Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de tempore
Augustine of HippoTemp 43 · 7335-sedeteMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7335 Sedete
27.9.1
SERMO CCX. In Quadragesima, VI. CAPUT IX.
27.9.1
Abstinentia a vino delicato. Sunt etiam qui vinum ita non bibunt, ut aliorum expressione pomorum alios sibi liquores, non salutis causa, sed jucunditatis, exquirant: tanquam non sit Quadragesima piae humilitatis observatio, sed novae voluptatis occasio. Quanto enim honestius, si stomachi infirmitas aquam potare non tolerat, vino usitato et modico sustentetur, quam quaerantur vina quae vindemiam nesciunt, quae torcularia non noverunt; non ut potus mundior eligatur, sed ut frugalior improbetur? Quid autem absurdius, quam tempore quo caro arctius castiganda est, tantas carni suavitates procurare, ut ipsa faucium concupiscentia nolit Quadragesimam praeterire? Quid inconvenientius, quam in diebus humilitatis, quando pauperum victus omnibus imitandus est, ita vivere, ut si toto tempore sic vivatur, vix possint divitum patrimonia sustinere? Cavete ista, dilectissimi: cogitate quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas. Quod saluberrimum praeceptum si omni tempore observandum est, quanto amplius his diebus, quando ita turpe est si cupiditas nostra ad inusitatas laxetur illecebras, ut merito culpetur qui non restrinxerit usitatas?
27.10.1
SERMO CCX. In Quadragesima, VI. CAPUT X.
27.10.1
Misericordiae opera in pauperes. Alterum misericordiae genus in ignoscendo. Praecipue sane pauperum mementote, ut quod vobis parcius vivendo subtrahitis, in coelesti thesauro reponatis. Accipiat esuriens Christus, quod jejunans minus accipit christianus. Castigatio volentis, fiat sustentatio non habentis. Voluntaria copiosi inopia, fiat necessaria inopis copia. Sit etiam in animo placabili et humili misericors ignoscendi facilitas. Petat veniam, qui fecit injuriam: det veniam, qui accepit injuriam: ut non possideamur a satana, cujus triumphus est dissensio Christianorum. Et haec enim magni lucri eleemosyna est, debitum relaxare conservo, ut tibi relaxetur a Domino. Utrumque opus bonum coelestis magister discipulis commendavit dicens: Remittite, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis. Mementote servi illius, cui omne debitum dominus ejus quod donaverat, replicavit, quia conservo ipse debenti sibi centum denarios misericordiam non rependit, quam de talentorum decem millibus quae debebat accepit. In hoc genere operis boni excusatio nulla est, ubi sola voluntas tota facultas est. Potest quisque dicere: Ne stomachus doleat, jejunare non possum. Potest etiam dicere: Volo dare pauperi; sed unde, non habeo: aut tantum habeo, ut timeam egere, si dedero. Quanquam et in his operibus excusationes plerumque sibi homines falsas faciunt, quia veras non inveniunt. Verumtamen quis est qui dicat: Ideo non ignovi veniam petenti, quia me valetudo impedivit, aut quia manus qua porrigerem non fuit? Dimitte, ut dimittatur tibi. Carnis hic opus nullum est, nullum vel carnis suae membrum in adjutorium animae assumitur, ut hoc impleatur quod rogatur. Voluntate agitur, voluntate perficitur. Fac securus, da securus, nihil in corpore dolebis, nihil in domo minus habebis. Jam vero, fratres, videte quid mali sit, ut poenitenti fratri non ignoscat, cui praeceptum est ut inimicum adhuc diligat. Quae cum ita sint, cum scriptum sit, Sol non occidat super iracundiam vestram; considerate, charissimi, utrum christianus dicendus sit, qui saltem his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere.
28.1.1
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT PRIMUM.
28.1.1
Finiendae querelae in Quadragesima. Pactum dimittendi ut dimittatur nobis. Aliud ira, et aliud odium. Dies isti sancti, quos agimus in observatione Quadragesimae, commonent nos de fraterna concordia loqui vobis, ut quicumque habet adversus alium querelam, finiat, ne finiatur. Nolite ista contemnere, fratres mei. Cum enim vita ista mortalis et fragilis, quae inter tot terrenas tentationes periclitatur, et orat ne submergatur, non potest esse in quovis justo sine qualibuscumque peccatis; unum est remedium per quod vivere possimus, quia docuit nos magister Deus dicere in Oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Pactum et placitum cum Deo fecimus, et conditionem solvendi debiti in cautione subscripsimus. Dimitti nobis plena fiducia petimus, si et nos dimittimus: si autem non dimittimus, dimitti nobis peccata non putemus; ne nos ipsos fallamus. Homo se non fallat, Deus neminem fallit. Humanum est irasci: et utinam nec hoc possemus. Humanum est irasci: sed non debet iracundia tua, natus surculus brevis, suspicionibus irrigari, et ad trabem odii pervenire. Aliud est enim ira, aliud odium. Nam saepe etiam pater irascitur filio, sed non odit filium: irascitur, ut corrigat. Si propterea irascitur ut corrigat, amando irascitur. Propterea dictum est: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem in oculo tuo non vides. Culpas in alio iram, et tenes odium in te ipso. In comparatione odii, ira festuca est. Sed festucam si nutrias, trabes erit. Si evellas et projicias, nihil erit.
28.2.1
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT II.
28.2.1
In tenebris et carcere est qui odit. Si advertistis, beati Joannis, cum ejus Epistola legeretur, debuit vos terrere sententia. Ait enim: Tenebrae transierunt, lux vera jam lucet. Deinde secutus adjunxit: Qui se dicit in lumine esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Sed forte tales tenebras esse homo putet, quales patiuntur in carceribus inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse. In his autem carcerum tenebris possunt includi et innocentes. In talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebrae circumquaque fundebantur, et lux fulgebat in cordibus. In illis tenebris carceris oculis non videbant, sed amore fraternitatis Deum videbant. Vultis scire quales sunt istae tenebrae, de quibus dictum est, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? In alio loco dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit fratrem suum, ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis oneratus, nullo carcere inclusus: reatu tamen ligatus est. Noli illum putare sine carcere esse: carcer ejus, cor ejus est. Cum audis, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: ne forte contemnas tales tenebras, adjungit, et dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Odis fratrem tuum, et securus ambulas? et concordare non vis, quamvis ideo Deus spatium det tibi? Ecce jam homicida es, et adhuc vivis: si Dominum iratum haberes, cum odio fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu tibi, concorda cum fratre tuo. At forte tu vis, et ille non vult? Sufficiat tibi. Habes unde illum doleas: te solvisti. Dic, si vis concordare, et ille non vult; dic securus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
28.3.1
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT III.
28.3.1
Ignoscendum, ut possis dominicam orationem dicere. Forte peccasti in illum, vis cum illo concordare, vis ei dicere: Frater, ignosce mihi quod peccavi in te. Ille non vult ignoscere, non vult dimittere debitum: quod ei debes, non vult tibi dimittere. Ipse observet, quando habet orare. Quando venturus est, qui tibi noluit dimittere quod in eum forte peccasti, quando venturus est ad orationem, quid facturus est? Dicat: Pater noster, qui es in coelis. Dicat, accedat: Sanctificetur nomen tuum. Adhuc dic: Veniat regnum tuum. Sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Adhuc ambula: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dixisti: quod sequitur vide ne forte velis transcendere, et aliud dicere. Non est qua transire possis, ibi teneris. Dic ergo, et verum dic: aut si non habes quare dicas, Dimitte nobis debita nostra, noli dicere. Et ubi est illud quod idem apostolus dixit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est? Si autem mordet conscientia fragilitatis, et in hoc saeculo ubique abundantia iniquitatis; dic ergo, Dimitte nobis debita nostra. Sed quod sequitur vide. Noluisti enim dimittere peccatum fratri tuo, et dicturus es, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. An non es dicturus? Si non es dicturus, nihil es accepturus: si autem dicturus, falsum es dicturus. Ergo dic, et verum dic. Quomodo dicturus es verum, qui fratri tuo noluisti relaxare peccatum?
28.4.1
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT IV.
28.4.1
Securus apud Deum est, cui petenti negatur venia a fratre. De iis qui veniam ab homine petere erubescunt. Venia a quibusdam nonnisi tacite et blandiendo petenda. Illum admonui: modo te consolor, o quisquis es, si tamen es, qui dixisti fratri tuo, Dimitte mihi quod in te peccavi: si dixisti ex toto corde, si vera humilitate, non ficta charitate, quomodo Deus videt in corde unde dixisti, sed ille noluit tibi dimittere, noli esse sollicitus. Servi estis ambo, habetis Dominum: conservo tuo debes, noluit tibi dimittere; interpella Dominum amborum. Quod tibi dimiserit Dominus, si potest, exigat servus. Dico aliud: Admonui ergo eum qui noluit dimittere fratri suo, cum petat ille dimitti sibi, ut faciat quod nolebat; ne, quando orat, non accipiat quod desiderat. Admonui et illum qui petivit veniam peccati sui a fratre suo, et non accepit; ut in eo quod non impetravit a fratre suo, securus sit de Domino suo. Est et aliud quod admoneam: Peccavit in te frater tuus, et noluit tibi dicere, Dimitte mihi quod in te peccavi. Abundant verba ista: utinam illa Deus eradicet de agro suo, hoc est de cordibus vestris. Quam multi sunt enim, qui sciunt se peccasse in fratres suos, et nolunt dicere, Dimitte mihi. Non erubuerunt peccare, et erubescunt rogare: non erubuerunt de iniquitate, et erubescunt de humilitate.
28.5
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT V.
28.5
Ipsos ergo in primis admoneo. Quicumque habetis discordiam cum fratribus vestris, et revocatis vos ad vos, et consideratis vos, et justum judicium fertis in vos, intus in cordibus vestris, et invenitis vos non debuisse facere quod fecistis, non debuisse dicere quod dixistis; petite veniam fratres a fratribus vestris, facite fratribus quod ait Apostolus, Donantes vobis ipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis: facite, nolite erubescere veniam petere. Perinde omnibus dico, viris et feminis, minoribus et majoribus, laicis et clericis: dico et mihi ipsi. Omnes audiamus, omnes timeamus. Si peccavimus in fratres nostros, si adhuc inducias vivendi accepimus, non ideo morimur: adhuc enim vivimus, nondum damnati sumus: dum vivimus, faciamus quod jubet Pater, qui erit Deus judex; et petamus veniam a fratribus, quos forte peccando in eos aliquid offendimus, aliquid laesimus. Sunt personae humiles pro ordine saeculi hujus, a quibus si petas veniam, extolluntur in superbiam: hoc est quod dico; aliquando dominus peccat in servum suum: quia etsi ille dominus est, ille servus; ambo tamen alieni servi sunt, quia ambo Christi sanguine redempti sunt. Tamen durum videtur ut hoc etiam jubeam, hoc praecipiam, ut si forte dominus peccat in servum suum injuste litigando, injuste caedendo; dicat ille, Ignosce mihi, da mihi veniam. Non quia non debet facere, sed ne ille incipiat superbire. Quid ergo? Ante oculos Dei poeniteat eum, ante oculos Dei puniat cor suum: et si non potest servo dicere, quia non oportet, Da mihi veniam; blande illum alloquatur. Blanda enim appellatio, veniae est postulatio.
28.6.1
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT VI.
28.6.1
Nolenti petere veniam, quomodo ignoscendum ex animo. Restat ut eos alloquar, in quos alii peccaverunt, et illi qui in eos peccaverunt, veniam petere noluerunt. Illos enim jam sum allocutus, qui petentibus veniam fratribus dare noluerunt. Nunc ergo cum alloquor vos omnes, quoniam dies sancti sunt, ne discordiae vestrae remaneant; credo quia cogitastis aliqui in cordibus vestris, qui scitis vos cum fratribus vestris aliquas habere discordias, et invenistis quod non ipsi vos in eos peccaveritis, sed illi in vos. Etsi non modo mihi loquimini, quia meum est loqui in hoc loco, vestrum autem tacere et audire; tamen forte cogitando loquimini, et dicitis vobis, Volo concordare, sed ille me laesit, ille in me peccavit, et non vult veniam postulare. Quid ergo? dicturus sum, Vade ad illum, et tu pete veniam? Absit. Nolo mentiaris: nolo dicas, Da mihi veniam, qui te nosti non peccasse in fratrem tuum. Quid enim tibi prodest, cum tu fueris tuus accusator? Quid expetas tibi ignosci, ab eo quem non laesisti, aut in quem non peccasti? Nihil tibi prodest, nolo facias: nosti, bene discussisti, scis quia in te peccavit, non tu in illum. Scio, inquit. In ista tuta scientia, sit tua conscientia. Noli venire ad fratrem tuum qui in te peccavit, et ultro ab illo petere veniam. Debent inter vos esse alii pacifici, qui illum objurgent, ut a te prius veniam petat: tu tantum paratus esto ignoscere, prorsus paratus esto ex corde dimittere. Si paratus es dimittere, jam dimisisti. Habes adhuc quod ores: ora pro illo, ut petat a te veniam; quia scis ei nocere si non petat, ora pro illo ut petat. Dic Domino in oratione tua: Domine, scis me non peccasse in illum fratrem meum, sed illum potius peccasse in me, et obesse illi quod peccavit in me, si veniam non petat a me; ego bono animo peto ut ignoscas ei.
28.7.1
SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT VII.
28.7.1
Offensae donandae exemplo Christi. Ecce dixi vobis quod maxime per istos dies jejuniorum vestrorum, observationum vestrarum, continentiae vestrae, mecum agere debeatis, ut cum fratribus vestris concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra, qui contristor litibus vestris: ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus aliquem querelam, securi agamus Pascha, securi celebremus ejus passionem, qui nihil cuiquam debebat, et pretium pro debentibus solvit: Dominum Jesum Christum dico, qui in neminem peccavit, et prope in illum omnis mundus peccavit; nec exegit supplicia, sed promisit praemia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nostris, quia si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in nos peccavit, veniam dare parati simus, et pro inimicis nostris oremus. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari, nisi malo alieno pasci? Scio quotidie venire homines, genua figere, frontem terrae concutere, aliquando vultum suum lacrymis rigare; et in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine, vindica me, occide inimicum meum. Plane ora, ut occidat inimicum tuum, et salvet fratrem tuum: occidat inimicitias, salvet naturam. Sic ora, ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi reddatur.
29.1
SERMO CCXII. In traditione Symboli, I. Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae.
