Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7295 Retrac
3.1.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT PRIMUM. Ad Simplicianum, libri duo.
3.1.1
Librorum quos episcopus elaboravi, primi duo sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos, in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc., quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea etiam spiritualis hominis( et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libro quaestio est, ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri; usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est.
3.1.2
In secundo libro tractantur caeterae quaestiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt omnes de scriptura quae Regnorum appellatur. Harum prima est de eo quod scriptum est, Et insiliit spiritus Domini in Saül; cum alibi dicatur, Et spiritus Domini malus in Saül. Quam cum exponerem, dixi: Quamvis sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusquam potestate quid possit. Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis praesto est voluntas ipsa, cum volumus; sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur voluntas a Domino. Secunda quaestio est, quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saül. Tertia, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur, et loqueretur cum eo. Quarta, de eo quod scriptum est: Intravit rex David, et sedit ante Dominum. Quinta, de eo quod dixit Elias: O Domine, testis hujus viduae cum qua ego inhabito apud ipsam: tu male fecisti occidere filium ejus. Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane.
3.2
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT II. Contra Epistolam quam vocant Fundamenti, liber unus.
3.2
Liber contra Epistolam Manichaei, quam vocant Fundamenti, principia ejus sola redarguit; sed in caeteris illius partibus annotationes ubi videbatur, affixae sunt, quibus tota subvertitur, et quibus commonerer, si quando contra totam scribere vacavisset. Hic liber sic incipit: Unum verum Deum.
3.3
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT III. De Agone Christiano, liber unus.
3.3
Liber de Agone Christiano fratribus in eloquio latino ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam continens, et praecepta vivendi. In quo illud quod positum est, Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus,« caro et sanguis regnum Dei non possidebunt;» non intelligentes quod ipse dicit Apostolus,« Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem»; cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus: non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intelligendus est Apostolus nuncupasse; quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. Quamvis et aliter possit intelligi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus Apostolum, et eos regnum Dei non possessuros, qui perseveranter ista dilexerint. Hic liber sic incipit: Corona victoriae.
3.4.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT IV. De Doctrina Christiana, libri quatuor.
3.4.1
Libros de Doctrina Christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium qui scriptus fuerat usque ad eum locum ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec fermentaretur totum. Addidi etiam novissimum librum, et quatuor libris opus illud implevi; quorum primi tres adjuvant ut Scripturae intelligantur, quartus autem quomodo quae intelligimus proferenda sint.
3.4.2
In secundo sane libro de auctore libri, quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Jesus Sirach scripserit, non ita constare sicut a me dictum est, postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc ejus libri auctorem. Ubi autem dixi, His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas; ex consuetudine qua jam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum, appellavi: Apostolus autem non videtur appellare Vetus Testamentum, nisi quod datum estin monte Sina. Et in eo quod dixi, De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem, tanquam coaetanei fuerint Plato et Jeremias; me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro ejus legitur, quem de sacramentis, sive de philosophia scripsit. Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.
3.5
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT V. Contra Partem Donati, libri duo. --[Non exstant.]
3.5
Sunt duo libri mei, quorum titulus est, Contra Partem Donati. In quorum primo libro dixi, non mihi placere ullius saecularis potestatis impetu schismaticos ad communionem violenter arctari. Et vere tunc mihi non placebat, quoniam nondum expertus eram, vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae. Hoc opus sic incipit: Quoniam Donatistae nobis.
3.6.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT VI. Confessionum libri tredecim.
3.6.1
Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur, et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt: in tribus caeteris, de Scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad sabbati requiem.
3.6.2
In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus, et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram: quae mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit haec ineptia in eo quod additum est, forte. Et in libro tertio decimo quod dixi, Firmamentum factum inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores; non satis considerate dictum est: res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.
3.7.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT VII. Contra Faustum manichaeum, libri triginta tres.
3.7.1
Contra Faustum manichaeum blasphemantem Legem et Prophetas, et eorum Deum, et incarnationem Christi; Scripturas autem Novi Testamenti, quibus convincitur, falsatas esse dicentem, scripsi grande opus, verbis ejus propositis reddens responsiones meas. Triginta et tres disputationes sunt; quas etiam libros cur non dixerim? Nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt. Unus vero eorum, ubi a nobis adversum ejus criminationes, Patriarcharum vita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum.
3.7.2
In libro ergo tertio cum solverem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Joseph, dixi quidem quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus; sed genus quoque adoptionis dicere debui: sic enim sonat quod dixi, tanquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat, jubens ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem, et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret: quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit ut unius defuncti qui vocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Jacob, a quo Matthaeus narrat genitum esse Joseph: sed uterino fratri suo eum genuit, cujus filium Lucas dicit fuisse Joseph, non utique genitum, sed ex Lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen ejusdem mulieris quae peperit Jacob patrem Joseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Jacob, avus Joseph, secundum Matthaeum; et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cujus erat adoptivus Joseph, non tacuit Africanus. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.
3.7.3
In duodecimo et tertio decimo, de filio Noe secundo qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tanquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus. In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tanquam sentiant, et ideo tolerent vanos adoratores suos: quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur graece metaphora; sicut de mari scriptum est quod fremat in utero matris suae, volens progredi, cum utique non habeat voluntatem. In undetrigesimo, Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt: sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta, propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae. Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.
3.8
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT VIII. Contra Felicem manichaeum, libri duo.
3.8
Contra manichaeum quemdam nomine Felicem, praesente populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen versutior Fortunato. Gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo ergo libri sunt, inquorum secundo disputatum est de libero voluntatis arbitrio, sive ad malum operandum, sive ad bonum: sed de gratia qua vere liberi fiunt, de quibus scriptum est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis, diligentius disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus, nulla sumus necessitate compulsi. Hoc opus sic incipit: Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris.
3.9
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT IX. De Natura Boni, liber unus.
3.9
Liber de Natura Boni adversus Manichaeos est, ubi ostenditur naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse caeteras naturas sive spirituales sive corporales, atque omnes in quantum naturae sunt, bonas esse; et quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichaei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. Hic liber sic incipit: Summum bonum, quo superius non est, Deus est.
