Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
23.1
SERMO XXIII. De verbis Psalmi CXLV, vers. 1. Laudabo Dominum in vita mea, etc..
23.1
I. Dei laus producenda ultra hanc vitam. II. Nihil in hac vita diu. III. Christiano non imponat felicitas transitoria. IV. Extrema Divitis et Lazari nos erudiant.
23.1
De verbis istius Psalmi, quem modo cantavimus, donet Dominus, ut vobis loqui valeamus. Diximus enim: Laudabo Dominum in vita mea. Psallam Deo meo, quandiu vivo.. Quibus verbis hoc primo admoneamus Charitatem Vestram, ne, cum auditis, vel dicitis: Quandiu vivo, psallam Deo meo; existimetis, cum haec vita finita fuerit, finiri nobis laudem Dei. Magis enim tunc laudabimus, quando sine fine vivemus. Si enim laudamus in peregrinatione, unde transimus, quomodo laudabimus in domo, unde nunquam migrabimus? Sicut dicitur, et legitur, et canitur in alio Psalmo: Beati qui habitant in domo tua. In saecula saeculorum laudabunt te. Ubi audis: In saecula saeculorum, finis nullus est, et vivere beata vita, ubi Deus sine dubitatione conspicitur, sine offensione amatur, sine fine laudatur. Prorsus hoc erit nostrum vivere, Deum videre, amare, laudare. Si ergo laudamus, quando credimus, quomodo laudabimus, cum viderimus. Quomodo laudabitur species, si sic laudatur fides. Dicit enim Apostolus: Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Modo ergo per fidem, tunc per speciem. Modo credimus, quod non videmus, tunc videbimus, quod credebamus. Non confunditur, qui credit, quia verum est, quod videbit; Dominus autem noster prius in nobis aedificavit fidem, ubi, si merces fidei reddatur, non praepostere ante quaeratur.
23.2
Dicit aliquis: Cur ergo Psalmus dixit: Psallam Deo meo, quandiu vivo, et non dixit: Psallam Deo meo semper? Ubi enim dicitur: Quandiu vivo, quasi finis significatur, sed si non intelligatur. Si putas de hac vita dictum: Quandiu vivo, discute vitam istam, utrum sit diu. Quantumcumque hic vixeris, diu non est. Quomodo est diu, quod te non satiat? Dicit puer diu vixisse hominem, quem videt senem, sed cum pervenerit, quo ille pervenit, tunc videt, quam non fuerit diu. Prorsus sic volat aetas, ita in se momenta transcurrunt, ut videamus, nudiustertius fuisse nos pueros, heri juvenes, hodie senes. Ubi ergo putas de hac vita esse dictum: Quandiu vivo, psallam Deo meo, ideo, quia dixit: Quandiu vivo, ibi verax intellectus est, de hac vita non esse dictum, quia dixit: Quandiu. Nunquam enim diceret Veritas: Quandiu, de ista vita, ubi nihil est diu. Potuerunt hoc videre Sapientes hujus mundi, et non hoc possunt videre Christiani? Quidam Sapientum mundi eloquentissimus homo dixit: Quid est enim hoc omnino ipsum diu, in quo est aliquid extremum? Omnino negavit diu esse, quod ad finem quandocumque potuerit pervenire. Prorsus quandocumque, non quousque tu vixisti, si forte ad senectutem ultimam pervenisti. Unius enim hominis vita, praesertim hoc tempore, Vapor est ad modicum apparens. Hoc, quod dixi, Scriptura dixit exultantibus hominibus, et per superbiam multam pollentibus, et, an continuo moriantur, nescientibus, Scriptura divina dixit, et eos ita superbientes, et in vanis confidentes suae transitoriae fragilitatis admonuit. Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur. Qui ergo se erigit in clatione, confidit in vapore, extollitur in honore, et perit cum vapore. Reprimenda est ergo superbia, et quanta possumus, intentione calcanda, et intelligendum nos in hac terra mortaliter vivere, et cogitandum esse de fine, ubi non erit finis. Homo enim, si tu, ut dicere coeperam, quicumque senuisti, valde extolleris, si putas te diu vixisse, qui aliquando finiturus es, sed ipse Adam, si adhuc viveret, et non modo, sed in fine saeculi moreretur, nihil haberet diu, in quo aliquid esset extremum. Et verissime dictum est, et prudenter intellectum est, et verum esse non tantum praedicatur, sed etiam ab auditoribus agnoscitur.
