Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
10.1
SERMO X. De Psalmi CXLIX. vers. 1. Cantate Domino canticum novum, etc..
10.1
I. Canticum duplex: vetus et novum. II. Quae sanctorum Ecclesia in terris. III. Quae vera Sion, et quae ejus conditio. IV. In Christo fides et spes felicitatis nostrae.
10.1
VENERUNT dies, ut cantemus Alleluia. Adeste animo, fratres, ad percipiendum quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam charitatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo, Cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei; adeste intenti, et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Sed laudate Deum non solum in voce, sed et in intellectu, et in opere bono, et sicut nos exhortatus est Psalmus, cantemus Domino canticum novum. Sic enim coepit: Cantate Domino canticum novum. Vetus homo vetus canticum. Novus homo novum canticum. Vetus Testamentum vetus canticum. Novum Testamentum novum canticum. In Veteri Testamento promissiones sunt terrenae, in Novo Testamento promissiones sunt coelestes. Quisquis terrena diligit, et terrenis incubat delectationibus, vetus canticum cantat. Qui vult cantare canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est, quia nunquam veterascit, et innovat amantem. Itaque, fratres, commendamus vobis, ut Deum diligatis; imo ipse commendat omnibus nobis. Bono enim nostro illum diligimus, non bono ipsius, quia malo nostro eum non diligimus, non malo ipsius. Non enim minus habebit Deus Divinitatem, si homo in illo non habuerit Charitatem. Nos crescimus ex Deo, non ille ex nobis, et tamen tantum nos dilexit prior, antequam eum diligeremus, ut Filium suum unicum mitteret mori pro nobis. Qui fecit nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo factus est inter nos? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
10.2
Ergo, fratres, si ante amare pigebat, saltem nunc redamare non pigeat. Foedos nos amavit, quia peccatores amavit. Etenim Christus, ait Apostolus, pro impiis mortuus est. Qui donavit impiis mortem suam, quid servat justis, nisi vitam suam? Videte denique, ubi, vel a quibus canticum istud novum Domino cantetur. Cum diceret enim: Cantate Domino canticum novum, subnexuit, et ait: Laus ejus in Ecclesia Sanctorum, et potest esse in terra Ecclesia Sanctorum? Dicit enim Propheta: Quia contaminata est terra in sanguine, et adulteria, et homicidia effusa sunt super terram. Quomodo ergo videbitur Ecclesia Sanctorum haberi posse in terris? Apostolus docet dicens, quia in terris ambulantes conversationem habemus in coelis. Sic ergo efficitur, ut in terris positi coelestem Ecclesiam faciant Sancti. Laetetur, inquit, Israel in eo, qui fecit eum. Israel, id est, justi et sancti laetentur in Domino, injusti autem laetentur in saeculo. Finito saeculo finitur injustorum exultatio, quia permanente Domino permanebit justorum exultatio. Ergo si pertinemus ad Israel, et si volumus esse Israel, non laetemur in his, quae facta sunt, sed in eo, qui fecit. Sit spes nostra Deus noster. Qui fecit haec omnia, melior est omnibus. Quid est Israel? Videns Deum. Quomodo sumus Israel, si nondum videmus? Est quaedam visio hujus temporis, erit alia visio futuri temporis. Visio, quae modo est, per fidem est; visio, quae futura est, per speciem erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus? Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga apostolum Joannem. Deus, inquit, charitas est. Quisquis habet charitatem, ut quid illum mittimus longe, ut videat Deum? Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non habitat, non ibi habitat Deus. Si autem charitas ibi inhabitat, Deus ibi inhabitat. Vult illum videre sedentem in coelo, habeat charitatem, et in illo habitat.
10.3
Sed Et filii Sion exultent in Rege suo. Qui illi sint, operae pretium est noscere. Sion Specula interpretatur; specula vero est locus excelsus et editus, de quo longe prospicitur, quod venturum est. Si ergo et nos vitam nostram altius a terra, et longe sublimius ab humanis vitiis collocaverimus per virtutem fidei, recte Sion Filii appellabimur. Rex autem Sion sine dubio ille est, qui dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus. Quae Sion, ipsa et Jerusalem, sed Sion vera, et Jerusalem vera, non illa quae bello cecidit, quae nobis in mysterio posita est, sed illa, quae est in coelis: Jerusalem, quae est mater nostra. Ipsa nos genuit, ipsa nos nutrivit, ex parte peregrina in saeculo, ex magna parte commanens in coelo. Ex parte, qua commanet in coelo, beatitudo est Angelorum; ex parte, qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est justorum. De illa dictum est: Gloria in excelsis Deo; de hac dictum est: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant, non pedibus corporis, sed affectibus cordis. Non quaerant naves, sed pennas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et dilectio proximi. Peregrinamur enim, dicit Apostolus: Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Sed venerunt ad nos litterae de patria nostra admonentes reversionem nostram. Ipsae nobis leguntur, cum divinae Scripturae nobis recitantur. Beati, qui ibi sunt! Nullis jam cupiditatibus sauciantur, nullis iniquitatibus vel propriis, vel alienis cruciantur, quorum non est negotium, nisi laudare Deum. Non arant, non seminant. Opera enim sunt ista necessitatis; ibi necessitas non est. Non furantur, non depraedantur. Opera enim sunt ista iniquitatis; ibi iniquitas non est. Non frangunt panem esurienti, non vestiunt nudum, non suscipiunt peregrinum, non sepeliunt mortuum. Opera enim sunt ista misericordiae; ibi nulla miseria est, in qua fiat misericordia.
10.4
O beati! Putamus, erimus et nos sic? Eia suspiremus, de suspirio gemamus, et quid sumus, et illud, ubi sumus. Et ubi sumus? In saeculo vano et transitorio. Et quid sumus? Mortales, projecti, abjecti, et sicut quidam dixit Sanctus: Terra et cinis. Sed qui promisit nobis immortalitatem, et aeternitatem, omnipotens est. Si ad nos attendamus, quid sumus? Si ad illum, Deus est, omnipotens est. Non est facturus Angelum ex homine, qui fecit hominem ex nihilo? Aut vere pro minimo habet Deus hominem, propter quem mori voluit Unicum suum? Attendamus indicium dilectionis, et promissionis, unde tales arrhas accepimus. Tenemus mortem Christi, tenemus sanguinem Christi. Erigat se ergo et humana fragilitas, non desperet, non se avertat. Qui promisit, Deus est, et venit, ut promitteret. Apparuit hominibus, venit suscipere mortem nostram, promittere vitam suam. Ita enim voluit Deus infirmitatem humanam de sua promissione esse securam, ut non solum diceret, sed et scriberet. Credentibus dixit, dubitantibus cavit, et ecce omnia tenentur in quodam Chirographo, in sancta Scriptura. Venit ergo ad regionem peregrinationis nostrae accipere, quod hic abundat: opprobria, flagella, contumelias, spineam coronam, crucem, mortem. Haec abundant in regione nostra. Attulit commercia, venit, attulit nobis de illa regione bona, et in regione nostra pertulit mala. Promisit nobis tamen, quod ibi futuri sumus, unde venit, et ait: Pater, volo, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Tanta praecessit dilectio, quia, ubi nos eramus, fuit nobiscum; ubi ipse est, erimus cum illo. Tenete ergo Christum, fratres, tenete fidem, tenete viam. Ipsa vos perducet ad id, quod videre modo non potestis. In illo enim capite apparuit, quod speretur in membris. In illo fundamento demonstratum est, quod in nostra aedificetur fide, ut postea perficiatur in spe.