Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Sermones de Sanctis
Sanc 66.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7333 Sedesa
66.1.1
SERMO CCCXXXVII. In Dedicatione Ecclesiae, II. CAPUT PRIMUM
66.1.1
Ecclesiae constructio bonum opus ex fide et charitate operantis aestimandum. Fabrica Ecclesiae coelestis. Bona opera fidelium de sua temporali terrenaque substantia, cum in thesauris coelestibus reconduntur, fides hoc videt, quae pietatis oculum habet in corde. Unde et ista aedificia, quae congregandis religiosis coetibus exstruuntur, cum oculo carnis inspexerit, laudat interius quod cernit exterius, et visibili accipit lumine ad quod gaudeat invisibili veritate. Neque enim occupata est fides inspicere, quam pulchra sint membra hujus habitationis; sed de quanta interioris hominis pulchritudine procedant haec opera dilectionis. Retribuet ergo Dominus fidelibus suis tam pie, tam hilariter, tam devote ista operantibus, ut eos quoque ipsos in suae fabricae constructione componat, quo currunt lapides vivi, fide formati, spe solidati, charitate compacti. Ubi sapiens ille architectus Apostolus fundamentum posuit Christum Jesum, summum ipsum lapidem angularem, sicut et Petrus de prophetica Scriptura commemorat, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Huic adhaerendo, pacamur; huic incumbendo, firmamur. Simul enim est et fundamentalis, quia ipse nos regit; et angularis, quia ipse conjungit. Ipsa est petra, super quam vir sapiens aedificans domum suam, contra omnes hujus saeculi tentationes tutissimus perseverat: nec pluvia irruente labitur, nec flumine inundante subvertitur, nec ventis flantibus commovetur. Ipse est et pax nostra, qui fecit utraque unum: in ipso enim neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed nova creatura. Hi enim duo tanquam parietes ex diverso venientes, longe ab invicem fuerant, donec ad illum, tanquam ad angulum ducti, etiam in illo sibimet copulati sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note