Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermo IV de symbolo
Augustine of HippoSymb 7 · 7416-seivdesMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7416 Seivdes
7.1
CAPUT VII.
7.1
Ascensio. Assumptus in coelum. Qui descendit, ait Apostolus, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Quis est qui descendit? Deus homo. Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo. Agnoscat se omnis homo, quoniam propter hominem Deus factus est homo. Quod pro te suscepit, levavit in coelum; terrenumque corpus fecit coeleste. Si credis et tu quod possis resurgere, et in coelum ascendere; quia certus es de tanto pignore, securus eris de tanto munere. Regnat homo jam susceptus a Christo, ad dexteram Patris sedens; et ut sui ab illo regnum accipiant, vocat, invitat, hortatur. Festinet ad eum omnis anima quae avida est gloriae, pergat ad talem regem, a quo ut accipiat potestatem, non ei pretium pecuniae dabit; sed plenam perfectamque fidem cum ad eum attulerit, etiam angelos judicabit.

Intertext edge

Open linked passage

Note