Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones 1
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7504 Sermon3
9.1
SERMO IX. De Evangelio Luc. XVII, 4. Dimitte, et dimittetur tibi.
9.1
Ex Codice Ms. n. 170, cui titulus: S. Augustini Operum T. IX; hunc exscripsi tractatum( sic enim inscribitur in Codice) aliis jam editis permixtum in Codice illo contentis. Augustinus de hoc ipso Lucae capitulo alias locutus fuerat ad mensam S. Cypriani, praesente Comite Bonifacio, ut testatur sermo 114. Editionis Maurinae, post quem locandus hic noster erit. Collatis autem in se his duobus, una eademque manus recognoscitur. Hunc in Bibliothecis editis non reperi. Elucubratum vero fuisse opinor post annum 429, postquam divus Prosper ad Augustinum scripserat de haeresi Semipelagianorum jam in Gallia gliscente, qua gratiam ad initium fidei necessariam inficiabantur presbyteri Massilienses; nam, occasione arrepta a laudibus Dei, sibi ipsi quaestionem movet, num primitiae fidei sint a Deo? quam ex Apostolo ad Philipp. confirmat. Caeterum egregius sane sermo est, continetque maximi momenti doctrinas ad fidem, et mores spectantes.
9.2
PRAECEPTUM saluberrimum audivimus de sancto Evangelio ut dimittamus fratri, qui in nos peccaverit. Ne sufficiat hoc semel fecisse, sed quotiescumque peccaverit dimittendum esse, si veniam postulabit; hoc ergo ait: Si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Poenitet me; dimitte illi. Si septies in die intelligas, ergo quotiescumque; solet enim numerus septenarius pro universitate poni. Unde est illud: Septies cadet justus, et resurget; id est, quotiescumque fuerit aliqua tribulatione humiliatus, non deseritur, sed ab omnibus suis tribulationibus liberatur. Inde etiam est illud: Septies in die laudabo te. Hoc est enim Septies in die quod est semper. Hoc ergo Septies in die quod alibi dicitur: Semper laus ejus in ore meo. Non enim laudes Domini lingua tantummodo personamus, et quando tacemus non laudamus. Plane in omnibus bonis cogitationibus nostris, in omnibus actibus, et bonis moribus nostris illum laudamus, a quo haec nos accepisse gaudemus. Videmus enim etiam Apostolos petere, ut augeatur eis fides. Numquid primitias fidei ipsi sibi dederunt, et augmentum a Domino petiverunt? Absit. Hoc ergo petierunt, ut qui inchoavit ipse perficiat, secundum Apostolum: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in finem. Et quod cantavimus modo quid aliud demonstrat, charissimi: Deduc me, Domine, inquit, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Non ait: Adduc me ad viam tuam; nam et hoc ipse facit; sed non, cum adduxerit, dimittat. Parum ergo est ad viam adduxisse, nisi sequatur, in via deduxisse, et ad patriam perduxisse. Cum ergo bona omnia habeamus a Deo, in bonis omnibus operibus nostris quando datorem bonorum omnium cogitamus, Deum sine fide laudamus; cum autem Deum, si bene vivimus, sine fide laudamus, Benedicamus Dominum in omni tempore, et semper laus ejus propter hoc in ore sit nostro. Septies, inquit, in die laudabo te, septenario numero universitatem significans. Ergo si septies in die frater tuus peccaverit in te, et veniens dixerit: Poenitet me; dimitte illi. Non tibi sit taedium semper ignoscere poenitenti. Si non es debitor, impune esses molestus exactor; cum vero debitor habeas debitorem, et tu ejus sis debitor, qui non habet debitum, vide quid facias cum debitore tuo; hoc enim Deus facturus est cum suo. Audi, et time: Laetetur, inquit, cor meum, ut timeam nomen tuum. Si laetaris quando tibi dimittitur, time ut dimittas. Quantum enim timere debeas, idem ipse Salvator ostendit proponens servum illum in Evangelio, cum quo rationem Dominus fecit, et invenit eum debitorem centum millium talentorum; Jussit eum venumdari, et omnia quae habebat, et reddi. Ille provolutus ad pedes Domini sui orare coepit, ut acciperet dilatationem, et meruit remissionem. Ille autem exiens a facie Domini sui, omni sibi debito relaxato, invenit etiam ipse debitorem suum conservum suum, qui ei debebat centum denarios, et obtorto collo coepit trahere ad solutionem. Quando ei dimissum est, laetatum est cor