3.10
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT X. Contra Secundinum manichaeum, liber unus.
3.10
Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos, sed ex eis quos auditores vocant, quem ne facie quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice objurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim, et admonens ne facerem, atque ad eam potius sectandam exhortans, cum ejus defensione, et fidei catholicae reprehensione. Huic respondi; sed quia in ejusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in epistolis meis, sed in libris habetur. Illic ab exordio conscripta est etiam ejus epistola. Hujus autem voluminis mei titulus est, Contra Secundinum manichaeum: quod, mea sententia, omnibus quae adversus illam pestem scribere potui, facile praepono. Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia.
3.11
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XI. Contra Hilarum, liber unus. --[Non exstat.]
3.11
Inter haec Hilarus quidam vir tribunitius, laicus catholicus, nescio unde adversus Dei ministros, ut fieri assolet, irritatus, morem qui tunc esse apud Carthaginem coeperat ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem, sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non oportere. Huic respondi, jubentibus fratribus, et vocatur liber ipse, Contra Hilarum. Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti.
3.12
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XII. Quaestiones Evangeliorum, libri duo.
3.12
Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthaeum, et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt. Titulus operis hujus est: Quaestiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supradictis evangelicis Libris exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus, adjunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro, in eo quod positum est, Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem, mendositas codicis nos fefellit: nam duodecim scriptum est; non, duobus. In secundo libro volens exponere quomodo duos patres potuerit habere Joseph, cujus conjux dicta est virgo Maria; illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur, nomen defuncti Lex eum jubebat accipere: non est verum. Nomen enim defuncti quod dictum est, ad hoc Lex valere praecepit, ut ejus filius diceretur; non ut hoc quod ille vocaretur. Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.
3.13
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XIII. Annotationes in Job, liber unus.
3.13
Liber cujus est titulus, Annotationes in Job, utrum meus habendus sit, an potius eorum qui eas, sicut potuerunt vel voluerunt, redegerunt in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim. Suaves enim paucissimis intelligentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intelligentes; quia nec ipsa verba quae exponuntur, ita descripta sunt in multis locis, ut appareat quid exponatur. Deinde brevitatem sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector vix ferre possit, quem necesse est plurima non intellecta transire. Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in codicibus nostris ut emendare non possem, nec editum a me dici vellem, nisi quia scio fratres id habere, quorum studio non potuit denegari. Hic liber sic incipit: Et opera magna erant ei super terram.
3.14
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XIV. De Catechizandis rudibus, liber unus.
3.14
Est etiam liber noster de Catechizandis rudibus hoc ipso titulo praenotatus. In quo libro ubi dixi: Nec angelus qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi: novit enim Deus ordinare deserentes se animas; convenientius diceretur, Se spiritus, quoniam de Angelis agebatur. Hic liber sic incipit: Petisti a me, frater Deogratias.
3.15.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XV. De Trinitate, libri quindecim.
3.15.1
Libros de Trinitate, quae Deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos jam ipse non edere, sed sic habere ut in alio aliquo opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem: urgentibus tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos quantum emendandos putavi, et complevi, et edidi adjungens eis a capite epistolam, quam scripsi ad venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis Ecclesiae; quo tanquam prologo exposui et quid accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et quid fratrum charitate compellente fecissem.
3.15.2
In quorum libro undecimo cum de corpore visibili agerem, dixi: Quocirca id amare, alienari est. Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari, in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem, ubi dixi, Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi; sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili, qualem vidi, adjungo alios duos pedes, quales itidem vidi, haec dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quae Lex commemorat. Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabaei. Omnia quippe hujusmodi volatilia quadrupedia vocantur in Lege.
3.15.3
In duodecimo, velut expositio verborum Apostoli, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit; nec sic puto intelligendum quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, tanquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae concubitu perpetratur illicito, de qua locutum, cum hoc diceret, Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistola quae postmodum ad ejus caput adjuncta est, sic incipit: Lecturus haec quae de Trinitate disserimus.
3.16
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XVI. De Consensu Evangelistarum, libri quatuor.
3.16
Per eosdem annos quibus paulatim libros de Trisitate dictabam, scripsi et alios labore continuo, interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quatuor de Consensu Evangelistarum, propter eos qui tanquam dissentientibus calumniantur: quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tanquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt; et ideo nolunt Evangelio credere; quia non ab ipso illa conscripta sunt, sed ab ejus discipulis, quos existimant ei divinitatem, qua crederetur Deus, errore tribuisse. In quo libro quod dixi, Ex Abraham coepisse gentem Hebraeorum; est quidem et hoc credibile, ut Hebraei, velut Abrahaei, dicti esse videantur: sed ex illo verius intelliguntur appellati, qui vocabatur Heber, tanquam Heberaei, de qua re in libro sexto decimo de Civitate Dei, satis disserui. In secundo, cum agerem de duobus patribus Joseph, ab altero dixi genitum, ab altero adoptatum. Sed dicendum fuit, alteri adoptatum. Defuncto enim, quod magis credendum est, secundum Legem fuerat adoptatus; quoniam qui eum genuit, ejus matrem, fratris defuncti conjugem duxerat. Item ubi dixi, Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit; per cujus nominis prophetam, dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur. Hoc opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.
3.17
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XVII. Contra Epistolam Parmeniani, libri tres.
3.17
In tribus libris contra Epistolam Parmeniani Donatistarum Carthaginensis episcopi successorisque Donati, quaestio magna versatur et solvitur: utrum in unitate et eorumdem communione Sacramentorum mali contaminent bonos, et quemadmodum non contaminent disputatur, propter Ecclesiam toto orbe diffusam, cui calumniando schisma fecerunt. In quorum libro tertio, cum dissereretur quomodo sit accipiendum quod ait Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis; illud quod dixi, Ut ex seipso quisque auferat malum, non sic esse intelligendum, sed sic potius ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, satis graeca lingua indicat, ubi sine ambiguitate scriptum est, ut intelligatur, Hunc malum, non, Hoc malum, quamvis et secundum istum intellectum responderim Parmeniano. Hoc opus sic incipit: Multa quidem alias adversus Donatistas.
