Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Regula
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7294 Regula
9.1
De vestium lotione, de balneis, deque aliis curandis fratrum necessitatibus.
9.1
Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiam si noceat, prodesse tamen creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus praepositus jusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet injungi, ut ipse de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta quando indigentibus fuerint necessaria, dare non differant sub quorum custodia sunt quae poscuntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note