Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones 1
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7504 Sermon3
4.1
SERMO IV. De Natali Domini.
4.1
Sermonem num. 189 Tom. V. Maurini dolent nusquam vidisse in MS. ut loca minus integra, vel male sarta reficerent. Eumdem in integritatem suam restitutum exemplavi a septem Codicibus, quorum tres sunt antiqua lectionaria, quibus in officii recitatione solemni Monachi utebantur in choro, quos inter praestat Codex num. 106. elegantissime exscriptus manu propria Leonis Ostiensis, qui epocham, et nomen suum apposuit, et Codicem figuris ornavit. Duo alii Codices sunt Breviaria characteribus latinis saeculi XIV. ante aetatem Urbani V. nam Psalmos ex editione Romana legunt, non ex Gallicana, quam ille Pontifex Cassinensibus praescripserat. Reliqui duo continent sermones diversorum, sicque etiam inscribuntur. In his vero septem Codicibus una et constans est sermonis lectio, unaque inscriptio, quae cum Maurina editione concordat. Bibliotheca Medicea Laurentiana monet extare in Cod. 1. Plut. XIV. hunc eumdem sermonem integrum, ut in nostris Codicibus.
4.2
SANCTIFICAVIT nobis istum diem dies, qui fecit omnem diem, de quo Psalmus cantat Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra; cantate Domino, et benedicite nomen ejus. bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Quis est iste dies de die, nisi Filius de Patre, lumen de lumine. Sed dies ille qui genuit diem, qui de Virgine nasceretur hoc die. Dies ergo ille non habet ortum, non habet occasum. Diem dico Patrem Deum.[ Non enim esset Jesus dies de die, nisi esset et Pater Dies.] Quid est dies nisi lumen? non oculorum carnalium, non lumen, non lumen commune hominibus, et pecoribus, sed lumen quod Angelis lucet, lumen cui videndo corda purgantur. Transit enim ista nox, in qua modo vivimus, in qua nobis accenduntur lucernae Scripturarum, et veniet illud, quod in alio Psalmo canitur: Mane astabo tibi, et contemplabor te. Dies ergo ille Verbum Dei, dies, qui lucet Angelis, dies, qui lucet in illa Patria, unde peregrinamur, vestivit se carne, et natus est de Maria Virgine. Mirabiliter natus est. Quid mirabilius Virginis partu? Concepit et virgo est? parit et virgo est. Creatus est enim de illa quam creavit, et attulit ei foecunditatem, non corrupit integritatem, Maria unde? ex Adam. Adam unde? de terra. Si Adam de terra, et Maria de Adam, ergo et Maria terra. Si Maria terra, agnoscamus quod cantamus: Veritas de terra orta est. Quale nobis beneficium praestitit. Veritas de terra orta est? et justitia de coelo prospexit. Judaei enim, sicut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Unde potest homo esse justus? a semetipso? Quis pauper sibi dat panem? quis nudus cooperitur, nisi acceperit vestem?[ Justitiam non habebamus; peccata hic sola erant.] Unde justitia? quae justitia sine fide? Justus enim ex fide vivit. Qui sine fide se dicit justum, mentitur. Quomodo non mentitur in quo non est fides? si vult verum dicere convertat se ad veritatem. Sed longe erat. Veritas de terra orta est. Dormiebas, venit ad te; stertebas, excitavit te; viam tibi fecit per se, ne perderet te. Ergo quia veritas de terra orta est, Dominus noster Jesus Christus de Virgine natus est; Justitia de coelo prospexit, ut haberent homines justitiam non suam, sed Dei. Quantam dignationem! Qualis praecessit indignatio! Indignatio quae praecessit? Mortales eramus, peccatis premebamur, poenas nostras portabamus. Omnis homo, quando nascitur, inchoat a miseria. Noli quaerere prophetantem; interroga nascentem, et vide flentem. Cum ergo ista esset in terra magna Dei indignatio, qualis subito facta est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia; fecit diem, venit in diem; erat ante tempora, signavit tempora. Dominus Christus in aeternum sine initio apud Patrem;[ et tamen hodie quaere quid est. Natalis est. Cujus? Domini. Habet Natalem? Habet. In principio Verbum, Deus apud Deum, habet natalem? Habet.] Nisi haberet ille humanam generationem, nos non perveniremus ad divinam regenerationem: natus est, ut renasceremur. Nemo dubitet renasci, Christus natus est: generatus est, non regenerandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cujus est damnata generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia ejus. Portavit eum Mater in utero, portemus in corde; gravidata est Virgo incarnatione Christi, gravidentur pectora nostra fide Christi; peperit Salvatorem, pariamus laudem. Non simus steriles; animae nostrae foecundae sint Deo. Generatio Christi a Patre sine Matre; generatio Christi a Matre sine Patre: ambae generationes mirabiles. Prima generatio aeterna, secunda temporalis.[ Quando natus est de Patre? Quid est quando? Quaeris ibi quando, ibi, ubi non invenies tempus? Noli ibi quaerere quando. Hic quaere quando: Quando de Matre bene quaeris. Quando de Patre non bene quaeris; natus est, et non habet tempus;] natus est aeternus de aeterno, coaeternus. Quid miraris? Deus est. Fit consideratio Divinitatis, et perit causa admirationis,[ Et quando dicimus, natus est de Virgine; magna res! miraris? Deus est; noli mirari:] transeat admiratio,, accedat laudatio. Fides adsit; crede quia factum est.[ Si non credideris illud factum est, tu remanes infidelis. Dignatus est homo fieri, quid quaeris amplius?] Parumne pro te humiliatus est Deus? Qui Deus erat, homo factus est; angustum erat diversorium, involutus pannis in praesepe positus: audistis cum Evangelium legeretur. Quis non miretur. Ille, qui mundum implebat, in diversorio locum non inveniebat; in praesepe positus cibaria nostra factus est. Accedant ad praesepe duo animalia, duo populi: agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Attende ad praesepium; noli erubescere esse jumentum Domini. Christum portabis, non errabis; ambulans per viam,[ sedet supra te via. Meministis asellum illum adductum ad Dominum? Nemo erubescat, nos sumus.] Sedeat supra nos Dominus, et quo vult nos vocet. Jumentum ipsius sumus, ad Jerusalem imus. Ipso sedente non premimur, sed elevamur; ipso ducente non erramus, ad illum imus, per illum imus, non perimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note