Sermones 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7504 Sermon3
8.1
SERMO VIII. De Sancto Joanne Baptista.
8.1
Appellationem hanc, Fratres charissimi, initio sermonis positam Maurini Editores annotarunt in spuriis Sermonibus solemnem, et consuetam esse. At cum hic manifeste sese prodat Augustinus, dicere praeoptarem exordium in lectionariis n. 115 et 123, a quibus exscripsi immutatum fuisse ea ipsa ex causa, quam a Maurinis Patribus in praecedenti mutuam sumpsi. Quod si ibi sorte datum, ut germanum principium detegerem, de clausula autem ambigerem, hic e contrario anceps mihi exordium est, clausula vero certissima. Permagni autem faciendum sermonem hunc ea docent, quae sub finem posita sunt; nam superstitionem in pervigilio festivitatis hujus a plebe servari solitam monent, quam nullus huc usque ejusdem S. Doctoris sermo indicaverat. Incassum hunc quaesivi in Bibliothecis editis, quem in Maurinam editionem transferre poteris sub num. 295, et nonus erit de Nativitate S. Joannis Baptistae.
8.1
Fratres charissimi, natalem hodie magni hominis celebramus; et vultis nosse quam magni? Nemo, inquit Scriptura, surrexit major inter mulierum natos Joanne Baptista. Hoc de illo dixit Virginis natus; hoc testimonium perhibuit testi suo; hanc sententiam protulit Judex de praecone suo; sic voluit Verbum honorare vocem suam; sicut nostis, et audistis hodie etiam in Sermone matutino.
8.2
Verbum Christus est; vox Joannes. Quoniam de Christo scriptum est, quia In principio erat Verbum. Joannes autem cum de se ipso loqueretur: Ego sum, inquit, vox clamantis in deserto. Verbum ad cor pertinet; vox ad aurem. Quando vox fuerit ad aurem, et verbum non perducit ad mentem, habet inanem usum, sed non habet utilem fructum. Ut autem nascatur in corde meo Verbum, voce non indiget; ut autem perferatur ad tuum cor, quod in corde meo jam natum est, ministerium vocis assumit. Potest ergo verbum vox praecedere, sed non potest Verbum sine voce procedere. Ad hoc vox creatur, non ut Verbum, quod noverat, gignat; sed ut quod erat emittat. Hoc ergo quod de Verbo, et voce diximus, id est, Christo, et Joanne, videamus quale Christus Verbum, qualis sit et Joannes vox. In principio erat Verbum. Ubi erat? Et Verbum erat apud Deum. Quantum ante nos! Quantum supra nos! Et Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Et hoc unde sciremus, si vocem non audiremus? Ambulabat enim inter homines Christus mortali jam carne vestitus, et tamen veniebant homines ad Joannem, et dicebant ei: Tu es Christus? respondebat Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Audite illum, agnoscite illum; ipsum praecedo, ipsum annuntio. Mementote quid dixerit: Ego sum vox clamantis in deserto: parate viam Domino; Non mihi, sed Domino. Quando enim ego clamo, illum annuntio; quoniam vox praeconis, adventus est Judicis. Quando autem venerit ille, quem ego annuntio et in vestro corde requieverit, Illum oportet crescere, me autem minui. Nostis enim? Dixerunt novimus. Quoniam Verbum quando adjumento vocis arrepto per semitas arctius in regionem cordis influxerit, verbum illud in corde crescit, in aure vox deficit. Non enim permanet sonus, qui percussit aurem; quia non permanet infinitus, quia descendit ad mentem. Hoc quare? quia Illum oportet crescere, me autem minui. Baptizat Joannes, baptizat et Christus. Dictum est Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem sicut Columbam, et manentem super eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto, et igne. Nostis hoc, fratres. Factum est quando baptizatus est Christus. Ecce jam toto orbe terrarum, ipse est, qui baptizat. Crevit ubique baptismum Christi; baptismum vero Joannis quamvis habeat mysterium in recordatione praeteriti, non tamen habet mysterium in celebratione praesenti. Cessavit baptismum Joannis, et crevit baptismum Christi: Unde et dicit: Illum oportet crescere, me autem minui. Hanc sententiam et in nativitatibus amborum, et in passionibus invenimus. Quamvis enim de Joanne dixerit Joannes, hoc est, Joannes Evangelista de Joanne Baptista; quamvis dixerit de