Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Regula
Augustine of HippoRegu 12 · 7294-regulaMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7294 Regula
12.1
De regulae liberali observantia et frequenti lectione.
12.1
Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione, tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori: ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note