23.3
Referamus animum ad Psalmum, quem cantavimus, et inveniamus, quia ille non diceret: Psallam Deo meo, quandiu vivo, nisi de illa vita, ubi diu est. Si enim in ista vita ideo nihil diu, quia est aliquid extremum, non ad istam vitam desiderandam vocamur, quando Christiani efficimur. Non enim propterea Christiani efficimur, ut bene nobis sit in hac vita. Si enim propterea putaverimus nos fieri Christianos, ut hic nobis bene sit secundum vitam istam temporalem, secundum felicitatem volaticam, et vapoream, valde erramus, et nutabunt pedes nostri, videntes aliquem tanta dignitate pollere, ut emineat caeteris, cum quibus vivit, sanum esse corpore, ad senectutem decrepitam pervenire. Videt hoc Christianus pauper, ignobilis, in gemitibus quotidiano labore suspirans, et dicit forte apud semetipsum: Quid mihi prodest, quia Christianus sum factus. Numquid ideo melior sum, quam ille, qui non est? Quam ille, qui in Christum non credit? Quam ille, qui Deum meum blasphemat? Admonet eum Psalmus. Nolite fidere in principes. Quid te delectat flos foeni? Omnis caro foenum, Propheta loquitur, non solum loquitur, sed exclamat. Exclamavit illi Dominus. Exclama, inquit. Et respondit: Quid exclamabo? Omnis caro foenum, et omnis honor carnis, ut flos foeni. Foenum aruit. Flos decidit. Ergo totum periit? Absit. Verbum autem Domini manet in aeternum. Quid te delectat foenum? Ecce periit foenum. Vis non perire? Tene te ad verbum. Sic et in isto Psalmo. Attendebat enim forte Christianus pauper, humilis in Pagano forte divite ac potenti, attendebat florem foeni, et eligebat eum fortasse patronum habere magis, quam Deum. Hunc alloquitur Psalmus: Nolite fidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus. Ille continuo respondet: Numquid de isto dicit, cui est salus? Ecce sanus est. Hodie illum vegetum video. Ego magis assidue miser aegroto. Quid attendis ista, quae tibi placent, et quae te delectant? Non est salus. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Ecce tota salus, Vapor ad modicum apparens. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Transeant aliquot anni. Moveatur fluvius, sicut fieri solet. Per diversa transcurrens aliqua sepulcra mortuorum discerne ossa divitis ab ossibus pauperis. Exeunte spiritu suo revertitur in terram suam. Optime de spiritu ejus nihil dixit, quia et ille, cum viveret, nihil spiritualiter cogitavit. Revertetur in terram suam, secundum carnem utique, secundum corpus, ubi pollebat, ubi efferebatur, ubi te decipiebat, in cujus te carnis felicitate fallebat. Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Cogitationes illae, quae terrenae erant: Ecce facio, ecce impleo, ecce pervenio. Ecce illud emo, ecce illud acquiro, ecce ad talem et talem honorem pervenio. In illa die peribunt omnes cogitationes ejus. Si autem, quoniam Verbum Dei manet in aeternum, teneas te ad verbum, ut det tibi vitam aeternam, non solum cogitatio tua tunc non peribit, sed tunc venit. Quando illius perit, tua tunc venit. Ille enim cogitabat temporalia atque terrena, opes opibus addere, pecuniarias facultates exaggerare, nitere honoribus, tumere potentia. Ergo, quia talia cogitabat, In illa die peribunt omnes cogitationes ejus. Tu autem, si cogitabas, quia Christianus factus es, non temporalem felicitatem, sed requiem sempiternam, quando corpus tuum redierit ad terram suam, tunc invenit anima tua requiem suam.
23.4
Attende Evangelium, et vide, atque inspice cogitationes duorum hominum. Erat quidem Dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quotidie foenum, et flos foeni. Non te seducat illius felicitas, qui Induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Superbus erat, impius erat, vana cogitabat, vana concupiscebat. Quando mortuus est, in illa die perierunt cogitationes ejus. Erat autem ante januam ipsius quidam Pauper, nomine Lazarus. Tacuit nomen Divitis, et dixit nomen Pauperis. Cujus nomen ventilabatur, ipsius tacuit Deus. De cujus nomine silebatur, ipsum dixit Deus. Nolo, mireris. Deus, quod in Libro suo scriptum invenit, hoc recitavit. De impiis enim dictum est: Et in libro tuo non scribentur; itemque Apostolis, cum gloriarentur, quia in nomine Domini daemonia illis subjecta fuerant, ne de hac re sicut homines extollerentur, seseque jactarent, quamvis de re magna, quamvis de virtute praeclara: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Deus enim inhabitator coeli tacuit nomen Divitis, quia scriptum non invenit in coelo; dixit tamen Pauperis, quia ibi scriptum invenit, imo ibi scribi jussit. Sed videte illum Pauperem. Diximus enim de cogitationibus impii Divitis, praeclari, induentis purpuram et byssum, et epulantis quotidie splendide, quia, cum mortuus esset, perierunt omnes cogitationes ejus. Pauper autem Lazarus erat ante januam Divitis, Ulceribus plenus, et cupiebat saturari de micis, quae dejiciebantur de mensa Divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Ibi te volo videre, Christiane. Dicuntur enim exitus duorum istorum. Potens est quidem Deus, et in hac vita salutem dare, et egestatem auferre, et sufficientiam donare Christiano. Et tamen, si etiam hoc non esset, quid eligeres? Ut ille pauper esse, an, ut ille, dives esse? Non te fallat. Audi finem, et observa malam electionem. Sine dubio enim Pauper ille, quoniam pius erat, in aerumnis temporalibus constitutus finiendam quandoque illam vitam, et adipiscendam aeternam requiem cogitabat. Mortui sunt ambo, sed illius Pauperis non illa die perierunt cogitationes. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. In illa die sanatae sunt omnes cogitationes ejus. Et, quoniam Lazarus in latina lingua interpretatur Adjutus, qui in hebraea Lazarus, bene admonuit Psalmus: Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus. Quando spiritus ejus exibit, et caro ejus revertetur in terram suam, non peribunt cogitationes ejus, Quia spes ejus in Domino Deo ejus. Hoc discitur in schola Christi doctoris, hoc speratur ab animo fidelis auditoris, haec est merces verissima Salvatoris.