Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Sermones de Sanctis
Sanc 32.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7333 Sedesa
32.5.1
SERMO CCCIV In solemnitate Laurentii martyris, III. CAPUT V.
32.5.1
Vera et invicta virtus charitas. Sed tunc potest in istis esse virtus invicta, si non sit charitas ficta. Ille ergo dat nobis veram virtutem, qui diffundit in nostris cordibus charitatem. Quando autem beatus Laurentius appositos extrinsecus ignes non timeret, nisi intus flamma charitatis arderet? Ideo, fratres mei, gloriosus Martyr atroces incendiorum flammas non pertimescebat in corpore, quia ardentissimo coelestium gaudiorum desiderio flagrabat in mente. In comparatione fervoris, quo pectus ejus ardebat, exterior persecutorum flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos dolorum, nisi aeternorum diligeret gaudia praemiorum? Postremo quando contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis? Faciat in te licet persecutor malum: tu ne deficias amando bonum. Si enim vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et aequanimiter sustinebis. Quid enim beato Laurentio illa, quae a persecutoribus illata sunt, tormenta nocuerunt; nisi quod eum clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de pretiosa ejus morte fecerunt?

Intertext edge

Open linked passage

Note