Sermones de tempore
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7335 Sedete
82.1
CAPUT V.
82.1
Deus habitare vult in corde mundo. Avaritiae homo servit, non Deo. Tu mihi dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego tibi dico: Attende, paululum ad cor tuum. Ostende, inquis, mihi Deum tuum. Attende, inquio, paululum ad cor tuum. Quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle inde. Venire ad te vult, Deus; Dominum ipsum Christum audi: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus. Ecce quid promittit Deus. Si ego promitterem venturum me in domum tuam, mundares eam: Deus in cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Non amat habitare cum avaritia, cum muliere immunda et insatiabili, cui tu jubenti serviebas, et Deum videre quaerebas. Quid fecisti, quod Deus jussit? Quid non fecisti, quod avaritia jussit? Quid fecisti, quod Deus jussit? Ego ostendo quid habitet in corde tuo, qui vis videre Deum. Hoc enim dixeram: Est quod ostendere, sed cui non est. Quod Deus jussit, quid fecisti? Quod avaritia jussit, quid distulisti? Jussit Deus ut nudum vestires, tremuisti: jussit avaritia ut vestitum exspoliares, insanisti. Si fecisses quod Deus jussit, quid tibi dicam, haberes illud et illud? Ipsum Deum haberes. Si fecisses quod Deus jussit, Deum haberes. Fecisti quod avaritia jussit, quid habes? Scio, dicturus es mihi: Habeo quidquid abstuli. Ergo auferendo habes. Habes aliquid apud te, qui perdidisti te? Habeo, inquis. Ubi, ubi, rogo te? Certe aut in cubiculo, aut in saccello, aut in arca: nolo amplius dicere. Ubicumque habes, modo certe tecum non habes. Certe modo cogitas in arca te habere: forte periit, et nescis; forte cum redis, non invenis quod dimisisti. Cor tuum quaero: ibi quid habeas, interrogo. Ecce implesti arcam tuam, et fregisti conscientiam tuam. Vide plenum: disce esse plenus. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Nempe omnia perdiderat. Unde ergo istas gemmas laudis Domino proferebat?