29.1
Symbolum unde dictum. Tempus est ut Symbolum accipiatis, quo continetur breviter, propter aeternam salutem, omne quod creditis. Symbolum autem nuncupatur a similitudine quadam, translato vocabulo; quia symbolum inter se faciunt mercatores, quo eorum societas pacto fidei teneatur. Et vestra societas est commercium spiritualium, ut similes sitis negotiatoribus bonam margaritam quaerentibus. Haec est charitas, quae diffundetur in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui dabitur vobis. Ad hanc pervenitur ex fide, quae isto Symbolo continetur: ut credatis in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, regem saeculorum, visibilium et invisibilium creatorem; et quidquid aliud digne de illo vel ratio sincera, vel Scripturae sanctae auctoritas loquitur. Nec ab ista excellentia Dei Filium separetis. Neque enim sic ista de Patre dicuntur, ut ab illo aliena sint qui dixit, Ego et Pater unum sumus: et de quo Apostolus ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Rapina quippe usurpatio est alieni: cum illa aequalitas natura sit. Ac per hoc quomodo non erit omnipotens Filius, per quem facta sunt omnia; cum etiam sit Virtus et Sapientia Dei, de qua scriptum est, quod cum sit una, omnia potest? Est autem etiam natura invisibilis, in ea ipsa forma, in qua aequalis est Patri. Natura quippe invisibile est Verbum Dei, quod in principio erat, et Deus erat: in qua natura etiam immortalis omnino, id est omni modo incommutabilis manet. Nam et anima humana secundum quemdam modum dicitur immortalis: sed non est vera immortalitas, ubi tanta est mutabilitas, per quam et deficere et proficere potest. Unde mors ejus est, alienari a vita Dei per ignorantiam quae est in illa: vita vero ejus, currere ad fontem vitae, ut in lumine Dei videat lumen. Secundum quam vitam etiam vos per Christi gratiam reviviscetis a morte quadam, cui renuntiatis. Verbum autem Dei quod est unigenitus Filius, cum Patre semper incommutabiliter vivit; nec deficit, quia permansio non minuitur; nec proficit, quia perfectio non augetur. Est etiam ipse saeculorum visibilium et invisibilium creator: quia, sicut dicit Apostolus, In ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia; sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia in ipso et per ipsum creata sunt, et omnia illi constant. Sed quoniam semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens; per hanc formam servi invisibilis visus est: quia natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. In hac forma servi infirmatus est omnipotens: quia passus est sub Pontio Pilato. Per hanc formam servi, immortalis mortuus est: quia crucifixus est et sepultus. Per hanc formam servi, rex saeculorum die tertio resurrexit. Per hanc formam servi visibilium et invisibilium creator ascendit in coelum, unde nunquam recessit. Per hanc formam servi, sedet ad dexteram Patris, qui est brachium Patris: de quo dicit propheta, Et brachium Domini cui revelatum est? In hac forma servi, venturus est judicare vivos et mortuos: in qua particeps esse voluit mortuorum, cum sit vita vivorum. Per ipsum nobis Spiritus sanctus missus est a Patre, et ab ipso. Spiritus Patris et Filii ab utroque missus, a nullo genitus: unitas amborum, aequalis ambobus. Haec Trinitas unus Deus est, omnipotens, invisibilis, rex saeculorum, visibilium et invisibilium creator. Neque enim tres dominos, aut tres omnipotentes, aut tres creatores, aut quidquid aliud de excellentia Dei dici potest, dicimus: quia nec tres dii, sed unus Deus. Quamvis in hac Trinitate Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus sanctus nec Filius sit nec Pater: sed ille Pater Filii, ille Filius Patris, ille Spiritus Patris et Filii. Credite, ut intelligatis. Nisi enim credideritis, non intelligetis. Ex hac fide gratiam sperate: in qua vobis peccata omnia dimittentur. Hinc enim salvi eritis, non ex vobis: Dei enim donum est. Post hanc etiam mortem, quae in omnes pertransit, quae vetustati primi hominis debetur, sperate etiam in fine vestrorum corporum resurrectionem: non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt impii; nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti: sed sicut Apostolus ait, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, ut jam non aggravet animam, nec ullam quaerat refectionem, quia nullam patietur defectionem.
29.2
Symbolum memoria tenendum, quare. Hinc igitur brevem sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi, in quo Symbolo quod audieritis, totum in isto sermone nostro breviter collectum agnoscetis. Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo debetis scribere; sed audiendo perdiscere: nec cum didiceritis, scribere; sed memoria semper tenere atque recolere. Quidquid enim in Symbolo audituri estis, in divinis sacrarum Scripturarum litteris continetur. Sed quod ita collectum et in formam quamdam redactum non licet scribi, commemoratio fit promissionis Dei, ubi per prophetam praenuntians Testamentum novum dixit: Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post dies illos, dicit Dominus, dando legem meam in mente eorum, et in corde eorum scribam eam. Hujus rei significandae causa, audiendo symbolum discitur: nec in tabulis, vel in aliqua materia, sed in corde scribitur. Praestabit ille qui vos vocavit ad suum regnum et gloriam, ut ejus gratia regeneratis vobis, etiam Spiritu sancto scribatur in cordibus vestris; ut quod creditis diligatis, et fides per dilectionem operetur in vobis; ac sic Domino Deo largitori bonorum omnium placeatis, non serviliter timendo poenam, sed liberaliter amando justitiam. Hoc est ergo Symbolum, quod vobis per Scripturas et sermones ecclesiasticos insinuatum est: sed sub hac brevi forma fidelibus consistendum et proficiendum est.
30.1.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT PRIMUM.
30.1.1
Symbolum quid. Deus quomodo omnipotens. Symbolum est breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam; paucis verbis dicitur, unde multum acquiratur. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est, et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices sumus, qui Dominum nostrum patrem invenimus! Credamus ergo in eum, et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens est: ideo in Deum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est. Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. Ad hoc nobis est ejus omnipotentia necessaria. Nam universae creaturae ad hoc erat necessaria, ut crearetur. Omnipotens est ad facienda majora et minora: omnipotens est ad facienda coelestia et terrestria: omnipotens est ad facienda immortalia et mortalia: omnipotens est ad facienda spiritualia et corporalia: omnipotens est ad facienda visibilia et invisibilia: magnus in magnis, nec parvus in minimis. Postremo omnipotens est ad facienda omnia quae facere voluerit. Nam ego dico quanta non possit. Non potest mori, non potest peccare, non potest mentiri, non potest falli. Tanta non potest: quae si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum, et confitemini. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem. Ideo cum credideritis, oportet ut confiteamini, quando Symbolum reddetis. Accipite modo quod teneatis, et postea reddatis, et nunquam obliviscamini.
30.2.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT II.
30.2.1
Christus Filius Dei unicus. Quomodo incarnatus. Christus nobis unicus Salvator. Post hoc quid? Et in Jesum Christum. Credo, dicis, in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Si Filium unicum, ergo Patri aequalem. Si Filium unicum, ergo ejusdem substantiae cujus est Pater. Si Filium unicum, ergo ejus omnipotentiae cujus est Pater. Si Filium unicum, ergo Patri coaeternum. Hoc in se, et apud se, et apud Patrem. Propter nos quid? ad nos quid? Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria. Ecce qua venit, quis, ad quos. Per virginem Mariam, in qua operatus est Spiritus sanctus, non homo maritus; qui fecundavit castam, et servavit intactam. Sic ergo carne indutus est Dominus Christus, sic factus est homo qui fecit hominem, assumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Non Verbum in carnem versum est, sed Verbum manens carne accepta, invisibilis semper, factus est visibilis quando voluit, et habitavit in nobis. Quid est, in nobis? In hominibus. Factus unus ex hominum numero, unus et unicus. Unicus Patri. Nobis quid? Et nobis unicus Salvator: nemo enim praeter ipsum salvator noster. Et nobis unicus Redemptor: nemo enim praeter ipsum redemptor noster: non auro, non argento, sed sanguine suo.
30.3.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT III.
30.3.1
Christus Filius Dei quomodo mortuus et sepultus. Ergo ipsa, ubi empti sumus, ejus commercia videamus. Cum enim dictum esset in Symbolo, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria: jam quid pro nobis? Passus est, sequitur, sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Qui Filius Dei unicus Dominus noster crucifixus, Filius Dei unicus Dominus noster sepultus est. Homo crucifixus est, homo sepultus: Deus non est mutatus, Deus non est occisus, et tamen secundum hominem occisus. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Et Dominum gloriae ostendit, et crucifixum confessus est. Quia si quis etiam tuam tunicam illaesa carne tua conscindat, tibi facit injuriam: nec sic clamas pro veste tua, ut dicas, Conscidisti tunicam meam; sed, Conscidisti me, fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de carne tua nihil detraxit qui laesit. Sic et Dominus Christus crucifixus est. Dominus est, unicus Patri est; Salvator noster est, Dominus gloriae est: tamen crucifixus est; sed in carne, et sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, et quando sepultus est, tunc ibi nec anima fuit. Sola carne in sepulcro jacebat, et tamen confiteris Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria, qui Jesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster. Sub Pontio Pilato crucifixus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Et sepultus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Sola caro jacet, et tu dicis, Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum adoro. Caro illa illius vestimentum fuit: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo.
30.4.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT IV.
30.4.1
Dextera Dei aeterna felicitas. Non contemnamus solam carnem: quando jacuit, tunc nos emit. Quare nos emit? Quia non semper jacuit: Tertia enim die resurrexit a mortuis. Hoc sequitur in Symbolo. Cum confessi fuerimus ejus passionem, confitemur et resurrectionem. In passione quid egit? Docuit quid toleremus. In resurrectione quid egit? Ostendit quid speremus. Hic opus, ibi merces: opus in passione, merces in resurrectione. Nec, quia resurrexit a mortuis, hic remansit. Sed quid sequitur? Ascendit in coelum. Et modo ubi est? Sedet ad dexteram Patris. Intellige dexteram, ne quaeras ibi sinistram. Dextera Dei dicitur aeterna felicitas. Dextera Dei dicitur ineffabilis, inaestimabilis, incomprehensibilis beatitudo atque prosperitas. Haec est dextera Dei. Ibi sedet. Quid est, Ibi sedet? Ibi habitat. Sedes enim dicuntur, ubi quisque habitat. Num enim quando illum vidit Stephanus sanctus, mentiebatur qui dicebat, Sedet ad dexteram Patris? Quomodo enim dicit Stephanus: Ecce ego video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei? Quia ille vidit stantem, mentiebatur forte qui dicebat tunc, Sedet ad dexteram Patris? Sedet ergo, dictum est, manet, habitat. Quomodo? Quomodo tu. Quo statu? Quis dicet? Dicamus quod docuit, dicamus quod novimus.
30.5.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT V.
30.5.1
Salvator noster, judex noster et advocatus. Quid? Inde venturus judicaturus vivos et mortuos. Confiteamur Salvatorem, ne timeamus judicem. Qui enim modo in eum credit, et praecepta ejus facit, et diligit eum, non timebit quando veniet judicare vivos et mortuos: non solum non timebit, sed ut veniat optabit. Quid enim nobis felicius, quam quando venit quem desideramus, quando venit quem amamus? Sed timeamus, quia judex noster erit. Qui modo est advocatus noster, ipse tunc erit judex noster. Audi Joannem:« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra,» dixit,« fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum». Si haberes causam apud aliquem judicem agendam, et instrueres advocatum, esses susceptus ab advocato, ageret causam tuam sicut posset; et si non illam finisset, et audires illum judicem venturum; quantum gauderes, quia ipse potuit esse judex tuus, qui fuit paulo ante advocatus tuus? Et modo ipse pro nobis orat, ipse pro nobis interpellat. Advocatum eum habemus, et judicem timeamus? Imo quia advocatum praemisimus securi, judicem venturum speremus.
30.6.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT VI.
30.6.1
De Spiritu sancto. Sic accipi debet Spiritus sanctus, ut non credatur minor quam Filius, et minor quam Pater. Transitum est in Symbolo quod pertinet ad Jesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum: sequitur, Et in Spiritum sanctum, ut compleatur Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Et de Filio multa sunt dicta, quia Filius suscepit hominem, Filius Verbum caro factum est, non Pater, non Spiritus sanctus: sed carnem Filii tota Trinitas fecit. Inseparabilia enim sunt opera Trinitatis. Sic ergo accipite Spiritum sanctum, ut non credatis minorem esse quam Filium, et minorem esse quam Patrem. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus tota Trinitas unus Deus. Nihil ibi distat, nihil varium, nihil defectivum, nihil alteri contrarium; aequale semper, invisibile et incommutabile Pater et Filius et Spiritus sanctus. Liberet nos Trinitas a multitudine peccatorum.
30.7.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT VII.
30.7.1
Sancta Ecclesia catholica quae. Inventa meretrix et facta virgo. Mariae similis, et parit et virgo est. Jam quod sequitur ad nos pertinet, Sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed non sic dixi, Nos, quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis. Quotquot hic sumus, Deo propitio, Christiani fideles in hac ecclesia, id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione, quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare, quotquot sunt et in toto orbe terrarum: quoniam a solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini. Sic se habet Ecclesia catholica mater nostra vera, vera illius sponsi conjux. Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est. Et quid dicam? Magna est sponsi et singularis dignatio; meretricem invenit, virginem fecit. Quia meretrix fuit, non debet negare, ne obliviscatur misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post idola et daemonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in paucis carne, in omnibus corde. Et venit, et virginem fecit. Ecclesiam virginem fecit. In fide virgo est. In carne paucas habet virgines sanctimoniales: in fide omnes virgines debet habere et feminas, et viros. Ibi enim debet esse castitas et puritas et sanctitas. Nam vultis nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum audite, amicum sponsi audite zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos, inquit, uni viro. Ecclesiae dicebat: et cui Ecclesiae? Quocumque Litterae illae pervenire potuerunt. Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, dixit, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum Eva? Et tamen virginitatem cordis ejus exstinxit. Hoc timeo, dicit, ne corrumpantur mentes vestrae a castitate, quae est in Christo. Virgo est ergo Ecclesia: virgo est, virgo sit. Caveat seductorem, ne inveniat corruptorem. Virgo est Ecclesia. Dicturus es mihi forte: Si virgo est, quomodo parit filios? Aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina nostra, ut de ejus visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est, et parit. Mariam imitatur, quae Dominum peperit. Numquid non virgo sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Ecclesia, et parit, et virgo est. Et si consideres, Christum parit: quia membra ejus sunt qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus Christi et membra. Si ergo membra Christi parit, Mariae simillima est.
30.8.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT VIII.
30.8.1
Remissio peccatorum in Baptismo et oratione dominica. Quotidianus baptismus. Remissionem peccatorum. Haec in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae suae dedit hoc donum. Ecce venturi estis ad fontem sanctum, diluemini Baptismo, salutari lavacro regenerationis renovabimini; eritis sine ullo peccato, ascendentes de illo lavacro. Omnia quae vos praeterita persequebantur, ibi delebuntur. Aegyptiis insequentibus Israelitas similia erant vestra peccata, persequentibus, sed usque ad mare Rubrum. Quid est, usque ad mare Rubrum? Usque ad fontem Christi cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non vides quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculos fidei. Si crucem vides, attende et cruorem. Si vides quod pendet, attende quod fudit. Lancea perforatum est latus Christi, et manavit pretium nostrum. Ideo signo Christi signatur Baptismus, id est, aqua ubi tingimini, et quasi in mari Rubro transitis. Peccata vestra, hostes vestri sunt. Sequuntur, sed usque ad mare. Cum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur: quomodo evadentibus per siccum Israelitis, aqua cooperuit Aegyptios. Et quid dicit Scriptura? Unus ex eis non remansit. Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti parva: quod est minus ex eis non remansit. Sed quoniam victuri sumus in isto saeculo, ubi quis non vivit sine peccato; ideo remissio peccatorum non est in sola ablutione sacri Baptismatis, sed etiam in oratione dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis. In illa invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum, ut agatis Deo gratias qui donavit hoc munus Ecclesiae suae, quod confitemur in Symbolo: ut cum dixerimus, Sanctam Ecclesiam; adjungamus, Remissionem peccatorum.
30.9.1
SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT IX.
30.9.1
Carnis resurrectio qualis promissa. Post haec, Carnis resurrectionem. Iste jam finis est. Sed finis sine fine erit resurrectio carnis. Sed erit postea nulla mors carnis, nullae angustiae carnis, nulla fames et sitis carnis, nullae afflictiones carnis, nulla senectus et lassitudo carnis. Noli ergo horrere carnis resurrectionem. Bona ejus vide, mala obliviscere. Prorsus quidquid querelarum est carnalium modo, tunc ibi non erit. Aeterni erimus, aequales Angelis Dei. Unam cum Angelis sanctis civitatem habebimus, a Domino possidebimur, haereditas ejus erimus, et ipse haereditas nostra erit: quoniam ipsi dicimus modo, Dominus pars haereditatis meae. Et de nobis dictum est Filio ipsius: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Possidebimus, et possidebimur; tenebimus, et tenebimur. Quid dicam? Colimur, et colimus. Sed colimus ut Deum, colimur ut ager. Ut sciatis quia colimur, Dominum audite: Ego sum vitis vera, vos estis sarmenta, Pater meus agricola. Si agricola dicitur, agrum colit. Quem agrum? Colit nos. Et agricola terrae hujus visibilis arare potest, fodere potest, plantare potest; rigare, si aquam invenerit, potest: numquid potest incrementum dare, germen educere in terram, radicem figere, in auras promovere, robur addere ramis, fructibus onerare, foliis honestare? numquid agricola potest? Agricola tamen noster Deus Pater omnia ista potest in nobis. Quare? Quia credimus in Deum Patrem omnipotentem. Ergo tenete quod et proposuimus vobis, et quomodo Deus dare dignatus est exposuimus.