3.18
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XVIII. De Baptismo, libri septem.
3.18
Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros de Baptismo scripsi; in quibus docui nihil sic valere ad refellendos Donatistas, et ad eorum prorsus ora claudenda, ne adversus Catholicam suum schisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani. Ubicumque autem in his libris commemoravi, Ecclesiam non habentem maculam aut rugam; non sic accipiendum est quasi jam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra. In quarto libro cum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum non fuerit baptizatus, incertum est. In libro septimo, de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis, sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis; in malis autem lignea et fictilia: ad illa referens quod dictum est, Alia quidem in honorem; ad haec autem quod dictum est, Alia vero in contumeliam. Sed magis approbo quod apud Tychonium postea reperi vel adverti, in utrisque intelligendum quaedam in honorem, non sola scilicet aurea et argentea; et rursus in utrisque quaedam in contumeliam, non utique sola lignea et fictilia. Hoc opus sic incipit: In eis libris quos adversus Epistolam Parmeniani.
3.19
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XIX. Contra quod attulit Centurius a Donatistis, liber unus. --[Non exstat.]
3.19
Cum adversus partem Donati multa crebris disputationibus ageremus, attulit ad Ecclesiam quidam laicus tunc eorum nonnulla contra nos dictata vel scripta in paucis velut testimoniis, quae suae causae suffragari putant: his brevissime respondi. Hujus libelli titulus est: Contra quod attulit Centurius a Donatistis. Et incipit sic: Dicis eo quod scriptum est a Salomone:« Ab aqua aliena abstine te.»
3.20
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XX. Ad Inquisitiones Januarii, libri duo.
3.20
Libri duo, quorum est titulus, Ad Inquisitiones Januarii, multa de Sacramentis continent disputata, sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis observat Ecclesia: nec tamen commemorari omnia potuerunt; sed satis ad inquisita responsum est. Quorum librorum prior, epistola est; habet quippe in capite, quis, ad quem scribat: sed ideo inter libros annumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo igitur quod de manna dixi, Quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae, quem Judaei non recipiunt in auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellent. Hoc opus sic incipit: Ad ea quae me interrogasti.
3.21
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXI. De Opere Monachorum, liber unus.
3.21
Ut de Opere Monachorum librum scriberem, illa necessitas compulit, quod cum apud Carthaginem monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant, obtemperantes Apostolo; alii vero ita ex oblationibus religiosorum vivere volebant, ut nihil operantes unde necessaria vel haberent vel supplerent, se potius implere praeceptum evangelicum existimarent atque jactarent, ubi Dominus ait: Respicite volatilia coeli et lilia agri. Unde etiam inter laicos inferioris propositi, sed tamen studio ferventes, existere coeperant tumultuosa certamina, quibus Ecclesia turbaretur, aliis hoc, aliis aliud defendentibus. Huc accedebat quod criniti erant quidam eorum, qui operandum non esse dicebant. Unde contentiones, hinc reprehendentium, inde quasi purgantium, pro partium studiis augebantur. Propter haec venerabilis senex Aurelius, Ecclesiae ipsius civitatis episcopus, ut hinc aliquid scriberem jussit; et feci. Hic liber sic incipit: Jussioni tuae, sancte frater Aureli.
3.22.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXII. De Bono Conjugali, liber unus.
3.22.1
Joviniani haeresis sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae conjugali tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales de quarum pudicitia suspicio nulla praecesserat, dejecisse in nuptias diceretur, hoc maxime argumento cum eas urgeret dicens: Tu ergo melior quam Sara, melior quam Susanna, sive Anna? et caeteras commemorando testimonio sanctae Scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores, vel etiam pares cogitare non possent. Hoc modo etiam virorum sanctorum sanctum caelibatum, commemoratione patrum conjugatorum et comparatione, frangebat. Huic monstro sancta Ecclesia quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. Remanserant autem istae disputationes ejus in quorumdam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus, facultate quam donabat Dominus, occurrendum fuit: maxime quoniam jactabatur Joviniano responderi non potuisse cum laude, sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc librum edidi, cujus inscriptio est, de Bono Conjugali. Ubi de propagatione filiorum prius quam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res videtur, quaestio magna dilata est: sed in aliis postea litteris nostris, satis quantum arbitror, explicatur.
3.22.2
Dixi etiam quodam loco: Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis; et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. Sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua re alias, maxime contra novos haereticos Pelagianos, diligentius disputavi. De Abraham quod dixi, Ex hac obedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo. Magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum, credidisse credendus est, sicut in Epistola legitur quae est ad Hebraeos. Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo, humani generis pars est.
3.23
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXIII. De Sancta Virginitate, liber unus.
3.23
Posteaquam scripsi de Bono Conjugali, exspectabatur ut scriberem de Sancta Virginitate, nec distuli: atque id Dei munus, et quam magnum, et quanta humilitate custodiendum esset, uno, sicut potui, volumine ostendi. Hic liber sic incipit: Librum de Bono Conjugali nuper edidimus.
3.24.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXIV. De Genesi ad litteram, libri duodecim.
3.24.1
Per idem tempus de Genesi libros duodecim scripsi ab exordio, donec de paradiso dimissus est Adam et flammea romphaea posita est custodire viam ligni vitae. Cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. Titulus eorum librorum inscribitur, de Genesi ad litteram: id est, non secundum allegoricas significationes, sed secundum rerum gestarum proprietatem. In quo opere plura quaesita quam inventa sunt: et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata; caetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint. Hos sane libros posterius coepi, sed prius terminavi quam de Trinitate: ideo eos nunc ordine, quo coepi recolui.
3.24.2
In quinto libro, et ubicumque in eis libris posui, De semine cui repromissum est, quod dispositum sit per Angelos in manu mediatoris; non sic habet Apostolus, sicut veriores codices post inspexi, maxime graecos. De Lege enim dictum est, quod tanquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. In sexto libro quod dixi, Adam imaginem Dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato, non sic accipiendum est, tanquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. In duodecimo de inferis, magis mihi videor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur, sive dicantur, quasi non ita sit. Hoc opus sic incipit: Omnis divina Scriptura bipartita est.
