Sermones de tempore
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7335 Sedete
83.1
CAPUT VI.
83.1
Tenebrae cupiditates et opera mala. Munda ergo cor, quantum potes: id age, id operare. Et ut ille mundet ubi maneat, roga, supplica, humiliare. Non capis,« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.» Ecce quare non capis. Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quae sunt tenebrae, nisi opera mala? Quae sunt tenebrae, nisi cupiditates malae, superbia, avaritia, ambitio, invidentia? Omnia ista tenebrae sunt: ideo non comprehendis. Nam lux lucet in tenebris: sed da qui comprehendat.
83.2
Deus homo factus manet semper Deus. Una persona Deus et homo in Christo. Vide ergo, ne forte hoc quomodocumque possis accipere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Per hominem Christum tendis ad Deum Christum. Multum est ad te Deus: sed homo factus est Deus. Quod longe erat a te, per hominem factum est juxta te. Ubi maneas, Deus est: qua eas, homo est. Idem ipse Christus, et qua eas, et quo eas. Ipse ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Apparebat homo, et latebat Deus. Occisus est homo, et offensus est Deus: sed resurrexit homo, et inventus est Deus. Cogita ergo quanta fecit ut Deus, quanta passus est ut homo. Occisus est, sed non in divinitate: ipse Christus occisus est. Non enim duo, Deus et homo; ut jam non faciamus vel noverimus Trinitatem, sed quaternitatem. Homo quidem homo, et Deus Deus; sed totus Christus homo et Deus: ipse ergo Christus homo et Deus. Quomodo tu homo corpus et animus: sic totus Christus homo et Deus. Ergo totus Christus, caro, anima, et Deus.