Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones 1
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7504 Sermon3
1.1
SERMO I. De decem plagis, et decem praeceptis, quae per Mosen data sunt Populo Judaeorum.
1.1
Sermonem hunc ediderunt Maurini, uti fragmentum ex Eugipio, et in manuscriptis Regio, et Victorino repertum. Eumdem integritati quidem restituit Codex Casinensis n. 17., cui titulus Augustini Sermones de verbis Domini, et de aliis, sed incuriosius exscriptum emendat Codex num. 13 inscriptus Eugipii sententiae excerptae ex libris Augustini, in quo tamen nonnisi vulgatum fragmentum adest, paucis variantibus. Si quae supersunt menda, intemerata servavi, quippe qui unicum illum Codicem nactus fuerim ex tot MSS. Casinensibus Sermonem hunc integrum exhibentem. Sunt autem in illo Codice 26 Sermones de verbis Domini eodem ordine dispositi, quos ediderunt Lovanienses; hos excipiunt 58 alii quorum 27 in Editione Maurina, 23 in nupera appendice Denisii, 8 denique vel ex parte, vel ex toto adhuc sub cinere latebant.
1.1
[ DOMINO Deo nostro, cujus cultores sumus, in laude dictum est quodam Scripturarum loco: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Deinde Apostolica doctrina edocemur Ea quae facta sunt intellecta conspicere, et ea, quae latent per manifesta investigare. Unde interrogata quodam modo ubique creatura, Dominum Deum se artificem habere, ipsa speciei suae voce, respondet. Deinde Apostolus Paulus ea quae scripta sunt in libris Veteris Testamenti in figura contigisse commemorat: Scripta autem sunt, inquit, ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Proinde, charissimi, ea quae videntur in rerum natura fortuito provenire interrogata diligenter, atque discussa, et prudenter vestigata, et inventa laudem intimant Creatoris, divinamque Providentiam per cuncta diffusam, et disponentem suaviter omnia, ut dictum est, cum Attingit a fine usque in finem fortiter. Quanto magis ea, quae non solum faverunt, sed etiam divinis Litteris commendata recitantur? Unde propositam nobis a fratribus quaestionem, imo inquisitionem, et disputationem, quid sibi velit quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis instituitur populus Dei, suscipimus in nomine Domini Dei nostri, adjuvante ipso, et donante, adveniente nobiscum pia intentione cordis vestri, quantum possumus explicare. Arbitramur enim ipsum adjutorium etsi non propter nos, certe propter vos, ut ea dicamus certe, quae didici, et audiri ut ille est, ut in via veritatis ejus pariter ambulantes, et ad patriam pariter festinantes, insidiatores itineris nostri, agnoscendo voluntatem legis, evitare mercamur. Decem sunt plagae, quibus Pharaonis percussus est populus; decem sunt praecepta, quibus populus Dei instructus est. Videamus ergo, fratres, quomodo corporaliter facta, spiritaliter intelligenda sunt. Non enim negamus esse facta, ut putemus tantum dicta, atque conscripta, non facta; sed facta credimus quemadmodum facta legimus, et tamen ipsa facta umbram fuisse futurorum Apostolica Doctrina cognoscimus. Putamus ergo spiritualiter esse investiganda, quae facta sunt, facta tamen esse. Nemo ergo dicat: Scriptum est quidem aquam conversam in sanguinem in plaga Aegyptiorum; sed significat aliquid; non enim revera fieri potuit. Hoc qui dicit, ita quaerit voluntatem Dei, ut injuriam faciat potentiae Dei. Qui enim, si dicendo significare potuit, etiam faciendo non potuit? An non? Non est natus Isaac, aut non Ismael? Nati erant, homines erant, ex Abraham nati erant, et Unus ex ancilla, alter de libera. Quamvis ergo homines fuissent, quamvis nati essent, figurarunt tamen duo Testamenta, Vetus, et Novum. Ita» prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere velle aedificare videamur.« Arbitror enim omnes qui decem legis praecepta contemnunt, et non observant, spiritaliter pati ea, quae Aegyptii corporaliter passi sunt. Hoc propositum donec adjutorio Dei explicem, intentos vos volo, et orantes pro nobis, ut dicamus vobis. Quod enim ad nos pertinet fortasse cogitamus, quod autem loquimur vobis servimus. Illud ergo prius accipite ne in numero fallamini ad plagas istas] decem non pertinere quod primo factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim erat iste ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum Dei; nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur.[ Neque opus est, neque propositum nobis est de ipsa virga in serpentem conversa aliquid dicere. Verumtamen quia ejus mentionem necessitate fecimus, ne quis in numero erraret, nec debet in cujusquam auditoris animo tanquam non intellectae rei scrupulus remanere, breviter dicimus,] virgas significare regnum Dei, idemque regnum esse utique populum Dei, serpentem autem tempus mortalitatis hujus; mors enim a serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram mortales effecti sunt; unde projecta virga ex manu Mosi serpens effecta est. Fecerunt et Magi similiter: virgis eorum projectis, serpentes facti sunt. Sed prius serpens Mosi, id est, virga Mosi, devoravit omnes serpentes Magorum; tunc demum cauda comprehensa identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum. Sunt enim virgae Magorum populi impiorum. Qui autem populi impiorum? Victi Christi nomine; cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Mosi devorantur: donec redeamus ad regnum Dei, sed in finem mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae debeatis desiderare, audite quae debeatis vitare.
