Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
18.1
SERMO XVIII. In Natali Quadrati Martyris .
18.1
I. Triplex ambulantium ad Deum genus. II. Pauli exemplum ambulantibus propositum. III. Aliud perfectus viator, aliud perfectus perventor, in Exemplo S. Quadrati. IV. Justitiae nunc saltem tantum dandum, quantum antea immunditiae. V. Imo plus dandum justitiae, quam immunditiae. VI. Idque deposito omni respectu humano. VII. Et praecipue erga Paganos Christianis insultantes.
18.1
PRAESTITIT Dominus Deus noster, cui gratias simul agimus, ut videremus vos, et videremur a vobis, Et si hoc est, unde Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione, quia vidimus invicem in carne mortali, quale erit gaudium nostrum, quando ibi nos videbimus, ubi nihil de nobis invicem timeamus? Apostolus dicit: Spe gaudentes. Gaudium ergo nostrum, quod nunc est, in spe est, nondum in re. Spes autem, quae videtur, non est, ait spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam expectamus. Si autem peregrinantes comites ad invicem gaudent in via, quale gaudium consequenter in patria? In hac via Martyres certaverunt, et certando ambulaverunt, ambulando non haeserunt. Ambulant enim, qui amant. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus. Via ergo nostra ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera, quae odit Deus: Remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur, et defendatur gressus noster. Jam vero, cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius; ambo tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi sunt, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via. Qui forte a meliore proposito declinat ad id, quod deterius reliquerat, reversus est retro. Qui fidem deserit, a via aberravit. Cum tardis sit nobis, sed a celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen.
18.2
Quis est, qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem, qui dixerit: Sufficit mihi, quod sum; qui non attendit eum, qui dixit: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Currentem se dixit; sequentem se dixit. Non remansit, non retro respexit, absit ut erraverit, qui viam ipsam docebat, qui et tenebat, et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Arbitramur ergo nos, fratres charissimi, in via vobiscum ambulare. Si tardi sumus, praevenite nos. Non invidemus, quaerimus quos sequamur. Si autem nos existimatis celeriter ingredi, currite nobiscum. Unum est ad quod omnes festinamus, et qui tardius, et qui celerius ambulamus. Hoc ait ipse Apostolus. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ordo verborum est: Unum autem sequor. Ut autem hoc diceret, supra quid dixit? Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ecce, qui non remanet, qui non se arbitratur apprehendisse. Ecce, qui non vult peregrinari; ecce, qui non haeret in via, ecce, qui gaudebit in patria. Ego, inquit, Quis ego? Qui plus omnibus illis laboravi; Et tamen, ubi ait: Plus omnibus illis laboravi, non dixit: Ego me non arbitror apprehendisse. Bene ibi Ego, ubi humilitatis locus est, non elationis. Ego, inquit, quantum ad me attinet, non me arbitror apprehendisse. Hoc ipse. Ubi autem ait: Plus omnibus illis laboravi, sequitur: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Numquid Dei gratia non apprehendit? Merito ibi Ego. Non apprehendere enim nostrae infirmitatis est, apprehendere adjutorii est gratiae divinae, non infirmitatis humanae. Quis ergo est, qui ostendat nobis? quis est, qui doceat nos? quis est, qui digne insinuet nobis, quomodo verum sit, quod tamen sine dubitatione verum est, non esse in nobis nostrum, nisi peccatum? Hoc noverit pietas, hoc in se accuset infirmitas, hoc sanari appetit charitas! Non, quia jam acceperim, ait, aut jam perfectus sim. Et tunc subjecit: Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse, et cum exhortaretur ad currendum, et, Ad ea, quae ante sunt, cor extendendum, Quotquot autem perfecti, ait, hoc sapiamus. Supra dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; et postea dicit: Quotquot autem perfecti, hoc sapiamus. Et ipsum tam magnum Apostolum dixeras esse imperfectum; modo jam plures perfectos invenis, et dicis: Quotquot autem perfecti, hoc sapiamus. Est ergo perfectio et perfectio.