eo: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; hodie tamen natus est, fratres, quando nox crevit, et minui incipit dies. Christus vero hyemali solstitio, sicut nostis, natus est, quando in luctum lucis noctis incipiunt damna transferri: Quoniam fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Quare sic nati sunt? Quia illum oportet crescere, hunc autem minui. In passionibus etiam: Joannes decollatur gladio; Christus autem exaltatur in ligno. Ille vero erigitur, iste vero prosternitur. Iste ut minuatur est capite truncatus; ille vero ut crescat, in crucis patibulo est exaltatus. Hi vero duo, Dominus, et servus. Dominus in patibulo crucis, servus in decollatione mortis; unde et dicimus: Illum oportet crescere, hunc autem minui. Non immerito, quantum arbitror, etiam aetates in Parentibus eliguntur. Parit enim Joannem mulier grandaeva, Christum Virgo Juvencula. In utero portabatur Virginis, et in coelis adorabatur ab Angelis. Istum desperata edit sterilitas, illum intacta virginitas. Postremo illum Juvencula crescens, istum senecta deficiens. Illud autem, quale est, fratres mei? quanta est hujus hominis dignitas quod nasciturum, sicut Dominum Christum, Angelus parentibus nuntiavit? Quare hoc meruit? Quia nemo surrexit major inter mulierum natos Joanne Baptista. Sicut enim vos scitis, Gabriel angelus et ad Virginem Mariam mittitur, promittitur utrique filius, accepit ab utraque responsum. Respondit Zacharias ad Angelum filium promittentem: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et provecta in diebus suis. Respondit et Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Ambo de naturae lege desperant, adhuc, credo, nesciebant,[ accedente dono gratiae Dei, legem cessare Naturae.] Ergo ambo de dubitatione respondent, et tamen ille punitur, ista benedicitur. Illi dicitur: Ecce eris tacens. Mariae dicitur: Benedicta tu inter mulieres. Zacharias amittit vocem; Maria concipit Verbum. Post haec vero quid? Verbum caro fit in Virgine, et vox nascitur de tacente. Joannes natus reddit patri vocem; pater loquens dat filio nomen. Mirantur omnes, stupescunt omnes, et inter se murmurant alterna miscentes. Dicunt sibi: Quid putas erit puer iste? De Evangelio loquamur, Etenim manus Domini erat cum illo. Quid putas erit qui sic coepit; adhuc tantillus est, et jam magnus est; et si iste qui modo coepit, magnus erit, qui semper erat, quid erit? Ille, quem Joannes adhuc in secreta materni ventris inclusus etiam ipsum jacentem in thalamo uteri virginalis agnovit, et quia nondum poterat vocibus, motibus salutavit. Ille ergo quid erit? Vultis scire quid erit? breviter dicam, audite Prophetam: Ipse inquit, Dominus univerae terrae vocabitur. Beati ergo Joannis Dominici praecursoris, hominis magni natalem diem festis coelstibus celebrantes orationum ejus auxilia postulemus. Quia enim sponsi amicus est, potest etiam et nobis praestare, ut ad sponsum pertinere possimus, ut ejus gratiam invenire mereamur.
8.3
Sed si volumus invenire ejus gratiam, non faciamus natali ejus injuriam. Cessent religiones sacrilegiorum, cessent studia, atque joca vanitatum; non fiant illa, quae fieri solent, non quaedam jam in daemonum honorem. Sed adhuc tamen secundum daemonum morem. Hesterno die post vesperam putrescentibus flammis antiquitus more daemoniorum tota civitas flagrabat, atque putrescebat, et universum aerem fumus obduxerat. Si parum attenditis Religionem, saltem injuriam cogitate communem. Scimus, fratres, haec a pauperibus fieri, sed a majoribus fieri prohiberi debuerant. Ait enim quidam: Qui non vetat peccare, cum potest, jubet quidem. Fratres, in nomine Domini, et Dei nostri Jesu Christi, quia proficit Ecclesia per annos singulos, ista utique, et omnis diminutio tendit ad nihilum, sed nondum ita consumpta sunt, ut securi tacere possimus. Nihil est vetustas et novitas, nisi pervenerit ad debitos fines, et vetus superstitio consumatur et nova religio perficiatur; Per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria, et potestas, una cum Deo Patre omnipotente, et cum Spiritu sancto, nunc, et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.