1.2
Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo: Non erunt, inquit, tibi Dei alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum aqua conversa in sanguinem.
1.3
Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum ex quo sunt omnia in similitudinem intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid ergo conversio aquae in sanguinem? nisi quia Obscuratum est insipiens cor ipsorum? dicentes enim se sapientes, stulti facti sunt, et commutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum, nam Deus incommutabilis manet; neque enim quia Apostolus dixit: Commutaverunt, ideo mutatus est Deus.
1.4
Secundum praeceptum: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum, qui enim accepit nomen Domini Dei in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Dei nostri Jesu Christi veritas est, ipse enim dixit: Ego sum veritas. Veritas ergo mundat, vanitas autem inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem De Dei veritate loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur: veritatem loqui est rationabiliter loqui; vanitatem loqui est strepere potius quam loqui: merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis. Loquitur autem veritas, est per strepitum vanitas. Huic praecepto secundo contrariam vide esse secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia. Habes expressam significatamque vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes nomen Domini Dei sui in vanum, loqui sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos; non quidem loqui quod capere non possunt, non tamen recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis imperfecti non capiant si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia; possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi. Jesum Christum, et hunc crucifixum; non tamen illa est Veritas, et ista vanitas. Vanitas autem esset si Christus mortem non implevisset, sed finxisse diceremus. Si vulnera illa in phantasmate fuissent, si sanguis non verus, sed simulatus de vulneribus emanasset, si falsas cicatrices, tanquam post falsa vulnera demonstrasset. Cum vero ista omnia dicimus facta, dicimus certa, expressa, impleta credimus, et praedicamus. Quamvis de sublimi illius, et incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa, et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude. Strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati veritatem, per quem facta sunt omnia, veritatem Verbum carnem factum, et habitantem in nobis, Veritatem Christum natum Deum de Deo, unum de uno, Unigenitum et Coaeternum, Veritatem accepta forma servi natum ex Virgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem, ubique veritatem, et quam parvulus capere non potest, veritatem et in pane, et in lacte, in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt, inquit, loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed voces non inanes, quia In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Si autem et ranas vis e contrario intelligere, illum versum Psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum.
1.5
Tertium praeceptum: Memento diem Sabbati sanctificare eum. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas, et mentis, quam facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est quietem: Super quem, inquit, requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea. Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores inquietudine sua non admittunt quietem Sabbati spiritalem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut Sabbatum habeant in corde, sanctificationem Spiritus Dei: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Quid intellecturus sum? Deum dicentem: Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatis, et compungentibus te; non sit ita. Deum enim intellecturus es dicentem tibi: Vacate et cognoscite, quia ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre quod non potes.
1.6
Attende enim, et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio, Ciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo, muscae quaedam minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt, sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tene praeceptum, cave plagam.
1.7
Quartum praeceptum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga Cynomia. Quid est Cynomia? Cynomia est canina musca; graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere; nihil tamen caninum quam cum illi, qui genuerunt, non agnoscuntur: merito ergo et catuli canum caeci nascuntur.
