quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus apostolorum legitur, et hortatus esset, ut ad eum. conuerterentur quem fuerant persecuti, conpuncti sunt corde et ab illo quem a se alienauerant desiderauerunt salutem— quid est autem liberari ab inimicis nisi a peccatis? sic enim illis ait: agite paenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi; et remittentur uobis peccata uestra— siue illa potius significetur, quae in fine speratur uocatio gentis Israhel. magis quippe ipsa uidetur adparere in eo quod dicitur: et factum est post dies, quod utique post tempus significat; et per hoc insinuat non illud intellegendum quod recenti passione domini est, sed quod postea futurum est. quo uidetur etiam id pertinere, quod seniores Galaad uenerunt ad Iephte, ut per aetatem senilem posteriora et nouissima tempora accipienda sint. interpretatur autem Galaad" Abiciens" siue" Reuelatio". quorum utrumque satis apte huic rei congruit, quia primo dominum Christum abiecerunt eisque postea reuelabitur. Quod uero contra filios Ammon dux quaerebatur Iephte, quibus uictis liberarentur, qui eo duce aduersus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon" Filius populi mei" siue" Populus maeroris", profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseuerantes in infidelitate praedicti sunt, aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium, tamquam populo maeroris. quamquam populus maeroris etiam diabolus et angeli eius non inconuenienter intelleguntur, siue quia aeternam miseriam eis quos decipiunt adquirunt siue quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt. Eleganter sane ad exprimendam multo euidentius prophetiam Iephte respondit senioribus Galaad: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei et emisistis me a uobis? et quid est quod uenistis, quando tribulati estis? tale aliquid figuratum est in Ioseph, quem fratres uendentes abiecerunt et cum fame tribularentur ad eius opem misericordiamque conuersi sunt. hic uero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui eiecerunt Iephte ad eum uenerunt, sed Galaad seniores pro uniuerso illo populo eidem supplicantes. sicut eadem gens dicitur Israhel siue in eis qui tunc fuerunt Christumque reprobauerunt siue in eis qui ad eius opem postea reuersi sunt. populo enim dicitur inimico siue in maioribus siue in posteris suis longa odia trahenti atque seruanti tandemque conuerso in eis qui tunc conuertendi sunt: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei? hoc enim eis uisum est qui persecuti sunt, quod eiecerunt Christum de domo Dauid, in qua regni eius non erit finis. Et dixerunt seniores Galaad ad Iephte: non sic; modo uenimus ad te. tamquam dicerent Iudaei conuersi ad Christum: tunc uenimus, ut persequeremur, modo uenimus. ut sequamur. profitentur etiam aduersus inimicos eum futurum sibi caput. respondet ille, si eorum uicerit inimicos, quod erit eis in principem: quod Gedeon noluit, cum id Israhelitae noluissent. respondit quippe illis: princeps uester dominus erit. rex enim nomine principis significatur: quod nondum habebat gens illa tempore iudicum. coeperunt autem habere Saulem et deinceps alios eius successores, qui in libris Regnorum leguntur. nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem, si hoc eis placuerit, non ibi rex. sed princeps appellatur. sed quia iste Iephte illum figurabat. qui uerus est rex— quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci eius adfixus est, quem Pilatus delere uel emendare non ausus est— ideo credendum est esse dictum: ero uobis in principem. illi autem dixerant: eris nobis in caput, quoniam caput uiri Christus et ipse est caput corporis ecclesiae. denique posteaquam eos liberauit Iephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut intellegeremus illud quod dictum est ad prophetiam potius pertinuisse de Christo quam ad ipsum proprie Iephte, de quo scriptura narrationem ita concludit: et iudicauit Iephte Israhel sex annis; et mortuus est Iephte Galaadites et sepultus est in ciuitate sua Galaad. iudicauit ergo Israhel sicut ceteri iudices; non ibi regnauit ut princeps, sicut hi qui Regnorum uoluminibus continentur. Iam uero quod posteaquam eis idem Iephte dux constitutus est misit nuntios ad hostes prius pacis uerba portantes, illud ostenditur quod ait apostolus. in quo Christus loquebatur: si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. uerba porro ipsa quae mandauit Iephte omnia pertractare nimis longum est festinantibus nobis; uidentur tamen mihi sic intellegenda, quantum adtinet ad significationem futurorum, ut in eis aduertatur doctrina Christi admonens nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est uiuendum inter eos qui non secundum propositum uocati sunt: nouit enim dominus qui sunt eius. lam uero quod cum esset debellaturus ii i? imicos factus est super eum spiritus domini. significatur spiritus sanctus inpertitus membris Christi. Quod autem pertransiit Galaad et Manasse et transiit speculam Galaad et ab specula Galaad ad trans filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad uictoriam de inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur" Abiciens", Manasse" Necessitas". transeundi sunt ergo a proficientibus abicientes, id est contemnentes, transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes cedat terrentibus, transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam" Reuelatio" interpretatur. est autem specula altitudo ad prospiciendum uel despiciendum, id est desuper aspiciendum. specula itaque Galaad congruenter mihi uidetur significare superbiam reuelationis: unde dicit apostolus: et in magnitudine reuelationum ne extollar. ergo et ipsa transeunda est, id