Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
1.1
SERMO I. De Cereo Paschali .
1.1
I. Attentos reddit. II. Cereus imago Justi, et Christi, III. Apis imago Justi, Favus Scripturarum. IV. Samson leonem trucidans Figura Christi.
1.1
Deo et Domino nostro omnipotenti, visibilium atque invisibilium creatori honorem deferens oratinibus vestris juvandum me credo, ut, quod in laudem et gloriam indulgentissimi creatoris dicere suscepi, non tam meis viribus, quam ipsius Domini misericordia adjuvante explicare sufficiam. Adeste itaque nunc intenti, dilectissimi fratres, ut primo de cordibus vestris carnalibus cogitationibus, quasi nocturnis tenebris, discussis, et in cubiculis conscientiarum Christi lumine accenso ea, quae vobis Dominus per nostrum famulatum ministrare dignabitur, non solum aure percipere, verum etiam mente possitis.
1.2
Cereus nocturnum lumen est, et homo justus tenebrosi hujus mundi lumen est. Dicit Dominus ad eos, quos ipse justificat: Vos estis lumen mundi. Tria conspiciuntur in Cereo: Cera, Papyrus et Flamma. Et in homine justo tria sunt: Caro, Anima et Sapientia. Flamma illuminat, papyrus accenditur, cerae tenacitas solvitur. Sapientiae doctrina animum tenet, carnis duritia superatur. Flamma urit, papyrus uritur, guttas cera distillat. Sapientia docet, anima dolet, caro lacrymas fundit. Flamma fulget superius, papyrus commutatur interius, cera currit exterius. Sapientia sublimiter praedicatur, anima latenter convertitur, caro visibiliter cooperatur. Cerei laudatur pulchritudo per diem, honoratur claritudo per noctem. Sic ostendit nobis columnae illius imaginem, qua duce populus Israel ambulans per desertum non permittebatur errare. Apparebat enim eis nubis columna per diem, ignis columna per noctem. Dies significat securitatem in hoc saeculo, et nox tribulationem in hoc saeculo. Hic est dies, de quo Proheta cantat et dicit: Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit. In hac carnali vita Dominus Christus veniens non ostendit claritatem suam, sed mortali carne velatus, tanquam nubis columna, in eremo apparuit. Cum autem finis saeculi venerit, quo omnium visibilium gaudia subtrahentur, tunc ipse Dominus sine mortalitatis aliquo velamento clarus et splendidus, tanquam ignis columna, fulgebit. Columna ignis ardet, et lucet. Quod ardet, potestatis est: quod lucet, honoris. Quod ardet, judicat; quod lucet, illuminat. Quod ardet, poena est impiorum; quod lucet, beatitudo justorum.
1.3
Sed nos proprie Cerei nomen oportet edicere, quod ad sacramentum tantae hujus celebritatis pertinet. Manu gerimus, oculis intuemur, corde conspicimus, ore laudamus. Cerae artifex apis est, de qua Scriptura sic dicit: Vade ad apem, o piger, et disce, quam operatrix sit. Opus autem quam sanctum habet, cujus labores reges et mediocres ad sanitatem assumunt sibi. Grata est illa omnibus, et gloriosa, et, cum sit viribus infirma, sapientiam honorans provecta est. Quid nos, Christe, memoras? Quid in ape jubes intueri? breve animal est, et volatile. Quia humilitas exaltatur. Duabus lucidissimis pennis volat. Et quid luminosius charitate? Et duo sunt praecepta charitatis, ut diligamus Dominum, diligamus et proximum, per quae, veluti duas alas, ad coelum justus attollitur. Operatur illa dulcedinem, habet justus in ore veritatem, quoniam clamat Dominus: Ego sum via, et veritas, et vita. Clamat et Propheta: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Amant apes regem suum, amant justi Christum suum. Apes fabricant favos justi operantur Ecclesias. De floribus illae colligunt divitias suas, sic omnes justi pulchritudines Scripturarum, per quas intelligitur et honoratur Deus; ipsa sunt florentia prata justorum. Sine libidine apes generant filios, generant et justi casta Evangelii praedicatione Christianos. Paulus enim filios suos alloquebatur, cum diceret: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres; nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. In favo tria sunt: Cera, Mel, et Pullus. Et in Ecclesia tria sunt: Scriptura, Intellectus, Auditus. Sicut mel cera concludit, sic intellectum Scriptura custodit. Sicut pulli nidus in cera est, sic in Scriptura pectus auditoris. Sicut foramina favorum, qui adhuc pullos habent, mel nondum habent, sic secreta Scripturarum, prius quam intelligantur, fidem continent parvulorum. Sicut apis pullus, posteaquam volaverit, melle implet receptacula cerae, in quibus nutritus est, sic fideles parvuli, cum in fide creverunt, et pennis charitatis se regere coeperint, munimenta Scripturarum, quarum veneratione custoditi sunt, pleniora efficiunt, et majori veneratione custodiunt. Sicut, favi dum exprimuntur, mella fluunt, vasa suscipiunt, sic Legis et Prophetarum scripta passio Domini expressit, cognitio manavit, corda spiritualium susceperunt. Sicut post mellis expressionem signis imprimendis aptior est cera sine sapore gustantis, si populi Judaici regentes in lege et prophetis Sabbat et Circumcisionem, Neomenias et Azyma, et caetera horum similia, velut amissa legis dulcedine, sola signorum vestigia, tanquam ceram sine melle tenuerunt.
1.4
Sed favus multo evidentior, cera, mel et examen Ecclesiae sacramenta, foecunditatisque bona opera significant. Quapropter admonet me Scriptura. ex libro Judicum, aliquid etiam de illo favo dicere, qui in ore leonis mortui inventus est. Cum enim Samson ille fortissimus ad desponsandam iret uxorem, catulus leonis obviam illi factus est in itinere, quem tanquam hoedum arreptum necavit, et in nihilum facta est in manibus ejus tantae bestiae fortitudo. Perrexit quo intenderat, desponsavit uxorem, discessit. Rediens divertit cadaver leonis inspicere. Tunc invenit congregatas apes favum mellis in ore leonis mortui fabricasse. Sacramentum hoc magnum est; res autem breviter a nobis huc usque narrata pro qualitate temporis suffecerit. Jam nunc, fratres, quantum potestis, attendite. Quid Samson, quid leo, quid favus ille significat? Quantum Dominus suggesserit, explicabo. Ipse namque Dominus Jesus Christus pulchritudine mirabilis, fortitudine potentissimus Ecclesiam scilicet ex gentibus convocatam tanquam alienigenarum filiam, venit, ut desponsaret uxorem. Cui Ecclesiae loquebatur Apostolus, cum diceret: Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Catulus leonis hic mundus est, dilectores hujus saeculi, filius diaboli, populus impiorum, cujus furor ausus est obviam ire, et resistere Domino, quoad salutem credentium, evangelicam praedicationem praepediret. Fremebat enim gentilis furor per reges, et potentes hujus saeculi, et veluti a patre diabolo inflammatus contra Evangelium Dei, quasi catulus leonis, ardebat, sed tam diu fremuit, donec ad manus viri fortis veniret. Perseverans autem Martyrum fides totam saevitiam gentium, et acerrimos persecutionis impetus fregit. Talibus enim vere fortissimis membris Dominus Christus saeculum vicit, cujus immanem superbiam cum per omnem orbem terrarum nunc videamus extinctam, quis non laetus aspiciat jacere super terram catulum leonis occisum?