31.1
SERMO CCXIV In traditione Symboli, III.
31.1
Symbolum fidei cur institutum. Pro modulo aetatis rudimentorumque nostrorum, pro tirocinio suscepti muneris atque in vos dilectionis affectu, qui jam ministrantes altari, quo accessuri estis, assistimus, nec ministerio sermonis vos fraudare debemus. Apostolus dicit:« Quoniam si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Dominus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore confessio fit ad salutem». Hoc in vobis aedificat Symbolum, quod et credere et confiteri debetis, ut salvi esse possitis. Et ea quidem, quae breviter accepturi estis, mandanda memoriae et ore proferenda, non nova vel inaudita sunt vobis. Nam in sanctis Scripturis et in sermonibus ecclesiasticis ea multis modis posita soletis audire. Sed collecta breviter et in ordinem certum redacta atque constricta tradenda sunt vobis; ut fides vestra aedificetur, et confessio praeparetur, et memoria non gravetur. Haec sunt quae fideliter retenturi estis, et memoriter reddituri.
31.2
Credere omnipotentem Deum oportet, creatorem universorum. Ista quae breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem verbis memoriae commendare et ore proferre debetis. Sed quoniam munienda sunt adversus diversa sentientes et a diabolo captivatos, qui insidiantur fidei, cum adversantur saluti; mementote ita credere omnipotentem Deum, ut nulla omnino natura sit, quam ipse non condidit. Et ideo peccatum punit, quod ipse non fecit; quia eo foedatur natura, quam fecit. Omnes ergo visibiles invisibilesque creaturas, vel quidquid rationabili mente potest esse particeps incommutabilis veritatis, sicuti angelus et homo; quidquid vivit et sentit, quamvis careat intellectu, sicut sunt cuncta animalia, in terra, in aquis, in aere, gradientia, reptilia, natatilia, volatilia; quidquid sine intellectu, sine aliquo sensu, quoquo modo dicitur vivere, sicut sunt ea quae radicibus figuntur in terra, et in auras germinando erumpunt atque consurgunt; quidquid sola corpulentia locum occupat, sicut lapis, atque ipsius mundanae molis quaecumque cernuntur vel etiam tanguntur elementa: haec omnia fecit omnipotens, mediis ima et summa conjungens, et universa quae creavit locis congruis temporibusque disponens. Fecit autem non ex aliqua materie quam ipse non fecit. Non enim aliena formavit, sed ipse quod formaret instituit. Qui enim dicit quod aliquid facere de nihilo non potuerit, quomodo credit quod omnipotens fecerit? Sine dubio quippe negat omnipotentem, qui dicit quod mundum Deus facere non posset, si unde faceret non haberet. Nam quae est omnipotentia, ubi tanta est indigentia, ut ad sui operis effectum, quemadmodum faber, pervenire non posset, nisi eum materies quam ipse non instituit adjuvaret? Ab his igitur opinionibus et erroribus purget animum, qui credit in omnipotentem Deum. Illa enim quae dicitur informis rerum materies, formarum capax et subjecta operi Creatoris, in omnia est convertibilis, quae placuerit facere Conditori. Non eam Deus velut sibi coaeternam, unde mundum fabricaret, invenit: sed eam ipse ex omnino nihilo, cum rebus quas de illa fecit, instituit. Nec fuit ante res ipsas, quae factae videntur ex ipsa: ac per hoc omnipotens ex nihilo primitus cuncta fecit, cum quibus fecit pariter unde fecit. Materies itaque coeli et terrae, sicut haec in principio sunt creata, simul cum ipsis est creata: nec fuit unde fierent quae Deus in principio fecit: et tamen facta sunt quae omnipotens fecit, quae facta composuit, implevit, ornavit. Si enim quae in principio fecit, ex nihilo utique fecit; etiam ex his quae fecit quidquid voluerit facere potens est, quia omnipotens est.
31.3
Omnipotens iniquis multa contra ejus voluntatem facientibus non superatur. Nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem. Quia et cum faciunt quod non vult, hoc de eis facit quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant, vel superant voluntatem: sive homo juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas omnipotentis impletur. Quod ergo non vult omnipotens, hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. Nam sicut mali natura sua bona, hoc est, bono ejus opere male utuntur; sic ipse bonus etiam eorum malis operibus bene utitur, ne omnipotentis voluntas aliqua ex parte vincatur. Si enim non haberet quod bonus de malis juste ac bene faceret, nullo modo eos vel nasci vel vivere sineret; quos malos ipse non fecit, quia homines fecit: quia non peccata quae sunt contra naturam, sed naturas ipsas creavit. Malos tamen eos futuros praescius ignorare non potuit: sed sicut noverat quae ipsi essent mala facturi; sic etiam noverat quae bona de illis esset ipse facturus. Quis verbis explicet, quis aequiparet laudibus, quantum nobis bonum contulerit passio Salvatoris, cujus in remissione peccatorum sanguis effusus est? et tamen tantum hoc bonum per malitiam zabuli, per malitiam Judaeorum, per malitiam Judae traditoris impletum est. Nec eis juste tribuitur bonum, quod per illos Deus, non ipsi hominibus contulerint: sed eis juste retribuitur supplicium, quoniam nocere voluerunt. Sicut autem aliquid invenire potuimus, quo manifestum esset nobis, quemadmodum Deus etiam malis operibus et Judaeorum et Judae traditoris bene usus est ad nostram redemptionem ac salutem: sic in universa creatura occultis atque abditis sinibus, quos nec oculorum nec mentis acie penetramus, novit quemadmodum malis Deus bene utatur, ut in omnibus quae nascuntur et administrantur in mundo, voluntas omnipotentis impleatur.
31.4
Omnipotens id solum non potest, quod non vult. Sed quoniam dixi hoc solum omnipotentem non posse, quod non vult: ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid omnipotentem non posse; hoc et beatus Apostolus dixit. Si non credimus, ille qui fidelis permanet, negare se ipsum non potest. Sed quia non vult, non potest; quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Unde admonemur Deum omnipotentem, non hoc solum quod ait Apostolus, Negare seipsum non potest, sed multa non posse. Ecce ego dico, et ejus veritate dicere audeo, quod negare non audeo: Deus omnipotens non potest mori, non potest mutari, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec atque hujusmodi absit ut possit omnipotens. Ac per hoc non solum ostendit veritas omnipotentem esse, quod ista non possit; sed etiam cogit veritas omnipotentem non esse, qui haec possit. Volens enim est Deus quidquid est; aeternus ergo, et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non vult, omnipotens non est: est autem omnipotens; ergo quidquid vult potest. Et ideo quod non vult, esse non potest; qui propterea dicitur omnipotens, quoniam quidquid vult potest. De quo et Psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit.
31.5
Christus Filius Dei unicus. Deus igitur omnipotens, qui quaecumque voluit fecit omnia, genuit unicum Verbum per quod facta sunt omnia: sed hoc non de nihilo, sed de se ipso: ideo non fecit, sed genuit. In principio enim fecit coelum et terram: non autem fecit in principio Verbum; quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hic est Deus de Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo. Hic est Filius Dei unicus; quia de substantia Patris, coaeternus, aequalis Patri filius nullus alius est. Verbum Deus: non sicut verbum, cujus sonus et corde cogitari potest, et ore proferri; sed, sicut dictum est, quod brevius et melius dici non potest. Deus erat Verbum. Apud Patrem incommutabiliter manens, et incommutabilis etiam ipse cum Patre: de quo dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Esse quippe aequalem Patri, natura illi est, non rapina. Sic credimus in Jesum Christum Filium Dei Patris unicum, Dominum nostrum.
31.6
Nativitas Christi de Spiritu sancto ex Virgine. Sed quia ille, qui in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, per quem creati sumus, ut quod perierat quaereret et salvaret, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: sic in eum credimus quod natus sit de Spiritu sancto et virgine Maria. Utraque enim ejus nativitas mira est, et divinitatis et humanitatis. Illa est de Patre sine matre, ista de matre sine patre: illa est sine aliquo tempore, ista in acceptabili tempore: illa aeterna, ista opportuna: illa sine corpore in sinu Patris, ista cum corpore, quo non violata est virginitas matris: illa sine ullo sexu, ista sine ullo virili complexu. Ideo autem dicimus natum de Spiritu sancto et Maria virgine, quia cum sancta virgo inquisisset ab angelo, Quomodo fiet istud? ille respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Deinde addidit: Propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Non ait, Quod nascetur ex te, vocabitur filius Spiritus sancti. Susceptus quippe a Verbo totus homo, id est, anima rationalis et corpus; ut unus Christus, unus Deus Dei Filius non tantum Verbum esset, sed Verbum et homo, totum hoc Dei Patris est Filius propter Verbum, et hominis filius propter hominem. Per id quod Verbum est, aequalis est Patri: per id quod homo est, major est Pater. Et simul cum homine Filius Dei est, sed propter Verbum, a quo susceptus est homo: et simul cum Verbo filius hominis est, sed propter hominem, qui est susceptus a Verbo. Propter cujus sanctam in virginis utero conceptionem, non concupiscentia carnis urente factam, sed fidei charitate fervente, ideo dicitur natus de Spiritu sancto et virgine Maria: ut unum eorum pertineat, non ad gignentem, sed ad sanctificantem, alterum vero ad concipientem atque parientem. Propterea, inquit, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quia Sanctum, ideo de Spiritu sancto; quia nascetur ex te, ideo de virgine Maria; quia Filius Dei, ideo Verbum caro factum est.
31.7
Christus Filius Dei crucifixus, mortuus et sepultus. Oportebat autem ut in homine assumpto, non solum invisibilis videretur, et Patri coaeternus temporaliter nasceretur; verum etiam incontrectabilis teneretur, insuperabilis ligno suspenderetur, inviolabilis clavis configeretur, et vita et immortalis in cruce moreretur, in monumento sepeliretur: hoc totum Dei Filius Dominus noster Jesus Christus. Unde consequens est ut eumdem ipsum Filium Dei unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, non solum hominem ex homine natum, verum etiam usque ad mortem et sepulturam humana passum, et corde credamus ad justitiam, et ore confiteamur ad salutem. Cum enim sit totus Filius Dei unicus Dominus noster Jesus Christus Verbum et homo, atque ut expressius dicam, Verbum, anima, et caro; ad totum refertur quod in sola anima tristis fuit usque ad mortem; quia Filius Dei unicus Jesus Christus fuit: ad totum refertur quod in solo homine crucifixus est, quoniam Filius Dei unicus Jesus Christus crucifixus est: ad totum refertur quod in sola carne sepultus est. Ex quo enim coepimus dicere credere nos in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, ex illo quidquid aliud de illo dicimus, non subauditur nisi Jesus Christus Filius Dei unicus Dominus noster. Nec miremini: sic enim dicimus Filium Dei unicum Jesum Christum Dominum nostrum sepultum, cum sola caro ejus sepulta sit; quemadmodum, verbi gratia, dicimus apostolum Petrum hodie jacere in sepulcro, cum et illud verissime dicamus, eum in requie cum Christo gaudere. Eumdem quippe apostolum dicimus: non enim duo apostoli Petri, sed unus est. Eumdem ergo ipsum dicimus, et in solo corpore jacere in sepulcro, et in solo spiritu gaudere cum Christo. Additur autem, Sub Pontio Pilato, sive unde colligatur temporis veritas, sive unde Christi plus commendetur humilitas, quod sub homine judice sit tanta perpessus, qui judex vivorum et mortuorum est cum tanta potestate venturus.
31.8
Christi resurrectio et ascensio. Sessio ad dexteram Patris. Tertio vero die resurrexit in carne vera, sed nequaquam ulterius moritura. Hoc discipuli ejus oculis manibusque probaverunt; nec eorum fidem deciperet tanta bonitas, nec falleret veritas. Sed propter brevitatem cito subjungitur quod ascendit in coelum. Nam quadraginta diebus fuit cum discipulis suis; ne tam magnum resurrectionis ejus miraculum, si eorum oculis cito subtraheretur, ludificatio putaretur. Ubi nunc sedet ad dexteram Patris: quod fidei oculis prudenter debemus intueri; ne arbitremur in aliqua sede immobiliter fixum, ut ei stare vel ambulare non liceat. Non enim quia Stephanus sanctus eum stantem videre se dixit, ideo vel ille falsum vidit, vel Symboli hujus verba turbavit. Absit hoc putare, absit hoc dicere. Sed illius habitatio in excelsa et ineffabili beatitudine ita significata est, ut illic sedere diceretur. Unde etiam sedes habitationes dicuntur; velut cum interrogamus ubi sit aliquis, et respondetur, In sedibus suis. Et de servis Dei maxime ac saepissime dicitur, Tot annos ille in illo vel in illo monasterio sedit; hoc est, requievit, commoratus est, habitavit. Nec sancta Scriptura hoc genus locutionis ignorat. Ille quippe Semei a rege Salomone in Jerusalem civitate jussus habitare, addita comminatione, ut, si quando inde auderet exire, poenas debitas lueret, per tres ibi annos sedisse perhibetur( ἐκάθισε), quod intelligitur habitasse. Dextera vero ipsa Patris non ita dicitur secundum humani corporis situm, tanquam Filio sit ipse ad sinistram, si ei secundum istos corporeos situs habitusque membrorum Filius collocatur ad dexteram. Sed ad dexteram Dei dicitur, honoris et felicitatis inenarrabilis celsitudo. Sicut de sapientia dictum legitur: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectitur me. Si enim subter jacuerit terrena commoditas, tum desuper amplectitur aeterna felicitas.
31.9
Christus visibili forma judex veniet. De sublimi ergo habitatione coelorum, ubi nunc est ejus etiam immortale jam corpus, Dominus noster Jesus Christus ad judicandos vivos mortuosque venturus est, secundum evidentissimum angelicum testimonium, quod scriptum est in Actibus Apostolorum. Intuentes enim discipuli Dominum ascendentem in coelum, et eum suspensis aspectibus deducentes, audierunt Angelos dicere: Viri Galilaei, quid hic statis? Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Repressa est multa et diversa continens humana praesumptio. In ea forma judicabit Christus, in qua judicatus est. Sic enim eum viderunt Apostoli ascendentem in coelum, quando audierunt sic esse venturum. Illa forma erit conspicua vivis et mortuis, bonis et malis: sive bonos intelligamus nomine appellatos esse vivorum, malosque mortuorum; sive illos vivos accipiamus, quos nondum finisse istam vitam inveniet ejus adventus, mortuos autem quos ejus praesentia suscitabit, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens, Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii. Et illi videbunt in forma hominis in quem crediderunt, et illi quem contempserunt. Formam vero Dei, qua aequalis est Patri, impii non videbunt. Tolletur enim impius, sicut dicit propheta, ne videat claritatem Domini. Et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Haec de Jesu Christo Filio Dei unico Domino nostro satis dicta sint.
31.10
Spiritus sanctus de Patre procedens Deus. Trinitatis mysterium. Credimus enim in Spiritum sanctum, de Patre procedentem, nec tamen filium: super Filium manentem, nec Filii patrem: de Filii accipientem, nec tamen Filii filium: sed Spiritum Patris et Filii; Spiritum sanctum et ipsum Deum. Non enim haberet tale templum, si non esset Deus, unde dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo? Non creaturae templum, sed Creatoris. Absit enim a nobis, ut templum simus creaturae: cum dicat Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus, nulla operum separatio, nulla dissimilitudo substantiae. Unus Pater Deus, unus Filius Deus, unus Spiritus sanctus Deus. Nec tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus. Ita ut non sit ipse Pater qui Filius, nec Filius sit qui Pater, nec Spiritus sanctus sit aut Pater aut Filius: sed Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, et Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus: et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Haec fides imbuat corda vestra, et confessionem dirigat. Hoc audiendo credite, ut intelligatis; ut quod creditis, intelligere proficiendo valeatis.
31.11
Ecclesia sancta catholica, columna et firmamentum veritatis. Remissio peccatorum. Sanctam quoque Ecclesiam, matrem vestram, tanquam supernam Jerusalem sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate. Ipsa est quae in hac fide, quam audistis, fructificat et crescit in universum mundum. Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis: quae malos in fine separandos, a quibus interim discedit disparilitate morum, tolerat in communione Sacramentorum. Haec propter sua frumenta inter paleas modo gementia, quorum in novissima ventilatione massa horreis debita declarabitur, claves accepit regni coelorum; ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia reviviscet anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cujus gratia sumus salvi facti.
31.12
Resurrectio carnis. Conclusio. Sed nec de ista carne mortali, quod resurrectura sit in saeculi fine, dubitare debemus. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Haec est christiana, haec catholica, haec apostolica fides. Credite Christo dicenti, Capillus capitis vestri non peribit: et infidelitate depulsa, quanti valeatis, potius cogitate. Quid enim nostrum a Redemptore nostro contemni potest, quorum capillus contemni non potest? Aut quomodo dubitabimus quod animae et carni nostrae vitam daturus sit aeternam, qui pro nobis animam et carnem, et suscepit in qua moreretur, et posuit cum moreretur, et recepit ne mors timeretur? Omnia quae traduntur in Symbolo pro modulo nostro, fratres mei, vestrae exposui Charitati. Quod ideo Symbolum dicitur, quia ibi nostrae societatis fides placita continetur, et ejus confessione tanquam signo dato christianus fidelis agnoscitur. Amen.
32.1
SERMO CCXV. In Redditione Symboli.
32.1
Symbolum fidei animo semper versandum. Sacrosancti martyrii Symbolum, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis ejus mentem atque animam subtrahentes, oblivisci oportet praeteritorum, et vetustate prioris vitae contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam sanctis moribus innovare; et, sicut Apostolus dicit, quae retro sunt obliti, atque in ea quae ante sunt extenti, sequi ad palmam supernae vocationis Dei; et credere quod nondum vides, ut merito possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.
32.2
De Deo quid credendum. Fides ergo haec et salutis est regula, credere nos in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem saeculorum, immortalem et invisibilem. Ipse est quippe Deus omnipotens, qui in primordio mundi cuncta ex nihilo fecit, qui est ante saecula, qui fecit et regit saecula. Non enim tempore augetur, aut loco distenditur, aut aliqua materia concluditur aut terminatur: sed manet apud se et in se ipso plena et perfecta aeternitas, quam nec comprehendere humana cogitatio potest, nec lingua narrare. Nam si munus quod promittit sanctis suis, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; quomodo potest ipsum qui promittit, aut mens concipere, aut cor cogitare, aut lingua narrare?
32.3
De Christo. Nativitas ejus aeterna et temporaria, utraque inenarrabilis. In carne natus est illaesa matris virginitate. Credimus et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, Deum verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum: sed non duos Deos. Ipse enim et Pater unum sunt: et per Moysen populo insinuat dicens, Audi, Israel, mandata vitae; Dominus Deus tuus, Deus unus est. Si autem vis cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem ejus quis enarrabit? Nativitatem itaque Dei ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare: credere tantum tibi permittitur, ut salvus esse possis; sicut Apostolus dicit: Credere enim oportet qui ad Deum accedit, quia est, et quaerentibus eum mercedis redditor erit. Si vero nativitatem ejus secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus accepit, scire desideras; audi, et crede natum de Spiritu sancto ex Maria virgine. Quanquam et hanc ipsam nativitatem ejus quis enarrabit? Quis enim digne aestimare potest Deum propter homines nasci voluisse, sine virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post partum in integritate permansisse? Dominus enim noster Jesus Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus implevit, matrem sine corruptione fetavit, a se ipso formatus exivit, atque integra genitricis viscera reservavit; ut eam de qua nasci dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate. Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem ejus quis enarrabit? Cujus enim mens ad cogitandum, cujus ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est, eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre concipiente, hominis filius nullo homine seminante; fecunditatem feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam sumus ad ejus enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi.
32.4
Maria credendo concepit sine viro. Christus nostri gratia natus est in carne. Credimus ergo in Jesum Christum Dominum nostrum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Nam et ipsa beata Maria, quem credendo peperit, credendo concepit. Cum enim promisso sibi filio, quaesisset quemadmodum fieret, quoniam virum non cognosceret; utique solus ei modus cognoscendi atque pariendi notus erat, quem quidem ipsa experta non fuerat, sed ex aliis feminis natura frequentante didicerat, ex viro scilicet et femina hominem nasci: responsum ab Angelo accepit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quae cum dixisset Angelus, illa fide plena, et Christum prius mente quam ventre concipiens, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Fiat, inquit, sine virili semine conceptus in virgine; nascatur de Spiritu sancto et integra femina, in quo renascatur de Spiritu sancto integra Ecclesia. Sanctum quod nascetur de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius; quoniam qui natus est de Deo Patre sine ulla matre, mirabiliter oportuit ut fieret hominis filius; in ea carne natus, ut per clausa viscera parvus exiret, in qua resuscitatus per clausa ostia magnus intraret. Mira sunt haec, quia divina sunt; ineffabilia, quia et inscrutabilia: non sufficit explicando os hominis, quia nec investigando cor hominis. Credidit Maria, et in ea quod credidit factum est. Credamus et nos, ut et nobis possit prodesse quod factum est. Quamvis ergo mirabilis sit etiam ista nativitas: tamen cogita, o homo, quid pro te Deus tuus, Creator pro creatura susceperit; ut Deus in Deo manens, aeternus cum aeterno vivens, aequalis Filius Patri, pro reis et pro peccatoribus servis formam servi non dedignaretur induere. Neque enim hoc meritis humanis est exhibitum. Nam pro iniquitatibus nostris poenas potius merebamur: sed si iniquitates observasset, quis sustinuisset? Pro impiis ergo et pro peccatoribus servis Dominus factus est homo, de Spiritu sancto et virgine Maria nasci dignatus est.
32.5
Pro nobis mortuus. Crux non erubescenda. Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus justus, pro reis innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis indutus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est: crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio Pilato. In significatione tibi etiam nomen judicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato et sepultum. Majorem autem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. Christus, inquit, pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Ecce ergo in Christo majorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, sed pro suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere confiteri. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Denique ne dubitares, ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis Dei. Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Et respondet tibi idem ipse apostolus: Non me judicavi aliquid scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus.
32.6
Resurrectionis Christi fides. Haec fides Christianos discernit. Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem. Qui enim crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est, Tertia die resurrexit a mortuis. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando tibi dictum est, Crede natum, crede passum, crucifixum, mortuum et sepultum; quasi de homine facilius credidisti: nunc quia dicitur, Tertia die resurrexit a mortuis, dubitas, o homo? Ut de multis unum proferamus exemplum; Deum attende, omnipotentem cogita, et noli dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur non potuit hominem suum, quem jam fecerat, a mortuis excitare? Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo uti sermone non opus est. Sola haec fides est, quae Christianos ab omnibus hominibus discernit et separat. Nam quia mortuus est et sepultus, et Pagani modo credunt, et Judaei tunc viderunt: quia vero tertia die resurrexit a mortuis, nec Paganus nec Judaeus admittit. Discernit ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostrae, resurrectio mortuorum. Nam et apostolus Paulus cum Timotheo scriberet: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis. Credamus ergo, fratres, et quod in Christo factum credimus, hoc futurum speremus in nobis. Deus enim qui promittit, non fallit.
32.7
Christi sessio ad dexteram Patris. Postquam ergo resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris. Adhuc forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias vindicantem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est. Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credamus ergo; ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus.
32.8
De Spiritu sancto, remissione peccatorum, etc. Credamus et in Spiritum sanctum. Deus enim est; quia scriptum est, Deus Spiritus est. Per ipsum remissionem accipimus peccatorum; per ipsum resurrectionem credimus carnis; per ipsum vitam speramus aeternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me putetis tres deos dixisse, quia unum Deum tertio nominavi. Una est in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una majestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse Christus dixit discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis: Ite, baptizate gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Credentes ergo divinam Trinitatem, et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, ne quis vos ab Ecclesiae catholicae fide ac unitate seducat.« Qui enim vobis aliter evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.» Apostolum, non me audite, qui ait:« Sed etsi nos, aut angelus de coelo aliter vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit».
32.9
In ecclesia catholica vivendum. Videtis certe, charissimi, etiam in ipsis sancti Symboli verbis, quomodo conclusioni omnium regularum, quae ad sacramentum fidei pertinent, quasi supplementum quoddam additum, ut diceretur, Per sanctam Ecclesiam. Fugite ergo, quantum potestis, diversos et varios deceptores, quorum sectas et nomina prae multitudine sui, nunc longum est enarrare. Multa enim habemus dicere vobis; sed non potestis illa portare modo. Unum vestris precibus commendo, ut ab eo qui catholicus non est, animum et auditum vestrum omnimodis avertatis: quo remissionem peccatorum et resurrectionem carnis et vitam aeternam, per unam veram et sanctam Ecclesiam catholicam apprehendere valeatis; in qua discitur Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus; cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
33.1.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT PRIMUM.
33.1.1
Competentes quinam. Rudimenta ministerii nostri, et vestri conceptus quo fidei concipitis utero generari coelesti gratia, adjuvanda sunt ore: ut et noster vos sermo salubriter alloquatur, et nos vester conceptus utiliter consoletur. Nos instruimus sermonibus, vos proficite moribus. Spargimus sermonem verbi, fructum reddite fidei. Omnes secundum vocationem qua vocati sumus a Domino, in ejus via semitaque curramus; nullus retro respiciat. Veritas enim quae nec fallit nec fallere potest, aperte denuntiat: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno coelorum. Hoc nempe vos concupiscere, ad hoc ambire omnibus mentis vestrae conatibus, ipsum vestrum nomen, quod competentes vocamini, ostendit. Quid enim aliud sunt Competentes, quam simul petentes? Nam quomodo condocentes, concurrentes, considentes, nihil aliud sonat, quam simul docentes, simul currentes, simul sedentes; ita etiam Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo atque unum aliquid appetendo compositum est. Et quod illud est unum, quod petitis vel concupiscitis, nisi quod quidam abjectis desideriis carnalibus et superatis terroribus saeculi clamat intrepidus? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me bellum, in hoc ego sperabo. Et quae illa sit exprimens, adjunxit et dixit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Atque hujus regionis et habitationis beatitudinem explanans, connectit et exprimit: Ut contempler delectationem Domini, et protegar a templo ejus.
33.2.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT II.
33.2.1
Hortatur ut renuntient saeculo. Videtis, contirones mei, ad quam delectationem Domini venietis, cum delectationem saeculi abjicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis eum qui fecit mundum: et sicut ille vicit, ita et vos in ejus gratia vincetis hunc mundum. Quem profecto jam jamque superabitis atque calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi adjutorio praesumatis. Nolite vos despicere, quia nondum apparuit quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, similes ei eritis, dum apparuerit quod eritis. Scitote autem, quoniam videbitis eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, sed qualis semper manens condidit nos. Exuite vos veterem hominem, ut induamini novo. Pactum vobiscum Dominus inchoat. Vixistis saeculo, carni vos et sanguini dedistis, imaginem hominis terreni portastis. Sicut ergo imaginem portastis ejus qui de terra est, ita etiam ejus qui de coelo est ultra portate. Humanus sermo, quia ideo Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora vestra arma iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma justitiae Deo. In perniciem adversus vos vester oppugnator vestris jaculis armabatur: in salutem vestram adversus eum vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos jure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet.
33.3.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT III.
33.3.1
De regno coelorum emendo cogitent. Non abjecte de se sentiant. Bonorum operum fructus reddant. Ecce cum auctione et mercatu fidei, regnum vobis coelorum venale proponitur: inspicite et congerite vestrae conscientiae facultates, thesauros cordis vestri unanimiter congregate. Et tamen gratis emitis, si gratam gratiam quae vobis offertur, agnoscitis. Nihil impenditis, et tamen magnum est quod acquiritis. Non sitis viles vobis, quos cunctorum Creator et vester tam charos aestimat, ut vobis quotidie Unigeniti sui pretiosissimum sanguinem fundat. Non sic eritis viles si pretiosum distinguatis a vili; si non creaturae, sed Creatori serviatis; si vobis inferiora vestra non fuerint dominata, ut immaculati a capitali magnoque peccato mundemini; si non in vobis semen verbi Dei, quod etiam nunc spargit coelestis agricola in agro cordis vestri, aut tanquam in via indignorum transitu conculcetur, aut tanquam inter petrosa durissimae conscientiae vestrae stoliditate jam germinans comprimatur, aut inter spinas cupiditatum vestrarum perniciosis aculeis suffocetur. Si a tam damnosae damnandaeque terrae sterilitate abhorreatis, fructifera vos profecto terra uberrimaque suscipiet, et cum magno gaudio seminatori et complutori vestro multiplicatam centeni reddetis ubertatem; aut si ad hoc impares forte fueritis, sexageni fructus usuras exsolvetis: quod si nec ad hoc occurretis, non erit vester ingratus etiam trigeni proventus; quia coelestibus omnes horreis excipientur, omnes in aeterna requie recondentur. De omnium fructibus coelestis panis ille conficietur, et omnis operarius in dominica vinea sine dolo laborans, ipso abundanter ac salubriter saturabitur: dum tanti seminatoris, plutoris, et rigatoris, atque ipsius incrementi datoris, evangelica praedicatione gloria diffamatur.
33.4.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT IV.
33.4.1
Ad Deum conversi tendant ad aeternam vitam. Accedite ergo ad eum in obtritione cordis: quoniam prope est omnibus qui obtriverunt cor, et ipse vos humiles spiritu salvos faciet. Certatim accedite, ut illuminemini. Estis enim adhuc in tenebris, et tenebrae in vobis. Eritis autem lux in Domino, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Confortamini saeculo, reformamini Deo. Babylonicae captivitatis vos aliquando jam taedeat. Ecce Jerusalem mater illa coelestis, in viis hilariter invitans occurrit, et obsecrat ut velitis vitam, et diligatis videre dies bonos, quos nunquam habuistis, nec unquam in hoc saeculo habebitis. Ibi enim deficiebant, sicut fumus, dies vestri: quibus augeri, minui; et quibus crescere, deficere; et quibus ascendere, vanescere fuit. Qui vixistis peccato annos multos et malos, desiderate vivere Deo: non multos annos quandoque finiendos, et ad intereundum in umbra mortis currentes; sed bonos, et in veritate vivacis vitae propinquos; ubi nulla fame, nulla siti lassabitis; quia cibus vester fides, potus sapientia erit. Nunc enim in Ecclesia in fide benedicitis Dominum: tunc autem in specie affluentissime rigabimini de fontibus Israel.
33.5.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT V.
33.5.1
Hic vitae aeternae desiderio lugeant, et membra sua mortificent. Sed in hac interim peregrinatione sint vobis lacrymae vestrae panis die ac nocte; dum dicentibus vobis quotidie, Ubi est Deus vester? non potestis carnalibus demonstrare quod oculus non vidit, nec auris audivit, aut in cor hominis ascendit. Donec veniatis et appareatis ante oculos Dei vestri, nolite deficere. Veniet enim et ipse promissa persolvere, qui se sponte professus est debitorem: qui nihil ab aliquo mutuatus est, et suo promisso debitor esse dignatus est. Nos debebamus; et tantum debebamus, quantum peccaveramus. Venit ille sine debito, quia sine ullo peccato; invenit nos damnoso ac damnando fenore oppressos, et quae non rapuerat exsolvens, nos a sempiterno debito misericorditer liberavit. Nos admiseramus culpam, exspectabamus poenam; ille non factus socius culpae nostrae, sed factus particeps poenae, simul et culpae esse voluit donator et poenae. Ipse est enim qui ex usuris et iniquitate eruet animas credentium, atque ex corde in unoquoque dicentium: Credo videre bona Domini in terra viventium. Haec terra, non terreno vel mortuo, sed coelesti quodam modo ac vivo corde concupiscenda est. Ipsa est enim cui in psalmo alio flagrans quidam ejus amore et alacriter cantans dicit. Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Ad quam illi tendunt, qui vitaliter mortificant membra sua super terram: non membra quibus corporis mundi hujus compago consistit, sed illa membra quibus animae virilitas miserabiliter infirmatur. Apertissime ea dinumerans ac designans Vas electionis Paulus apostolus dicit:« Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus». Ecce quae in hac terra morientium mortificare debeatis, qui in illa terra viventium vivere concupiscitis. Sic ergo efficiamini membra Christi, ut non ea tollatis, et faciatis membra meretricis. Quae enim turpior, quae dedecorosior est meretrix, quam ipsa quae prima posita est fornicatio, et ultima avaritia? Quam idolorum servitutem veraciter appellavit; quia non solum in corporis luxu, sed etiam in animae fluxu agnoscere et vitare debetis, ne illam perditionem minacis et casti sponsi ac justi judicis incurratis, cui dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quanto justius, quanto utilius, in cordis ad eum castitate singuli quique clamabitis: Mihi adhaerere Deo, bonum est? Hanc adhaesionem illa dilectio praestat, de qua similiter dicitur: Dilectio sine simulatione; odio habentes malum, adhaerentes bono.
33.6.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT VI.
33.6.1
Quod illis certamen indictum. Exorcismus adjurato Christi nomine. Maledicta in diabolum. Expulsio diaboli. Ecce ubi est stadium vestrum, ecce ubi lucta certantium, ecce ubi cursus currentium, ecce ubi ferientium pugillatus. Si vultis perniciosissimum colluctatorem fidei lacertis elidere; prosternite mala, complectimini bona. Si vultis sic currere, ut comprehendatis; fugite iniquum, consequimini justum. Si vultis sic pugillare, ut non aerem caedatis, sed hostem viriliter feriatis; castigate corpus vestrum, et in servitutem redigite, ut ab omnibus abstinentes ac legitime certantes, bravii coelestis et incorruptae coronae participes triumphetis. Quod in vobis adjurato vestri Redemptoris nomine facimus, hoc vestri cordis scrutatione et contribulatione complete. Nos precibus ad Deum et increpationibus inveterati hostis dolis resistimus: vos votis et vestri cordis contritione persistite, ut eruamini de potestate tenebrarum, et transferamini in regnum claritatis ejus. Hoc est nunc opus vestrum, et hic labor vester. Digna in eum nos suis nequitiis maledicta congerimus: vestra vos potius aversione ac pia renuntiatione gloriosissimum ei certamen indicite. Atterendus, vinciendus, excludendus est Dei et vester, ac sui potius inimicus. Nam furor ejus et in Deum protervus, et adversum vos nefarius, et in se perniciosus ostenditur. Anhelet usquequaque caedes, supponat muscipulas, exacuat multiplices et dolosas linguas suas: omnia venena ejus, obtestato nomine Salvatoris, vestris cordibus effundite.
33.7.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT VII.
33.7.1
Ad spiritualem renascentiam cooperentur Christo et Ecclesiae. Quidquid facinorosissimis suggestionibus, quidquid flagitiosissimis illecebris immittebat, nunc exhaurietur, nunc publicabitur. Nunc populabitur captivitas ejus, qua vos tyrannice possidebat. Avertetur a vobis jugum, quo vos immaniter deprimebat, et ejus cervicibus imponetur: tantum vos in liberationem vestram, Redemptori vestro vestrum praebete consensum. Sperate in eum, omne concilium novae plebis, et popule qui nasceris, quem fecit Dominus, enitere ut salubriter pariaris, ne feraliter abortiaris. Ecce uterus matris Ecclesiae, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat in gemitu suo. Nolite vestra impatientia viscera materna concutere, et partus vestri januas angustare. Popule qui crearis, lauda Deum tuum: lauda, qui crearis, lauda Dominum tuum. Quia lactaris, lauda: quia aleris, lauda: quia nutriris, profice sapientia et aetate. Ille quoque has moras partus temporalis admisit, qui nec brevitate temporis deficit, nec longitudine ulla temporis proficit, sed a diebus aeternis cunctas angustias et tempus exclusit. Nolite hic, sicut benignus parvulum nutritor admonet, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, mentibus perfecti sitis. Ut Competentes competenter adolescite in Christo, ut in virum perfectum juveniliter accrescatis. Laetificate, ut scriptum est, profectu sapientiae vestrae patrem vestrum, et nolite defectu vestro contristare matrem vestram.
33.8.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT VIII.
33.8.1
Novae regenerationis gratia. Amate quod eritis. Eritis enim filii Dei, et filii adoptionis. Hoc vobis gratis dabitur, gratisque conferetur. In quo largius uberiusque abundabitis, quanto plus grati ei a quo haec accepistis, fueritis. Ad eum ambite, qui novit qui sint ejus. Tunc autem non dedignabitur vos inter eos qui ejus sunt nosse, si nominantes nomen Domini, ab injustitia recedatis. Parentes carnis vestrae habetis, vel habuistis in saeculo, qui vos in laborem atque ad poenam mortemque genuerunt: sed quia feliciori orbitate potest unusquisque vestrum de talibus dicere, Pater meus et mater mea dereliquerunt me; illum Patrem, christiane, agnosce, qui illis relinquentibus suscepit te ex utero matris tuae, cui quidam fidelis fideliter dicit, De ventre matris meae tu es protector meus. Pater Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini, quam ab illis geniti fueratis. Hos partus, non labor, non miseria, non fletus, non mors; sed facilitas, felicitas, gaudium, vitaque suscipiet. Per illos lamentabilis generatio; per hos optanda generatio est. Illi nos generando in aeternam poenam generant, propter veterem culpam: isti regenerando, nec poenam faciunt remanere, nec culpam. Haec est illa regeneratio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. Humiles quaerite: quod cum inveneritis, ad securam altitudinem venietis. Infantia vestra innocentia erit, pueritia reverentia, adolescentia patientia, juventus virtus, senium meritum, senectus nihil aliud quam canus sapiensque intellectus. Per hos articulos vel gradus aetatis, non tu evolveris, sed permanens innovaris. Non enim ut decidat prior secunda succedet, aut tertiae ortus secundae erit interitus, aut quarta jam nascitur ut tertia moriatur; non quinta quartae invidebit ut maneat, nec quintam sexta sepeliet. Cum simul aetates istae non veniant, tamen in anima pia et justificata pariter et concorditer perseverant. Hae te ad septimam perennem quietem pacemque perducent. Tamen sexies, ut legimus, de necessitatibus aetatis mortiferae liberatum, jam in septima non te tangent mala. Non enim certabunt quae non erunt, aut praevalebunt quae nec audebunt. Ibi secura immortalitas, ibi immortalis securitas.
33.9.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT IX.
33.9.1
Aetates spirituales. Et unde haec, nisi de immutatione dexterae Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos pacem? Excitamini ergo ad haec, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis: electi, dilecti, praesciti, vocati, justificandi, glorificandi: ut crescentes, juvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate virium, non corruptione membrorum, in senecta uberi, tranquilli annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est: quia magnum nomen ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Vitam quaeritis currite ad eum qui est fons vitae: et fugatis tenebris fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti illius vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi illuminatoris. Si salutem quaeritis, sperate in eum qui salvos facit sperantes in se. Si ebrietatem deliciasque sectamini, nec ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et plorate ante eum qui fecit vos: et inebriabit vos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum potabit vos.
33.10.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT X.
33.10.1
Cavenda superbia, et adhibenda vigilantia. Sed cavete, ne veniat vobis pes superbiae; et vigilate, ne vos manus moveant peccatorum. Primum ne contingat, orate ut ab occultis vestris mundet vos: secundum vero ne irruat et dejiciat vos, petentes ut ab alienis parcat vobis; jacentes surgite, surgentes state, stantes adsistite, adsistentes persistite. Nolite ultra ferre jugum: disrumpite potius vincula eorum, et abjicite a vobis jugum ipsorum, ne iterum servitutis jugo attineamini. Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis. Manducate nunc panem doloris: veniet tempus, quando post panem tristitiae panis vobis laetitiae ministretur. Sed meritum illius, hujus est tolerantia, Aversio et fuga tua panem luctus commeruit: convertere, compungere, et redi ad Dominum tuum. Paratus est ille compuncto et redeunti panem gaudii erogare; si non dissimules nec differas pro fuga tua flebiliter aerumnosus orare. In tantis ergo catervis molestantium induite vos cilicio, et humiliate in jejunio animam vestram. Redditur humilitati quod superbiae denegatum est. Et vos quidem cum scrutaremini, atque ipsius fugae ac desertionis persuasor in Trinitatis tremendae omnipotentiae debite increparetur, non estis induti cilicio: sed tamen vestri pedes in eodem mystice constiterunt.
33.11.1
SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT XI.
33.11.1
Quanta Dei misericordia: quomodo ad illam confugiendum. Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum haedorum conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam saginatum vitulum non distulit immolare. Ejus carnibus pascemini, ejus sanguine potabimini: cujus effusione peccata dimittuntur, debita donantur, maculae deterguntur. Ut pauperes manducate, et tunc saturabimini: Ut et vos de illis sitis, de quibus dicitur, Manducabunt pauperes, et saturabuntur: ac saturati salubriter ejus panem gloriamque ructate. Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos, pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat caecos, purgat immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiae spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes esse probavimus; gratulantes vobis admonemus vos, ut sanitas quae apparuit in vestro corpore, haec in vestris cordibus conservetur.
34.1
SERMO CCXVII. De oratione Christi, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Joan. cap. XVII, 24. Habitus paulo ante Pascha.
34.1
Christus orat, et dat quod orat. Dominus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo; dat quod orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti unde natus est, totum dat. Sed et ipse fons natus est. Ipse est enim fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed et generans fons et genitus fons: quemadmodum generans Deus et genitus Deus, unus est Deus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione.
34.2
Locus bonus, quo nobis migrandum de hoc loco malo. Audistis quid pro nobis oraret, imo quid vellet. Dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. O domus beata! o patria secura! Non habet hostem, non habet pestem. Securi ibi vivemus, migrare non quaeremus, tutiorem locum non inveniemus. Quidquid hic elegeris in terra, ad timorem eligis, non ad securitatem. Elige tibi locum, dum es in malo loco, id est in hoc saeculo, in hac vita tentationibus plena, elige in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena: dum es in malo loco, elige tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo. Qualis locus est ille, ubi nemo esurit? Ergo si vis habitare in loco bono, ubi nemo esurit; in loco malo frange panem tuum esurienti. In loco illo beato nemo est peregrinus: omnes in patria sua vivunt. Si ergo vis esse in loco bono, ubi nemo est peregrinus; in loco malo non habentem quo intret, suscipe in domum tuam. Peregrino praebe hospitium in loco malo, ut venias ad locum bonum, ubi hospes esse non possis. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est, aestus ibi non sunt: utquid tectum, utquid indumentum? Ibi non erit tectum, sed protectio. Ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra alarum tuarum sperabo. Ergo in hoc loco malo praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat imber. Est perpetuus fons veritatis: sed imber ille laetificat, non humectat: imber iste, ipse est fons vitae. Quid est enim, Apud te est fons vitae; et, Verbum erat apud Deum?
34.3
Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies Quadragesimae. Dies Quinquagesimae post Pascha. Ergo, charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Locus malus, dies mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem praesentis saeculi, in jejuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio.
35.1.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT PRIMUM.
35.1.1
Passionis Dominicae mysteria explicanda. Cujus sanguine delicta nostra deleta sunt, solemniter legitur passio, solemniter celebratur; ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur, et ipsa frequentatione populorum fides nostra clarius illustretur. Exigit ergo a nobis solemnitas, ut de passione Domini vobis sermonem, qualem donat ipse, reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae hujus transigendae utilitatem, in his quae passus est ab inimicis Dominus noster, exemplum patientiae nobis praebere dignatus est; ut pro evangelica dignitate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec in ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est; recte creditur etiam significare aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa ejus passionem gesta atque conscripta sunt.
35.2.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT II.
35.2.1
Quid significet quod Christus crucem suam portavit. Ac primum, quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit; continentiae signum dedit, et demonstravit praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam verbo commonuit, ubi ait: Qui diligit me, tollat crucem suam, et sequatur me. Tollit enim quodam modo crucem suam, qui regit mortalitatem suam.
35.3.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT III.
35.3.1
Calvariae locus. Quod in loco Calvariae crucifixus est; significavit in passione sua remissionem omnium peccatorum, de quibus in Psalmo dicitur: Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei.
35.4.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT IV.
35.4.1
Latrones a dextris et a sinistris. Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt; ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
35.5.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT V.
35.5.1
Titulus super crucem. Quod titulus est positus super ejus crucem, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum, illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.
35.6.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT VI.
35.6.1
Cur tribus linguis conscriptus. Cur rex Judaeorum, et non Gentium. Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca, et latina; non solum Judaeis, sed etiam Gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset, Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum ejus, ubi scilicet hebraea lingua regnavit; continuo tanquam graeca, latinaque subjungens, Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae: sed quia ipsae maxime excellunt, graeca, propter studium litterarum; latina, propter peritiam Romanorum. Quamvis in illis tribus linguis Christo subjuganda universitas gentium omnium monstraretur: non tamen illic scriptum est et rex Gentium, sed tantummodo Judaeorum; ut commendaretur origo seminis, in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiet, dictum est, et verbum Domini ab Jerusalem. Nam qui sunt qui dicunt in Psalmo, Subjecit plebes nobis, et Gentes sub pedibus nostris; nisi de quibus dicit Apostolus, Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis?
35.7.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT VII.
35.7.1
Judaei apud Pilatum agentes de mutando titulo. Quod suggesserunt principes Judaeorum, Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Judaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Judaeorum; ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat oleastrum: quia homo erat ex Gentibus, Gentium scribens confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam. Nec ideo tamen, non est rex ille Judaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam praesciit. Et ego, inquit, Israelita sum. Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filium regnare sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Pilatus quidem regem Judaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit: cui tanto ante praedictum erat in Psalmis, Tituli inscriptionem ne corrumpas. Omnes gentes credunt in regem Judaeorum: omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Judaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem olivae nomen non possit auferre.
35.8.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT VIII.
35.8.1
Vestes in quatuor partes divisae. Quod in quatuor partes divisa vestimenta ejus milites abstulerunt; per quatuor orbis partes peragratura sacramenta ejus significaverunt.
35.9.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT IX.
35.9.1
Inconsutilis tunica sorti commissa. Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti; satis demonstratum est sacramenta visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem, quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quia dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis, non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque pars in ista fide.
35.10.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT X.
35.10.1
Mater commendata a moriente. Quod in cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit; congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur, ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce.
35.11.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT XI.
35.11.1
Acetum in spongia datum. Quod dixit, Sitio; fidem quaerebat a suis: sed quia in propria venit, et sui eum non receperunt; pro suavitate fidei, acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi, sed tumidi; non recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum, quae humilis herba radice fortissima petrae dicitur inhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam poenitendo animam post abjiciendo servabatur. Noverat eos ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit, sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
35.12.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT XII.
35.12.1
Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum; non necessitatem, sed potestatem suae mortis ostendit, donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia et hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto: tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est. Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurrectionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in Judae benedictione praenuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo: per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem.
