Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones 1
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7504 Sermon3
7.1
SERMO VII. De Sancto Joanne Baptista.
7.1
Extat hic Sermo in quatuor codicibus MS. Cassinensibus, in Cod. videlicet n. 12, et in tribus lectionariis saeculi XII. constanter Augustino nuncupatus. In bibliotheca vero Leopoldina Blandinii tribuitur auctori anonymo. Sermonis exordium excripsi ex cod. 12, breviatum enim legitur in Leopoldina, et lectionariis forsan ex eo, quod alienum tantisper visum fuerit ab hac festivitate. At clausulam a lectionariis positam retinui, ne mutilus prodiret sermo; Codex enim 12. clausulae loco subdit quaestionem de verbo et voce, quae et lacunis intercepta, et insoluta omnino ab incurioso librario relicta fuit. Caeterum hujusmodi immutationum in lectionariis frequentium exempla passim afferunt Editores Maurini, qui in serm. 44. de verbis Isaiae. c. 53. haec scite annotant:« Nam qui in Ecclesia legendi essent Augustini tractatus, necessario plerumque decurtabantur, iisque exordium aptabatur, et idonea conclusio.» Possidii Indiculus plures enumerat de hac festivitate sermones, quos inter accensendos esse hunc, et sequentem confirmant jam edita Maurinis Tom. V. n. 228, 293. et seqq.; nam cum iis saepe cohaerent horum sermonum verba, et sententiae. In illa autem editione hunc inseres post Serm. 293, eritque VIII. de Nativitate S. Joannis Baptistae.
7.2
QUONIAM. Voluit Dominus hodierno die reddere Charitati Vestrae vocem et praesentiam nostram, et hoc fecit ipse non secundum dispositionem nostram, sed secundum voluntatem suam, agimus ei gratias vobiscum, et reddimus vobis sermonis obsequium, quod est ministerium nostrum, in quo nos servire vobis et oportet, et decet. Vestrum est autem, charissimi, dispensationem qualemcumque servorum Dei accipere cum charitate et illi gratias agere nobiscum, qui nobis donavit hunc diem simul agere vobiscum. Unde ergo loquimur hodie, nisi de illo cujus natalis est hodie? Joannes ergo sanctus natus de sterili, Praecursor Domini nati de Virgine, factus est Domini sui salutator, ex utero annuntiator. Huic Joanni mater sterilis, quae parere non noverat, Salvatoris autem mater virgo unde pareret non habebat: genuit sterilis praeconem, virgo peperit judicem. Sed multos praecones Dominus ipse Jesus Christus ex utero virginis venturus ad homines praemiserat ante se. Omnes Prophetae ab ipso praemissi sunt, sed ipse in illis loquebatur; qui venit post illos erat ante illos. Cum ergo multos praecones ante se miserit Dominus, quid tantum iste meruit? quid tantae excellentiae amplius habuit, cujus natalis hodie commendatur? Nam neque hoc sine signo cujusdam magnitudinis est ut non lateat dies natalis ejus, sicut non latet dies natalis Domini ejus. Alii Prophetae quando nati fuerint ignoramus, de Joanne nescire non licuit quando natus sit. Etiam hinc magnum ipsius meritum apparuit, quia caeteri praenuntiaverunt Dominum, et videre desideraverunt, et non viderunt, et si viderunt in spiritu, futurum viderunt; praesentem autem non hic fuerunt ut viderent. Dicit autem ipse Dominus de illis ad Discipulos suos, quia Multi prophetae, et justi voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Numquid non ipse illos mittebat? Sed erat in omnibus desiderium, si fieri posset, videre hic in carne Christum. Sed quia praecesserunt moriendo, sicut praecesserant nascendo, non hic eos Christus invenit, sed tamen eos in aeternam vitam Christus redemit. Et ut noveritis quale circa omnes desiderium erat videre hic Christum, recordamini senem illum Simeonem, cui non pro parvo bono nuntiavit Spiritus Dei, quod non esset exiturus de hoc saeculo, nisi vidisset Christum. Natus est Christus; cognovit illum infantem in manibus matris, accepit, tenuit in manibus, cujus Divinitate ipse portabatur; et tenens