3.25
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXV. Contra Litteras Petiliani, libri tres.
3.25
Antequam finirem libros de Trinitate, et libros de Genesi ad litteram, irruit causa respondendi Litteris Petiliani donatistae, quas adversus Catholicam scripsit, quam differre non potui. Et scripsi in hanc rem tria volumina, quorum primo primae parti Epistolae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus venerat, sed prior parva pars ejus, quanta potui celeritate et veritate respondi. Etiam ipsa Epistola est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia caeteri duo in eadem causa libri sunt. Postea quippe invenimus totam, eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto manichaeo; verba scilicet ejus sub ipsius nomine prius ponens particulatim, et sub meo per singula responsionem meam. Sed prius quod scripseram, antequam totam reperiremus, pervenit ad Petilianum: et iratus respondere conatus est, in me potius dicens quidquid eum libuit, in causa vero omnino deficiens: quod cum posset collatis utriusque nostrum scriptis facillime adverti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curavi; sic est additus eidem nostro operi liber tertius. Hoc opus in primo libro sic incipit: Nosti nos saepe voluisse. In secundo autem sic: Primis partibus Epistolae Petiliani. In tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.
3.26
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXVI. Ad Cresconium grammaticum partis Donati, libri quatuor.
3.26
Grammaticus etiam quidam donatista Cresconius, cum invenisset epistolam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc venerant Epistolae Petiliani redargui, putavit mihi esse respondendum, et hoc ipsum scripsit ad me. Cui operi ejus libris quatuor respondi, ita sane ut tribus peragerem quod universa responsio flagitabat. Sed cum viderem de sola Maximianensium causa, quos suos schismaticos damnaverunt, et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt, Baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiverunt, responderi posse ad cuncta quae scripsit; etiam quartum librum addidi, in quo idipsum, quantum potui, diligenter atque evidenter ostendi. Hos autem quatuor libros quando scripsi, jam contra Donatistas leges dederat Honorius imperator. Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans.
3.27
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXVII. Probationum et Testimoniorum contra Donatistas, liber unus. --[Non exstat]
3.27
Post haec, ut ad Donatistas pervenirent contra eorum errorem et pro catholica veritate necessaria documenta curavi, sive de ecclesiasticis, sive de publicis Gestis, sive de Scripturis canonicis. Et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea, si fieri posset, exposcerent. Quae cum venissent in eorum quorumdam manus, nescio quis exstitit qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens donatistam, tanquam hoc vocaretur. Cui ego respondens, alium librum scripsi. Illa vero documenta quae promiseram, eidem libello quo eadem promiseram junxi, et ex utroque unum esse volui; eumque sic edidi, ut in parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat, prius propositus legeretur, cujus titulus est: Probationum et Testimoniorum contra Donatistas. In quo libro absolutionem Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, non hoc ordine posuimus quo postea nobis claruit, Consulibus diligenter inspectis, sed tanquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum. Illud etiam quod commemorato Judae apostoli testimonio, ubi ait: Ii sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes, adjunxi etiam dicens: De quibus et Paulus apostolus dicit:« Animalis autem homo non« percipit ea quae sunt spiritus Dei»; non sunt isti illis coaequandi, quos omnino ab Ecclesia schisma praecidit. Istos quippe idem apostolus Paulus parvulos dicit esse in Christo, quos nondum escam valentes capere, lacte nutrit tamen: illi autem non in filiis parvulis, sed in mortuis et perditis computandi sunt, ut si quis eorum correctus Ecclesiae fuerit copulatus, recte de illo dici possit: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Hic liber sic incipit: Qui timetis consentire Ecclesiae catholicae.
3.28
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXVIII. Contra Donatistam nescio quem, liber unus. --[Non exstat]
3.28
Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui, Contra nescio quem Donatistam: ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem zizaniorum, ubi intelliguntur omnes haereses, minus habet unam necessariam conjunctionem: dicendum enim fuit, Ubi intelliguntur et omnes haereses; aut, Ubi intelliguntur etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo collecturi sunt Angeli ejus, messis tempore, omnia scandala. Unde et Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Quem sensum etiam nos alias, et maxime adversus eosdem praesentes Donatistas, in collatione defendimus. Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas promisimus.
3.29
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXIX. Admonitio Donatistarum de Maximianistis, liber unus. --[Non exstat]
3.29
Cum viderem multos legendi labore impediri a discendo quam nihil rationis atque veritatis habeat pars Donati, libellum brevissimum feci, quo eos de solis Maximianistis admonendos putavi, ut posset facilitate describendi in manus plurium pervenire, et ipsa sui brevitate facilius commendari memoriae; cui titulum imposui: Admonitio Donatistarum de Maximianistis. Hic liber sic incipit: Quicumque calumniis hominum et criminationibus movemini.
3.30
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXX. De Divinatione Daemonum, liber unus.
3.30
Per idem tempus accidit mihi ex quadam disputatione necessitas ut de Divinatione Daemonum libellum scriberem, cujus titulus iste ipse est. In ejus autem quodam loco ubi dixi: Daemones aliquando et hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere; rem dixi occultissimam audaciore asseveratione quam debui: nam pervenire ista ad notitiam daemonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, an alia vi et ea spirituali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri. Hic liber sic incipit: Quodam die in diebus sanctis Octavarum.
3.31
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXI. Quaestiones expositae contra Paganos, numero sex.
3.31
Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus: Sex quaestiones contra Paganos expositae. Earum autem prima est de resurrectione; secunda, de tempore christianae religionis; tertia, de sacrificiorum distinctione; quarta, de eo quod scriptum est, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis; quinta, de Filio Dei secundum Salomonem; sexta, de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi, Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit; non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit; sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori: quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam. Unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. De qua vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta. Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit: Movet quosdam, et requirunt.
3.32
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXII. Expositio Epistolae Jacobi ad duodecim tribus. --[Non exstat.]
