Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
11.1
SERMO XI. In Natali Joannis Baptistae .
11.1
I. Quis, et cui, et quam lucernam paraverit. II. Joannis Baptistae modestia. III. Joannis Baptistae dignitas. IV. Mysterium Trinitatis, et Patris, Filiique coaeternitas. V. In Christi Baptismo manifestata Trinitas. VI. Quinam sint occulti inimici Christi. VII. Quinam sint aperti inimici Christi. VIII. Anacephalaeosis et Adhortatio.
11.1
Loquimur Charitati Vestrae in domo Dei, quod praesens Psalmus admonuit. Quis est, qui dicat: Paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem florebit sanctificatio mea; et quae illa lucerna sit, quam paravit Christo suo, et qui sint inimici Christi ejus, quos per illam lucernam induit confusione, et quae sanctificatio ejus, qui paravit lucernam Christo suo, quae florebit super Christum ejus. In his enim omnibus verbis illud tantum videtur planum, et apertum, quod hic ait: Christo meo. Non enim aliud intelligendum est, quam Christus Dominus et Salvator noster. Perscrutantes itaque, quantum largitur Deus, altitudinem sensus hujus, invenimus hoc Deum Patrem dicere. Deus ergo Pater, id est, persona Dei Patris per Prophetam loquitur: Paravi lucernam Christo meo. Filium autem Dei eumdem esse et Christum Dei, non est exponendum Christianis. Inventa itaque loquentis persona videamus, quae sit lucerna a Deo Patre Christo Filio praeparata. Dominus ipse dicit de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exultare ad horam in lumine ejus. Lucernam ergo dixit Joannem accensam de fonte luminis, ut testimonium perhiberet veritati. In hac enim caecitate jacebant homines, et in hac oculi interioris infirmitate, ut Sol justitiae per lucernam quaereretur. Nam si quis haberet mundum oculum cordis, eum ipsum prius intueretur, nec ad ejus testimonium lucernam quaereret. Cum enim de illa lucerna dixisset: Voluistis exultare ad horam in lumine ejus; ego autem, inquit, habeo testimonium majus, quam Joannem. Lucerna ergo infirmis in nocte accensa est. Et quomodo illam accendit? Pater Christo Filio suo de Joanne dicit: Ecce mitto Angelum meum ante te, qui praeparabit viam ante faciem tuam. Paravit lucernam Christo suo.
11.2
Quomodo inimicos ejus per ipsam lucernam induit confusione? Ac prius videte, quod diximus, de fonte luminis accensam lucernam. Ipse Joannes testatur: Nos autem, inquit, de plenitudine ejus accepimus. Erat autem Joannes tanta excellentia praecellens, ut non ante Christum missus, sed ipse Christus putaretur. Ille autem, si lucerna esset extincta, et nidore superbiae fumida, quando ad eum missum est a Judaeis, dictumque illi: Tu quis es? Tu es Christus? An Elias? An Propheta? diceret: Ego sum. Invenerat enim occasionem jactantiae suae, ultro honorem falsum errore hominum deferente. Numquid hoc persuadere laborabat, quod priores dicebant, qui interrogabant? Sed missus est humilis ad parandam viam excelso. Inde amicus Sponsi, quia servus cognitor Domini. Et ait: Ego sum vox clamantis in eremo: Parate viam Domino. Rectas facite semitas ejus. Ego non sum Christus, nec Elias, nec Propheta. Et illi: Quis ergo es? Et quid dixit? Ego sum vox clamantis in deserto: Parate viam Domino. Jam enim ista praedixerat Isaias. De quo autem praedixerit, ibi intelligitur. Legistis, inquit, hoc in Isaia, et forte lectum ignorastis, unde sit dictum. Ego sum, de quo est dictum. Quantum autem se abjicit, qui tantum erigebatur, ut Christus putaretur, quantum se abjicit, videte. Ego quidem, inquit, baptizo vos in aqua; qui autem post me venit, major me est. Et aliquanto posset me major dici. Majorem se illum dicit. Dic, quanto majorem? Cujus non sum, inquit, dignus corrigiam calceamenti solvere.
