Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Augustine of HippoIned 12 · 7505-serineMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7505 Serine
12.1
SERMO XII. In vigiliis Apostolorum Petri et Pauli .
12.1
I. Petrus a Domino de dilectione ter interrogatus. II. Contra eos, qui gregem Domini dividunt. III. Contra Donatistas gregem Domini Africa concludentes. IV. Donatistae magis caeci quam Judaei. V. Dehortatio a Schismate.
12.1
OMNIA, quae modo leguntur de sancto Evangelio, post resurrectionem Domini gesta et dicta sunt. Audivimus ergo Dominum Jesum Christum interrogantem Apostolum Petrum, interrogantem autem utrum diligeret eum. Interrogabat ergo Dominus servum, magister discipulum, creator hominem, redemptor liberatum, firmitas trepidum, praescius ignarum, et ubi se faciebat interrogantem, ibi ostendebat docentem. Non enim aliquid Christus nesciret, quod Petrus in corde gestaret. Interrogat semel. Respondet ille; nec sufficit. Interrogat iterum; nec aliud, sed hoc, quod interrogaverat, hoc idem etiam ille respondet. Tertio repetitur interrogatio, tertio respondet dilectio. Ille enim ter interrogabatur propter amorem, qui ter negaverat per timorem. Cum Dominus moreretur, timuit, timuit, et negavit; resurgens autem Dominus amorem inseruit, timorem fugavit. Quid enim jam timeret Petrus? Nam, quando negavit, utique ideo negavit, quia mori timuit. Resurgente Domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret? Certe ille nempe ipse interrogabat vivus, qui sepultus est mortuus. Ille aderat, qui in ligno pependerat. Quando judicabatur Dominus noster Jesus Christus a Judaeis, tunc Petrus interrogatus, et, quod pejus est, a muliere, et, quod est dedecorosius, ab ancilla, timuit, et negavit. Sub ancilla trepidavit, sub Domino fortiter stetit. Confitenti autem amorem suum semel, et iterum, et tertio oves suas commendavit. Diligis me? inquit. Domine, tu scis quia amo te. Et ille: Pasce agnos meos. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio; tanquam non esset, ubi ostenderet Petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor fidelis sub Principe omnium pastorum. Amas me? Amo. Et quid mihi praestiturus es amans me? Quid mihi collaturus es homo creatori tuo? Quid collaturus es de amore tuo redemptus redemptori tuo, ut multum, miles regi tuo? Quid es collaturus? Hoc solum exigo. Pasce oves meas.
12.2
Videte tamen, fratres, propter homines servos malos, qui de grege Domini peculia sibi fecerunt, et quod non emerant, diviserunt. Extiterunt enim quidam servi infideles, diviserunt gregem Christi, et de grege ipsius quodam modo furtis suis peculia sibi fecerunt, et audis eos dicere: Oves meae sunt illae. Quid quaeris ad oves meas? Non te inveniam ad oves meas. Si et nos dicamus meas, et illi dicant suas, perdidit Christus oves suas. Ponite vobis ante oculos Principem pastorum, Dominum gregis sui stantem, et discernentem, et dijudicantem inter servos suos. Tu quid dicis? Oves meae sunt istae. Et tu quid dicis? Istae sunt oves meae. Quas ego emi, ubi sunt? Servi mali! oves vestras dicitis, et, quod emi, vobis vindicatis, cum vos, si non emerem, periretis? Nos, absit ut dicamus vos oves nostras! Non est ista vox catholica, non est germana, non est Petri, quia est contra Petram. Oves estis, sed illius, qui emit et nos, et vos. Unum Dominum habemus. Pastor est, sed non conductus. Suas pascit, et, quod nemo facit de ovibus, et pretium dedit, et instrumentum confecit. Quaere pretium. Sanguis ipsius est. Quaere instrumentum. Evangelium est, quod modo, cum recitaretur, audistis. Quid dixit Petro? Amas me? Amo. Pasce oves meas. Numquid tuas? Vultis noscere, cui dicat tuas? Audite in Libro sancto, qui vocatur Canticum Canticorum. Leguntur ibi sancta Amatoria: Sponsus et Sponsa, Christus et Ecclesia. Et ille totus Liber quasi Carmen est Nuptiarum, quomodo dicunt Epithalamium, sed cubilis sancti, cubilis casti. In sole enim posuit tabernaculum suum, hoc est, in luce, in publico, ubi pateret, et non lateret, Et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo. Accepit enim conjugem, humanam carnem. Thalamus ejus erat uterus virginalis. Illic sibi conjunxit Ecclesiam, ut impleretur, quod ante praedictum est: Et erunt duo in carne una.
12.3