18.3
Est perfectus viator, qui nondum perfectus est perventor. Perfectus viator bene accedit, bene ambulat, viam tenet, sed tamen viator, nondum apprehendit. Nam utique, si ambulat, et in via ambulat, alioque ambulat, et ad aliquid pervenire conatur. Quo ergo pervenire conabatur Apostolus, nondum apprehenderat. Et hortatur perfectos, ut sciant se nondum esse perfectos, scirent imperfectionem suam. Perfectio viatoris est, scire nondum se pervenisse ad id, quo tendit. Novit enim, quantum transgressus est, quantum illi remaneat. Sciamus ergo nos non esse perfectos, quotquot sumus perfecti, ne remaneamus imperfecti. Quid dicemus, fratres? Nonne perfectus Martyr Quadratus? Quid quadrato perfectius? Paria sunt latera, undique aequalis est forma, quacumque verterit, statio est, non ruina. O nomen pulchrum demonstrans figuram, et indicans rem futuram. Jam Quadratus et antea vocabatur, et nondum coronabatur. Nondum in tentatione apparuerat, per quam esset ille quadratus, et tamen, quando vocabatur, praenuntiabatur praedestinatus ante mundi constitutionem, et ut hoc vocaretur, hoc in illo compatitur, ut impleretur, et tamen ambulabat, et tamen adhuc in via erat, et quandiu erat in hoc corpore, totum timebatur, et ne remaneret, et ne retro rediret, et ne exorbitaret. Nunc vero cucurrit, viam finivit, in solido stetit, coaedificatus est ab artifice arcae dominicae, quae in figura jussa est aedificari de lignis quadratis. Modo jam nullam tentationem timet. Audivit vocatorem, audivit illum et ille invocatorem, secutus est salvatorem, portat habitatorem. Contempsit mundum blandientem, vicit terrentem, evasit furentem. Magna est, fratres, Martyrum gloria, prima in Ecclesia. Quaecumque sunt aliae, sequentes sunt. Non enim frustra dictum est quibusdam: Nondum usque ad sanguinem adversus peccatum certastis. Quando tolerat, quando sustinet mundum saevientem, qui spernere non potest blandientem?
18.4
Ait idem Apostolus: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem. Magnum est valde, quod videtur hortatus. Metiatur se unusquisque in his verbis Apostoli. Non adulatorie palpet se, appendat se, et dicat sibi verum. Quid a me expectat audire? Ipse sibi dicat. Ego disposui speculum proponere, ubi se quisque attendat. Non sum ego speculi fulgor, qui faciem suam intuenti renuntiet. Facies enim illas dico modo, quas habemus intus. Ipsas per aurem convenire possum, videre non possum. Speculum sane propono. Attendat se unusquisque, et renuntiet sibi. Ipsa verba Apostoli, quae commemoravi, indicem speculi accipite. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem. Quid est Sic? Sicut illud, ita et istud. Quando exhibebas membra tua arma iniquitatis peccato ad immunditiam, delectabat te? Interrogo. Attende, responde. Delectabat te? Audio respondentem, etiam tacentem. Non enim faceres, nisi delectaret. Sicut ergo exhibuisti membra tua deservire immunditiae ad iniquitatem, et cum delectatione ista fecisti, ita delectet te aliquando justitia. Nolo, timore facias, dicit tibi Deus. Numquid enim illud timore faciebas? Sic, inquit, sic. Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae ad sanctificationem. Ad justitiam timore compelleris, ad immunditiam amore currebas. Quid pulchrius sapientia? Rogo vos. Digna est vel sic amari, quomodo amata est immunditia. Quando currebas ad immunditiam, prohibebaris, et ibas. Patrem offendebas, et currebas. Paratus eras exhaeredari, et ab illius pravitate non separari. Quid dicturus es? Hoc a te exigit justitia, quod de te habuit immunditia. Audistis Evangelium: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Dixit se separaturum filios a parentibus. Ergo attende illam machaeram. Forte vis Deo servire, et pater prohibet? Quando immunditiam diligebas, etiam patre prohibente currebas. Modo te prohibet justitia amatorem suum. Invenisti et hic patrem prohibentem. Exere libertatem tuam, qui exeruisti tunc cupiditatem tuam. Paratus eras tunc exhaeredari, et ab illius immunditiae pravitate non separari. Paratus esto exhaeredari, et a justitiae pulchritudine non separari. Magnum est, sed justum est. Quis est, qui audeat dicere: Sed plus debuit amari immunditia, quam justitia? Interim justitia gradum tibi facit. Certe, inquit, dissimilis sum; certe plurimum distat inter illius immunditiae tenebras, et lucem meam, inter illam pravitatem et pulchritudinem meam, inter illius decus et decus meum. Certe plurimum distat. Interim gradum pono. Sic volo. Nam plus debeo, plus omnino debeo. Quantum disto, tantum debeo. Sed Humanum dico, humanum differo, quare divinum differo? Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Ideo Sic; quia parco adhuc infirmitati. Ideo Sicut exhibuistis membra vestra deservire immunditiae ad iniquitatem, sic nunc plus quidem debetis, sed saltem sic ambulate, ad hoc pervenite, sed et hinc transite. Interim Humanum dico, sed sicut illud, ita et hoc.