3.32
Inter opuscula mea reperi expositionem Epistolae Jacobi, quam retractans adverti annotationes potius expositorum quorumdam ejus locorum in librum redactas fratrum diligentia, qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. Adjuvant ergo aliquid, nisi quod ipsam Epistolam, quam legebamus quando ista dictavi, non diligenter ex graeco habebamus interpretatam. Hic liber sic incipit: Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem.
3.33
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXIII. De Peccatorum Meritis et Remissione, et de Baptismo Parvulorum, ad Marcellinum libri tres.
3.33
Venit etiam necessitas, quae me cogeret adversus novam Pelagianam haeresim scribere; contra quam prius, cum opus erat, non scriptis, sed sermonibus et collocutionibus agebamus, ut quisque nostrum poterat aut debebat. Missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum quas rescribendo dissolverem, scripsi primum libros tres, quorum titulus est, de Peccatorum Meritis et Remissione: ubi maxime disputatur de baptismate parvulorum propter originale peccatum: et de gratia Dei qua justificamur, hoc est, justi efficimur; quamvis in hac vita nemo ita servet mandata justitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: Dimitte nobis debita nostra. Contra quae omnia sentientes illi novam haeresim condiderunt. In his autem libris tacenda adhuc arbitratus sum nomina eorum, sic eos facilius posse corrigi sperans: imo etiam in tertio libro, quae est epistola, sed in libris habita propter duos quibus eam connectendam putavi, Pelagii ipsius nomen non sine aliqua laude posui; quia vita ejus a multis praedicabatur: et ejus illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit; quae tamen postea jam haereticus pertinacissima animositate defendit. Coelestius vero discipulus ejus jam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali judicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat. In secundo libro, quodam loco, Hoc quibusdam, inquam, in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant, servans locum diligentiori de hac re inquisitioni. Aut enim non morientur; aut de vita ista in mortem, et de morte in aeternam vitam celerrima commutatione tanquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient. Hoc opus sic incipit: Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus.
3.34
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXIV. De Unico Baptismo, contra Petilianum ad Constantinum, liber unus.
3.34
Eo tempore librum de Unico Baptismo amicus quidam meus, a nescio quo donatista presbytero accepit, indicante quod Petilianus episcopus eorum Constantinensis eum scripserit. Hunc ad me ille attulit, ac vehementer ut ei responderem rogavit; et factum est. Librum autem etiam meum in quo respondi, eumdem titulum habere volui, hoc est, de Unico Baptismo. In quo libro illud quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptungensem non negasse accusationis locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum, aliter inventum est. Nam prius memoratus Imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus; et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus ejus auditum, comperit innocentem, ubi eos expertus est in ejus criminibus calumniosos. Qui ordo temporum per consules declaratus, multo vehementius in ea causa calumnias Donatistarum convincit, penitusque subvertit: quod alibi ostendimus. Hic liber sic incipit: Respondere adversa sentientibus.
3.35
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXV. De Maximianistis contra Donatistas, liber unus. --[Non exstat.]
3.35
Scripsi etiam librum inter caetera contra Donatistas, non brevissimum sicut antea, sed grandem, multo diligentius; in quo apparet quemadmodum eorum adversus Ecclesiam catholicam impium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subvertat, quod schisma factum est ex ipsa parte Donati. Hic liber sic incipit: Multa jam diximus, multa jam scripsimus.
3.36
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXVI. De Gratia Testamenti Novi, ad Honoratum liber unus.
3.36
Eo ipso tempore quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri jam coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Et quid sit quod ait Apostolus, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum. Et quae sint quinque virgines stultae, quaeve sapientes. Et quae sint tenebrae exteriores. Et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est. Ego autem intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem de Gratia Testamenti Novi. De qua disputans, interposita expositione psalmi vigesimi primi, in cujus capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi: non hoc ordine quo erant proposita; sed sicut mihi disserenti de gratia Novi Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere potuerunt. Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.
3.37
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXVII. De Spiritu et Littera, ad Marcellinum, liber unus.
3.37
Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est de Peccatorum Meritis et Remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo parvulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum quod dixerim fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope adjuvante divina; quamvis nemo tam perfectae justitiae in hac vita vel fuerit, vel sit, vel futurus sit. Quaesivit enim quomodo dixerim posse fieri, cujus rei desit exemplum. Propter hanc ejus inquisitionem scripsi librum cujus est titulus, de Spiritu et Littera, pertractans apostolicam sententiam ubi ait: Littera occidit, Spiritus autem vivificat. In quo libro, quantum Deus adjuvit, acriter disputavi contra inimicos gratiae Dei, qua justificatur impius. Cum autem agerem de observationibus Judaeorum, a quibusdam escis secundum veterem legem abstinentium, dixi: Quarumdam escarum cerimoniae, quod nomen non est in usu Litterarum sanctarum: ideo tamen mihi congruens visum est, quod a carendo appellatas cerimonias, quasi carimonias memoria tenebam, eo quod observantes careant his rebus a quibus se abstinent. Quod si est origo alia hujus nominis, quae abhorret a vera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam quam supra memoravi. Hic liber sic incipit: Lectis opusculis quae ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline.
3.38
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXVIII. De Fide et Operibus, liber unus.
3.38
Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis quidem, sed divinorum eloquiorum studiosis, scripta nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus respondens librum scripsi, cujus nomen est, de Fide et Operibus. In quo disputavi non solum quemadmodum vivere debeant gratia Christi regenerati, verum etiam quales ad lavacrum regenerationis admitti. Hic liber sic incipit: Quibusdam videtur.
3.39
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XXXIX. Breviculus Collationis cum Donatistis, libri tres.
3.39
Posteaquam facta est cum Donatistis nostra collatio, breviter commemoravi quae gesta sint, litterisque comprehendi secundum tres dies quibus cum eis contulimus: idque opus utile existimavi, quo quisque commonitus, vel sciat sine labore quid actum sit, vel consultis numeris, quos rebus singulis annotavi, legat in eisdem Gestis ad locum quodcumque voluerit; quoniam fatigant illa nimia prolixitate lectorem. Hujus autem operis titulus est, Breviculus Collationis. Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis Donati.