Loquebantur ergo inter se amantes isti, Christus et Ecclesia. Ait illi Ecclesia: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Quare volo, et annunties mihi, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Ideo, inquit, volo, ut annunties mihi, Ubi pascis, ubi cubas in meridie, ut quando ad te venio, non errem, Ne forte quasi operta fiam super greges soladium tuorum, id est, irruam in greges non tuos, sed sodalium tuorum, Velut operta. Quid est aliud Operta, nisi quasi latens et ignorata? Solent Donatistae in his verbis dicere sensum suum, non sensum Scripturarum. Hoc enim solent dicere: Africa meridies est, meridies mundi Africa est; ideo Ecclesia interrogat Dominum, Ubi pascis, ubi cubas? et respondet ille, In meridie; quasi: Noli me quaerere, nisi in Africa. Lege, et intellige, Mens haeretica, Speculum tibi proponitur modo. Hic te inveni. Intellige, quia adhuc Sponsa interrogat. Quare facis jam respondentem Sponsum? Vel foemininum genus agnosce. Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta. Operta, puto, foemina est, non masculus. Ergo, o Domine, sit meridies Africa. Sic intelligatur, quomodo ipsi intelligunt. Africa est meridies. Hic facta est pars Donatistae. Hic magna divisio, et serra dissensionis ducta est per gregem Christi. Ideo interrogat velut Ecclesia transmarina, ubi non est facta ista divisio: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Audio enim ibi dici partem Donati, alios Catholicos, alios Donatistas. Mihi annuntia, ubi pascis, ne veniam, et errem ibi. Quaero nuntium, ubi timeo incertum. Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Quare volo ut annunties mihi? Ne forte fiam sicut operta, quia parti Donati quasi operta sum, quasi ignorata sum. Ibi praedicor, et illos latet.
12.4
Haec dicunt Scripturae: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum universae gentes. Mons dicitur, et parti Donati opertus est mons. Qui offendit in lapidem, ignoscendum est illi. Qui offendit in montem, quales oculos habet? Fratres mei! Excusabiliores sunt Judaei. Judaei enim in lapidem offenderunt, Haeretici in montem offendunt. Quomodo offenderunt Judaei in lapidem? Quia adhuc Christus, quando patiebatur, parvulus erat, et dictum est: Offenderunt in lapidem offensionis. Daniel autem sanctus vidit visum, et scripsit, quod vidit, et ait vidisse se lapidem praecisum De monte sine manibus. Christus est de gente Judaeorum veniens. Erat enim et ille mons, quia regnum habet. Quid est Sine manibus? Sine opere humano lapis praecisus, quia masculinum opus non accessit ad Virginem, ut nasceretur sine opere humano. Lapis praecisus De monte sine manibus, et confregit statuam, in qua significabantur regna terrarum. Et quid dictum est? Iste est lapis, in quem offenderunt Judaei, Offenderunt in lapidem offensionis. Quis est mons, in quem offenderunt haeretici? Audi ipsum Danielem. Et crevit lapis ille, ait, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Merito Psalmus Christo Domino resurgenti ait: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Quid est Super omnem terram gloria tua? Super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram sponsa tua. Et tamen dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea! Jam ubique sum, jam omnes terras teneo, et Afris Operta sum. Ergo annuntia mihi, ne forte fiam sicut operta super greges, non ovium tuarum, sed sodalium tuorum. Sodales enim fecerunt schismata. Qui sunt sodales? Qui ad mensam Domini accesserunt, de quibus dicit alio loco Psalmus: Qui edebat panes meos; de quibus dicit: Si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, et, si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Tu vero, homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu. Aliquando cum consensu, modo cum dissensu, quia sine sensu. Hi sunt sodales, quos timebat illa, ne in illos incideret. Timeo, inquit, ne errem; timeo, ne quasi Operta irruam in greges sodalium tuorum, ne errando peream; ne baptismum, quem accepi, iterando totum perdam.
12.5
Audistis sollicitudinem Sponsae, audite responsum Sponsi. Cum hoc dictum esset a Sponsa, continuo Sponsus: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Catholica, pulchra inter haereses! Nisi cognoveris temetipsam, nisi attenderis ibi te nosse, ubi me didicisti, nisi Scripturas meas praeposueris humanis rumoribus, nisi te cognoveris, quia ubique es; nisi te cognoveris, quia tu designata es, ubi dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam; nisi ergo cognoveris temetipsam, quid? Exi tu! Nisi cognoveris, exi! Malum verbum, luctuosum verbum: Exi! Avertat Deus a nobis! Videte, de quibus dictum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Malo servo dicitur: Exi, quia Servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. Vultis videre, quia malo servo dicitur: Exi? Bono servo quid dicitur? Intra in gaudium Domini tui. Ergo unusquisque, qui audit, unusquisque, qui membrum est Sponsae ejus, timeat quod dicitur; Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum. Quid est In vestigiis gregum. Per errores hominum, non in voce Pastoris. Nos, fratres, non exeamus In vestigiis gregum? Habemus vestigia Pastoris, quae sequendo non erramus. Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Ergo, nisi cognoveris temetipsam, exi tu in vestigiis gregum, et pasce hoedos tuos. Et Hoedos, et tuos. Nostis oves ad dexteram, hoedos ad sinistram. Et pasce hoedos tuos. Quare Hoedos tuos? Quia exis, pascis, sicut Donatus, Hoedos tuos. Si autem non exis, pascis, sicut Petrus, Oves meas.

Intertext edge

Open linked passage

Note