ejus; sed non sic ut timeret nomen Domini Dei sui. Servus dicebat conservo quod servus dixerat Domino: Patientiam habe in me, et reddam tibi. At ille: Non: hodie reddis. Renuntiatum est patrifamilias; et quod nostis, non solum minatus est ei quod deinceps non esset remissurus, si debitorem inveniret, sed totum quod relaxaverat, in caput ejus replicavit, et reddere eum quidquid donaverat jussit. Quomodo ergo timendum est, fratres mei, si est in nobis fides, si credimus Evangelio, si mendacem Dominum non putamus? Timeamus, observemus, caveamus, dimittamus. Quid enim perdis ex eo, quod dimittis? Veniam das, non pecuniam; quanquam et in ipsa eroganda pecunia, aridae arbores non esse debetis. In eroganda pecunia, indigenti tribuis; in danda venia, peccanti ignoscis; utrumque Dominus videt, utrumque remunerat, utrumque uno loco commendavit: Dimittite, et dimittetur vobis, date et dabitur vobis. Tu autem nec ignoscis, nec erogas; tenes iram, servas pecuniam. Observa iram, ubi non possis liberari per pecuniam: Non proderunt thesauri iniquis: non est ista mea, sed divina sententia. Noverunt qui legerunt. Legi ut dicerem, credidi ut loquerer: Non proderunt thesauri iniquis. Videntur prodesse, sed non proderunt. Forte in praesenti? forte; si tamen aliquid prosunt; sed in die illo non proderunt. Teneantur et non proderunt; contemnantur et proderunt. Justitia tunc bene uteris si amaveris, quia si non amaveris, non habebis fortitudinem, temperantiam, castitatem, charitatem. Aliis animi bonis bene uteris si amaveris; pecunia tunc bene uteris, si non amaveris. Postremo pecunia si amatur, in coelo servetur. Si timendum est ne amittatur, loco tutiore custodiatur. Neque enim in conservanda pecunia fidem tibi servat servus tuus, et fallit te Dominus tuus. Non eum dicentem audis: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo? Ecce non tibi praecepit perdere, sed migrare: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. In terra thesaurizas, in terra cor ponis. Quid futurum est in terra cordi tuo? Tabescit, putrescit, cinerescit. Sursum leva quod amas, et ibi ama, et noli putare hoc te recepturum esse quod ponis. Ponis enim mortalia, recipies immortalia; ponis temporalia, recipies aeterna; ponis terrena, recipies coelestia; postremo erogas quod tibi dedit Dominus tuus, et mercedem accipies ab ipso Domino tuo. Sed dices: Quomodo sum in coelo positurus, per quas machinas cum auro, et argento meo sum ascensurus in coelum? Quid quaeris machinas? Migra. Laturarii tui paauperes sunt, et per contritionem mundi facti sunt laturarii. Postremo trajectitium facis: hic das, et ibi accipis. Prorsus si hic dederis, ibi accipies, et cui dederis, ab illo accipies. Non tibi modo veniat in mentem pannosus quisque mendicus; sed veniat in mentem, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. In paupere accipit, qui pauperem fecit; a divite accipit, qui divitem fecit; quod enim dedit inde accipit; de suo das Christo, non de tuo. Quid enim te jactas, quia hic multa invenisti? Recole qualis venisti. Cuncta hic invenisti, et multis inventis si male uteris, superbia tumuisti. Nonne de ventre matris nudus existi? Da ergo, da, ne perdas quod habes. Si dederis, ibi inventurus es; si non dederis, hic relicturus es: tamen dederis non dederis, migraturus es. Sed aliquando, etsi nugatoriam et improbandam et respuendam ab auribus fidelium, tamen habet aliquam excusationem avaritia nolens erogare pauperi ex eo quod abundat. Dicit enim sibi: Si dedero, non habebo: et multum dando, egebo; et postea requiram a quo et ipse accipiam; debet mihi abundare non solum ad victum, et tegumentum, et domui meae, et familiae meae, sed etiam propter bonos casus, ut habeam quid calumniatori impendam, ut habeam unde redimam; casibus plenae sunt res humanae, debeo mihi servare unde me possim liberare. Haec dicis cum vis pecuniam servare. Quid dicturus es quando peccanti non vis dare veniam? Si pecuniam piget erogare indigenti, eroga veniam poenitenti. Quid perdis si dederis? Novi quid perdas, novi quid amittas; video, sed bono tuo amittis. Amittis iram, amittis indignationem, amittis de corde