3.40
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XL. Post Collationem contra Donatistas, liber unus.
3.40
Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas, post collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. Ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi poterant et quomodo poterant, jactitabant; praeter illa quae dixi de Gestis collationis, unde quid actum sit breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola. Sed quia in concilio Numidiae omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis. Sic quippe incipit: Sylvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio Zertensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid adhuc Donatistae, seducimini?
3.41
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLI. De Videndo Deo, liber unus.
3.41
De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali corpore quod erit in resurrectione sanctorum inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus, qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vigesimo et secundo libro de Civitate Dei, satis, quantum arbitror, explicavi. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum; quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros, nec inter epistolas est notatum. Hic liber sic incipit: Memor debiti. Illud autem: Sicut praesens rogavi.
3.42
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLII. De Natura et Gratia, liber unus.
3.42
Venit etiam tunc in manus meas quidam Pelagii liber, ubi hominis naturam contra Dei gratiam qua justificatur impius, et qua christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. Librum ergo quo huic respondi, defendens gratiam, non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, de Natura et Gratia nuncupavi. In quo verba quaedam quae velut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit, ita defendi tanquam revera ejusdem Xysti essent; id enim putaveram: sed postea legi Sexti philosophi esse, non Xysti christiani. Hic liber sic incipit Librum quem misistis.
3.43.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLIII. De Civitate Dei, libri viginti duo.
3.43.1
Interea Roma Gothorum irruptione, agentium sub rege Alarico, atque impetu magnae cladis eversa est; cujus eversionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine Paganos vocamus, in christianam religionem referre conantes, solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Unde ego exardescens zelo domus Dei, adversus eorum blasphemias vel errores libros de Civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret, et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem de Civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum quos Pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur; et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse unquam, nec defutura mortalibus, et ea nunc magna, nunc parva, locis, temporibus, personisque variari: sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones christianae religioni adversariae refelluntur.
3.43.2
Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet; id agit pars altera operis hujus, quae libris duodecim continetur. Quanquam ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt asseramus, et in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quatuor continent exortum duarum civitatum, quarum est una Dei, altera hujus mundi. Secundi quatuor, excursum earum sive procursum. Tertii vero, qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti et duo libri cum sint de utraque civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de Civitate Dei potius vocarentur. In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio, flammam coelitus factam inter divisas victimas cucurrisse; quoniam hoc illi in visione monstratum est. In septimo decimo libro, quod dictum est de Samuele, Non erat de filiis Aaron; dicendum potius fuit, Non erat filius sacerdotis. Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit: nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis; sed sacerdos non fuit, nec ita in filiis ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israel. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei.
3.44
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLIV. Ad Orosium, contra Priscillianistas et Origenistas, liber unus.
3.44
Inter haec Orosii cujusdam Hispani presbyteri consultationi de Priscillianistis, et de quibusdam Origenis sensibus quos catholica fides improbat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi: cujus opusculi titulus est ad Orosium, contra Priscillianistas et Origenistas. Et ipsa enim consultatio responsioni meae a capite adjuncta est. Hic liber sic incipit: Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi.
3.45
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLV. Ad Hieronymum presbyterum libri duo; unus de Origine Animae, et alius de Sententia Jacobi.
3.45
Scripsi etiam duos libros ad Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem: unum de Origine Animae hominis: alterum de Sententia Jacobi apostoli, ubi ait, Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui ipse non solvi; in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui: sed utrum hoc approbaret etiam ille, consului. Rescripsit autem laudans eamdem consultationem meam; sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione ejus potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis hujus admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis: posteriorem vero, ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos vocavit.
3.46
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLVI. Ad Emeritum Donatistarum episcopum, post collationem, liber unus. --[Non exstat.]
3.46
Ad Emeritum Donatistarum episcopum, qui in collatione nostra quam cum illis habuimus, eorum causam maxime agere videbatur, aliquanto post eamdem collationem scripsi librum satis utilem, quoniam res quibus vincuntur, vel victi esse monstrantur, commoda brevitate complectitur. Hic liber sic incipit: Si vel nunc, frater Emerite.
3.47
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLVII. De Gestis Pelagii, liber unus.
3.47
Per idem tempus in Oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia Gesta perductus, eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quatuordecim auditus est; ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Christi adversus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt. Sed cum in manus nostras eadem Gesta venissent, scripsi de his librum, ne illo velut absoluto, eadem quoque dogmata putarentur judices approbasse, quae ille nisi damnasset, nullo modo ab eis nisi damnatus exisset. Hic liber sic incipit: Posteaquam in manus nostras.
3.48
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLVIII. De Correctione Donatistarum, liber unus.
3.48
Eodem tempore scripsi etiam librum de Correctione Donatistarum, propter eos qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi. Hic liber sic incipit: Laudo, et gratulor, et admiror.
3.49
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT XLIX. De Praesentia Dei, ad Dardanum, liber unus.
3.49
De Praesentia Dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam; sed in eo etiam de praesentia naturae, quem Deum summum et verum dicimus, et de templo ejus operose ac subtiliter disputatur. Hic liber sic incipit: Fateor me, frater dilectissime Dardane.
3.50
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT L. Contra Pelagium et Coelestium, de Gratia Christi et de Peccato Originali, ad Albinam, Pinianum et Melaniam, libri duo.
3.50
Posteaquam Pelagiana haeresis cum suis auctoribus ab episcopis Ecclesiae Romanae, prius Innocentio, deinde Zosimo, cooperantibus conciliorum Africanorum litteris, convicta atque damnata est; scripsi duos libros adversus eos, unum de Gratia Christi, alterum de Peccato Originali. Hoc opus sic incipit: Quantum de vestra corporali et maxime spirituali salute gaudeamus.
3.51
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LI. Gesta cum Emerito donatista, liber unus.