1.8
Quintum praeceptum est: Non Moechaberis. Quinta plaga est Mors in pecora Aegyptiorum. Comparemus. Da hominem moechantem, conjugio non contentum suo; appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere, et generare etiam porcinum est; et intelligere, hominum est. Ideo ratio, quae praesidet in mente motus inferiores carnis, tanquam regnans, et dominans frenare debet; non immoderate, et illicite, passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad foeminas, et ad concubitum, nisi certis temporibus; neque enim se ratione cohibet alio tempore pecus, sed omnino motu ipso frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et frenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit, tibi praecepta cotinentiae, tamquam in bestias inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non habet, et ideo speras tu quod pecus non potest. Labores aliquantum continendo, quod non laborat pecus; sed gaudebis in aeternum, ad quod non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur, et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia relaxare. Quod si contempseris te in te, et imaginem Dei, in qua fecit te neglexeris victus cupiditate bestiarum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: Nolite esse sicut equus, et mulus quibus non est intellectus. Et forte eligis tibi esse pecus, et liber vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando: attende plagam; si pecus esse non times, saltem mori sicut pecus time.
1.9
Sextum praeceptum: Non occides; Sexta plaga: Pustulae in corpore, et vesicae bullientes, et scatentes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis. Tales sunt animae homicidales, ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. Ardent homines iracundia, ardent et gratia. Sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae per totum corpus concepta homicidia scatent, et sanum non est, quod fervet. Fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire fervet, et qui vult occidere fervet; ille praecepto, ille morbo, ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. Nam si possemus animas videre homicidarum, plus plangeremus, quam putrescentia corpora ulceratorum.
1.10
Septimum praeceptum sequitur: Non furaberis. Plaga septima Grando in fructibus. Quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis: nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Furatur verbi gratia; qui furatur acquirit vestem, sed coelesti judicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum. Visibiliter lucrum, invisibiliter damnum. Lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi. Aut vere putatis ea, quae patiuntur homines, Deo dormiente pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitru terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri, et quasi ad divinam Providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille Psalmus: Laudate Dominum de terra( cum laudes dictae essent de coelo) dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus. Ergo qui malo desiderio suo forinsecus furantur, justo Dei judicio intrinsecus grandinantur. Oh! Si possint inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent, etsi in furto suo invenirent, quod in aviditatem ventris mitterent. Major fames est hominis interioris, major fames est, et periculosior plaga, et gravior mors, multi mortui ambulant, et multi famelici de vanis divitiis exultant. Denique Servum Dei Scriptura intus dicit locupletem; inquit: Absconditus cordis vestri homo, qui est ante Deum dives. Non ante homines dives, sed ante Deum, dives ubi Deus. Vide tibi dives, quid ergo tibi prodest? Ubi homo non videt furaris, et ubi Deus videt grandinaris.
1.11
Octavum praeceptum: Falsum testimonium non dices. Octava plaga: Locusta, animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Denique admonens homines Dei Apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini.
1.12
Nonum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui. Nona plaga: Densae tenebrae. Etenim est quaedam moechia contra quam supra praeceptum datum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam; tantum quia non contentus est sua. Jam vero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare verae densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis, et qui hoc facit alteri nihil sic vellet pati. Ad alia paratior est omnis homo, hoc autem nescio utrum inventus est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! vere excaecantur furore terribili, furor enim indomitus est commaculare viri uxorem.
1.13
Decimum praeceptum est: Non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subjugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces. Huic malo plaga contraria est decima: Mors primogenitorum. In qua plaga cum comparatione quaedam quaero; nihil mihi interim occurrit, fortassis occurrat melius, ac diligentius inquirentibus, nisi quia omnes res quas homines habent haeredibus servant. Reprehenditur hic autem concupiscens rem proximi; concupiscit enim et qui furto aufert: et qui furatur aliquid proximi non potest nisi concupiscendo rem proximi furari. Sed de furto jam superius praeceptum est, ut ibi intelligas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo majoris poenae est violenter eripere. Auferre nolenti sive occulte sive palam habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi justam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere jure communi? Quid apud te facit homo? Dimissum est mihi; haereditatem consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce avaritiae. Tu: juste tenes; et laudas quasi jure possidentem. Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri: non vis ut habeat haeredes. In haeredibus nihil charius primogenito, proinde in primogenitis tuis puniris qui concupiscendo res alienas, id, quod tibi jure non debebatur quasi juris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos; moriuntur enim homines sive ante parentes suos, sive post parentes suos; morituri moriuntur. Illud molestum est, ne per hanc occultam, et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei: novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit, sicut dicit Apostolus: Sine fide, inquit, impossibile est placere Deo. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales, sed inter hos tibi primo nata est fides. Quisquis ergo rem alienam occulte concupiscis, internam fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitate, sed fraude; veluti amans eum, a quo te cupis fieri haeredem: amando, eum mori quaeris, et ut in re ejus te videas possessorem, illi invides successorem.