11.3
Jam hinc intelligite dispensationem, quare Joannes ante Christum praemissus est. Videtis, quanto sit minor, quantoque illum fateatur esse majorem, ut dicat indignum se solvere corrigiam calceamenti ejus. Quantus est iste, qui se dicit indignum solvere corrigiam calceamenti hujus? Quantus est? Ubi quaerimus? Si ab ipso Joanne quaeramus, quantus sit Joannes, non invenimus; humiliat enim se, et nihil de se, vel veraciter, jactanter loquitur. Quantus ergo sit Joannes, qui non est dignus corrigiam calceamenti solvere ejus, qui homo putabatur, a quo audituri sumus? Ipsum Dominum interrogemus, et dicamus ei: Domine, perhibuit de te Joannes magnum testimonium, et cum ejus magna excellentia inter homines appareret, ut Christus esse putaretur, quaesitumque ab eo esset, quis esset, dixit non se esse Christum, dixit venturum esse majorem se, et tanto majorem, ut non sit dignus corrigiam solvere calceamenti ejus. Tanquam lucerna fidelis locuta est de excellenti lumine tuo. Hoc de te Joannes. Videamus, quis sit, qui de te ista, quantus sit ille, qui se ita humiliavit tibi, teque tanto ampliorem se confessus est. Quis est? Ille de te ista. Tu de illo dic nobis aliquid. Audi vocem Domini de Joanne. In natis mulierum nemo exurrexit major Joanne Baptista. Sed quid ait? Qui autem minor est, in regno coelorum major est illo. Se ipsum dicit; non enim arrogans est Deus, cum commendat magnitudinem suam. Quid est: Qui minor est? Qui posterior aetate, major majestate. Posterior enim natus Joanne est Dominus Christus, sed in eo, quod factus est propter nos, non in eo, per quod facti sumus. Ille, qui post Joannem natus est, audi a Patre: non ante Joannem, non ante David, non ante Abraham, sed Ante luciferum genui te. Si ergo accommodatum est aliquid infirmitati nostrae, ut diem lucerna praecederet, et creditum est lucernae de die, quanto magis credendum est diei de lucerna, quia In natis mulierum nemo exurrexit major Joanne Baptista. Homo igitur, quo nemo major natus erat, cum dicit se indignum solvere corrigiam calceamenti cujusdam, quid est ille, cujus non est dignus solvere corrigiam calceamenti homo, quo nemo major erat? Si jam Joannes tantus homo, ut amplior non possit esse homo, quidquid illo majus, amplius est, quam homo. Si jam Joannes tantus homo, ut major illo nullus sit homo, qui major illo est, amplius est, quam homo. Et qui amplius est, quam homo, tamen propter hominem homo, merito super eum floret sanctificatio Patris.
11.4
Super eum enim Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Flos sanctitatis in specie columbae, in forma simplici atque innocenti tunc demonstratus est plenius ipsi Joanni, ut impleretur: Et super ipsum florebit sanctificatio mea. Ego, inquit, non noveram eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego, inquit, quod vidi, testimonium perhibeo, quia ipse est electus Dei. De quo testimonium perhibet? Super quem vidit florere sanctificationem Patris. Unde vidit descendentem Spiritum sanctum? Non enim a Filio aliquando recessit Spiritus sanctus, aut aliquando Filius a Spiritu, aut aliquando Filius a Patre, aut Pater a Filio, aut Spiritus a Filio et Patre. Sed aliter ista intelliguntur mente purgata, aliter oculis demonstrantur. Nullo tempore praecedit Pater Filium, nullo tempore sequitur Filius Patrem, nullo tempore, quia ibi nullum tempus. Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator temporum, unus Deus. Ibi ergo non est, ut dicas: Prior est Pater, posterior Filius. Ex quo Pater, ex illo Filius. Quaere: Ex quo Pater? Superas cogitatione terram, caelum, Angelos, visibilia, invisibilia, universam creaturam, et quaeris: Ex quo coepit Pater? Non sic quaeruntur aeterna. Noli quaerere ex quo, nisi quod incipit. Noli quaerere ex quo, a quo incipit, quidquid coepit, et quod a nullo incipit, quia non incipit. Sicut autem non incipit Pater, non incipit Filius, sed est Filius splendor Patris. Sic splendor ignis, ex quo ignis, et splendor Patris, ex quo Pater. Ex quo autem Pater? Ab aeterno in aeternum. Ergo et splendor Patris ab aeterno in aeternum, et tamen, quia splendor illius, Filius illius, et sic non coepit tempore, ut genitus sit a Patre? Quis hoc videat? Lima cor, excute pulverem, dilue maculam. Quidquid interiorem perturbat intuitum, curetur, et sanetur, et apparebit, quod dicitur, et creditur, antequam videatur.