in manibus infantem Verbum, benedixit Deum dicens: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Prophetae ergo alii non hic viderunt Christum, Simeon infantem vidit; Joannes conceptum agnovit, et salutavit: Joannes annuntiavit et vidit, digito demonstravit, et dixit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Excellentior ergo iste omnibus caeteris. Audi de illo testimonium Domini, ubi se illi praetulit, neminem alium. Valde magnus erat cui qui se praeferretur, praeter Christum, non erat. Proinde ipse Dominus ita dicit: In natis mulierum nemo exurrexit major Joanne Baptista. Et ut se illi praeponeret, secutus adjunxit: Qui autem minor est in regno coelorum major illo est. Se dixit minorem, et majorem; minorem nascendo, majorem dominando; minorem aetate, majorem vero majestate. Post Joannem natus est Dominus. Sed in carne, sed de Virgine, ante illum autem In principio erat verbum. Magna res post Joannem Christus, et tamen Joannes per Christum: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quare ergo venit Joannes? Ostendere viam humilitatis, ut praesumptio hominis minueretur, gloria Dei augeretur. Venit ergo Joannes magnus commendans magnum; venit Joannes mensura hominis. Quid est mensura hominis? Plusquam Joannes nullus homo esse poterat: quidquid Joanne plus erat, jam plusquam homo erat. Si enim mensura magnitudinis humanae fuerat, terminata in Joanne, non inveniebas jam hominem majorem, et tamen invenisti majorem, confitere Deum, quem profecto homine potuisti invenire majorem. Joannes homo, et Christus homo; sed Joannes solum homo, Christus Deus et homo. Secundum quod Deus est, ipse fecit Joannem; secundum quod homo, natus est post Joannem. Sed tamen ille praecursor Domini sui Dei et hominis quantum se humiliat videte: quo nemo exurrexit major inter natos mulierum interrogatur, utrum ipse esset Christus? Tam magnus erat, ut possint falli homines: dubitatum est de illo, utrum ipse esset Christus, et ita dubitatum est ut interrogaretur. Jam si esset filius superbiae, non doctor humilitatis, apponeret se hominibus errantibus, et non ageret ut id putarent, sed jam quod putabant, acciperet. Forte nimium illi erat velle persuadere hominibus, quod ipse esset Christus? Si conaretur persuadere, ei non crederetur: remansisset abjectus et dejectus, et inter homines comtemptus, et apud Deum damnatus. Sed non illi opus erat persuadere hominibus, jam videbat eos hoc putare; acciperet errorem illorum, et augeret honorem suum. Sed absit hoc a fideli amico Sponsi, ut se pro illo ab sponsa diligi vellet. Confessus est se non esse quod non erat, ne perderet quod erat. Non enim erat ille Joannes sponsus; nam cum interrogaretur, ait: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem venit post me, major me est. Quantum major? Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Videte quantum minor esset, si dignus esset; quantum se humiliaret, si hoc diceret: Major me ille, cujus ego dignus sum corrigiam calceamenti solvere; dignum enim se curvare ad pedes ejus dixerat. Nunc autem quam multum commendavit humilitatem, quando et ipsis pedibus, imo calceamentis ejus indignum se dixit! Venit ergo Joannes docere superbos humilitatem, annuntiare viam poenitentiae. Venit vox ante Verbum. Quomodo vox ante Verbum? De Christo enim dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Sed ut veniret ad nos, Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Ergo quia Christum Verbum audivimus, quia vox Joannes est audiamus. Nam dum diceretur illi: Tu quis es? respondit: Ego sum vox clamantis in eremo: parate viam Domino, rectas facite semitas ejus. Audiamus Joannem clamantem, et paremus viam Domino, veniat ad nos Verbum, quoniam Omnis caro foenum, et claritas hominum, ut flos foeni. Foenum aruit, flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note