Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermo III de symbolo
Augustine of HippoSymb 11 · 7415-seiides2More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7415 Seiides2
11.1
CAPUT XI.
11.1
Resurrectionis fides similitudine seminis suadetur. Carnis resurrectionem. Omnis spes fidei nostrae haec est, quoniam resuscitabimur. Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur. Resurgent boni, resurgent mali: sed boni, ut sempiterna beatitudine fruantur; mali, ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur fidelis ab infideli, ut accipiat fides praemium et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi frustra blandiantur increduli, qui audiunt in Psalmo, Non resurgunt impii in judicio. In judicio dictum est, id est, non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem olim damnati sunt, secundum illam sententiam dominicam, Qui non credit, jam judicatus est. Apostolus autem ut tolleret de cordibus infidelium omnem dubitationem, seminantis proposuit similitudinem, et ait: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur. Quid autem fiat in semine, puto neminem vestrum ignorare, quemadmodum grana triturata, purgata, recondita, proferantur, projiciantur, obruantur. Nisi enim esset messis fertilitas nota, ista crederetur insania. Attamen cum obruuntur et ab oculis dimittuntur sub terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat ea videre antequam pluvia descendat; videt putrefactum atque corruptum quod demiserat integrum. At si spes messis desit, dolor cor urit; perdidisse se credit quod reconditum habuit. Cum autem pluvia advenerit, quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum surgentem, ad nodos pervenientem, culmum producentem, spicas proferentem? Delectatne videre quod mortuum jacebat, sic revixisse? Sed non sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dominus dat suavitatem. Si enim pluvia desuper non descendat, etiam terra bona non spicas, sed profert spinas quae igni tradantur, non quae horreo recondantur. Similiter et terra nostra, hoc est caro nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita: sed agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia.

Intertext edge

Open linked passage

Note