Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermo I de symbolo
Augustine of HippoSymb 9 · 7413-seidesyMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7413 Seidesy
9.1
CAPUT IX.
9.1
De resurrectione carnis in vitam aeternam. Credimus etiam resurrectionem carnis, quae praecessit in Christo: ut hoc etiam speret corpus, quod praecessit in capite. Caput Ecclesiae Christus, Ecclesia corpus Christi. Caput nostrum surrexit, ascendit in coelum: ubi caput, illic et membra. Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte putet aliquis quomodo Lazari, ut scias non sic esse, additum est, In vitam aeternam. Regeneret vos Deus, conservet et tueatur vos Deus; in se, qui est ipsa vita aeterna, perducat vos Deus. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note