11.5
Modo tamen credimus, fratres. Quid credimus? Patrem et Filium et Spiritum sanctum nullo tempore se praecedere. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus nullo tempore se praecedant, non tamen potui nominare Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nisi ista nomina tempora tenerent, et temporibus suis tenerentur. Non est prior Pater, et posterior Filius, et tamen ego non potui dicere, nisi unum prius, et alium posterius, et sua tempora omnes syllabae tenuerunt, et secunda syllaba in verbis meis sonare non potuit, nisi cum prima transisset. Peracta sunt tempora in syllabis meis, cum ea dicerem, quae non habent tempora. Sic ergo, fratres mei, cum illa Trinitas sensibiliter ostenderetur huic carni, in fluvio apparuit omnis Trinitas, ubi baptizatus est Dominus a Joanne. Baptizatus est enim, ascendit a baptismo, descendit columba, et sonuit vox de caelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui. Filius in homine, Spiritus in columba, Pater in voce. Res indiscreta discrete monstrata est; si tamen dicenda est res, sed potius rerum omnium causa, si tamen causa. Quid enim dicimus, cum de Deo dicimus? Et tamen dicimus, et dici se sinit, qui non est, velut cogitatur; dici autem non potest, nec quo modo cogitatur. Sed quantum ad homines, fratres, ecce per columbam apparuit, et impletum est: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Florebit enim dictum est: clare apparebit. Nihil enim in arbore flore clarius, nihil lucidius. Age jam. Pervenimus ad ultima verba Hypopsalmatis: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Recordor me praetermisisse, qui sint inimici, qui confusi sunt per lucernam.
11.6
Paravi lucernam Christo meo, Pater dixit de Filio suo. Quam lucernam? Joannem. Interroga ipsum Filium. Ille erat lucerna ardens et lucens. Inimicos ejus induam confusione. Inimici Christi aperti qui, nisi Judaei? Habet enim occultos inimicos Christus. Omnes inique atque impie viventes inimici sunt Christi, etsi signentur nomine ejus, etsi vocentur Christiani. Quibus enim dicturus est: Non novi vos, et dicunt illi: Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quid manducavimus et bibimus in nomine tuo? Non enim escas suas pro magno jactabant, et inde se ad Christum pertinere dicebant. Est esca quaedam, quae manducatur et bibitur, et Christus est. Et ab inimicis Christus manducatur et bibitur. Norunt Fideles Agnum immaculatum, quo vescuntur, atque utinam sic vescantur, ut non sint poenae debitores! Sicut enim dicit Apostolus: Quicumque manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Ergo inimici Christi sunt, qui malunt inique vivere, quam illi obtemperare, et cum dicitur venturus judicare vivos et mortuos, timent ne veniat. Si illis liceret, facerent ne veniret. Quia non potuerunt facere ut non veniret, facerent ne rediret. Jam Judaei hoc voluerunt facere, ne rediret. Missus est enim filius ad malos illos colonos, ad malos conductores nolentes reddere mercedem, et lapidantes servos missos ad se. Tunc dixit paterfamilias, dominus vineae: Mittam filium meum. Forsitan vel ipsum reverebuntur. Illi autem cogitaverunt dicentes: Hic est haeres. Venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas! Non potuerunt facere, ne veniret a patre, et conati sunt facere, ne rediret ad patrem. Sed cui hoc? Videbant quidem et contemnebant mortalem, sed in eo non potuerunt occidere nisi mortem. In morte Christi mors mortua est. Ille resurgens ascendit ad Patrem et venturus est. Quid timetis? Amate, et securi eritis. Nonne nos oramus: Adveniat regnum tuum. Ergo, fratres, oramus, et timemus, ne exaudiamur?
