Sermones de tempore
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7335 Sedete
79.1
CAPUT II.
79.1
Christus semper Deus. Dei notitiam vanitas litigando quaerit, pietas credendo. Deus Christus, hoc semper: nunquam hoc desinet, quia nunquam coepit. Si enim per gratiam ejus aliquid incipit, quod nunquam desinat; ille quomodo desinet, qui nunquam coepit? Quid est quod incipit, et nunquam desinet? Immortalitas nostra initium habebit, finem non habebit. Non enim jam habemus, quod cum habere coeperimus, non amittemus. Semper ergo Deus Christus. Et qualis Deus? Quaeris qualis? Patri aequalis. Noli ergo quaerere in aeternitate qualitatem, sed felicitatem. Qualis Deus Christus, cape, si potes. Ecce dico, non te fraudabo. Quaeris qualis Deus Christus? Audi me, imo audi mecum: simul audiamus, simul discamus. Non enim quia loquor et vos auditis, ideo vobiscum non audio. Quaeris ergo, cum audis, Deus est Christus, Qualis Deus Christus? Audi mecum: non, inquam, me audi, sed mecum. In hac enim schola omnes sumus condiscipuli. Coelum est cathedra magistri nostri. Audi ergo qualis Deus Christus. In principio erat Verbum. Ubi? Et Verbum erat apud Deum. Sed verba quotidie solemus audire. Noli sic cogitare, quomodo soles audire, Deus erat Verbum. Qualis quaero. Nam ecce jam Deum credo: sed qualis Deus sit, quaero. Quaerite faciem ejus semper. Nemo quaerendo deficiat, sed proficiat. Proficit quaerens, si pietas quaerat. Quomodo quaerit pietas, quomodo vanitas? Pietas quaerit credendo, vanitas litigando. Si enim litigare mecum velis, mihique dicere, Quem Deum colis? qualem Deum colis? ostende mihi quod colis: respondebo, Etsi est quod ostendam, non est cui.