odium fratris. Maneant illic ista? ubi eris? Ira, indignatio, odium per manent; quid de te facit? Quid mali de te non facit? Audi Scripturam: Qui odit fratrem suum, homicida est. Ergo et si septies in die peccaverit in me, dimittam illi? Dimitte, Christus hoc dixit, veritas dixit cui cantasti: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Noli timere, non te decipit. Sed nulla, inquies, erit disciplina; impunita erunt semper quaecumque peccata; delectat enim semper peccare, quando te ille qui peccat cogitat semper ignoscere. Non est ita. Et disciplina vigilet, et benevolentia non dormitet. Quid enim putas malum pro malo te reddere, cum peccanti dederis disciplinam? Absit. Bonum pro malo reddis, et tunc non bene facis si non dederis. Aliquando quidem etiam ipsa disciplina mansuetudine temperatur, data tamen est. Sed non aliud est eam negligentia extinguere, aliud mansuetudine temperare? Vigilet disciplina, ignosce et caede. Videte ipsum Dominum, audite ipsum Dominum, cogitate cui quotidiani mendici dicimus: Dimitte nobis debita nostra. Et taedia pateris quando tibi frater assidue dicit: Ignosce mihi poenitenti. Tu quoties hoc dicis Deo? taces ab hac supplicatione in omni oratione. Numquid vis ut dicat tibi Deus: Ecce heri ignovi, nudiustertius ignovi, per tot dies ignovi, quoties adhuc ignosco? Non vis ut dicat tibi: Semper cum illis verbis venis, semper dicis: Dimitte nobis debita nostra: semper pectus tundis, et tanquam ferrum durum non corrigis? Sed quia egebamus de disciplina, numquid non dimittit nobis Dominus Deus noster, quia ex fide dicimus: Dimitte nobis debita nostra? Et tamen quamvis dimittat nobis, quid de illo dictum est? quid de illo scriptum est? Quem enim diligit Deus corripit: sed forte verbis? Flagellat autem omnem filium, quem recipit. Ne indigetur peccator filius flagellatus corripi, et ipse unicus sine peccato dignatus est flagellari. Ergo da disciplinam, sed ex corde dimitte iram. Sic enim ait et ipse Dominus, cum de illo ageret debitore, cui replicavit omne debitum, quod inhumanus fuerit in conservum: Sic et vobis, inquit, faciet Pater vester coelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Ubi Deus videt, ibi dimitte; inde noli perdere charitatem; exerce salubrem severitatem; dilige et caede; dilige et verbera. Aliquando enim blandiris et saevis. Quomodo blandiris et saevis? quia peccata non arguis, et illa peccata interfectura sunt eum, quem perverse parcendo diligis. Verbum tuum aliquando asperum, aliquando durum; quod est laesurum, attende, quid est facturum. Peccatum cor vastat, interiora demolitur, animam suffocat, animam perdit: miserere, caede. Constituite vobis, charissimi, ante oculos, ut planius intelligatis, quod loquor, homines duos. Puerulus quilibet incautus volebat sedere ubi noverant in gramine latere serpentem. Si sederet, morderetur, et moreretur. Noverant hoc homines duo. Ait unus: Noli ibi sedere; contemptus est. Ivit sedere, ivit perire. Ait alter: Non vult iste nos audire, corripiendus, tenendus, avellendus, colapho est percutiendus, quidquid possumus faciamus ne hominem perdamus. Ait alius: Dimitte, noli ferire, noli offendere, noli laedere. Quis horum misericors? Parcens, ut homo a serpente moriatur; an saeviens, ut homo liberetur? Et sic intelligite, eos qui sunt vobis subditi corrigitis, moribus imponite disciplinam. Servate benevolentiam, de corde dimittite, intus non sit ira, quia ira illa recens festuca est, tenuis, et quasi contemptibilis. Ira recens turbat oculum tanquam festuca in oculo: Turbatus est in ira oculus meus. Sed festuca illa suspicionibus nutritur, productione temporis roboratur, ad trabem perventura est ista festuca. Inveterata ira odium erit; jam ubi odium homicidium erit: Qui odit fratrem suum, homicida est, inquit. Et aliquando homines habentes in corde odium, reprehendunt irascentes: odium tenes, irascentem reprehendis? Festucam in oculo fratris tui vides, trabem in tuo non vides? sermo concludatur. Dominus invocetur, ut quod praecipit, donare dignetur: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis.

Intertext edge

Open linked passage

Note