35.13.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT XIII.
35.13.1
Crura latronibus, non Christo confracta. Jamvero quod illis duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est; quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraret in ejus praenuntiata prophetia commendatum esse Pascha Judaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non frangerent.
35.14.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT XIV.
35.14.1
Sanguis et aqua e lateris vulnere. Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri.
35.15.1
SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT XV.
35.15.1
Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus eum sepeliunt; sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῖκος victoria est, δῆμος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit?
36
SERMO CCXIX. In Vigiliis Paschae, I.
36
Vigiliae sacrae. Celebrandae quomodo. Beatus Paulus apostolus exhortans nos ad imitationem suam, inter alia multa suae virtutis insignia, dicit etiam: In vigiliis saepius. Quanto ergo alacrius in hac vigilia, velut matre omnium sanctarum vigilirum, vigilare debemus, in qua totus vigilat mundus? Non ille mundus, de quo scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre. Talem quippe mundum, id est filios infidelitatis, regunt diaboli et angeli ejus: contra quos nobis esse colluctationem idem dicit apostolus, ubi ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum. Quod et nos fuimus aliquando, nunc autem lux in Domino. Luce itaque vigiliarum, resistamus rectoribus tenebrarum. Non ergo ille mundus in hac solemnitate vigilat: sed ille de quo dicitur, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum. Quanquam tam clara sit vigiliae hujus celebritas toto orbe terrarum, ut etiam illos vigilare carne compellat, qui corde, non dicam, dormiunt, sed tartarea impietate sepulti sunt. Vigilant etiam ipsi nocte ista, de qua etiam visibiliter redditur, quod tanto ante promissum est: Et nox tanquam dies illuminabitur. Fit hoc in cordibus piorum, quibus dictum est: Fuistis aliquando tenebrae. nunc autem lux in Domino. Fit hoc etiam in aemulis omnium, et qui vident in Domino, et qui invident Domino. Vigilat ergo ista nocte et mundus inimicus, et mundus reconciliatus. Vigilat iste, ut laudet medicum liberatus: vigilat ille, ut blasphemet judicem condemnatus. Vigilat iste, mentibus piis fervens et lucescens: vigilat ille, dentibus suis frendens et tabescens. Denique istum charitas, illum iniquitas: istum christianus vigor, illum diabolicus livor nequaquam dormire in hac celebritate permittit. Unde ab ipsis etiam nostris inimicis nescientibus admonemur quemadmodum debeamus vigilare pro nobis, si propter nos vigilant etiam qui invident nobis. Eorum quippe qui nullo modo Christi sunt nomine consignati, tamen ista nocte multi dolore, multi pudore; nonnulli etiam qui fidei propinquant, Dei jam timore non dormiunt. Diversis causis excitat eos ista solemnitas. Quomodo ergo debet gaudendo vigilare Christi amicus, quando et dolendo vigilat inimicus? Quomodo in tanta Christi gloria inardescat vigilare christianus, quando erubescit dormire paganus? Quomodo decet eum, qui hanc domum magnam intravit, in tanta ejus festivitate vigilare, quando jam vigilat qui disponit intrare? Vigilemus ergo, et oremus; ut et forinsecus et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquatur in lectionibus suis; Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogamus.
37
SERMO CCXX. In Vigiliis Paschae, II. Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae.
37
Scimus, fratres, et fide firmissima retinemus, semel Christum mortuum esse pro nobis; pro peccatoribus justum, pro servis Dominum, pro captivis liberum, pro aegrotis medicum, pro miseris beatum, pro egenis opulentum, pro perditis quaesitorem, pro venditis redemptorem, pro grege pastorem, et quod est omnibus mirabilius, pro creatura creatorem: servantem tamen quod semper est, tradentem quod factus est; Deum latentem, hominem apparentem; virtute vivificantem, infirmitate morientem, divinitate immutabilem, carne passibilem: ut ait Apostolus, Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Hoc semel factum esse, optime nostis. Et tamen solemnitas tanquam saepius fiat, revolutis temporibus iterat, quod veritas semel factum tot Scripturarum vocibus clamat. Nec tamen contraria sunt veritas et solemnitas, ut ista mentiatur, illa verum dicat. Quod enim semel factum in rebus veritas indicat, hoc saepius celebrandum in cordibus piis solemnitas renovat. Veritas quae facta sunt, sicut facta sunt aperit: solemnitas autem non ea faciendo, sed celebrando, nec praeterita praeterire permittit. Denique Pascha nostrum immolatus est Christus. Ille utique semel occisus, qui jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Proinde secundum vocem veritatis, semel Pascha dicimus factum, et ulterius non futurum: secundum autem vocem solemnitatis, omni anno dicimus Pascha venturum. Sic intelligi arbitror quod in Psalmo scriptum est: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem solemnem celebrabunt tibi. Nisi enim quod de rebus temporaliter gestis dicitur cogitatio memoriae commendaret, nullas post tempus reliquias inveniret. Ideo cogitatio hominis intuens veritatem Domino confitetur: reliquiae vero cogitationis quae sunt in memoria, notis temporibus non cessant celebrare solemnia, ne ingrata cogitatio judicetur. Ad hoc pertinet noctis hujus tam praeclara solemnitas, ubi vigilando tanquam resurrectionem Domini per cogitationis reliquias operemur, quam semel factam cogitando verius confitemur. Quos ergo fecit doctos praedicata veritas, absit ut faciat irreligiosos deserta solemnitas. Haec istam noctem per totum mundum fecit illustrem. Haec demonstrat Christianorum agmina populorum, haec confundit tenebras Judaeorum, haec evertit idola Paganorum.
38
SERMO CCXXI. In Vigiliis Paschae, III. Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
38
Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte vigilemus. Quod die tertio resurrexerit a mortuis Dominus Christus, nullus ambigit christianus. Hac autem nocte hoc factum esse, sanctum Evangelium contestatur. Totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est: non secundum dierum ordinem qui commemoratur in Genesi: quanquam et illic tenebrae praecesserunt. Nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Sed quia illae tenebrae nondum erant nox, nondum enim praecesserat dies: divisit quippe Deus inter lucem et tenebras, et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque ad alterum mane commemoratus est dies unus: manifestum est illos dies a luce coepisse, et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. Sed posteaquam creatus homo a luce justitiae ad peccati tenebras declinavit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est ut nunc dies a noctibus computemus: quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem venire conamur, et Domino adjuvante fieri speramus. Sicut et Apostolus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus itaque opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis. Dies igitur Dominicae passionis quo crucifixus est, jam transactam noctem propriam sequebatur; ideoque clausus et terminatus est usque ad Parasceven, quam Judaei etiam Coenam puram vocant, ab ejus noctis exordio incipientes sabbati observationem. Deinde sabbati dies a sua nocte incipiens, finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei: quoniam eum Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium dominici diei pertinentis, nunc ista solemnitate memoriam celebramus: illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit; et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla, nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoavit, quam sic excitavit a mortuis, ut jam non moriatur, et mors ei ultra non dominetur. Nam quando venientes ad sepulcrum ejus, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non invenerunt, responsumque acceperunt ab Angelis, quod jam resurrexerat; manifestum est quod ea nocte resurrexit, cujus extremitas illud diluculum fuit. Deinde cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, praestabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis, quibus nos ducimus istam vigiliam, illius adhuc corpus in sepulcro erat, nondumque resurrexerat; nec sic vigilando sumus incongrui: quia ille dormivit ut vigilemus, qui est mortuus ut viveremus.
39
SERMO CCXXII. In vigiliis Paschae, IV. Vigilandum adversus diabolum. Rectores mundi diabolus et angeli ejus. In coelestibus quibusnam habitant. Diabolus e cordibus piorum ejectus.
39
Cum vos, dilectissimi, ad vigilandum et orandum ipsa solemnitas sanctae hujus noctis hortetur; etiam nostrum vobis tamen solemniter debetur alloquium, ut adversus contrarias et invidas potestates rectoresque tenebrarum, velut contra nocturnas bestias, dominicum gregem etiam vox pastoralis exsuscitet. Non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sicut Apostolus dicit; id est, adversus homines mortali corpore infirmos: sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Nec ideo sane diabolum et angelos ejus, quos Apostolus his verbis significat, mundi hujus existimetis esse rectores, de quo scriptum est, Et mundus per eum factus est. Nam eos rectores mundi cum etiam ipse dixisset, ne quis mundum intelligeret, qui plerisque Scripturarum locis coeli et terrae nomine nuncupatur; continuo tanquam exponendo addidit, tenebrarum harum, hoc est, infidelium. Propter quod jam fidelibus dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sunt ergo ista spiritualia nequitiae in coelestibus; non ubi sidera disposita effulgent, et sancti Angeli commorantur; sed in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo, ubi et nebula conglobatur: et tamen scriptum est, Qui cooperit coelum nubibus. Ubi et aves volitant: et tamen dicuntur volatilia coeli. In his ergo coelestibus, non in illa superiore tranquillitate coelestium, habitant isti nequissimi spiritus, contra quos nobis colluctatio spiritualis indicitur: ut devictis angelis malis, illo praemio perfruamur, quo Angelis bonis incorrupta aeternitate sociemur. Unde alio loco idem apostolus, cum significaret tenebrosum diaboli principatum: Secundum spiritum, inquit, mundi hujus secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis infidelitatis. Quod ergo est spiritus mundi hujus, hoc sunt rectores mundi. Et sicut illic exposuit quid dixerit mundum, in filiis infidelitatis: sic etiam hic, cum addidit, tenebrarum harum. Et quod ibi ait, principem potestatis aeris; hoc isto loco, in coelestibus. Gratias itaque Domino Deo nostro, qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Ab illis ergo tenebris evangelica luce distincti, et ab illis potestatibus sanguine pretioso redempti, vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Nam quicumque habetis fidem quae per dilectionem operatur, missus est princeps hujus mundi foras a cordibus vestris: sed forinsecus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Non ergo detis locum diabolo, quacumque ex parte penetrare volenti: sed qui eum foras misit patiendo pro vobis, adversus eum habitet intus in vobis. Cum vobis ille dominaretur, fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate. Adversus tenebras earumque rectores in matre luce vigilate, et Patrem luminum de sinu matris lucis orate.
40.1
SERMO CCXXIII. In Vigiliis Paschae, V.
40.1
Dies, fideles baptizati. Hortatur ut bones imitentur, tolerent malos. In libro qui appellatur Genesis, Scriptura dicit: Et vidit Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus inter lucem et tenebras: et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Si ergo Deus vocavit diem lucem, sine dubio illi quibus dicit apostolus Paulus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, dies erant: quoniam ille qui jussit de tenebris lumen clarescere, illuminavit eos. Infantes isti, quos cernitis exterius dealbatos, interiusque mundatos, qui candore vestium splendorem mentium praefigurant, cum peccatorum suorum nocte premerentur, tenebrae fuerunt. Nunc autem quia mundati sunt lavacro indulgentiae, quia irrigati fonte sapientiae, quia perfusi luce justitiae: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo. Audiat nos dies Domini, audiat nos dies factus a Domino: audiat, et obaudiat; ut exsultemus et laetemur in eo. Quoniam, sicut ait Apostolus, hoc est gaudium et corona nostra, si vos statis in Domino. Audite ergo nos, o novelli filii castae matris: imo audite nos, filii virginis matris. Quoniam fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate, filiis lucis adhaerete; atque ut hoc ipsum planius dicam, bonis fidelibus adhaerete. Sunt enim, quod pejus est, fideles mali. Sunt fideles qui vocantur, et non sunt. Sunt fideles, in quibus sacramenta Christi patiantur injuriam: qui sic vivunt, ut et ipsi pereant, et alteros perdant. Pereunt quippe ipsi, male vivendo: perdunt vero alios, male vivendi exempla praebendo. Vos ergo, dilectissimi, nolite talibus jungi. Bonos quaerite, bonis adhaerete: boni estote.
40.2
Bonorum et malorum permixtio in Ecclesia. Neque miremini multitudinem christianorum malorum, qui ecclesiam implent, qui ad altare communicant, qui episcopum, vel presbyterum de bonis moribus disputantem magnis vocibus laudant: per quos impletur quod congregator noster praedixit in Psalmo, Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. In Ecclesia hujus temporis possunt esse nobiscum: in illa vero, quae post resurrectionem futura est, congregatione sanctorum esse non poterunt. Ecclesia enim hujus temporis areae comparatur, habens mixta grana cum paleis, habens permixtos bonis malos; habitura post judicium sine ullis malis omnes bonos. Haec area continet messem ab Apostolis seminatam, a sequentibus usque in praesens tempus bonis doctoribus irrigatam, non parum etiam inimicorum persecutione contritam; sed quod solum restat, nondum superna ventilatione purgatam. Veniet autem ille de quo reddidistis in Symbolo, Inde venturus est judicare vivos et mortuos: et, sicut Evangelium loquitur, habebit ventilabrum in manu sua, et expurgabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Quod dico audiant et antiqui fideles. Qui granum est, cum tremore gaudeat, et permaneat, et ab area non recedat. Non se judicio suo velut a palea conetur exuere: quoniam si se voluerit modo a palea separare, non poterit in area permanere. Et cum venerit ille qui sine errore discernit, quod in area non invenerit, ad horreum non levabit. Incassum se de spica tunc grana jactabunt, quaecumque nunc ab area recesserunt. Implebitur illud horreum, atque claudetur. Quidquid extra remanserit, flamma vastabit. Qui ergo bonus est, charissimi, toleret malum: qui malus est, imitetur bonum. In hac quippe area possunt in paleas grana deficere; possunt rursus grana de paleis consuscitari. Quotidie fiunt ista, fratres mei: plena est vita haec suppliciis atque solatiis. Quotidie qui videbantur boni, labuntur et pereunt: et rursus qui videbantur mali, convertuntur et vivunt. Non vult enim Deus mortem impii, tantum ut revertatur et vivat. Audite me, grana; audite me, qui estis quod esse desidero: audite me, grana. Nolite contristari de permixtione palearum: non erunt vobiscum in aeternum. Quantum est hoc quod premit palea? Deo gratias, quia levis est. Nos tantum grana simus, et quantacumque fuerit, non gravabit. Fidelis est enim Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus. Audiant nos et paleae; ubicumque sunt, audiant. Nolo hic sint: alloquamur eas tamen, ne forte sint. Ergo audite me, paleae: quamvis, si auditis, paleae non eritis. Audite ergo. Prosit vobis Dei patientia. Granorum conjunctio, commonitio, grana vos faciat. Non vobis desunt imbres verborum Dei: non sit sterilis in vobis ager Dei. Ergo revirescite, granascite, maturascite. Qui enim vos seminavit, spicas vult invenire, non spinas.
41.1.1
SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos. CAPUT PRIMUM.
41.1.1
Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos. Hodierno die qui baptizati sunt, et renati sunt in Christo Jesu, alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent: Domine, quis similis tibi( Psal. XXXIV, 10)? Non enim digne cogitari potest illa dignatio Dei, et deficit omnis sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis praecedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis datur. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Dei, ut sitis fratres Unici. Si ille Unicus, unde vos fratres, nisi quia ille Unicus natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facti estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, non tantum a Judaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis. Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a perjuriis, ab illicitis rebus, a jurgiis: ebrietas repellatur a vobis: adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore.
41.2.1
SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos. CAPUT II.
41.2.1
Carnis peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et mortifera. Fratres mei, filii mei, filiae meae, sorores meae, scio agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum quos obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui contenti non sunt conjuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit inimicus per carnis illecebras, cum eis facit leve quod grave est, lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Numquid novum aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nihil grave est quod facis? In carne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur carnis peccatum, facile a Deo venia datur? Quid magnum facit? Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis sicut dii: nequaquam moriemini. Deus dixerat: Qua die manducaveritis, morte moriemini. Venit inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Dimissa est jussio Dei, et audita est persuasio diaboli. Tunc inventa est vera jussio Dei, et falsa deceptio diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare secuta est damnatio?
