Sermones de tempore
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7335 Sedete
86.1
CAPUT IX.
86.1
Bona opera frequentanda. Peccata, praeter crimina, sunt alia minora. Mundet nos gratia sua: mundet nos opitulationibus et consolationibus suis. Fratres mei, per ipsum et in ipso obsecro vos, in bonis operibus abundetis, in misericordia, benignitate, bonitate. Cito dimittite quod in vos peccatur. Nemo teneat iram adversus alium, ne intercludat sibi orationem ad Deum. Haec enim omnia, quia in hoc saeculo sumus, quia etsi proficimus, etsi juste vivimus, sine peccato hic non vivimus. Non enim peccata sola sunt illa quae crimina nominantur, adulteria, fornicationes, sacrilegia, furta, rapinae, falsa testimonia: non ipsa sola peccata sunt. Attendere aliquid quod non debebas, peccatum est: audire aliquid libenter, quod audiendum non fuit, peccatum est: cogitare aliquid, quod non fuit cogitandum, peccatum est.