18.5
Numquid Quadratus sic? Non plane sic, sed plus, et digne plus. Attendite enim illas immunditias, et videte, quid de vobis plus exigat pietas et charitas, et justitiae pulchritudo, et sanctificationis dulcedo. Quid de vobis plus exigat, attendite. Amator immunditiae facta sua mala sciri non vult; timet, ne inde damnetur, timet inde carcerem, timet judicem, timet carnificem. Uxoris alienae pudicitiam appetit, maritum fallit, tenebras quaerit, conscium perhorrescit, judicem metuit, timet sciri, quia timet inde puniri. Jam vero illud, quod sibi exigit plus pulchritudo justitiae quod interim distulit Apostolus, cum diceret: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae, audi hoc a Domino: Quod dico vobis in tenebris, hoc est, in occulto: Dicite in luce, et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Numquid praedicat super tectum adulter flagitium suum? Sed quare ille non solum non praedicat super tectum, sed quaerit occultari tecto? Quare hoc ille? Quia tunc usque potuit amor immunditiae; timet enim detegi, timet puniri. Hi vero amatores illius invisibilis pulchritudinis, amatores illius decoris, ubi est ille Speciosus forma prae filiis hominum, amatores ergo illius pulchritudinis unde non timent praedicare super tecta, quod in aure audierunt? Quaere, unde timeat ille, ne cognoscatur et puniatur; quaere, unde iste non timeat. Ipse Domiminus secutus adjunxit. Cum enim dixisset: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Nolite, inquit, timere eos, qui corpus occidunt. Ut, quae auditis in tenebris, in lumine dicatis; ut, quod in aure auditis, super tecta praedicetis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt. Timeat adulter eos, qui corpus occidunt. Cum enim adulter ille perdiderit corpus, voluptatum perdit officinam. Ille timeat perdere corpus, qui vivit ex corpore. Totum enim, quod concupiscit, per corpus operatur; ideo in illo voluptas non sufficit, inardescit cupiditate, quoadusque perveniat ad corporis immundissimam voluptatem. Tu autem, Homo Dei! si habes oculos cordis, unde videas pulchritudinem charitatis, unde videas pulchritudinem pietatis; si habes oculos cordis, vide, unde fruaris amata tua. Ut enim ea fruaris, non membra corporis quaeris. Timeat perimi corpus amator sordidae voluptatis, sed Pax in terra in hominibus bonae voluntatis!
18.6
Quam longe es ab hoc amore, o Christiane! Utinam usque ad illum humanum pervenias, et cum delectatione bene facias, sicut ante cum delectatione peccabas. Si enim cum delectatione bene facis, si cum delectatione in Christum credis, si cum delectatione sapientia ejus pro tua capacite perfruaris, si cum delectatione praeceptum audis et facis, coepit in te esse illud Humanum propter infirmitatem tuam. Jam coepisti habere bonum datum, sed necdum implesti Quadratum. Sed sicut dixi, si pervenisti, accede; adhuc via est. Noli remanere. Est adhuc, quod facias. Noli timere, et abscondere facta tua bona timendo. Reprehensores, exagitatores quid tibi dicunt? Magnus tu Apostolus! de coelo tibi pendent pedes. Unde venis? Et times dicere: De Ecclesia; ne dicatur tibi: Non te pudet, Barbate, ire, quo eunt viduae, et aniculae? Ne audias, times dicere: In Ecclesia fui. Quomodo ferres persecutorem, qui horrescis insultatorem? Et certe tempus est pacis; illi erubescere debuerunt. Erubescunt tam multi, qui accesserunt, et non erubescunt tam pauci, qui remanserunt. Et hi accesserunt, quo? Illi autem remanserunt, ubi? Accesserunt hi ad lucem pacis; remanserunt illi in tenebris confusionis. Non erubescitis glorianda erubescere? Non erubescunt illi pudenda, et vos erubescitis glorianda? Et ubi est, quod audistis: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent.
18.7
Haec dixi, fratres mei, quoniam scio, et plurimum doleo, timeri linguas paucorum paganorum non saevientium, sed tantum insultantium, et teneri animos credere volentium, cum non acquiescunt in exhortationibus Christianorum. Et quid plura? Aut quid ego dicturus sum? Vides exagitari, nescio, quem paganum, ne fiat Christianus, et tu Christianus taces, pro magno habes, quia tibi parcit, id est, quia tibi non insultat. Quando illum deterret, dicis in corde tuo: Deo gratias! Nihil mihi dixit. Fugis non carne, sed mente. Ibi stas, et fugis. Times, ne in te lingua maledica convertatur, et non subvenis ei, quem debes Christo lucrifacere. Non subvenis, taces, ut dixi, non carne, sed mente fugis, mercenarius es, vides lupum venientem, et fugis Et quid plus ego dicturus sum? Modo audivimus omnes. Dominus terreat. Qui amandus est, ipse metuendus. Qui me, inquit, confessus fuerit coram hominibus.( Et videte, quando ista dicebat? Quando mundus non credebat, sed fremebat). Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui in coelis est. Vis negari a Christo, an vis confiteri a Christo? Longe habebis insultatorem, quando tui Christum inveneris negatorem. Veniet, quod pollicetur. Qui tanta exhibuit, de solo die judicii fallax invenietur? Absit. Habeant illi perfidiam suam, imo vero et ipsi careant perfidia sua, sed proponite vos illis ad confessionem imitandos, non ad silentium superandos. Illi enim, si invenerint Christianos fortiores infirmorum defensores assertione fidei, libertate confitendi, prudentia docendi, charitate instruendi, silebunt, credite. Quod enim dicant, non habent. Vox inanis est. Cymbalum tinniens, quod destitit in templis ipsorum, remansit in ore ipsorum.