Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermo IV de symbolo
Augustine of HippoSymb 12 · 7416-seivdesMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7416 Seivdes
12.1
CAPUT XII.
12.1
De vita aeterna. Hoc sequitur in sancto Symbolo, quod omnia quae credimus et speramus, in vita aeterna percipiamus. Vita aeterna, dilectissimi, nunquam vilescat, semperque dulcescat. Si amatur vita, quare non quaeritur vera? Si amatur vita, talis quaeratur quae nunquam finiatur. Et si amatur, quare non quaeritur? aut si quaeritur, quia hic non est, ad eum locum ubi est quare non festinatur? Quid, quod etiam ultro se nobis ipsa vita ingessit? Christus est enim Deus verus et vita aeterna. Venit ad nos perditos et redemit inventos: venit huc ad regionem mortalium ipsa vera vita: dedit gustum saporis sui; gustavimus, vidimus quoniam suavis est. Praecessit nos, invitavit ut sequamur; et ad tam magnum illud donum, cujus talem suscepimus gustum, sequi formidamus? Venit ad te vita; repende vicem, veni et tu ad illam. Suscepit vehiculum mortis, ut transiens liberaret te: suscipe et tu mortem, ut cum ad illam veneris, ita ab illa suscipiaris, ut nunquam moriaris.

Intertext edge

Open linked passage

Note