est non est in ea manendum propter cadendi periculum. his pertransitis facile superantur inimici: quod significat dicendo: et ab specula Galaad trans ad filios Ammon, de quibus inimicis iam supra dictum est. Et uouit Iephte uotum et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et erit domino et offeram eum holocaustoma. quemlibet in hoc loco cogitauerit Iephte secundum cogitationem humanam, non uidetur unicam filiam cogitasse; alioquin non diceret, cum illam cerneret occurrisse: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis." inpedisti" enim ita dictum est, tamquam ad hoc se inpeditum indicauerit, r. e illud quod cogitarat inpleret. sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat? an coniugem cogitauit? et ut hoc fieret deus noluit et ut non relinqueret inpunitum, ne quis deinceps id auderet, et ut magna prouidentia ex hoc quoque ipso quod accidit sacramentum ecclesiae figuraret? ex utroque igitur prophetia coaptata est: et ex eo quod uouens cogitauit et ex eo quod nolenti contigit. si enim coniugem cogitauit. coniux Christi ecclesia est; propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est, inquit apostolus, ego autem dico in Christo et in ecclesia. sed quia huius Iephte coniux uirgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit et inulta non remansit prohibitum sacrificium uouentis audacia et uirginitas ecclesiae figurata est. nec abhorret a uero, quod filiae nomine eadem significatur ecclesia; nam cuius alterius typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam sanatae ait dominus: filia, fides tua te saluam fecit; uade in pace? et certe, unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellauit se apertissime indicans sponsum, non possunt, inquit, ieiunare filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. holocaustoma ergo erit ecclesia, quam uirginem castam beatus apostolus appellat, quando in resurrectione mortuorum fiet in uniuersa, quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam; tunc tradet regnum deo et patri, quod regnum ipsa ecclesia est, ipse cuius figuram uouens ille gestabat. sed quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo sexaginta dierum a uirginitate dilatio postulata est. ex omnibus quippe aetatibus ecclesia congregatur. quarum prima est ab Adam usque ad diluuium, secunda a diluuio, id est a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta ab hac transmigratione usque ad uirginis partum, sexta inde usque in huius saeculi finem. per quas sex aetates tamquam per sexaginta dies fleuit sancta uirgo ecclesia uirginalia sua: quia licet uirginalia, tamen fuerant peccata deflenda; propter quae uniuersa ipsa uirgo toto orbe diffusa cotidie dicit:< et> dimitte nobis debita nostra. eosdem autem sexaginta dies duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines: unum, per quem mors, alterum, per quem resurrectio mortuorum: propter quos etiam duo testamenta dicuntur. Quod uero factum est in praecepto in Israhel, ex diebus in dies conueniebant lamentari filiam Iephte Galaaditae quattuor dies in anno, non puto significare aliquid post inpletum holocaustoma, quod erit in uitam aeternam, sed praeterita tempora ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. quatriduo autem figurata est eius uniuer sitas propter quattuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est. ad historiae uero proprietatem non arbitror hoc decreuisse Israhelitas, nisi quia intellegebant in ea re iudicium dei magis ad percutiendum patrem fuisse depromtum, ne tale uouere sacrificium deinceps ullus auderet. nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si uotum illud laetitiae fuit? Si autem et illud, quod populus Ephraem postea ab eodem Iephte debellatus est, ad iudicium dei, quod erit in fine, referendum est, sicut ipse dominus dicit: eos, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, nec ibi quadraginta duo milia, quae ceciderunt, uacanti numero commemorata sunt. sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant, ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet; sexies enim septeni quadraginta duo sunt. nec frustra et ipse Iephte sex annis populum iudicauit.
7.50
Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum adnuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: et nunc obserua et non bibas uinum et siceram, non manduces omne inmundum. quid est enim inmundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israhel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat deus in generibus animalium. cur enim non credatur etiam hoc eos multo procliuius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?
7.51
Quod mater Samson uiro suo indicans quemadmodum illi angelus adnuntiauerit filium futurum dixit: et interrogabam eum unde esset et nomen suum. non adnuntiauit mihi, quaeri potest utrum uerum dixerit, quoniam non legitur, cum ei angelus loqueretur. sed intellegendum est hoc ibi scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. illud etiam, quod non ait: interrogaui eum quid uocaretur et nomen suum non adnuntiauit mihi, sed ait: interrogaui unde esset, uidetur inconsequens quod addidit: et nomen suum non adnuntiauit mihi. non enim nomen eius interrogauerat, cum quaereret unde esset, sed locum uel ciuitatem, cum hominem putaret. nam et hominem dei eum appellauit, specie tamen uel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum uidit, sicut ipsa narrauit. sed si ita distinguatur: et interrogabam eum unde esset et nomen suum, ut subaudiatur" interrogabam eum" et postea inferatur" non adnuntiauit mihi", non habet quaestionem; ad utrumque enim referri potest, quod ait: non adnuntiauit mihi, id est nec unde esset nec nomen suum.