41.3.1
SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos. CAPUT III.
41.3.1
Incontinentes corripiuntur et excommunicantur. Meretrix est quaecumque concubina praeter uxorem. Ideo vobis dico, fratres mei, filii mei, qui habetis uxores, ut nihil aliud noveritis; et qui non habetis, et ducere vultis, integros vos ad eas servate, sicut integras vultis eas invenire. Vos qui continentiam Deo vovistis, nolite retro respicere. Ecce dico vobis, ecce clamo vobis, ego me absolvo: erogatorem me Deus posuit, non exactorem. Et tamen ubi possumus, ubi datur locus, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus, objurgamus, anathematizamus, excommunicamus: et tamen non corrigimus. Quare? Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Modo quia loquor, quia moneo, quid opus est, nisi exaudiat me Deus pro vobis, et agat aliquid in vobis, hoc est, in cordibus vestris? Breviter dico, et vobis commendo, et fideles terreo, et vos aedifico. Membra Christi estis: nolite me, sed Apostolum audire: Tollens, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis? Sed dicit nescio quis: Meretrix non est quam habeo, concubina mea est. O sancte episcope, meretricem fecisti concubinam meam! Numquid ego dixi? Apostolus clamat, et ego incurri calumniam. Ego te volo esse sanum: in me quare furis sicut insanus? Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo, inquis. Bene: velis nolis, illa quae praeter uxorem tecum dormit, jam dixi, meretrix est. Ecce vade, et dic ei quia injuriam tibi fecit episcopus. Habes uxorem tuam legitimam, et alia tecum dormit: quaecumque est illa, jam dixi, meretrix est. Sed servat tibi uxor tua fidem, nec novit alium nisi te solum, et non disponit se nosse alterum. Cum sit ergo illa casta, tu quare fornicaris? Si illa te unum, tu quare duas? Sed dicis: Ancilla mea concubina mea est, numquid ad uxorem alienam vado? numquid ad meretricem publicam vado? An non licet mihi in domo mea facere quod volo? Dico tibi, non licet. In gehennam vadunt, qui hoc faciunt, in sempiterno igne ardebunt.
41.4.1
SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos. CAPUT IV.
41.4.1
Morum correctio non differenda. Vel hic liceat mihi loqui, et dicere. Corrigant se qui tales sunt, dum vivunt; ne postea velint, et non possint: quia subito venit mors, et non est qui corrigatur, sed qui in ignem mittatur. Et quando veniat ipsa novissima hora, nescitur, et dicitur, Corrigo. Quando corrigis, quando mutaris? Cras, inquis. Ecce quoties dicis, Cras, cras; factus es corvus. Ecce dico tibi, cum facis vocem corvinam, occurrit tibi ruina. Nam ille corvus, cujus vocem imitaris, exiit de arca, et non rediit. Tu autem, frater, redi in Ecclesiam, quam tunc illa arca significabat. Sed vos me audite, o baptizati; audite me, vos per sanguinem Christi renati: obsecro vos per nomen quod super vos invocatum est, per illud altare ad quod accessistis, per Sacramenta quae accepistis, per judicium futurum vivorum et mortuorum; obsecro vos, obstringo vos per nomen Christi, ut non imitemini eos quos tales esse cognoscitis; sed illius sacramentum maneat in vobis, qui de ligno descendere noluit, sed voluit de sepulcro resurgere.
42.1.1
SERMO CCXXV. In die Paschae, II. Ad Infantes. CAPUT PRIMUM.
42.1.1
Christus quid erat ante incarnationem. Commendat nobis divinae circa nos altitudinem gratiae Filius Dei sine tempore natus ex Patre. Quid enim erat antequam esset in homine? Putate vos quaesisse atque dixisse. Putamus enim, fratres mei, antequam Christus de Maria virgine nasceretur, erat, an non erat? Putate nos quaerere, unde non licet dubitare. His itaque cogitationibus ipse Dominus respondit, quando ei dictum est: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit enim, et dixit: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ergo erat, sed homo nondum erat. Ne forte aliquis dicat, Angelus erat; sanctum Evangelium dixit vobis quia Christus erat. Et quaeritis quid erat? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce quod erat, In principio erat Verbum. Non est in principio factum Verbum, sed erat Verbum. De isto autem mundo audi quid dicit Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram. Quaeritis per quod fecit? In principio erat Verbum, per quod fieret coelum et terra. Non est factum, sed erat Verbum. Jam restat quaerere quale Verbum: quia verba dicuntur et nostra. Nostra quidem verba cogitatione concipiuntur, voce pariuntur; et tamen cogitata et prolata transeunt. Illud autem quid? Et Verbum erat apud Deum. Dic ubi erat, dic quid erat. Jam dixi. Sanctum Evangelium dixit tibi: In principio erat Verbum. Dic ubi erat, dic quid erat. Et Verbum erat apud Deum. Sed ego quaesivi quale Verbum. Vultis audire quid erat? Et Deus erat Verbum. O Verbum! quale Verbum? Quis explicet verbum: Et Deus erat Verbum. Sed forte factum a Deo? Absit. Audi quid dicit sanctum Evangelium: Omnia per ipsum facta sunt. Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Et quomodo ipse factus est, qui omnia fecit? Numquid ipse se fecit? Postremo si ipse se fecit, qui se faceret erat. Si ergo erat qui se faceret, nunquam non erat.
42.2.1
SERMO CCXXV. In die Paschae, II. Ad Infantes. CAPUT II.
42.2.1
Incarnatio Christi opus est totius Trinitatis. Virginitatis propositum in Maria. Quomodo in virgine tale Verbum? Omnia per ipsum facta sunt. Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Noli, frater, ab isto tanto opere separare Spiritum sanctum. A quo tanto opere? Non parvum opus, magnum opus sunt Angeli: carnem Christi sedentem ad dexteram Patris adorant Angeli. Tale ergo opus operatus est maxime Spiritus sanctus. In isto opere cognominatus est, quando sanctae Virgini per angelum futurus nuntiatus est filius. Illa quia proposuerat virginitatem, et erat maritus ejus, non ablator, sed custos pudoris: imo non custos, quia Deus custodiebat; sed testis pudoris virginalis fuit maritus, ne de adulterio gravida putaretur: quando ei nuntiavit angelus, ait, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Si cognoscere disponeret, non miraretur. Illa admiratio, propositi est testificatio, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo fiet? Et angelus ad eam: Spiritus sanctus superveniet in te. Ecce quomodo fiet quod quaeris: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei Et bene dixit, Obumbrabit tibi: ne tua virginitas aestum libidinis sentiat. Et cum praegnans esset, dictum est de illa, Inventa est Maria habens de Spiritu sancto in utero. Operatus est ergo Spiritus sanctus carnem Christi. Operatus est et ipse unigenitus Filius Dei carnem suam. Unde probamus? Quia inde ait Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum.
42.2.2
Incarnatione quomodo Verbum non recessit a Patre. Ergo animadvertite. Tantus Deus, Deus apud Deum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quomodo in utero includitur? Primum ut ibi esset Verbum, deseruit coelum? Ut esset in utero virginis Verbum, deseruit coelum? Et unde Angeli viverent, si Verbum deseruit coelum? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Adhuc cogitatio humana erret per nebulas suas, deficiat, quaerat, dicat, ut inveniat, quomodo Verbum Dei in utero virginis, per quod facta sunt omnia, Angelos non deseruit, Patrem non deseruit. Quomodo in illo utero includi potuit? Esse potuit, includi non potuit. Quomodo, inquit, esse potuit tantus in loco tantillo? Ergo cepit uterus, quod non capit mundus. Nec minoratus est, ut esset in utero. In utero erat, et tantus erat. Quantus erat? Dic quantus erat, dic quod erat.
42.3
SERMO CCXXV. In die Paschae, II. Ad Infantes. CAPUT III.
42.3
Et Verbum erat apud Deum. Dic quod erat. Et Deus erat Verbum. Et ego scio, inquam, qui tecum loquor; nec ego comprehendo: sed cogitatio facit nos extendi, extensio dilatat nos, dilatatio nos capaces facit. Nec facti capaces totum comprehendere poterimus: sed verbo meo vobiscum ago. Ecce quod dico, quod dicturus sum, hoc audite, hoc comprehendite verbum meum, hoc est verbum humanum. Si autem nec hoc comprehendere poteritis, videte ab illo quam longe sitis. Certe miramur quomodo Christus carnem accepit, de virgine natus est, et a Patre non recessit: ecce ego qui vobiscum loquor, antequam ad vos venirem, cogitavi ante quod vobis dicerem. Quando cogitavi quod vobis dicerem, jam in corde meo verbum erat. Non enim vobis dicerem, nisi ante cogitarem. Inveni te Latinum, latinum tibi proferendum est verbum. Si autem Graecus esses, graece tibi loqui deberem, et proferre ad te verbum graecum. Illud verbum in corde nec latinum est, nec graecum: prorsus antecedit linguas istas quod est in corde meo. Quaero illi sonum, quaero quasi vehiculum; quaero unde perveniat ad te, quando non recedit a me. Ecce audistis quod est in corde meo, jam est et in vestro. In meo est et in vestro est: et vos habere coepistis, et ego non perdidi. Sicut verbum meum assumpsit sonum, per quem audiretur: sic Verbum Dei assumpsit carnem, per quam videretur. Quantum potui, dixi. Et quid dixi? Quoniam quis dixi? Homo loqui volui de Deo. Tantus est, talis est, ut nec eum loqui possimus, nec eum tacere debeamus.
42.4.1
SERMO CCXXV. In die Paschae, II. Ad Infantes. CAPUT IV.
42.4.1
Ab ebrietate caveri debet. Ebrietas sancta. Gratias tibi ago, Domine, quia quod dico, vel dicere volui, tu scis: tamen de micis mensae tuae pavi conservos meos; pasce et tu ac nutri interius quos regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebrae: nunc autem lux in Domino. Talibus enim Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. O vos qui baptizati estis, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Si lux, utique dies: vocavit enim Deus lucem diem. Fuistis tenebrae, fecit vos lucem, fecit vos diem: de vobis cantavimus, Hic est aies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo. Fugite tenebras. Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire ebrii: et post meridiem videbimus vos. Spiritus sanctus habitare coepit, non migret: nolite illum excludere de cordibus vestris. Bonus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit, pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. Ipse vos inebriet: Apostolus enim ait, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus: Sed implemini, inquit, Spiritu sancto; cantantes vobismet ipsis, hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus vestris Domino. Qui laetatur in Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, fons vitae est, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quia apud te, Deus, fons vitae est, et in lumine tuo videbimus lumen. Spiritus Dei et potus et lux est. Si invenires fontem in tenebris, lucernam accenderes, ut pervenires ad eum. Noli accendere lucernam ad lucis fontem: ipse tibi lucet, et ad se te ducet. Cum veneris ad bibere, accede et illuminare. Accedite ad eum, et illuminamini: nolite recedere, ne contenebremini. Domine Deus, voca, et accedatur ad te: firma, ne recedatur. Fac filios tuos novos, de parvulis senes, sed non de senibus mortuos. In ista enim sapientia senescere licet, mori non licet.
43
SERMO CCXXVI. In die Paschae, III. Ad populum et ad Infantes.
43
Sic audistis praedicari Dominum Christum, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse est enim Dominus Christus, qui si non se humiliaret, sed semper sic manere voluisset, homo perisset. Agnoscimus Verbum Deum apud Deum, agnoscimus Patri aequalem unigenitium Filium, agnoscimus lumen de lumine, diem ex die. Ipse est dies, qui fecit diem: a die non factus, sed genitus. Si ergo dies de die, non factus, sed genitus est; quis est dies quem fecit Dominus? Quare dies? Quia lux est. Et vocavit Deus lucem diem. Quaeramus quem diem fecit Dominus, ut exsultemus et jucundemur in eo. In prima conditione mundi legitur quia tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Ecce dies quem fecit Dominus. Sed numquid ipse est, in quo exsultare et jucundari debemus? Est alius dies quem fecit Dominus, quem magis debemus agnoscere, et in eo jucundari et exsultare. Quoniam dictum est fidelibus in Christum credentibus, Vos estis lux mundi. Si lux, utique dies: quia lucem vocavit diem. Ferebatur ergo etiam hic hesterno die Dei Spiritus super aquam, et tenebrae erant super abyssum, quando isti Infantes adhuc sua peccata portabant. Quando ergo illis per Spiritum Dei peccata dimissa sunt, tunc dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Ecce dies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo. Alloquamur istum diem apostolicis verbis. O dies quem fecit Dominus, fuistis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae. Fuistis, aut non? Recolite facta vestra, si non fuistis. Respicite conscientias vestras, quibus renuntiastis. Quia ergo fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux, non in vobis, sed in Domino; sicut filii lucis ambulate. Satis sint vobis pauca ista, quoniam et post laboraturi sumus, et de Sacramentis altaris hodie Infantibus disputandum est.
44
SERMO CCXXVII. In die Paschae, IV. Ad Infantes, de Sacramentis.
44
Memor sum promissionis meae. Promiseram enim vobis, qui baptizati estis, sermonem quo exponerem mensae Dominicae Sacramentum, quod modo etiam videtis, et cujus nocte praeterita participes facti estis. Debetis scire quid accepistis, quid accepturi estis, quid quotidie accipere debeatis. Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis. Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus, multi sumus. Sic exposuit sacramentum mensae Dominicae: Unus panis, unum corpus, multi sumus. Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim panis ille de uno grano factus est? Nonne multa erant tritici grana? Sed antequam ad panem venirent, separata erant: per aquam conjuncta sunt, et post quamdam contritionem. Nisi enim molatur triticum, et per aquam conspergatur, ad istam formam minime venit, quae panis vocatur. Sic et vos ante jejunii humiliatione et exorcismi sacramento quasi molebamini. Accessit Baptismum et aqua; quasi conspersi estis, ut ad formam panis veniretis. Sed nondum est panis sine igne. Quid ergo significat ignis? Hoc est Chrisma. Oleum etenim ignis nostri, Spiritus sancti est sacramentum. In Actibus Apostolorum advertite, quando legitur. Modo incipit liber ipse legi: hodie coepit liber qui vocatur Actuum Apostolorum. Qui vult proficere, habet unde. Quando convenitis ad ecclesiam, tollite fabulas vanas: intenti estote ad Scripturas. Codices vestri nos sumus. Attendite ergo, et videte, quia venturus est Pentecoste Spiritus sanctus. Et sic veniet: in linguis igneis se ostendit. Inspirat enim charitatem, qua ardeamus in Deum, et contemnamus mundum, et fenum nostrum exuratur, et cor quasi aurum purgetur. Accedit ergo Spiritus sanctus, post aquam ignis: et efficimini panis, quod est corpus Christi. Et ideo unitas quodam modo significatur. Tenetis sacramenta ordine suo. Primo post orationem, admonemini sursum habere cor. Hoc decet membra Christi. Si enim membra Christi facti estis, caput vestrum ubi est? Membra habent caput. Si caput non praecessisset, membra non sequerentur. Quo ivit caput vestrum? Quid reddidistis in Symbolo? Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Ergo in coelo est caput nostrum. Ideo cum dicitur, Sursum cor; respondetis. Habemus ad Dominum. Et ne hoc ipsum quod cor habetis sursum ad Dominum, tribuatis viribus vestris, meritis vestris, laboribus vestris, quia Dei donum est sursum habere cor; ideo sequitur episcopus, vel presbyter qui offert, et dicit, cum responderit populus, Habemus ad Dominum sursum cor: Gratias agamus Domino Deo nostro, quia sursum cor habemus. Gratias agamus, quia nisi donaret, in terra cor haberemus. Et vos attestamini, Dignum et justum est dicentes, ut ei gratias agamus qui nos fecit sursum ad nostrum caput habere cor. Deinde post sanctificationem sacrificii Dei, quia nos ipsos voluit esse sacrificium suum, quod demonstratum est, ubi impositum est primum illud, sacrificium Dei et nos, id est signum rei quod sumus: ecce ubi est peracta sanctificatio dicimus orationem dominicam, quam accepistis et reddidistis. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum: et osculantur se Christiani in osculo sancto. Pacis signum est: sicut ostendunt labia, fiat in conscientia. Id est, quomodo labia tua ad labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde ejus non recedat. Magna ergo sacramenta, et valde magna. Vultis nosse quomodo commendentur? Ait Apostolus: Qui manducat corpus Christi, aut bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Quid est indigne accipere? Irridenter accipere, contemptibiliter accipere. Non tibi videatur vile, quia vides. Quod vides, transit: sed quod significatur invisibile, non transit; sed permanet. Ecce accipitur, comeditur, consumitur: numquid corpus Christi consumitur? numquid Ecclesia Christi consumitur? numquid membra Christi consumuntur? Absit. Hic mundantur: ibi coronantur. Manebit ergo quod significatur aeternaliter, quanquam transire videatur. Sic ergo accipite, ut vos cogitetis, ut unitatem in corde habeatis, sursum cor semper figatis. Spes vestra non sit in terra, sed in coelo: fides vestra firma sit in Deum, acceptabilis sit Deo. Quia quod modo hic non videtis, et creditis; visuri estis illic, ubi sine fine gaudebitis.