3.51
Aliquanto post collationem quam cum haereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. Ibi apud ipsam Caesaream Emeritum Donatistarum episcopum vidimus, unum scilicet eorum septem quos pro suae causae defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laboraverat. Quae cum illo egerimus praesentibus episcopis ejusdem provinciae, et plebe Caesariensis Ecclesiae, in qua civitate et civis et memoratorum haereticorum episcopus fuit, ecclesiastica Gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. Ubi non inveniens quid responderet, totum sermonem meum quem de solis Maximianistis in auribus ejus et omnium qui aderant explicavi, tanquam mutus audivit. Hic liber vel haec Gesta sic incipiunt: Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecimum et Theodosio octavum consulibus.
3.52
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LII. Contra Sermonem Arianorum, liber unus.
3.52
Inter haec, venit in manus meas quidam sermo Arianorum, sine nomine auctoris sui. Huic, petente atque instante qui eum mihi miserat, quanta potui etiam brevitate ac celeritate respondi; adjuncto eodem sermone a capite responsionis meae, et adhibitis ad singula numeris, quibus inspectis, quid cui loco responderim, facile possit adverti. Hic liber, post eorum sermonem qui a capite adjunctus est, sic incipit: Eorum praecedenti disputationi, hac disputatione respondeo.
3.53
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LIII. De Nuptiis et Concupiscentia, ad Valerium comitem, libri duo.
3.53
Scripsi duos libros ad illustrem virum comitem Valerium, cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de nobis, quod scilicet nuptias damnaremus, asserendo originale peccatum: quorum librorum titulus est, de Nuptiis et Concupiscentia. Bonitatem quippe defendimus nuptiarum, ne putaretur earum esse vitium concupiscentia carnis, et lex in membris repugnans legi mentis, quo malo libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia conjugalis. Ut autem duo libri essent, primus venit in Juliani pelagiani manus, et scripsit adversus eum libros quatuor, ex quibus quidam nonnulla decerpsit, et comiti Valerio misit, ille vero ad nos. Quae cum accepissem, alio libro ad eadem ipsa respondi. Hujus operis primus liber sic incipit: Haeretici novi, dilectissime fili Valeri. Secundus autem sic: Inter militiae tuae curas.
3.54
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LIV. Locutionum libri septem.
3.54
Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi quinque, et uno Jesu Nave, et altero Judicum, feci, notatis locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae: quas parum advertendo sensum quaerunt, qui legunt, divinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnunquam exsculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorreat; non tamen id sensisse auctor a quo hoc scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura, cognito locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum ubi sententiae patent; ut etiam ubi latent, cognitio ipsa succurrat, easque intentioni legentis aperiat. Hujus operis titulus est, Locutiones de Genesi; atque ita de singulis libris. Quod autem in libro primo posui scriptum esse, Et fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit, eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae: posteaquam dicitur, Et sic est factum, additur, et fecit Deus; non omni modo simile hoc eidem mihi videtur. Denique ibi etiam sensus latet; hic sola locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.
3.55.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LV. Quaestionum libri septem.
3.55.1
Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de Libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui, quam quaesita dissolvi; quamvis multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non immerito judicari. Regnorum quoque libros eodem modo jam considerare coeperamus; sed non multum progressi, in alia quae magis urgebant animum intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis variatis quas ponebat Jacob in aqua, ut in conceptu positae oves eas viderent cum biberent, et varios fetus parerent; non bene a nobis exposita est causa cur iterum concipientibus non ponebat, id est, cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. Nam quaestionis alterius expositio, ubi quaeritur cur dixerit socero suo Jacob, Et decepisti mercedem meam decem agnabus, satis veraciter enodata, demonstrat istam, sicut solvi debuit, non solutam.
3.55.2
In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera, quo non posset, sicut Lex dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat, immundum fieri hominem etiam ex concubitu conjugali, quem jubet quidem lavari aqua, sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam; unde dixi, Consequens fuisse ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum: non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intelligi quod scriptum est, Immundus erit usque ad vesperam, ut per ipsam vesperam jam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino jam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est quomodo prohibitus esset super funus patris sacerdos summus intrare, cum eum fieri sacerdotem( quando unus erat), nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret; dixi, Propter hoc necesse fuisse, nondum sepulto patre statim post ejus mortem, filium ejus constitui, qui succederet patri; propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri; qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi, potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes, non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit; cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est, ex posteris esset Aaron.
3.55.3
De latrone etiam cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum, magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus evangelicis, non eas positas nisi cum patribus, verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel propinquorum conjuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Joseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum manichaeum. Hoc opus sic incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur Canonicae.
3.56
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LVI. De Anima et ejus Origine, libri quatuor.
3.56
Eodem tempore, quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi invenit apud Hispanum quemdam presbyterum Petrum, nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa una primi hominis, ac deinde ex parentibus propagentur, an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur, me nescire confessus sum; verumtamen scire animam non corpus esse, sed spiritum. Et contra ista mea ad eumdem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. Quibus ego lectis, responsione mea quatuor reddidi; unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum, et duos ad eumdem Victorem. Sed ad Petrum, quamvis habeat libri prolixitatem, tamen epistola est quam nolui a tribus caeteris separari. In iis autem omnibus, in quibus multa necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam, et multos errores atque pravitates praesumptionis ejus ostendi. Quem tamen juvenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractavi, et ab eo rescripta correctionis ejus accepi. Hujus operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos. Ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo fratri, et compresbytero Petro, Duorum vero novissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putavi.
3.57
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LVII. Ad Pollentium, de Adulterinis Conjugiis, libri duo.
3.57
Scripsi duos libros de Conjugiis Adulterinis, quantum potui secundum Scripturas, cupiens solvere difficillimam quaestionem. Quod utrum enodatissime fecerim, nescio; imo vero non me pervenisse ad hujus rei perfectionem sentio, quamvis multos sinus ejus aperuerim, quod judicare poterit quisquis intelligenter legit. Hujus operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti. Secundus autem sic: Ad ea quae mihi scripseras.
3.58
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LVIII Contra Adversarium Legis et Prophetarum, libri duo.
