Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de tempore
Augustine of HippoTemp 80 · 7335-sedeteMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7335 Sedete
80.1
CAPUT III.
80.1
Pauli in Dei cognitione modestia. Nec ego audeo dicere, jam me cepisse quod quaeris. Ingredior enim, quantum possum, post vestigia illius tanti athletae Christi, apostoli scilicet Pauli dicentis, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ego me ipsum: Ego, quid est, et, me ipsum? Ego qui plus omnibus illis laboravi. Novi, Apostole, quomodo dicas, Ego. Expressio est, non elatio. Nam vis audire quomodo dicat, Ego? Cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; et quasi nos ad illum, Quis? et ille ad nos, Non ego autem, sed Dei gratia mecum. Ille ergo cum quo tanta gratia Dei erat, ut posterius vocatus plus praecedentibus laboraret; dicit tamen, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ibi ego, ubi non apprehendit. Humanae quippe infirmitatis est, non apprehendere. Ubi autem levatus est in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, non dixit, Ego. Sed quid dixit? Scio hominem ante annos quatuordecim. Scio hominem: et ipse homo erat qui loquebatur, et quod in eo factum est, quasi alterum fecit, ideo non defecit. Noli ergo contendere, noli litigare, exigendo a me qualem Deum colo. Non enim idolum est, et digitum extendo, et dico tibi, Ecce Deum quem colo: aut aliquod sidus est, aut aliqua stella, aut sol, aut luna; et extendo digitum in coelum, et dico, Ecce quod colo. Non est quo digitus extendatur: sed est quo mens extendatur. Vide ipsum non comprehendentem, et tamen quaerentem; sequentem, inhiantem, suspirantem, desiderantem: vide illum, quid intendat vide, ad Deum suum, utrum digitum, an vero animum. Quid ait? Non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae sunt ante extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo. Sequor, inquit: ambulo, inquit, in via sum. Sequere, si potes: simul ad patriam veniamus, ubi non a me quaeras, nec ego a te. Simul ergo modo credendo quaeramus, ut simul postea videndo gaudeamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note