1.14
Eja, fratres decursis decem praeceptis, et decem plagis, comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei, res vestras, inquam, res vestras interiores arcae vestrae, interiores thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur, nec latro, nec vicinus potens possit auferre, ubi nec tinea, nec rubigo metuenda est, cum quibus extitit naufragus. Sic enim eritis et populus Dei inter iniquos Aegyptios illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus vestris hominibus, donec educatur populus de Aegypto quodam Exodo, quod et fit, nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri.
1.15
[ Nam si attendamus etiam expoliamus Aegyptios. Neque enim illud praeter mysterium factum est, quomodo homines minus intelligentes accusari hic audent Deum, quia jussit peti ab Aegyptiis aurum, et argentum, et vestes; data sunt haec, et ablata. Fures isti essent, nisi Deo jubente fecissent. Intendat Charitas Vestra, fures, inquam, isti essent nisi Deo jubente fecissent; quia vero Deo jubente fecerunt, fures non fuerunt. Hos jam non accusas, ipsum Deum accusare paratus es. Ad illos obtemperare pertinuit; apud Deum fuit jubentis consilium, qui novit quid quis pati debeat; quis, quid, quo merito patiatur. Parricidium apertissimum et funestum esset Abrahae, si ultro filium percussisset, hoc tantum secus, laudabiliter faciebat, quia Deo jubenti obediebat, et quod esset in spontanea voluntate crudelitas, sub Dei praecepto facta est pietas.]
1.16
[ De Actibus Apostolorum volo aliquid dicere. Petrus cum esset inclusus in carcere, venit ad eum Angelus salutis, qui catenis de manibus ejus jussit exire. Egressus ille secutus est Angelum; de carcere liberatus est Domini imperio, Dei auctoritate. Postero die judex eum quaesivit ad audiendum; abcessisse cognovit, custodes carceris duci jussit; Milites, inquam, interrogatos duci jussit; dedit in illos sententiam, legem, quam sibi videbatur, nisi invenirent Petrum. Quid dicis? Petrus auctor fuit mortis illorum? Nonne esset perverse pius, si voluntati Dei contradiceret, diceretque Angelo jubenti, ut exiret: Non exeam, ne propter me miseri homines, custodes carceris moriantur? Responderetur ei: Dimitte ista Creatori; quia non es artifex ut homo nascatur, non esse judex potes quomodo moriatur: nemo enim moritur, nisi quem vult Deus. Mori consilium judici Deo dimittitur, sed tamen concupiscentia homicidae damnatur. Neque enim hic attendendum est quid Deus judicaverit, sed quid mala gens cogitaverit. Judas quippe tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes gentes redemptae sunt ad salutem; nec tamen pro salute gentium merces reddita est Judae, sed pro ejus malitia debitum supplicium retributum est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Judas, quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est: Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Hoc fecit Judas, quod fecit ipse Dominus noster Christus, de quo scriptum est: Qui se ipsum tradidit pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis; et iterum: Sic Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret. Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui Unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Gratias agimus ipsi Filio Dei, Qui se ipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit. Et detestamur Judam, de cujus facto tantum beneficium praestitit Deus, et recte dicimus: Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem ejus, et secundum malitiam ejus disperdidit eum. Non enim pro nobis tradidit Christum, sed pro argento, quo vendidit cum, quamvis Christi venditio sit nostra redemptio.]