3.58
Interea liber quidam cujusdam haeretici sive Marcionistae, sive cujuslibet eorum quorum error opinatur quod istum mundum non Deus fecerit, nec Deus Legis quae data est per Moysen, et Prophetarum ad eamdem Legem pertinentium, verus sit Deus; sed pessimus daemon; cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus, in platea maritima legeretur, pervenerunt ad eum fratres studiosissime christiani, eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt, multum rogantes, ut nec ego respondere differrem. Refelli eum libris duobus, quos ideo praenotavi, Contra Adversarium Legis et Prophetarum, quia codex ipse qui missus est, nomen non habebat auctoris. Hoc opus sic incipit: Libro quem misistis, fratres dilectissimi.
3.59
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LIX. Contra Gaudentium Donatistarum episcopum, libri duo.
3.59
Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa exsecutor imperialium jussionum contra Donatistas datarum. Qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem Donatistarum episcopum, unum illorum septem quos in nostra collatione auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam, et dissuadens incendium quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens etiam ut si se justos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi quam nefandis se ignibus concremarent; rescripsit ille epistolas duas: unam brevem, festinante, ut asseruit, perlatore; aliam prolixam, quasi plenius diligentiusque respondens. Has mihi supra memoratus tribunus existimavit mittendas, ut eas potius ipse refellerem; quas ambas uno libro redargui. Qui cum in ejusdem Gaudentii pervenisset manus, rescripsit quod ei visum est ad meipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere, nec tacere potuisse declarans. Quod cum satis posset intelligenter legentibus, et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere quidquid illud fuit. Hinc factum est ut hi nostri ad illum duo libri essent. Hoc opus sic incipit: Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus.
3.60
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LX. Contra Mendacium, liber unus.
3.60
Tunc et contra mendacium scripsi librum cujus operis ea causa exstitit, quod ad Priscillianistas haereticos vestigandos, qui haeresim suam non solum negando atque mentiendo, verum etiam pejerando existimant occulendam, visum est quibusdam catholicis Priscillianistas se debere simulare, ut eorum latebras penetrarent. Quod ego fieri prohibens, hunc librum condidi. Hic liber sic incipit: Multa mihi legenda misisti.
3.61
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXI. Contra duas Epistolas Pelagianorum, libri quatuor.
3.61
Sequuntur libri quatuor, quos contra duas epistolas Pelagianorum ad episcopum Romanae Ecclesiae Bonifacium scripsi; quia cum in manus ejus venissent, ipse mihi eas miserat, inveniens in illis calumniose interpositum nomen meum. Hoc opus sic incipit: Noveram te quidem, fama celeberrima praedicante.
3.62
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXII. Contra Julianum, libri sex.
3.62
Interea libri quatuor Juliani pelagiani, quos supra commemoravi, venerunt etiam in manus nostras; in quibus comperi illa quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo quo a Juliano dicta sunt, ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum fuisse mutata. Scripsi ergo sex libros, adversus illos quatuor; sed meorum duo primi, testimoniis sanctorum qui fidem catholicam post Apostolos defenderunt, Juliani impudentiam redarguunt, qui tanquam Manichaeorum dogma nobis objiciendum putavit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lavacrum regenerationis, non solum in majoribus, verum etiam in parvulis solvitur. Quantum autem ipse Julianus quibusdam sententiis suis adjuvet Manichaeos, in primi libri mei parte posteriore monstravi. Caeteri autem nostri quatuor redduntur illis singulis singuli. Verum in hujus tanti tamque elaborati operis quinto volumine, ubi commemoravi deformem maritum conjugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formosam solere picturam; nomen hominis qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. Hoc autem Soranus auctor medicinae scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen ejus proprium non expressit. Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et verba maledica, Juliane.
3.63
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXIII. Ad Laurentium, de Fide, Spe et Charitate, liber unus.
3.63
Scripsi etiam librum de Fide, Spe et Charitate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum: quod genus Graeci Enchiridion vocant. Ubi satis diligenter mihi videor esse complexus quomodo sit colendus Deus, quam sapientiam esse hominis utique veram divina Scriptura definit. Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter.
3.64
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXIV. De cura pro mortuis gerenda, ad Paulinum episcopum, liber unus.
3.64
Librum de Cura pro mortuis gerenda scripsi, cum interrogatus litteris fuissem, utrum prosit cuique post mortem quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Hic liber sic incipit: Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline.
3.65
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXV. De octo Dulcitii Quaestionibus, liber unus.
3.65
Liber quem praenotavi de octo Dulcitii Quaestionibus, non esset in hoc opere commemorandus inter libros meos, cum sit confectus ex iis quae a me in aliis antea conscripta sunt; nisi et disputationis aliquid a nobis interpositum reperiretur in eo, et uni earum quaestionum non ex opusculo aliquo alio meo responsionem, sed tunc quae potuit occurrere, reddidissem. Hic liber sic incipit: Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti.
3.66
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXVI. Ad Valentinum et cum illo monachos, de Gratia et Libero Arbitrio, liber unus.
3.66
Propter eos qui, cum defenditur Dei gratia, putantes negari liberum arbitrium, sic ipsi defendunt liberum arbitrium ut negent Dei gratiam, asserentes eam secundum merita nostra dari, scripsi librum cujus titulus est, de Gratia et Libero Arbitrio. Ad eos autem scripsi monachos Adrumetinos, in quorum monasterio de hac re coeperat esse contentio, ita ut me consulere eorum aliqui cogerentur. Hic liber sic incipit: Propter eos qui hominis liberum arbitrium.
3.67.1
LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT LXVII. Ad quos supra, de Correptione et Gratia, liber unus.
3.67.1
Rursus ad eosdem scripsi alterum librum, quem de Correptione et Gratia praenotavi, cum mihi nuntiatum esset dixisse ibi quemdam, neminem corripiendum, si Dei praecepta non facit; sed pro illo, ut faciat, tantummodo orandum. Hic liber sic incipit: Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime.
3.67.2
Haec opera nonaginta tria in libris ducentis triginta duobus me dictasse recolui, quando haec retractavi, utrum adhuc essem aliquos dictaturus ignorans; atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi, urgentibus fratribus, antequam epistolas ac sermones ad populum, alios dictatos, alios a me dictos retractare coepissem.

Intertext edge

Open linked passage

Note