7.52
Item quod ait eadem mulier dictum sibi esse ab angelo quoniam Nazaraeus dei erit puer a uentre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. et quod legitur dictum: ipse incipiet saluum facere Israhel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. itaque et aliquid non dixit, quod audiuit, et tamen nihil credei. da est dixisse, quod non audiuit, sed scripturam potius non omnia uerba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. ideo autem dictum est: a uentre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in lege, ad tempus qui uotum habebant, secundum ea quae scriptura per Moysen praeceperat. unde est hoc, quod huic iussum est, ut ferrum non ascenderet in caput eius et uinum et siceram non biberet. hoc enim tota uita sua obseruauit Samson, quod illi qui uocati sunt Nazaraei certis diebus obseruabant uouentes uotumque reddentes.
7.53
Quod dicit scriptura: quoniam ignorauit Manoe quia angelus dei est. manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. quod ergo ei dixit: uim faciamus nunc tibi et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem inuitauit, sed ita, ut hoc cum illo epularetur. quod sacrificium fecisset. nam facere haedum caprarum non solet dici nisi cum fit sacrificium. denique et ille ita respondit: si uim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis: ubi ostendit se fuisse ad epulas inuitatum. deinde addidit: et si feceris holocaustum, domino offeres illud. utique ideo dixit: si feceris holocaustum, quia ille dixerat: faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo uocabatur holocaustum. sed angelus etiam non manducaturus holocaustum fieri potius admonuit non tamen sibi, sed domino; propter hoc maxime, quia gens Israhel illo tempore consueuerat quibuslibet diis falsis sacrificare: unde et tunc offenderat deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos.
7.54
Quid sibi uult, quod, postea quam manifestatus est Manoe et uxori eius angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manoe uxori suae: morte moriemur, quoniam deum uidimus? ex illa scilicet legis sententia, ubi scriptum est: nemo potest faciem meam uidere et uiuere. opinabantur ergo ut homines deum se uidisse tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. sed deum in angelo an deum ipsum angelum appellabant? sic enim scriptum est: et sumpsit Manoe haedum caprarum et sacrificium et obtulit super petram domino mirabilia facienti; et Manoe et uxor eius expectabant. et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad caelum, et ascendit angelus domini in flamma. et Manoe et uxor illius expectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. et non adposuit ultra angelus domini adparere ad Manoe et ad uxorem eius. tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est; et dixit Manoe ad uxorem suam: morte moriemur, quoniam deum uidimus. in his ergo uerbis quia non dixit: morte moriemur, quoniam angelum domini uidimus, sed: deum uidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intellegebant deum an eundem angelum deum uocabant. illud enim tertium, quod deum putauerant qui erat angelus, dici non potest apertissime dicente scriptura: tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est. sed unde metuebant mortem? non enim scriptura in Exodo dixerat: nemo uidet faciem angeli et uiuet, sed" faciem meam" dixit, cum deus loqueretur. an et in hoc ipso, quod in angeli praesentia deum cognouerat Manoe, ita perturbatus est, ut mortem timeret? quod autem illi uxor sua respondit: si uellet dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium nec inluminasset nos omnia haec, sed nec audita fecisset nobis haec, utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia uiderunt eum in altaris flamma stetisse, an per hoc intellexerunt accepisse dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? quodlibet autem horum sit, iam tamen angelus dixerat: si autem facis holocaustum, domino offeres illud, hoc est non mihi, sed domino. quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intellegendus est illum magni consilii angelum in forma serui, hoc est in homine, quem suscepturus erat non accepturum sacrificium sed ipsum sacrificium futurum.
7.55
Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum uersus non sit nisi a genu usque ad talum? deinde si locum corporis significaret, ubi eos uulnerauit, numquidnam omnes, quos percussit, in uno corporis loco fuerant uulnerati? quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicuius animalis tamquam fuste et ea illos super femur percussisse; sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum obseruauerit ubi eos percuteret; et non ait scriptura: percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. ita enim dictum est, ac si diceretur: percussit eos ualde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. tamquam si diceretur: percussit eos manum ad maxillam, id est tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. hunc sensum ita se habere etiam interpretatio, quae est ex hebraeo, satis edocet; nam ita legitur: percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori inponerent. tale est enim, ac si diceret: tibiam femori inponerent, quoniam sura utique retrorsus cum tibia est.
7.56
Quid est quod ait Samson uiris Juda: iurate mihi ne interficiatis me uos: et tradite me eis, ne forte occurratis in me uos? quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt: ne forte ueniatis aduersum me uos. sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est iubente Salomone ut homo occideretur et dicente: uade, occurre illi. quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. sic enim quod militares potestates dicunt: uade, alleua illum, et significat" occide illum", quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem nouit? solet[ et] uulgo apud nos dici: conpendiauit illi, quod est occidit illum; et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consueuit. haec est enim uis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo uel legendo discantur. AMEN.