45.1
SERMO CCXXVIII. In die Paschae, V. Ad populum et ad Infantes.
45.1
Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus exempla probitatis praebeant alii fideles. Post laborem noctis praeteritae, quoniam etsi spiritus promptus est, caro tamen infirma, diu vos tenere sermone non debeo, et tamen sermonem vobis debeo. Dies istos, quibus post passionem Domini nostri Deo cantamus Alleluia, festos habemus in laetitia usque ad Pentecosten, quando missus est de coelo promissus Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qui nunc aguntur, Sacramentis Infantium deputantur. Qui paulo ante vocabantur Competentes, modo vocantur Infantes. Competentes dicebantur, quoniam materna viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant: Infantes dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui prius nati fuerant saeculo. In illis est novata, quae in vobis debet esse firmata: et qui jam fideles estis, non eis exempla, quibus pereant, sed quibus proficiant praebeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo vivatis olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum Adam nascuntur: prius parvuli sunt; post mores majorum cum sentire coeperint, quid imitentur attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor; optandum est ut bona via major eat, ne sequendo major et minor pereant. Itaque vos, fratres, qui jam quodam modo per aetatem regenerationis parentes estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis, ut cum eis qui vos imitantur, gaudeatis, non pereatis. Attendit modo natus nescio quem fidelem ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est, et tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem, tristem datorem, truculentum exactorem, et dicit sibi: Faciam et ego, Respondetur ei: Jam fidelis es, noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata est spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret omnia? Ideo, fratres mei, quando male vivitis, qui jam fideles estis, et de vobis et de istis malam rationem Deo reddetis.
45.2
Infantes hortatur ut imitentur bonos. Jam ipsos alloquor, ut grana sint in area, ut paleam quae vento circumfertur, non sequantur, cum qua pereant; sed maneant pondere charitatis, ut perveniant ad regnum immortalitatis. Vos ergo, fratres, vos filii, vos novella germina matris Ecclesiae, obsecro vos per quod accepistis, ut attendatis in eum qui vos vocavit, qui dilexit vos, qui perditos quaesivit vos, qui inventos illuminavit vos, ut non sectemini vias perditorum, in quibus errat nomen fidelium: non enim quaeritur quid vocentur, sed utrum nomini suo consonent. Si natus est, ubi est nova vita? Si fidelis est, ubi est fides? Audio nomen, agnoscam et rem. Eligite vobis quos imitemini, Deum timentes, ecclesiam Dei cum timore intrantes, verbum Dei diligenter audientes, memoria retinentes, cogitatione ruminantes, factis implentes; ipsos eligite quos imitemini. Non dicat cor vestrum: Et ubi inveniemus tales? Estote tales, et invenietis tales. Omnis res similis ad similem cohaeret: si perditus vixeris, non se tibi junget nisi perditus. Incipe bene vivere, et videbis quanti socii te circumdent, de quanta fraternitate gratuleris. Postremo, non invenis quod imiteris? Esto quod alius imitetur.
45.3
Sermo debitus Infantibus, de Sacramento altaris. Sermonem ad altare Dei debemus hodie Infantibus de Sacramento altaris. Tractavimus ad eos de sacramento Symboli, quod credere debeant: tractavimus de sacramento orationis dominicae, quomodo petant; et de sacramento fontis et Baptismi. Omnia haec et disputata audierunt, et tradita perceperunt: de Sacramento autem altaris sacri, quod hodie viderunt, nihil adhuc audierunt; hodie illis de hac re sermo debetur. Propterea hic sermo brevis esse debet, et propter laborem nostrum, et propter aedificationem illorum.
46
SERMO CCXXIX. De Sacramentis fidelium, feria II Paschae.
46
Quia passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus et sanguinem suum; quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accipimus, nos sumus. Recordamini, et vos non fuistis, et creati estis. Ad aream dominicam comportati estis: laboribus boum, id est annuntiantium Evangelium, triturati estis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis; coepistis moli jejuniis et exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et unum facti estis: accedente fervore Spiritus sancti cocti estis; et panis dominicus facti estis. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse quod factum est, sic unum estote vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt: quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in multis racemis fuit, et modo in unum est. Unum est in suavitate calicis, post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem et contritionem, jam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini venistis: et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice. Nobiscum vos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus: quia simul vivimus.
47
SERMO CCXXX. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus.
47
Sicut Domino nostro cantavimus, ita illo adjuvante faciamus. Omnis enim dies a Domino factus est: non tamen sine causa de aliquo praecipue scriptum est, Hic est dies quem fecit Dominus. Legimus cum Deus conderet coelum et terram, quia dixit, Fiat lux; et facta est lux. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras, noctem. Sed est alius dies certus nobis et praecipue commendandus, de quo dicit Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus. Dies iste vulgaris quotidianus, oriente sole et occidente perficitur. Est alius dies, quo fulget verbum Dei in cordibus fidelium, et pellit tenebras, non oculorum, sed morum malorum. Ipsum ergo agnoscamus, in ipso gaudeamus. Audiamus Apostolum dicentem,« Filii enim lucis sumus, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis». Hoc si facitis, toto corde cantatis, Hic est dies quem fecit Dominus. Quod enim cantatis, vos estis, si bene vivatis. Quam multi per hos dies inebriantur? Quam multi per hos dies, parum est quia inebriantur, insuper etiam turpiter crudeliterque rixantur? Tales non cantant, Hic est dies quem fecit Dominus. Respondet eis Dominus: Tenebrae estis; non ego feci vos. Si vultis esse dies quem fecit Dominus, bene vivite; et habebitis lucem veritatis, quae nunquam occasum faciet in cordibus vestris.
48.1.1
SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT PRIMUM.
48.1.1
Discipuli non credentes merito objurgati. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus, quomodo ipse discipulos suos prima membra sua, haerentes lateri suo objurgavit Dominus Jesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant vivum esse. Patres fidei, nondum fideles: magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant, et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse, non credebant resurrexisse. Merito ergo objurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione praesumpsit, et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se. Ecce isti adhuc non credebant, cum jam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis.
48.2.1
SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT II.
48.2.1
Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit. Mortis parens peccatum. Resurrectio autem Domini nostri Jesu Christi nova vita est credentium in Jesum, et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis ejus, quod valde nosse et agere debetis. Non enim sine causa vita venit ad mortem. Non sine causa fons vitae unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem ipsius quaeramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc est, praeceptum Dei cum conditione homo primus accepit; ut si servaret, viveret; si corrumperet, moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo traditioni mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo: sed praeter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo. Non enim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo, Inter mortuos liber. Quem sine concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam: communicans nobiscum poenam, non communicans culpam. Poena culpae mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccare non venit: communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est, ut in cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum: et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra. et resurrexit propter justificationem nostram. Hujus rei signum circumcisio data erat Patribus, ut octavo die circumcideretur omnis masculus. Circumcisio fiebat in cultellis petrinis( Josue V, 2): quia petra erat Christus. In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitae octavo die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus jacuit in sepulcro, septima sabbati: resurrexit octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo circumcidit nos. In ipsa spe vivimus.
48.3.1
SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT III.
48.3.1
Bona vita mortem comprehendit et resurrectionem. Audiamus Apostolum dicentem, Si resurrexistis cum Christo. Quomodo resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset, nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur, nondum morientibus, et jam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte quid dicat:« Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis.» Ipse dicit Apostolus, non ego: sed tamen verum dicit; et ideo dico et ego. Quare illud dico et ego? Credidi, propter quod locutus sum. Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui autem nondum mortuus est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si male vivit, non vivit: moriatur, ne moriatur. Quid est, moriatur, ne moriatur? Mutetur, ne damnetur.« Si resurrexistis cum Christo,» verba repeto Apostoli,« quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria». Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut moriatur: ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male vivebat, et jam non male vivit, mortuus est: si bene vivit, resurrexit.
48.4.1
SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT IV.
48.4.1
Bene vivere, quid. Beatam vitam in terra quaerere, mendacium. Sed quid est bene vivere? Quae sursum sunt sapere, non quae super terram. Quamdiu terra es, et in terram vadis? Quamdiu lingis terram? Amando terram, utique lingis terram, et efficeris ejus inimicus, de quo dicit Psalmus: Et inimici ejus terram lingent. Quid eratis? Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quod mendacium quaeritis? Dico modo. Beati esse vultis, scio. Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beate vivere. Scio, omnes vultis beate vivere: sed unde homo beate vivit, hoc non vultis quaerere. Quaeris aurum, quia putas te de auro beatum futurum: sed aurum te non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te beatum futurum: sed pompa saeculi non te facit beatum. Quare quaeris mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris, cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris; propterea quaeris, ut sis beatus: sed nulla res terrena te facit beatum. Quare non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum quousque graves corde? Non vultis esse graves corde, qui terra oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt graves corde homines? Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt homines graves corde. Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis: mendacium est, quod quaeritis.
48.5.1
SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT V.
48.5.1
Beata vita ubi quaerenda. Beatus vis esse? Ostendo, si vis, unde sis beatus. Sequere ibi: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote. Quid? Quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum. Venit Christus ad miserias nostras; esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit; mira fecit, mala passus est, flagellatus est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis caesus, ligno confixus, lancea vulneratus, in sepulcro positus; sed tertio die resurrexit, finito labore, mortua morte. Ecce ibi oculum habete in ejus resurrectione; quia ita magnificavit Sanctum suum, ut resuscitaret eum a mortuis, et daret ei honorem in coelo sedendi ad dexteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beatus esse: hic enim esse non potes. In hac vita beatus esse non potes: nemo potest. Bonam rem quaeris, sed terra ista non est regio ejus rei quam quaeris. Quid quaeris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si quaereres in loco ubi non est, ille qui novit quia non est ibi, nonne diceret tibi: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam facis quo descendas, non ubi aliquid invenias. Quid es responsurus admonenti te? Aurum quaero. Et ille: Non tibi dico, Nihil est quod quaeris; sed, Non est ubi quaeris. Sic et ru quando dicis, Beatus esse volo; bonam rem quaeris, sed non est hic. Si habuit hic illud Christus, habebis et tu. In regione mortis tuae, quid ille invenit, attende: veniens de alia regione quid hic invenit, nisi quod hic abundat? Manducavit tecum, quod abundat in cella miseriae tuae. Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quid in cella tua invenit. Sed ad magnam mensam suam te invitavit, mensam coeli mensam Angelorum, ubi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala inveniens in cella tua, et non dedignatus est talem mensam tuam, et promisit tibi suam. Et quid nobis dicit? Credite, credite vos venturos ad bona mensae meae, quando non sum dedignatus mala mensae vestrae. Malum tuum tulit, et bonum suum non dabit? Utique dabit. Vitam suam promisit nobis: sed incredibilius est quod fecit. Mortem suam praerogavit nobis: tanquam diceret, Ad vitam meam vos invito, ubi nemo moritur, ubi vere vita beata est, ubi cibus non corrumpitur, ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos invito, ad regionem Angelorum, ad amicitiam Patris et sancti Spiritus, ad coenam sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum, ad vitam meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam? Tenete pignus mortem meam. Modo ergo cum in ista carne corruptibili vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amore justitiae cum Christo vivamus: beatam vitam non accepturi, nisi cum ad illum venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse coeperimus, qui mortuus est pro nobis.
49.1.1
SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III. De resurrectione Christi secundum Lucam. CAPUT PRIMUM.
49.1.1
Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Passio nonnisi secundum Matthaeum. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi et hodie recitata est; sed de altero libro Evangelii, qui est secundum Lucam. Primo enim lecta est secundum Matthaeum, hesterno autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam: sic habet ordo Evangelistarum. Sicut enim passio ipsius ab omnibus Evangelistis conscripta est; sic dies isti septem vel octo dant spatium, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Passio autem quia uno die legitur, non solet legi, nisi secundum Matthaeum. Volueram aliquando, ut per singulos annos secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur: factum est; non audierunt homines quod consueverant, et perturbati sunt. Qui autem amat Litteras Dei, et non vult esse semper idiota, omnia novit, et omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est mensuram fidei, sic quisque proficit.
49.2.1
SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III. De resurrectione Christi secundum Lucam. CAPUT II.
49.2.1
Incredulitas discipulorum audita resurrectione Christi. Nunc attendamus quod hodie, cum legeretur, audivimus: nam quod heri commendavi Charitati vestrae, expressius hodie audivimus, infidelitatem discipulorum: ut intelligamus quantum ejus beneficio nobis praestitum est, ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit eos, instruxit eos, vixit cum eis in terra, fecit ante eorum oculos tanta mirabilia usque ad mortuos suscitandos. Mortuos resuscitavit, carnem suam posse resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad monumentum: corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Dominum ab Angelis audierunt: feminae viris nuntiaverunt. Et quid scriptum est? quid audistis? Visa sunt ista ante oculos eorum quasi deliramenta. Magna infelicitas conditionis humanae! Quando locuta est Eva quod dixerat serpens, audita est cito. Mulieri mentienti creditum est, ut moreremur: non est creditum feminis vera dicentibus, ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit Evae? Si feminis credendum, quare sanctis mulieribus non crediderunt discipuli? Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio Domini nostri. Nam hoc est quod egit Dominus Jesus Christus, ut prius illum sexus femineus resurrexisse nuntiaret. Quia per sexum femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo, quia virgo Christum pepererat, femina resurrexisse nuntiabat. Per feminam mors, per feminam vita. Sed non crediderunt discipuli ut dixerant feminae: delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant.
49.3.1
SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III. De resurrectione Christi secundum Lucam. CAPUT III.
49.3.1
Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de Christo confessio. Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur secum de his quae acciderant in Jerusalem, de iniquitate Judaeorum, de morte Christi: ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis, factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne agnoscerent eum. Oportebat enim, ut melius cor instrueretur: cognitio differtur: quaerit ab eis quid inter se loquerentur, ut quod ipse sciebat illi faterentur. Et quod audistis, mirari coeperunt, quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et nescis quae ibi gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens factis et dictis. Hoc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum? Judici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba devenerant. Quid est quod dixi, alienorum verba? Recolite, quando ipse Jesus ait discipulis suis, Quem me homines esse dicunt filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es; alii, quia Joannes Baptista; alii, quia Jeremias, aut unus ex Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis? Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed Filius Dei vivi; adimpletor Prophetarum, creator et Angelorum. Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire ex hac voce, et tali voce.« Beatus es, Simon Bar- Jona; quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo.» Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid erat, nisi quod ait Psalmus, Omnis homo mendax?

Intertext edge

Open linked passage

Note