Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de tempore
Augustine of HippoTemp 87 · 7335-sedeteMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7335 Sedete
87.1
CAPUT X.
87.1
Remedia quotidiana. Minora peccata multitudine obruunt. Sed dedit Dominus noster post illud lavacrum regenerationis alia quotidiana remedia. Quotidiana nostra mundatio, dominica oratio. Dicamus, et verum dicamus, quia et ipsa eleemosyna est: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis. Mementote, fratres, ad dexteram staturis quid dicturus est. Non dicet, Illa et illa magna fecistis: sed, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Ad sinistram staturis non est dicturus, Illa et illa mala fecistis: sed, Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Illi pro eleemosyna, in vitam aeternam: isti propter sterilitatem, in ignem aeternum. Modo eligite aut dextram aut sinistram. Nam rogo vos, quam habere poterit spem salutis piger in remediis, creber in morbis?

Intertext edge

Open linked passage

Note