1.17
[ Nemo ergo, fratres, nemo discutiat Deum. Superbum est, impium est, stultum est. Tu concupiscentias tuas frena, nihil facias animo malo, obtemperare paratus esto, non nocere. Itaque fecerunt illi, fecit Deus. Si illi furtum fecissent, etiam sic voluerat forte Deus Christus pati qui paterentur, quando permisit eos, qui fecerunt, facere: servaret tamen furibus poenam, exigeret aliquam temporalem vindictam de iis, qui passi sunt furtum. Nunc vero illi ultro non fecerunt, Deus justo judicio fieri voluit. Cum si appendas causam, forte non aurum alienum tulerunt, sed debitam mercedem exegerunt. Injuste oppressi dum in Aegypto lateres fecerunt, pro duris operibus servitutis sine mercede non exierunt, et tamen Deus certa aliqua causa fecit hoc. Si sumus, tanquam populus Israel in Aegypto, in hoc mundo, certe audeo vobis dicere, puto enim quia Spiritu Dei loquor ad vos, tollite aurum, argentum, vestes Aegyptiis. Aurum ipsorum sapientes, ipsorum argentum eloquentes ipsorum, vestes ipsorum varietas linguarum ipsorum. Nonne haec omnia videmus in Ecclesia? Nonne quotidie hoc facit Ecclesia? Quanti sapientes in saeculo credunt Christo? Ablatum est aurum Aegyptiis. Sanctus, cujus mensa ista vocatur, fuit aliquando vel aurum, vel argentum Aegyptiorum. Vestes autem Aegyptiorum, quibus quodam modo sensus induuntur; linguae sunt variae. Videtis eas ex Aegypto ad populum Dei migrare: Non sunt enim loquelae, neque sermones, quorum non audientur voces eorum. Hic aurum, hic argentum Aegyptiorum, et videntes eximus, et mercedem nostram ferimus; non enim sine causa in luto Aegypti laboravimus. Sic omnia, fratres, sive quae exponi a nobis possunt, sive quae nondum possunt, sive quae potestis intelligere, sive quae nondum potestis, sive hoc modo, quo a nobis dicta sunt, sive alio meliori modo, credite omnino, quia Omnia tunc in figura contingebant eis, scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque ego non fierem intentus ad ea? Et tu quilibet, Christiane spiritualis, non essemus intenti, et sine causa factum diceremus, quod in tertiam plagam Magi Pharaonis defecerunt? Nihil hic quaererem, frustra factum vel scriptum putarem? Faciunt Magi Pharaonis contra Mosen de virgis serpentes, de aqua sanguinem, faciunt ranas, faciunt haec. Veniunt ad tertiam plagam, id est, ad illas muscas, quae appellantur Ciniphes, et ibi deficiunt qui fecerunt serpentes, qui fecerunt ranas deficiunt, deficiunt ad muscas. Non est prorsus, non est sine causa. Pulsate mecum. Tertia plaga haec cui contraria est? Praecepto Dei tertio, ubi de Sabbato praecipitur populo, ubi quies praedicatur, ubi sanctificatio commendatur, ibi enim dicitur: Memento diem Sabbati sanctificare eum. Denique et in primis operibus mundi fecit Deus diem, fecit coelum, terram, mare, luminaria, stellas, animalia ex aquis, ex terra hominem ad imaginem suam. Facit haec omnia, nusquam sonat aliquid sanctificatum. Peraguntur ista sex diebus, sanctificatur dies septimus vacationis Dei: opera non sanctificat, vacationem sanctificat. Quid dicturi sumus? Quomodo nobis laborantibus plerumque dulcius est otium, quam opus, ita putamus et Deum? Non hoc putare debemus, nec sic laborando fecisse, et non jubendo creavisse, Dixit Deus: Fiat, et factum est. Hoc modo faciendo, nec ipse homo laboraret. Sed in illo die commendata nobis quaedam requies ab omnibus operibus nostris, ut post bona opera nostra intelligeremus nos requieturos sine termino. Nam omnes dies ibi habent vesperum, septimus non habet; operamur enim cum fine, requiescimus sine fine. Ibi sanctificatio sonat magno quodam mysterio, pertinens ad Spiritum sanctum. At eum me dicentem, fratres: Accipite cum venia, obsecro vos, magis inquirentes quid coner, quam quid explicem: novi quis loquar, et quid vobis loquar; Divina hominibus homo. Ecce annitimini mecum, laborate mecum, ut quiescatis mecum, quantum Dominus donat, quantum aperit, quantum significat, quantum innuit ipsa sapientia ostendens se amatoribus suis in viis hilariter, et in omni providentia occurrens eis. Sanctificatur dies Sabbati, quies Dei. Ibi primum sonat sanctificatio, quantum mihi videtur, quantum et vos cognoscitis, quantumque credimus.] Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum sit et Pater sanctus, cum sit et Filius sanctus, nomen tamen hoc proprium Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate Persona Spiritus sanctus diceretur. Ipse Requiescit super humilem, et quietum tanquam in Sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam sancto Spiritui deputatur. Hoc Scripturae nostrae satis indicant; viderint meliora meliores, et majora majores, et de isto septenario numero subtilius aliquid, et divinius dicant, et explicent. Ego tamen, quod in praesenti sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem numeri proprie sancto Spiritui deputatam, quia septenario die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numerationem? Dicit Isaias spiritum Dei venire super fidelem, super Christianum, super Christi membrum Spiritum sapientiae, et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, Spiritum timoris Dei[ Isai. XI, 2]. Si secuti estis septem res percucurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia, usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini. Ita ergo et septenarius spiritus et unus spiritus septenaria ratione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habetis in Scriptura Tobiae, ubi etiam evidenter dicitur istum diem festum de septimanis. Septies enim septem quadraginta et novem in summa redeunt; sed tanquam ut redeatur ad caput; Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur; ideo ad quadraginta et novem additur unum honor unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo jam sine causa quinquagesimo die per Ascensionem Domini venit Spiritus sanctus. Resurgit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum. Ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus in quinquagenario numero, tanquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum Discipulis suis, quadragesima die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus, tanquam decem praeceptorum signa, venit Spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblaterat adversus unitatem Christi, intelligendus est non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim, et dissensiones, et divisiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus ait: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Deinde scriptum est et in Epistola Judae apostoli: Hi sunt, qui segregant semetipsos animales spiritum non habentes. Quid manifestius, quid evidentius? Merito veniant etsi eadem credentes, quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non possunt quamdiu sunt hostes unitatis. Hos autem comparat Apostolus Magis Pharaonis: Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes. Habendo formam pietatis similia fecerunt, sed virtutem ejus abnegantes in signo tertio defecerunt.
1.18
[ Sed adhuc quaerite mecum quare in tertio signo? Defecissent enim in secundo, defecissent in quarto, quid interest ubi deficerent defecturi? Quare ergo in tertio? Sed prius videte quod promiseram, utrum illis Magis haereticos comparaverit apostolus Paulus. Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, et hos evita. Ex his sunt qui penetrantes domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a variis desideriis, semper discentes et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes. Testimonium quippe de Ecclesia catholica semper audiunt, et ad Ecclesiam catholicam venire nolunt. Semper dicentes, neque enim non semper audiunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes: non semper audiunt: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; non semper audiunt: Commemorabantur, et convertebantur ad Dominum universae Patriae gentium; non semper audiunt: Dominabitur usque ad mare, et a flumine usque ad fines orbis terrae. Semper ista audiunt, semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes. Videte jam quod promisi. Quid Apostolus sequitur? Sicut autem Jamnes, et Mambres restiterunt Mosi, sic et isti restiterunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Quid deinde? Sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus hominibus, sicut et illorum fuit. Jam videte quare in tertio signo defecerunt. Mementote eos, qui adversantur unitati, non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem pertinere proximi; ut duabus tabulis legis, et decem praeceptis, duo illa tanquam summaria praecepta teneantur. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae. Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum: Non erunt tibi dii alii praeter me; Cui contraria plaga est aquae conversae in sanguinem, propter quod summum principium Creatoris ad simulationem humanae carnis adductum. Secundum praeceptum: Ne accipias in vanum nomen Domini Dei tui. Pertinet, quantum arbitror ad verbum Dei quod est Filius Dei. Unus enim Deus, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia. Contra verbum ranae. Vide contra verbum ranas, contra rationem strepitus, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de Sabbato, pertinens ad Spiritum propter sanctificationem, quae prima in Sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer, quantum potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria plaga inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. Ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non habuerunt, facit enim hoc Spiritus sanctus poena: aliud enim facit gratia, aliud poena: aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique ut jam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis Magis agnoscere valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei videamus, quod nomen accipit. Objicientes Domino convicium Judaei, cum dixissent: Hic non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum, respondit ille. Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei; quod alius Evangelista sic enarrat: Si ego digito Dei ejicio daemonia. Quod alius Evangelista dixit, Spiritus Dei. Alius dixit Digitus Dei; ergo Spiritus Dei digitus Dei. Ideo lex data, scripta digito Dei; quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis, celebrato Pascha a populo Judaeorum. Implentur quinquaginta dies post occisionem ovis, et datur lex scripta digito Dei; implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et Venit Spiritus sanctus. Gratias Domino occultanti providenter, aperienti suaviter. Jam videte hoc etiam Pharaonis Magos evidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: Digitus Dei est hic. Laudemus Dominum Datorem intellectus, Datorem verbi. Haec si non mysteriis generentur, non studiose quaererentur; si autem non studiose quaererentur, non tam suaviter invenirentur.]

Intertext edge

Open linked passage

Note