11.7
Sed isti, ut dicere coeperam, occulti sunt inimici. De illis apertis loquamur, qui aperte inviderunt, saevierunt, tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, crucifixerunt, occiderunt, sepultum custodierunt. Videamus, quomodo induti sunt confusione per illam lucernam. Cum miracula viderent in Domino iidem inimici: Dic nobis, inquiunt, in qua potestate ista facis? Inimico animo interrogaverunt, ut, si ille fateretur potestatem suam, quasi blasphemandi reum tenerent. Sed, quomodo ille fecit de nummo, quando volebant calumniari ei, si diceret: Reddatur tributum Caesari, quasi maledixisset genti Judaeorum, quam fecisset subditam et tributariam; si autem dixisset: Non reddatur, criminarentur eum apud Caesaris amicos et ministros, quod prohiberet reddi; ille autem: Ostendite, ait, mihi nummum; cujus habet imaginem, et superscriptionem? Responderunt: Caesaris. Reddite ergo Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt, Deo. Hoc est dicere: Si Caesar quaerit imaginem suam in nummo, Deus non quaerit imaginem suam in homine? Sic et hic inimici calumniatores In corde et corde locuti sunt mala. Semel enim dixissent in corde, nisi, qui talia loquerentur, duplex cor haberent, et, unde paulo ante dictum est, cor combinatum, non simplex. Videte enim, quantum interest. De servis Dei multis dictum est, qui habebant unum cor: Erat, inquit, illis anima una, et cor unum in Deum. Multi simplices habent unum cor, unus dolosus duo corda. Ergo, quia illi loquebantur in corde et corde: Dic nobis, in qua potestate ista facis? id est, si dixeris, honoramus; si dixeris, veneramur; si dixeris, exoramus, videtur hoc sonare de alio corde; de alio autem( nam duplex ibi erat) si dixeris, calumniamur; si dixeris, inveniemus, quod teneamus; si dixeris, inveniemus, quod accusemus. Tales inimici. Sed confundantur de lucerna. Modo illos videbitis confundi. Et bene, quia tempus agimus lucernarium, confundantur inimici Christi per lucernam, quam paravit Christo suo Pater. Ille enim lucerna erat ardens, ipse Dominus ait. Quid ergo istis respondit dicentibus: Dic nobis, in qua potestate ista facis? interrogabo et ego unum sermonem. Dicite mihi: Joannis baptismus unde est? De coelo, an ex hominibus? Illi autem perturbati apud se: Si dixerimus: De coelo, dicturus est nobis: Quare non credidistis ei? Id est, ut quid me interrogatis, in qua potestate ista facio, quando de me ille perhibuit testimonium, quem vos interrogastis? Ergo si dixerimus: De coelo, dicet nobis: Quare non credidistis ei? Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum; omnes enim Joannem tanquam prophetam habebant, hac timentes populum, hac timentes veritatem, hinc timidi, hinc invidi, ubique caeci responderunt: Nescimus. Prolata est lucerna, fugerunt tenebrae. Etenim, quamvis praesentes essent corpore, fugerunt corde dicendo se nescire quod sciebant. Indicium fugae cordis timor. Timebant a populo lapidari, si dicerent ex hominibus baptismum Joannis; timebant a Christo convinci, si dicerent de coelo baptismum Joannis. Fugerunt confusi. Nominato ergo Joanne timuerunt, conturbati tacuerunt. Et ille: Nec ego dicam vobis, in potestate ista facio.
11.8
Parata est ergo lucerna Christo Domino nostro Joannes Baptista. Inimici ejus calumniosi interrogatores prolato lucernae lumine confusi recesserunt. Impletum est: Inimicos ejus induam confusione. Nos autem, fratres, et per Joannem Baptismam praecursorem agnoscentes Dominum, imo et per ipsius Domini testimonium, de quo ait: Habeo testimonium majus Joanne, credentes in Christum efficiamur corpus capitis ipsius, ut unus Christus sit caput et corpus, et in omnibus nobis unum factis implebitur: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea.